Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1727년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

Dub. II.

qubd ex vi illius mutaretur creatura hysicE , si eonditio impleretur . Etaec mutatio solum conditionata requiritur ad distinguendum obiectum decreti conditionati ab obiecto deereti absoluti. Tamen ex vi decreti conditionati sequitur in obiecto aliqua mutatio obielliva, quia de obiecto mere possibili transit in suturum sub eo ditione a XXI. Die ex . Obiectum divinar v luntatis est aliquod bonum 1 Deo amabile ; sed laturum conditionatum de conditione nunquam implenda non est actu bonum , & amabile ; ergo &c. Mui. pro, Eo modo aliquid est bonum, quo est, vel dieit ordinem ad esse s ;sed futurum sub conditione non ponenda actu non est, sed e pet , si; ergo non est actu bonum, sed esset bonum, si ponere lar conditio. Confirmatur . mod actu coloratum non est , sed esset coloratum sub ali- qta a conditione , non est actu oblectum visus, sed esset; ergo quod actu non est bonum , sed esset, non est actu o jectum voluntatis , sed esset.

XXII. Respondeo, nego min. , adprob. dist. min. , non est absoluth, eo: min. , sub conditione, nego min. Futurum enim eo modo respicit esse s ,

quo est determinatum ad esse. Si est deierminatum absolute ad esse, abs lute illud respicit. Si vero est deteris minatum ad esse sub conditione, sub conditione illud respicit. Haec autem respicientia existentiae est aliqua b nitas inchoata discriminans rem a pure possibili , & reddens eam capacem actii terminandi actum inefficacem moris divini . XXIII. Ad eonfirm. dico, in e L. fieri magnam aequivocationem . Aliud enim est, aliquid sub conditione suturum , sub illa conditione, sub qua est futurum, esse bonum , & amabile , quod dicimus nos. Aliud , esse amabile id, quod non est actu bonum, sub conditione , quod sit bonum , ut intendit

arguens, & nos negamus. Conversio

enim Tyriorum est amabilis 1 Deo ,

non siib conditione, quδd esset bona, sed quia est boni, utpote sutura sub

conditione praedicationis Christi. Quare suturum conditionatum lichi non sit, sed esset, non tamen non est bonum , sed esset, imo est actu bonum r& se exemplum de colorato non est ad

XXIV. Obiiciunt quartd . Si in Deo

esset decretum obiective conditionatum de conversione Tyriorum sub conditione praedicationis Christi , essent in

Deo duae voluntates repugnantes, ni mirum voluntas conversonis , & voluntas non conversionis et cum enim

Deus essic citer noluerit , Christum praedicare Tyriis , a quo, ut a con ditione pendebat eorum conversio, diei debet, Deum noluisse eorum comversionem , & se eam voluisse , & noluisse . Quod idem est ac si quis diceret , se velle omnino sanitatem alicuisius, &toto studio ab illo amoveret reis media necessaria ad sanitatem acqui

rendam .

XXV. Respondeo, nego mai. Illae enim diverst voluntates non sunt conistrariae , & repugnantes , quia non sunt de eodem obiecto formali , sed materiali tantum : sicut nec in Christo v luntas conditionata non moriendi, &voluntas absoluta moriendi : S in meriscatore posito in periculo naufragii, v luntas salvandi merces , & voluntas

eas proiiciendi; i md in ipso Deo contrariae non sunt voluntas antecedens salvandi omnes, & voluntas aliquos reprobandi , ob rationes dicendas in Tractatia de Voliantate Dei . Sic ergo voluntas conversionis Tyriorum sub conditione praedicationis Christi non est opposita voluntati absolutae efficaci non mittendi ad illos Christum, quia conversio volita sub conditione, & nolita absolute est diversuin obiectum in esse obieeii , quia sub ratione diversa inspectum , sicut mori, & non niori erant Christo diversum obiectum . & id cosub una consideratione nolebat mori, sub alia volebat. a DU-

122쪽

1o8 Quaest. n. De Scient. situr. condit.

DUBIUM III.

An sutura contingentia conditionat cognoscat Deus per scientiam, quam vocant inediam f. I. Dν origine, cr progressu seientia Media . L. Ontroversia haec , quae totumi orbem Catholi eum iam implevit , ac Theologorum Arademias in partes distraxit , strida nobis tractanda est. In hac re tota Schola verE Thomistica contra Scholam Patrum Societatis acriter semper pugnavit , & pugnat adhuc, adeo , ut uis triusque Telsera, de Character csse videatur.

Longum esset huius scientiae mediae

ortum , progressum , ac sortunam reis censere. Hoc praestarunt inulti , & eκSocietate, est eκ nostris. Ex Societate inter caeteros P. Henao in sua Seientia media histor eὸ propugnata . Ex nostris multi , Ioarmes a S. Thom. in I. p. qu.

