Theologia scholasticodogmatica juxta mentem D. Thomæ Aquinatis ad usum discipulorum ejusdem angelici præceptoris accomodata per F. Vincentium Ludovicum Gotti ..

발행: 1727년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

Dub. II

mus in Deo tres virtualitates; unam principii radicalis intelligendi , nempe divinam naturam: aliam principii proximi. nempe intellectum ; & tertiam actitatis intellectionis , licet haec

tria unum, ac idem realiter fint, ς- qui valens tamen tribus, & ideli sola ratione diversa : ita loquimur de divina voluntate , cui principium radi cale volendi ais gnamus divinam naturam ; principium proximum , divinam voluntatem ; & denique actualern volitionem , qua Deus actu vult et quae tria idem realiter sunt , sed quia aequivalent tribus, ideo dant fundamentum, ut haec tria concipiamus in Deo.

DUBIUM II. Quodnam sit Divinae Voluntatis

objectuina . I. Deur amat non solym se, sed etiam

alia.

I. Eum velle non se ipsit m Ω- I tum , sed etiam alia a se ostendit D. Thomas hac qu. I9. art. 1. Haec enim est conditio naturae Volentis, ut non solum tendat ad bonum habendum , cum illud non habet, & in illo quiescat, cum illud hahet. sed etiam , ut velit , bonum quod in se habet , altis eommunicare quantum fieri potest et quod in rebus naturalibus patet , in quibus nedum adest naturalis inclinatio ad bonum s-bi tonnaturale acquirendum , cum illud non habent, & dum illud habent in eo quasi quiescunt . sed insuper , ut bonum, quod in se habent , aliis

communicent : unde videmus , quod omne agens in quantum est in adiu ,& persectum saeit sibi fimile . Cum ergo Deus sit in se summd bonus , summe perfectus, Si summe in actu , sequitur , ut , nedum sibi complaceat in sua bouitate, & eam velit; sed etiam velit suam bonitatem m alia a

se , secunddm qildd ea pacta sunt, pr

ut ad sinem , in quantum eouieret diau nam bonitatem , etiam alia ipsam partieipare .

II. Εκ qua doctrina sequitur ,

Deum amando alia . ab aliis tamen non moveri; quia ut advertit S. Tho. laudato loro ad a. tosa ratio movend- e Dii ;-hoe es quod movet voluntatem rade e- Deus otia ὰ f non velit nisi propter finem, qui es sua bonitar, non sequitur , quod aliquid aliud moveat voruntatem Uias , nisi bonitas sua .

III. Observandum est prῖmb, qu

amor divinus licet omnia aequaliter a m et ex parte actus, & ex parte amam is, non tamen omnia aequaliter amat ex parte rei amatae, seu ex parte boni voliti, & rebus communicati; mi-busdam enim . nempe melioribus , meliora dona largitur. Sic plus amavit Christum , quam totam creaturarum universitatem . quia ei sublimius donum communicavit. Cum enim non

necessario amet ereaturas , sed liberE, magis . vel minus amatae a Deo dicum tur , secundum quod sibi complacet maius , ve I minus bonum illis comis

municare. Ila D. Thom. I. p. quas. ΣΟ.

IV. Observandum secundo cum e dem S. Thom. qu. eit. art. M quod cum amare nibιι aliud sit , quam velle bonam Hieui, man fessum est . quod Deus omnia, qua funi, amat, non tamen est modo , sicut ποι . Quia enim voluntarn ra non ea eausa bonitarit rerum , sed is ea movetur , sit ut ab obiecto , aiamor noster , quo bonum alicui volumus ,

non est eausa bonitati, ipsius , sed δ e6-verso bonitas eius, vel vera , vel Ut mala . promeast amorem, quo ei voluismur , ω bonum eonfervari , quod habet , or ad/i , quod non habet, ad hoc πρων.ιmur . Sed amor Dei est in f ιnsens . claereans bonitatem in rebus. Haec D. Tho. . II.

172쪽

iue 8 Quaest. I. De Divinae 'Iunt. objecto .