I 4. disp. IO. art. r. , Lemos tum in Panoia

plia . tum in Actis Congregationum de Auxiliis, de novi lsime P. Serrv in suam regationum de Auxiliis Historiata . Nos, qui non huloriam tradere , sed Theologicis veritatibus Candidatos imbuere aggressi sumus, rem hanc stricto calamo percurr mus. II. Si P. Molina: fidem habemus, ante eius tempora ignotam fuisse penitus scienti am mediam , & ex eius mente pri md conceptam , ortamque , existimabimus. Is entin Uir Societatis A lum-niri , de in Eborensi Academia Prosesi sor, in sua , quam edidit, iam a triginta annis concepta Concordia ad qu. 2'. ara. q. 9 3. , scribere non dubitat,

in iis, quae ipse tradiderat de scientia media futurorum sub conditione , ii tam esse totam rationem conciliandi libertatum arbitrii cum divina grati ,& praedestinatione , addens : ροα sis ea , explanat. que semper fuissent , Dr-tὸ neque Pelagiana hinem fuisset exorata , neque Lutberani tism impudenter arbiιrii ιι bertatem fuissent ausi negare Θυ. Deinde. Isse nostra ratio eoucilianda libertatis arbitrii eum divina ra-deainatione , a nemine , quem vidimus νμα hucusque tradita. Subditque . Si

ses exorta , neque ex augustini opini ne , eoncertationibusque ejus cum Pela

prater ferent ram fimplicis inteIligentia , ar vis nis, nox aliam ponamur , tu tu si mentionem non fecerunι Idem sentit Herice I. p. dι p. 7. e. Io.

Verum P. Suarcet a scientia media novitatis notam abstergere , suosqux hac gloria private prudentius existi-lnat , asserens, eain ab Augustino ad nos perenniter fluxisse , quamquam non semper ita perspicue Theologis innotuerit in quo , an verum dixerit , inserius examinabimus. III. Hoc certum iudico, scientiam mediam suille antiquis notam : Ean enim agnovisse Arianos, testatur Dida cus Alvaret disp. 7. de auxiliis n. IO. ex epist. Alexandri Alexandrini Episcopi ad Alexandrum Episcopuin Constantinopolitanum , quae resertur a Theodoreto lib. I. bis. eap. 4. Ut enimal signarent causam, quare Christus , quem creaturam puram afferebant, s lus inter homines ad divinae filiationis dignitatem fuerit evectus , ad scientiam mediam recurrebant, dicentes et Deum, eum praseiret, ae pνaut disset, quod filius ipsum spreturus non esset , ν Ilum

runt illud , quod in Psalmis de ChrisOdiatum est. Psal. 44. dilexisti ius iIram , Θ Οἀisi iniqωrtatem , propterea u-itre Deus tuus o eo letitia pra consortibus aura. Quibus ex parte videt tar Gol len

si se Disiligod by Cooste

123쪽

Dub. III.

e P. Molina , dum x. p ra. concord. q. 13. art. 4. 9 s. dris. I. membr. 9. s. illud etiam: ait: Illud etram. quod ad exaltationem . Iaudem, Θ bonorem Chriani, sanctifimarue illiur Matris spectat, mihi υidetur admodum inrisimile , fa-erati si nis eorum duorum ammabus Monsolam xeellantiora dona Deum eonferre

deerrisisse , sed etiam eassem pravidisse ,

melius , quam catera , pro sua. iunata Iibertate usuras suo arbitrιο , eaque ratione tu tantam dignitatem poιikt , quam cateras, elas.11 fuisse .

IV. Scientiam inediam agnovisseis, eaque usos , sive ab hi scis fuisse etiam Pelagian H, & Serui pelagianos, in su

rum errorum patrocinium eam advO-

cantes, testantur lit terae Prosperi, &Hilarii ad Sanctum Augustinuan , quibus murmura praesalorum haereti coinruin adversus S. Doctoris scripta de spraedestinatione, & gratia , quς exponentes , tria dicunt eos docere. Primum , eos , qui credituri sunt , quive in ea fide, qua deinceps per gratiam sit iuvanda, m insuri sunt , praescise antemtiudi tonstitiationem Deum , Ο eos prς-dUinasse in regnum suum , quos grati ποeatos , dignor futuror electione , ω de hae vita bono sine excessuros use pra-derit . Secundum , removeri omnem industriam , tollique Greutes , si Dei eo sit ut is humanas pr eveniat voluntate1 , sub hoe Pradestimationis nomine fatalem quaudam induet necessitatem . Tertium , propositum autem vocantis graria in hoe omnino definiunt, quod Deus eonaituerit , ntillum in re raram suum , nisi per Saeramentum regener ιιiouar assumere , or ad hoe salutis donum omnes

homines Mui UMiter . . . . vocara . ut ar

quε voluerirat , siant silii Dei , is inem curabiles sint, qui sideles esse noIurrant :quia mattia Dri in es sit, ut qui non

credideνint , pereanι , bouitas autem apis

areat , si neminem repellat i υita , fes,udisseremere umversos velit salvor Ari ,

se tu agnitionem veritatis venwre . Hς

S. Prosper epist. laudata: similia habet S. Hilarius in tua , quae libri I S. Au Qv.f. de Praede. i. SS. prsfixa legantur.