. II. De Obiecto forma Ii, ct motivo Divina

Voluntati .

V. TI X dictis apparet, cum Deus a-C. met non solum semetipsum , sed etiam creaturas , inter obiecta saltem materialia a Deo volita ponendae e , non Deum solum , aut divinas persectiones , sed etiam creaturas, tum existentes, ium suturas & probabiliter etiam possibiles , ut dicemus; imotiim bona, tum mala , ita tamen ut non omnia velit, sed quaedam velit, quaedam nolit, quadam pure permittat. Quod probatur. Illud est obiectum.

materiale divinae voluntatis , circata quod divina voluntas quomodocumque versatur: sed divina voluntas quomodocumque versatur circa omnia praelata ; ergo &c. Min. probatur . Nam divina voluntas versatur circa Deum ,

volendo se, & sibi complacendo in se,

ac suis perstitionibus. Versatur circa bona creata exilientia , & suturaia , volendo, illa, ut existant nunc, hςc , ut existant postea . Versatur circa possibilia piobabiliter , volendo eorum possibilitatein . Versatur circa mala

culpae , illa prohibendo , quia mala

sunt in se , illa vero permittendo , quia in aliquitus illa permittere , bonum est : debet enim omnia velle , prout decet Deum illa velle ; decet autem Deum circa bona versari volendo illa post ivd , circa mala vero solum permissue. Hac certa sunt . Quod in dubium vertitur est, quodnam ex prae satis sit obiectum sormale movens divinam v luntatem , seu quod Deus ita velit, ut ei sit ratio volendi alia. VI. Dico igitur. Sola divina essentia, & divina bonitas est objectum sor-

male motivii in divins voluntatis. Ita expresse S. Thomas hic ara. Σ. ad 1 de

prohatur sic. Illud est obiectum sor- male divinae voluntatis , quod divina voluntas ita vult, ut sit ei ratio volendi omnia, quae vult, nolendi om nia , quae non vult , & pei mittendi

Omnia . quae permittit : atqui sola divina essentia, & bonitas est talis ratio, ergo&c. Maior explicatur. Id ebenim fumas est obiectum so male movens infirmum ad suinendam potionem ama iam , quia sanitas est tota ratio movendi , & volendi potionem amaram suuiere. M n. velo probatur. In his , quae sunt ad finem , tota ratio volendi, & movendi voluntatem est finis : solus enim finis est , qui amatur propter se , alia vel o , quae sunt ad finem , amantur propter bonitalem , quς est in fine. Sic sola sanitas amatur ab infirmo propter se ipsam , potio autem amara non amatur propter se

ipsam, sed propter bonitatem sanitatis, quam per illam consequi sperat:

sed divina voluntas versatur circa solam suam bonitatem tanquam circa finem, circa alia vero tanquam circa ea, quae sunt ad finem; ergo sola divina bonitas Sc. Min. prob. In tantum enim Deus vult creaturas existere , in quanium in earum existentia

relucet su a bonitas ; in tantum mala culpae prohibet , in quantum haec avertunt a sua bonitate; in tantum vero illa permittit , in quantum ea permittere aliqualiter conducit ad Osirensionem suae bonitatis. Hinc ait D. Thomas citatus , quod , sicut alia a se

intelligit intelligendo essentiam suam , ita alia a se vuIt volendo bonisatem suam. . III. Contraria diluuntur.

VII. . , Bii ei primδ potest . Deus vult

liam ; ergo ratio volendi Deo non est sola sua bonitas , sed etiam honitas

creata . Antecedens probat. Deus enim, ut infra dicetur vult dare gloriam prωpter merita .

Respondetur ad hoc , & fimilia , neg. an lec. ad prob. di 1i. antecedens : si

173쪽

Ir propter dicat causam , & motivum

ex parte volentis , neeo antec. Si lypropter dicat causam ex parte rei vo- Iitae, conc. anteced. Deus enim ait D. Thom. hic art. I. nou propter haemuli boe , sed vult, hoe esse propter boe .miare non propter merita vult gloriam , quali bonitas mediorum sit alliciens, Semovens voluntatem divinam ad volendam gloriam homini , motivum enim unicum est sua bonitas in sed Deus vult gloriam dari propter merita , ita ut haec sint quidem causa gloriae dandae , & volitae , non autem Dei volentis . Nam inquit D.