U. Cum it que haec eadem P. Molina in in i Concordia, quam an. I Ss. typis Uni ipponensii bus evulgarat, dicere auderet, & Aua ustinum traduceret , caeterosque Theologos, ac si duriore docti ina fideles turbassient , &Semipelagianoruin argumentis nee ille, nec illi sufficienter respondissent, talis doctrina male habita fuit , ne-duin a Scholae D. Thomae . & S. Augu

stini juratis Alumnis, sed se a Viris in

Ecelesia Dei maximae existimationis , inter quos unus instar omnium anna lium Parens Cardinalis Baronius la datur in epi a. ad Petrum de Villars Arinchiepiscopum Uiennensem , quam re sert Gonetus in sua Apologia Thomistarum , de novissime eriidiatisimus P. Graveson in Dahia. Eeclas. tom. . pag. 131. Hanc maximis in Hispaniis exincitatis turbis , ac contentionibus , sui I nuis Pontifex Clemens VIII., tu iss ad se mitti atriusque partis lucubrationi bus, causam ad suum Supremum Tribunal accersivit, mandans , ne interim

hac de re quisquis in Scholis , suo

geliis , editisque libris ageret , d nec 'aliter foret ab Apostolica Sede odefinitum

UI. Quid vero Romae actum sit sub

Cleinente praefato in delegatis CO gregationibus et qua mentis contenti ne in eis coram Summo Pontifice dispalatum sit 1 Docta ismis Viris, ad hoc selectis , nempe Dida co Alvaret , est Thonia de Lemos ex ordine nostro , ac PP. valentia , Arrubal , & Vatia da Societatis Alumnis, videri, & logi potest in Actis earundem CongrCD

a Patre Lemos, & earum historia n perrime a P. Serrν conscriptis. Dum haec agerentur, Clemente V IlI. morte praerepto , Paulus V., qui in De- uncii locum . & Sedem successit, re sumsit quidem causae praenis examen, novasque Coa gregationes super ea instituit . Sed tandem occuItis rationibus , Deo ita disponente, litem OiΠ-nem in suspenso reliquit, indicto rique parti silentio . Quo factum est , te ad hoc fit , at utraque pars sui

124쪽

i io Quas. VI. De Scient. fatur. condit.

sentent lana teneat, & utrique sua constet apud Catholica, Scholas probabilitas, donec . cui veritas sit ad judieanda . Apostolica Sedes decernat. Ecce originem , progressum , & statum scientiae mediae. . II.

Seientia Media quid sis VII. Q Omine Scientiae mediae non LN intelligimus scientiam laturorum contingentium conditionatorum praecish, de hac enim non controve

timus , sed omnes concorditer statuimus , eam dari in Deo . & quidem certam , non pure conjecturalem , ut superius ostensum est. Neque scientiam hanc -idet, voeamus conditionatam , quasi in Deo actu non sit, sed esset, si poneretur conditio , sed supponimus , eam actu &sii biective esse in Deo, quamvis obj viive conditionatam , nimirum de ob

tecto , non quod erit absolute , sed quod erit, seu i si placet in quod esset, si po

neretur condilio, ad eum modum ,

quo sit perius diximus , circa contingentia conditionata dari decreta ex parte subjecti absoluta , & conditionaiala ex parte obiecti , quia sunt de reponenda , non absolute , sed ponenda sub conditione, se a. quae poneretur , & esset , si poneretur conditio.

& Societatis professores est , an eiusmodi scientia de contingentibus liberis , qua essent , si conditio poneretur supponat in Deo actu existens decretum de positione illorum sub tali conditione, an vero antevertat existentiam cuiuscumque decreti actu exissentis in Deo ; lia , ut priusquam Deus quidquam decernat, videat, quid creatura pro sua libertate esset factura ,s decerneret illam ponere sub tali conditione , circumstantia , & auxilio . Quare scientia conditionalorum Thoiam istica connotat decretum actit in Deo existens, & est scientia Deo liber; . Iesu itica verb antecedit omne deere. tum in Deo actu existens , & solum con notat decretum, quod esset, & i-ded vocatur media , ut statim dicam . Quam biem scientia haec media si e describi potest. Scientia . qtia Deus an

te omne sua voluntatis decretum reri

noviι , quid voluntat factura esseι , si

ἁecerneret eam ponere in talibus circumis nantrat , veI in tali rerum ordine . ω

sub tali auxitio . Unde verba Christi de Tyriorum conversone, si Christus illis praedicasset . supposito . quhd iacognoverit per scientiam mediam . debent sic exponi : fero Drioi eonverten ἀω .sse, si apud illos d/eernerem fatere virtuter, or signa , qua Deio apud Iu-dσοι Scientia vero conditionata , quam nos admittimus . sc describi debet. Seientia ereta , ω in Ilibilis eontinis

gentium eonditionatorum , innisa decreto ponendi eventum , posita eonditione. Qua

re praecitata Christi verba sic explicanda sunt: scio Drios eonvertendos eses , si apud illor facerem signa , qua apud Iudaeos facto , quia decrevi, si apud illas hae signa facerem , dare illis qua

eonverterentur. Quod expressit S. Prosier respons. 8. ad excerpta Genuens. is verbis. De Tariis ver. , is Sidoniis , quid aliud possumus dieere , quam nox esse eis datum , ut crederent' Et infra.