Thom. ibi: Deus sicut uno actu omniae in essentia sua intelligit ; ita uno actu vult omnia in sua bonitate . Unde , sicut in Deo intellis re eausam non oreausa intelligendi effectus , sed ipse inteIIuit esset ui in ea a e ita velle snem non es et eausa volendi ea , qua fiant ad finem , sed tamen vult, ea quς funt ad finem ordinari ad finem . Utili ergo , hoe esse propter hoe , sed non propter bor vult bor ἀVIII. objici potest secundo. Uo-Iuntas Dei , cum sit infinita , amare debet omnia eo modo , quo amabilia sunt et sed bonitas creata ratione sui amabilis est; ergo&e. Respondeo. oudd , sicut intellectus divinus licet debeat cognoscere omnia eo modo . quo cognoscibilia sunt, modo se tenente ex parte rei cognitae ;non verb modo se tenente ex partes cognoscentis quare omnia cognoscit solum in sua essentia , & ratione illius : sic voluntas divina, debet quidem omnia voli bilia velle smni modo , quoe sunt voli bilia eκ parte rei volitae , non tamen omni modo quo voli bilia sunt ex parte motivi volendi. Res enim creatas , ut diximus , vult Deus. non tanquam finem , sed tanquam ea . quae sunt ad finem. Sicut ergo quae amat finem , in omnibus , quς amat propter finem , uni chamat bonitatem finis , quae est illi unica ratio volendi illa : it, Deus, qui amat creatura S, ut ea , quae sunt ad

finem , nempe ad suam bonitarem , in creaturis unich amat suam bonitatem , tanquam rationem volendi, &am indiillas . Prineipati votitum t inquit D.

Thom. r. contra'. c. 74. ratione te ita unicuique volenti est eausa volendi . Cism enim dicimur volo ambulare , ut saner, eausam nos reddere a Whitramur roesi quaramur, quare vis fanari proin

redetur in assignatione cara grum . qιιο

que perveniatur ad sinem uisimum , quies principate volitum , quoae ea causa volendi per se ipsum . Si igitur Deus a L quid aliud velis principaliter . qua seipsum . sequetur , quod aliquis aliud D et eausa oblendi , sed suum veIle esssuum esse , ut ostensum est ; ergo aliquis aliud erit et eausa efendi , qtiod es com

tra rationem primi entis .

Adbue inquit rat. 4. I unicuiquc volenti prinei a te volitum es suus uitiamus sinis e nam Dis ea per se Potitur, ω per quem alia fiunt volita: ultimus autem sinis est ipse Deur . quia ipse est summum bonum . ut in Uum es et ipse igitur es principate volitum sua voluntatis . Haec D. Thomas . IX. objicies tertio. Si Deus omnia amaret propter se ipsum . non amaret creaturas amore amicitiae . sed solium amaret amore concupiscentiae . quae a mat alterum propter se: atqui hoc est contra D. Thom. qui 1 2. qu. 13. Arate. r. expresse admittit amicitiam inter Deum, & Ηοmmem i ii lium caritate . ornatum. Et colligitur eκ illo Ioa. t s. v. I 4. Vos amici mei estis, si feceruix ,

qua ego prae pio vobis. Et N. x s. It m nondream vos servor . . . . . Vos autem dixiam eos s e.