converti , si hoe in eis Dominus volu 16 fer operari.

nostra conditionatorum dicatur libera. An autem dicenda sit visionis, ansmplieis intelligenti inserius dicam , quid probabilius existimem. Cur aM rem , & quomodo scientia conditionatorum dicatur 1 Iesu itis media non una est apud illos sententia . Aliqui enim ponunt illam mediam inter scientiam visionis, & simplicis intelligentiae , quia nec est intuitiva videns rem praesentem, nec abstractiva solum attingens qui citi talem , sed etiam existentiam , licet sub conditione, &non absolute suturam . Alii reducunt illam

125쪽

Dub. IV. 6. I.

Iam ad scientiam visionis. Alii ad simplicem notitiam eam devolvunt. Alii vero eam ponunt mediam inter liberam, & necelsariam, quia non est necessaria , cum ejus obiectum sit liberum, & pendens ex libertate nostra, possetque oppositum eius fieri, posita etiam conditione : nec est libera, quia antevertit omne decretum liberum Dei,& sic necessario illi convenit. Sic ergo est necessaria Deo , libera creaturς , quae sicut illam posuit in Deo sine eius voluntate, ita potuisset non pone re. Quare medium, in quo haec 1 cientia media sutura contingentia conditionata cognoscit, non est divinum decretum , Quod nullum supponit , sed vel est voluntas creata supercomprehensa . vel ipsa veritas obiectiva evenistus , semel posito, quod i ante conditione sit futurus, de quo superius egimus

Quistio igitur ista auctoritate , &ratione tractanda est, inveniendae veritatis amore . In re , quam post longas disputationes inscrutabilem esse , neces,e erit lateri, & ad occulta Dei judicia coniugere: & mente , non voluntate pugnandum est .

DUBIUM IU. An Seientiat Mediae faveant Scripturς λ

Resolutio dubii. actus bonos ; quae expendentur inserius , tum in sequenti Tracti tu , dum a emus de essicacia divinς volunt 1iis , tum in Tract.de Pisdest. Ut illud Pauli

ad ubes r. v. s. Ut notum faceret nobis Saeramentum Iuutatis Da , Dcuu

dam beneplaestum eius , quod proposuitiis eo s Christo J : & U. et r. In quo etiam ω nos forte vocati fumus , pradestinati

se eundum propositum ejur, qui operatur omnia , feeundam eonsilium voluntatis

fut . Sed posita scientia explorant consensum creatς libertatis, priusquam

decernat , neque operaretur secundum propositum suum , nec secundium con

silium voluntatis suae , sed prius expectaret eonsilium voluntatis humanae , quum nihil statueret, nisi prius nutibus , affectibus, & inclinationibus eius exploralis , attendens , quid illi placeret , qua arte illam flectere ponet,

quasve circumstantias ei ininistrare, , ut illam vinceret; ergo &c. II. Rursus adduci possunt alia eiusdem Pauli verba ad Ephes 1. V. I . Ipsius enim factura sumus creati in Christo Iesu in operibus bonis , qu prapara Dit Deus , tit in illis ambulemus . Si ergo creati sumus in operibus bonis; ergo sicut creatio non supponit , sed saeit subjectum ita Deus creans in operibus bonis , non supponit bona o pera praevisa sutura , sed ea decernendo iacit sutura : si Deus praeparat Opera noltra , ut in illis ambulemus , profecto nos non praevidit ambulaturos , ante decretum , & praeparati O-nem suam , sed suo decreto iacit, ut I. Ico primo . Scientia Media eκ-l plicata , nimirum , qua Deus ,

priusquam decernat , eriploret . oc certo cognoscat suturum consensum creatae voluntatis applicantis,

S determinantis concursum Dei , &qui dirigitur Deus in suis decretis formandis , videtur Sacrae Sctipturae parum conformis . Hoc indicant pri-mb omnia ea Scripturae loca , quibus proponitur voluntas Dei pro suo libito disponens de omnibus, etiam de humanis cordibus , & causans in eis

ambulemus . Dιertiar autem Deus nobis

p parare, in quantum distofuit se nobis daturum, ait D. Thom. supra dicta verba Da. I.