Confirm. Si Deus omnia oneraretur propter se . & non pro 'ter nos . pa

tum illi adstricti , & obligati essemus rideoque salso eaneret Ecesesia : qui

propter nos bominex, ct propter ns ais salutem descendis de Coelia X. Responderi solet, ad am reta amicitiae non requiri . ut ametur amicus propter ipsuin sicut finem ultimum ἰ alias amor amicitiae inter homines esset peccatum mortale , si co

174쪽

1so Ouas. I. De Divinae Volunt. objecro.

stitueret ultimum finem in amico: sed

istum tequiritur , ut ametur amicus

propter se ipsum , ut finem proximum . Sic erψo amatur homo ilistus a Deo propter se ipsum , ut finem proximum , non quidem Dei volentis , qui nec pr xi md potest pro fine aliquid creatum habere, sed ut finis rei volitae; quatenus vult, creaturam iustam , quam amat amore amicitiae, esse finem proximum illius boni, quod ipsi vult.

XI. Hinc claritatis gratia dist. ma. Si amaret creaturas propter se ipsum tanQuam propter finem amoris divini,& finem boni voliti , non amaret &c. conc. mai. Si amaret propter se ipsum, ut finem amoris divini, non verb , ut finem proximum boni voliti, sed vellet , creaturas esse perceptivas totius utilitatis ex bono volito , non amaret&c. nego maj. Ad amorem ergo benevolentiae abstractissime fuimum , non requiritur, ut subiectum ametur tanquam finis amoris ; sed sufficit, ut ametur tanquam finis boni voliti &st perceptivus totius utilitatis ex bono volito, ita ut non ordinetur ulteiarius ad utilitatem alterius. Deus autem licet non amet creaturas rationales, ut finem amoris divini, qui amor est ipse Deus; tamen illas amat ut finem perceptivum totius utilitatis ex bono volito , illas non ordinando ad utilitatem Dei , sive alterius contradistincti ab ipsis . Ex quo patet , amorent divinum erga ilistos esse benevolentiae, non concupiscentiae, quia

hic amat rem , ut utilem sibi, vel aliis : Deus aulem non amat iustum , ut utilem sibi , quia bonorum nostrorum non indiget, neque ut utilem alia teri, quia bonum , quod vult justo, vult este utilem ipsi . Ex opposita ratione creaturas irrationales Deus non amat amore benevolentiae, quia illas totaliter ordinat in utilitatem rationalium , quae ab irrationalibus sunt disti iustae, iuxta illud Psalm. 8. v. 8. omiania obiecisti sub pedibus ejus, Oves , ωιουes universas oec. Ita docet S. I homas citata a. A, u. 23. artis. I. dicens: Non quilibet amis babet ratio um amicitis , sed amor , quies eum benevolentia ir quando stilicet Mamamus aliquem , ut ei bonum vetiis mus : s autem rebus amatit non bonum velimus, sed ipsum earum bonum nobis velimus , sicut dicimur amare vinum , aut equum , aut aliquid huiusmodi , non es amor amisitia , sed euiusdam concupiscentia. Ridiculum enim est dicere , quod aliquis habet amicitiam ad vinum , vel ad equum oee. XII. Ad Confii m. nego anteced.

Imo maximE Deo debemus , quia cum nihil in nobis sit, quod divinum amorem possit allicere, sua mera liberalitate tot nobis bona confert in ordine gratiae propter nos ἔ non quidem ut sirem sui amoris , sed ut finem proximum boni, quod nobis vult, & quod unicE in nostram ordinat utilitatem , sicut in nostram utilitatem direxit ma ximum Incarnationis beneficium. . ΙU. An obiectum formale Divina 'luntatis sit bonitas solius Essentis Divina . XIII. in Ico. bd sicut supra i II tractatu de Scientia quo. 1.dub. 2. f. I. posuimus pro oblecto sor- mali divini intellectus, non solam veritatem esseniis divinat, sed veritatem divinam , ut comprehendentem Omnia divina praedicata: ita in praesenti pro obieeto sol mali voluntatis divinae statuimus , non solam bonitatem divinae essentiae, sed bonitatem divinam comprehendentem omnes divinas persecti nes. Omnes enim divinae perseeliones non magis sunt unitis indivisibilis veritatis, & intelligibilitatis , quam sint unius indivisibilis infinitae bonitatis ,

& amabilitatis ; ergo OmneS concurrunt aequaliter ad constituendum unam rationem formalem motivam , & quasi specificativam divinar voluntatis. Urgeo sic. Divina bonitas movet diis vinam voluntatem pro ut est in Teis e

sed in rc non soliua est Gentia , sed

175쪽

Dub. III. d. I. Isr

omnia divina ἰ ergo movet non sola in prout est essentia , sed pro ut est omnia divina. XIV. Hinc non valet si dicas: Deus eo ordine amat bona divina , quo ipsa habent bonitatem in se e sed sola essentia divina habet bonitatem a

se, attributa autem bonitatem suam habent ab egentia ; ergo &c. Respondeo enim , negando absoluthM: n. Deus enim amat bonitatem suam pro ut in se realiter est; in seis autem realiter aequaliter est in omnibus divinis prNicatis. bd enim . prius in essentia sit, quim in aliis divinis persectionibus, eκ nostro modo concipiendi, 3c significandi unice ortum habet. Uel elicitatis gratia dist. Min. h

bent ab essentia, quae tamen ejusdem omnino rationis est cum bonitate e Liantiς, cone. Min. aliter , nego Min. Cum ergo bonitas aliorum divinorumst eiusdem omnino rationis, imbeadem ipsissima bonitas, quae est in essentia ; Si, ut in egentia, est objectum formale divinae voluntatis, cur non erit etiam, ut in aliis divinis praedicatis XU. Si iterum dieas: saltem non intellectis relationibus divinis intelligitur completa tota bonitas divina , quia divinae relationes, in probabili sententia secundum proprium relativi non addunt peculiarem persectionem, ergo saltem divinae relationes non pertinebunt ad obiectu in formale divinae voluntatis. Respondeo, negando absolute antecedens. Ad probat. ibi implicitam dico , qu bd dato, divinas relationes secundum sibi propria non dicere persectionem sormaliter , eam tamen , &quidem maximam, dicunt connexive; nimirum 'cunditatem , & communi cationem ad intra, quae infinitam persectionem dicit. Cumque haec non si signabilis sine relationibus , pr pterea tota divina persectio de bonitas

signari, & intellipi non potest , quinsignentur , de intelligantur divinae

Personae , & relationes. Tom. III.

DUBIUM III.

' An Deus amet omnes Creaturas. . I. De Creaturis praesentibur, prateritis o γ futuris.

IN ter creaturas , aliquae non amisplius sunt, sed suerunt ; aliquae

nondum sunt, sed erunt; aliquae modo sunt; aliquae tandem nec sunt, nec fuerunt, nec erunt, sed possibiles sunt , seu possunt esse. I. aiiod Deus amet creaturas, quae

sunt, extra dubium est. Nam Sap. Ir. v. x s. dicitur diligis enim omnia qua funt, P nibit odori eorum , qua Iee si r & v. 17. Domine , qui amas Aniamas, Sc IO. 3. v. 26. Sie enim Deus dilekis mundum , ut Filium suum unigenitum daret. Ratio autem evidens est. Nam omne bonum , quod in creatura est ,

est effectus amoriς divini, qui causathonitatem in iis, quos amat: sed in creaturis existentibus adest bonitas. nempe existentia. & omnes aliae peris sectiones ; ergo effectus sunt divini a moris erga illas. II. Circa creaturas verb, quae non sunt actu, sed suerunt, vel crunt et Certum quoque est, has actu, & de facto amari i Deo. Amare enim Dei est velle bonum: sed Deus ab aeterno

voluit bonum creaturis, tum praeteriistis tum suturis; voluit enim eis, ut essent, vel pro tempore praeterito, vel futuro; ergo &c. Licet autem t ait D. Tho. r. p.

quaest. 2o. art. x. ad 2. erratiara absterno non fuerint , nisi in Deo I tamen per hoe, qu,d ab aterno in Deo tuerunt, ab aterno Deus cognovit res in propriis naturis, Θ eadem ratione amaυit . Sic& modo eas amat, quia esto non sint praesentes in propria duratione, omnestamen, & quae nobis sunt piae inritae,& suturae, Deo praesentes sunt in aeteris nitate, ut dictum est supra. X III. Ne.