III. Uerum sistam in alio Pauli teκ-

hendens Corinthiorum elationem , qua Ministros Dei temere contemnebant e

126쪽

ri r Quas. VI. De Scient. fatur. condis.

peris ' Super quae D. Thomas lect. 1.Pι set enim inquit atreruis di erui d

hυnis, vel a malis melior eis ex sent ,

hes . quod non accepi si i quas dieat:

Nihil . Ex his discurro se . Si Deus per

scientiain mediam , antequam quidquam prorsus decernat , videret Petrum in tali serie, & ordine rerum ex sua libertate determinare gratiam

indifferentem , & indifferenti decreto oblatam , videret etiam , Petrum in tali serie , & ordine rerum positum se discernere a Iuda, qui in eisdem circumstantiis , & eadem gratia positus non est consensurus inspirationi , de gratiae r discretio enim Petri consentientis a Iuda non consentiente non proveniret a Dei decreto , quia Petrus prςvideretur consensurus, eiusque consensus prae Juda suturus , ante omne

decretum , & si est decretum , hoc indifferens est , & indifferenter oblatum enon a gratia , vel auxilio, quia hoc supponitur indifferens , & aequale lix

utroque. Unice ergo proveniret a libera voluntate Petri volentis determinare gratiam , eique consentire ἰ ergo

Petrus sese discerneret a Iuda . haberet aliquid , quod non accepisset, &posset contra Iuda in de sua conversione inflari, &superbire: quod est contra mentem S. Pauli. Cumque ex eisdem principiis, quibus in statu conditionato sese discerneret , positus in statu absoluto de Belo se discernat, sequitur, Petrum de facto se discernere Iuda.

a Iuda in iis, quae non accepit, seu

in naturalibus, est contra mentem Α-postoli ; at consensus praevisus anteis decretum eκ innata libertato Petri , non in dono gratiae accepto , sed in naturalibus discernit Petrum a Iuda; ergo &c. Min. probat. Consensus ille praevisus ante decretum primordialiter oritur ex naturali libertate Petri, non ex gratia, quam supponimus. εκ Petro , & Iudae indifferenter oblatam

ergo &c. U. Scio, varie a contrariis responderi r praecipud tamen , Deum es eis

semper principalem discernen tam , quia Deus est , qui dat gratiam , sine qua homo nihil posset, quamvis eam acinceptare , sit in potestate hominis . Inis super, quamvis gratia non sit semoer physich inaequalis in eo , qui consentit , est saltem moraliter major, quia

illi datur in circumstantiis lavorabili hus , in illis nempe , in quibus per

scientiam mediam praevisus est consensurus , cum alteri detur in illis, in quibus prςvisus est non eonsensurus . Dare autem gratiam in eircumstanisti is potius favorabilibus, quam in infaustis , unde tota discretio consentienistis a non consentiente procedit . ita in Dei potestate est , & arbitrio, ut nullatenus ab hominis pendeat libertate , & propterea homo non se di.

sternit , sed Deus est , qui discernit

hominem iustum ab impio. VI. Sed contra primum . Esto Deus sit , qui dat gratiam, gratia tamen prout a Deo venit, est tantum sussis ciens , & dans posse agere , non verbefficax , & dans ex se actu agere , sed totam efficaciam, & actu operari bonum . habet ex homine, qui pro innata sui libertate eligit potius consenti re, quam non consentire; atqui disicretio inter Petrum , & Iudam non est in posse , & non posse agere , quia in hoc sunt aequales , & uterque habet qlio possit, sed consistit in consentire ,& non consentire, in actu bene uti ,& non deesse gratiae, & actu male uti , eique deesse; ergo cum bene uti gratia habeat Petrus ex sua libcriale, ex sua libertate Petrus se discernit iIuda . & sic homo , non Deus , est principalis discernens. VII. Simili discursu S. Austiis inus

I. de Praedeti. SS. cap. s. Semipes agianos urgebat. Nunquid enim per bae dωna , quae omnibus communia furat hominibus , discernunt tiν homines ab bominibus λ. . .

Nihil

127쪽

Nihil aώρεm bula sensιἰ tam eontνa- succumberet. Peto ab Adversariis. Quorium est, qtiam de fuis meritis sie quem- discerneretur a succumbente victor vam gloriari, iamruam ipse sibi ea fe- a me da me utrique gladium aequale, eerit, non gratia Dei: sed gratia, quς an potius 1 se ipso, qui suis vitibus bonos diseernit a malit, non qua rom- bene utens, eodem gladio, quo altermunis ei bonis, or malis. Deinde succubuit, ipse triumphavit E qui- servans, quod cum posse habere fidem dem discernerem victorem laeeum omnibus commune si , non verb fi- bente , si non solum ei gladium condem habere , eum non omnes sint fi- serrem , sed ulteriri brachium eius

deles. Non ait apostatas: id autem praepararem , ac vires roborarem, ut

potes habere, quod non accepisti, ut gladio strenud uteretur. Sic discurri- posses habere Sed ait: quid autem te de Deo . nabes , quod non accepi lli Proinde, IX. Contra id, quod secundo resiposse habere sidem , Aut posse babere ea- pondent , lateor , ponere hominem inritatem , natura es hominum, habereta et rcumstantia favorabili potius, quamatitem fidem, quemadmodum habere ca- infausta , in solius Dei arbitrio , &νitatem , gratia es Delium cte. Cum potestate esse . Sed adhuc posset homo igitur in contraria Mediistarum sen- contra alterum inflari, & sese disteretentia, gratia ut a Deo venit fit sun nere mod probo sic. Prim b, quod ficiens , ac indifferens, & fiat efficax Deus ponat unum in circumstantiis faex voluntatis arbitrio conseruientis , vorabilibus potius, quam lanestis, est

verum quidem erit, quod posse habe- quidem conditio , sine qua homo in re fidem quod est commune sit 1 illis positus non discerneretur ab alio Deo, sed actu habere fidem t quod di- posito in circumstantiis infaustis , v

sternit a erit ab homine. Quia vero ra tamen ratio , & causa discretionis, Semipelagiani opponebant. Multi au- emet humana libertas , qua nimirum diunt Uerbum veritatis e sed alii ero in illis circumstantiis positus bene udunt , alii contνadicunt : Volunt ergo si teretur gratia . & consentiret , de al-eredere , norunt autem tui. Respondet ter mald uteretur , & non consentiret.

S. Doctor . boe ignorat f qtiis Boe Non enim id ed unus est bonus , quia negat f ses eam aliis preparetων , aliis est positus in circumstantia lavo labiis non prastaretur voluntas a Domino, dia ii, & alter malus, quia positus est in Dernendum es utique , quid veniat de infausta et sed quia unus bene utens amiserieordia esus. quid de Iuditio . Le- gratia , & consentiens steti sibi circum-gatur D. Augustinus ibi. electionem stantiam lavorabilem . alter male uis ipsam , qua unus actu eligit fidem prς tens , eandem circumstantiam , quam alio, tribuens gratiae. & eoncludens: alter sibi savorabilem effecit , consen- gratis ergo eonsecuta est , quod eo reω- tiendo, non consentiendo sibi reddidit ea es , electio . infaustam . VIII. Totum hoc exempIo oculis X. Secundo probo, & confirmo di- subjicere placet. Si ego praevidens, si cta. Circumstantiae non habent ab in- darem duobus gladium eiusdem aeu- trinseco, & ex natura sua. quod sint minis , unum illo bene usurum , & h favorabiles, vel infaustae, sed ex se pror-stem superaturum, alterum verb cum sus indifferentes sunt ad utrumqueis, eodein gladio ab hoste vincendum , u- ut Adversarii fatentur . Rursus satenin trique eorum gladium darem , relin- tur etiam , quod gratia in illis cir-quens. ut quisque suo robore, & vi- eumstantiis data de se est indifferens ribus gladio uteretur, & unus eorum , ad hoc , ut ei consentiatur , vel non se ut praevisus fuerat , gladio strenuh consentiatur, & solum tam gratiam , utens, hostem vinceret, alter vero eo in quam circumstantias ipsas determinaridem gladio segniter ageret, & hosti ab extrinseco, nempe ab eventu prγlom. I H. P viso,

128쪽

t 14 Quas. VI. De Scient. futuro eondit.

υiso , nimirum , consensu , vel non tonsensu . Ergo licet gratia, & cireumstantiae essent conditi ex , lineis quibus non haberetur consensus praenon consensu , non tamen sunt causa: sta ratio, & causa coasensux prs non consensu esset sola humana voluntas pro suo arbitrio eonsentiens , & se 1 non consentiente discernens; hoc autem videtur esse contra canonen sia Arausicani secundi, quo sic ita testur . Si quis sine gratia Dei erecentabur, vo-

ιιntibus, desiderantibus , eonantibus.

nobis miserieardiam dicit eonferri divi

nitas , non autem ut eredamus , vel

mur , veι hac omnia, Hur oportet agere valeamus , per infinonem , cla inspiratronem Saucti Spiritus in nobis fieri inteι- , ω aut humilitat . , aut obedientia humana subiungit gratia adjutorium , nee ut obedientes, Θ humilea ui , ψ a gratia donum esse eonsem

sit , resistit apostolo direnti : quid baber , quod non areepist or gratia Dei fum id , quod sum . Quo canone perinstringuntur non solum , qui dicunt , misericordiam Dei eonferri eredentibus, & volentibas sine gratia Dei, sed ii quoque, qui gratiae Dei adjutorium

subiungentes, non confitentur, gratiam dari , ut credamus, velimus, Obedientes simus, & humiles simus At ex Adversariorum doctrina, esto non sequatur, misericordiam nobis conferri tine gratia Dei, sequitu tamen, eam non dari . ut credamus, velimus &c., ut superius dicta considerant i patebit ergo &c.

te suum decretum pi aevidisse , quhd si Electus permansisset, tentatiombus suciseu buisset: propterea ipsuar rapere deis crevit 1 mundi illecebris et raptui es ,

ne malitra mutarer anteuectum eius ,

aut me fictio deciperet animam iamιρή, See uado . Ante suum decretum prς.

vidit., quod nisi breviati fuissent dies illi s persecutionis Anti-Christi moat gerri salva omois raro ; sed quia vois luit EIectos salvos sacere, decrevit dies illos breviare: unde subi angitur, sed

propter electos brevrabuntur dies illi .

Tet i, . r. Reg. x3. Davidi quaerenti ,

si Viri Ceila tradent me in manus Sau-

ιιι r & si Sxul descenderet , ipso manente Cei lae Deus respondit , quod Saul desten et , & Ceilitae traiant, Ergo Deus eodem modo praesciebat , &Saulem venturum , si David ibi maneret . & Cives Sauli tradituros Davi-

ωe . . Erga praesci eoat Deus , Sedeciam fore silvandum, si exiisset ad Principes Regis Dabylonis LXII. Respondeo , omnia praefata ce id quidem prςscivisse Deum posita conditione ella ponenda, ut hac qu. dis.1. 6. 4. ostensum est 2 non tamen per scientiam mediam, seu antevertentem amne decretum suum, sed per sciemtiam liberam supponentem decretum actu in Deo existens de re illa ponenda, si talis conditio ponatur. Ad primum Script. textum dico , ut superius ostendi ε. 4. et . , reprehendi a Saneto Augustino , ω Prospero Semipelagianos, quod eo abutere tur ad asserendum, Deum ex praescientia eorum, quae gelluri erant , si ad

adultam aetalem pervenissent, motum fuisse ad rapiendos aliquos parvul Tam ex hac vux , ne praevius culpis contaminarentur , quam praescientiain, ut superlux dixi , ante omne decretum ponebant, & proinde erat eadem , quae modo vocatur media is Indicat erga teraus ille ,. Deum iustum illum rapui ite . ne inquinaretur malitia, quampna sciverat , non praescientia in Deo polita ab eventu, & proinde Deo non libera, & ac ii timeret , ut Ina trita

129쪽

Dub. IV. L II.

praevisa suae praedestinationis effectum posset impedire et sed praescientia sibi libet a landata in decreto suo . qua statuerat ipsi permittere malitia coinquiis nari , si diu vixisset; sed quia absoluto decreto eum prae destinavit , ideo praemature eum rapiendo, noluit con ditionem apponi . Eodem modo ad secundum textum pariter dico . Deum prς vidi isse perdendam fore omnem carnem , nisi brevi ii fuissent dies illi , praescientia nixa decreto, quo statuerat, permittere lapsum omnis carnis , si diutius Anti Christi perseeutio perseverasset. Ad tertium eodem modo respondeo , Deum revera id scivisse, sed non per scientiam mediam , quia non antecedenter , sed in decreto suae voluntatis , quo statuerat permittere , tu ILA Saulis descensum , tum Urbis obsidionem , tum Davidis traditionem, nisi Divid inde recederet. mia vero absolute statuerat, Davidem non esse tradendum, ideo cavit, ne ibi mane

ret .

Ad quartum pariter dico , Deum. merito praedixisse illos eventus , quia statuerat punire Iudaeos remanentes in

Ierusalem , Se custodire illos , qui juxta Ieremiae consilium sugillant ad Principes Regis Babylonis. mare nihil pro scientia media . XIII. Objiciunt secundd. Christus

indieat, se cognovisse , Tyrios, de Sidonios acturos sui me paenitentiam , si ipse coram eis secisset virtutes , de signa , quae secerat toram Bethsaida, &Corozain , & propterea Iudaeos increat , tanquam Inexcusabiles, qui talius visis signis, & virtutibus , nolia egerint poenitentiam , his verbis r Va

si in Tyro , Sidone facta fuissent vim δutes, qua facta stini in vobis , olim ineuieto , ω einere paenitentiam egissem ;Atqui nisi hoc cognovisset per scientiam antevertentem omne Dei decretum actu existens , dc consequenter

mediam, reprehenso ista Iudaeorum eotam Tyriis foret iniusta ; Ergo dee.

Min. prob. Ut reprehensio male ope. tantis in comparationem Mnh operantis iusta sit , debet esse inter utrumiaque aequalitas , in his saltem , quae

non proveniunt a propria voluntate, ut docet etiam Arist. 3. Topic., alias

reprehensus posset iust E respondere , rs aequalem alteri in his , quae pendent a tua voluntate , de necessari sunt, me secisses, dc ego bene operatus suissem , sicut ille . sed si Chri stus cognovisset poenitentiam Tyriorum per scientiam supponentem decretum dandi conversonis gratiam Τyriis , sub conditione , quod illis praedicaret, de non dandi eam Iudaeis, posita apud illos eadem conditione , Iudaei non essent aequales Tyriis in dono pendente 1 Dei voluntate, εe necessario ad conis versionem, de proinde poterant Christo

reprehendenti iusth respondere: s de nobis, scut de Tyriis, habuisset Deus

decrerum dandi donum conversionis , conversi essemus, Ec egissemus nos quoque poenitentiam; ergo Ste. XIV. Confirmatur. Esto increpatio

absoluta possit esse iusta , si quis cum

solis lassicientibus auxiliis non bene agat, non tamen erit iusta . si increpet illum comparative ad illum , eui datur etiam auxilium essicax quia ad hoc, ut increpatio sit iusta, debet esse aequalitas inter extrema comparationis : scut si Dux exercitus uni enmilitibus daret arma mediocria , Sclassicientia ad victoriam , alteri verbdaret arma oetima, Se ad victoriam .essicacia , & insallibilia , posset quidem militem illum absolute increpare , si vinci se permisisset , sed non

in comparatione alterius , cui arma

optima , 8c e scacia dedisset e posset eis nim juste respondere : non est mirum , si ego victus stim , ille vicit, quia illi arma contulisti optima, Se essicacia ad victoriam, mihi autem lassicientia quidem, sed non essi caela . Cuin ergo Christus increpaverit Iudςos comparati vh ad Tyrios , ut iusta suerit iner

patio , dici debet, Iudaeos habuisse

130쪽

tis curso V. De Scient. futar. eondit.

aequalia omnino dona , ae Tyrii habuissent XU. Confirmatur secundo. Si apod Tyrios, & Sidonios fuissent saeta in jora miracula , quam apud Cives C rora in , & Rethsaida , non fuisset iusta increpatio comparativa ; sed gratia interior magis requiritur ad poenitentiam, qu&m exterior, qualia sunt miracula ; ergo si ex deseitu ualit tis in gratia exteriori miraculorum, non poterant juste increpari , minus eκ desectu aqualitatis in gratia interiori . XVI. Hoc ratiocinium , cui scientia media tota confidit , & quod multis

molis instaurare conamur eius Patr

ni , ori nFo resertur a D. Augustino, ut sibi obiectum a Monachis Adrumetinis his verbis lib. de eorrepta &gratia e. 4. Rem eorriperer . si eam mea

culpa nou baberens s idest fidelem Dei ,& proximi caritatem J boe est , si .am possem mibi rare, μι fumere ipse, nec

farerem , v et si dante νIlo , ego aeripere noluissem. Com vero ω ipsa voluntas a Domino p varetisr , eur me eorripis , quia mos, me sus praceptasseere no/D , or non mi tyr ipsum rogas , ut imis me operesin, er velle Et rnrsus e. s. alium refert ita respondentem . Possum . possum omnino , qusndo me arxuir,

Dos ex bona vita in malam mea ομ

ι-tate relamus sum , direre adhue rΩnid ego feri, qui non aerepi aereptenim fidem , eaea per dilactionem spera νων : ses in ilia usque in finem perse eis rantiam non aecepi . an guisquam diemis intidebis, sam perseveramiam non esias num Dei , ese hor tam magnum bo num ita esse nostrum , ne quisquir id ba-hureis , non ei possit apostolus direre, r id enim babes , quia που aer int, quinta, hoe sie babet , ut non aecep

νit y Ecce Semipes agrinum sese exea sint erra , quod ideo non perseverave rit, quia perseverant rae donum in s lius Dei positum potestate non accepit . XVIL Porro quid respondet S. Ausuilinus 3 audiamus. Ad hae nos nega re quidem non possumus, etiam perseu

rantiam in bono proficientem usque m finem , marvum Hse Dei munus , nee esse nisi ab ilio , d. quo seriptum es et omisne datum optimum, & omne donum persectum desursum est descendens a

Patre Iuminum : Sed non ideo Gor , qui non perseveravit , negligenda eooeptis es. Et post multa in huius veritatis confirmationem ex Scripturis p tita , c. I. subdit et Nee se exeaefabun

ἐντentos , Mur modis dirum , qua recor ripimur ' ita turae, quare damnamur , qtiandoquidem , ut ex bona reverteremur ad ma/um , perseverantiam non aereptamus , qua permaneremων tu nobis y Nun Io mosa hae exeusatione ἀ justa damnatione se lihevabunt. Et magis urgendo se prosequitar S. Doctor. Si enim meust veritas loquitur , nemo libaratur a

damna=sone , qua facta es per Adam , nisi per Fidem I su Christi, tam Gab hae damnatione non se Iiberabunt , qui poteruuι dierer , non se a.d e Evangelium Christi, e mmer ex auditura : quanto minkr se Iiberabunt , qui diacturi sunt : perseverantiam non aecepiamin y Iustior enim videtur exensatio dia

rentium , non aecepimur audiemiam ,

quam dicentium , non ae pimus perseu rantiam : quoniam potest diei r homo inest, quod audieras , e, tenuerat, in eo perseverarer, si veIIer, nuIIo autem modo diri potest ; Id , quod non audierax, erederer, si veIIes. Si ergo nec qui d

num perseverantiae non acceperunt ,

imo qui nee fidem audierunt , iuste

excusare se possunt dieentes , donuin Deo non accepi , multo minus eκ-cusare se poterant Iudaei, qui, audi. dito Evangelio, &visis miraculis, venire ad Christum , hoe est, in eum.

Credere , noluerunt.

XVIII. Nune ad propositi m argumentum in primis di eo , illud solvendum esse ab omnibus Catholicis . Nullus enim Catholicus dicit, Tyrios, &Sidonios suisse credituros , vel paenitentiam acturos , ex vi solius gratiar externae , nimirum audita solum prς- dicatione, & visis tantum miraculis,

SEARCH

MENU NAVIGATION