176쪽

Quas. L De Divin. Volant. Objecto.

III. Neque dicas, qudd, sicut creatio non pote si reserri, nisi ad praesens, non enim Deus creans est, nisi praesentia, ita neque amor referri poterit, nisi ad praesentia, nee Deus dicendus erit amans, nisi praesentia. IV. Nam respondetur ex D. Thomχ

1. contragentes eap. 79. non esse simi

le de relatione Volentis ad volitum ,& Creantis ad creatum , Facientis ad factum, aut Domini ad sublectania creaturam. Nam velle est actio involente manens, qua non est necesse, ut producatur aliquid in materiam exterioremia Unde eius terminus non debet esse aliquid existens actu extra: actu enim volumus infirmo sanitatem, esto sanitas in infirmo actu non sit. Sed creare , iacere, gubernare significant actionem terminatam ad exteriorem effectum, sine cuius existentia hujusmodi actiones non possunt in teti

U. Difficultas ergo est de ereaturis,

Quae nec sunt, nec fuerunt, nec erunt,

sed possunt esse; an se ilicet & istae aliquo modo , Deo amentur. Pro quo duplicem possumus in Deo concipere amorem; unum absolutum, efficacem, εc tacundum , quo nempe Deus a solute, & efficaciter bonum vult, de causat in creatura . Alterum inefficacem , & inplicis complacentiae, uo nimirum sibi complacet de aliquaonitate ; nil tamen saltem efficaciter decernit circa eius existentiam in reponendam : sicut si ego, conliderando Lanitatem esse secundisi se bonam, mihi de ea complacerem, nihil tamen determinando, ut eam mihi, vel aliis

procurarem.

UI. Hae in re communior apud Nostrates sententia negativa videtur, qui tamen in assignanda causa d ivi si unt. Nam aliqui, ideo negant, possibilia 1 Deo amari , quoniam omnis prorsus actualis bonitatis expertes putant ;. ita Salinanti censes , & alii. Aliqui ver Λ, etiam eis concessa aliqui bonitatis specie, adhuc amari 1 Deo

negant, ut Godo ij , Gonet &e. Alii

vero aliquo amore saltem compIacenistiae creaturas pol sibiles a Deo diligi, non improbabiliter autumant. Pro hac opinione citatur Caietanus in I.

pari. quas. 34. Art. 3. quem secutus est Serra quot. xo. xlart. art. L. Banineel de volunt. Dei. quass. s. art- 1. . I. & ex Societate communiter, imb& Scotistae, ac in D. Thoma utraque opinio fundamentum habet. . II. De amore Dei erga possibilia .

υ creaturas possibiles amore essi caci, & esseetivo. Certa est haeca isertio . . Nam amor essicax , & effectivus Dei pro aliquo tempore bonum causat in re, quam amat: sed Deus nullum pro quovis tempore vult creaturis possibilibus bonum conserre, &in eis causare, Cum illis nolit pro ullo tempore dare esse, quod totius bonitatis est fundamentum ἱ ergo &e. UIII. Dico secundo. Probabile est, Deum creataras possibiles amare ais more aliquo conditionato, inefficaci,de simplicis complacentiae . Indicat hoc Sanctus Thomas x. Contragentes cap. 34. ubi probans voluntatem Dei imis possibilium esse non posse, dia currit sic , ratione quarta Seeundum quod aenumquodque se babet ad se r ita se habet ad bonitatem et sed a Uybilia sunt, qua non possunt esse, ergo non possum esse bona r ergo me volita a Deo , qui non vult , nisi ea, qu sunt , vel po ut esse bonae sed creaturae pOIsiolles possunt esse bonae, quia possunt esse: ergo ea ratione , qua nesatur divina voluntas circa imispoisin ilia , quia non possunt esse, nec elle bona, debebit assirmari circa pota sibilia, quia cum polli u esie, possunt esse bona. IX. Secund4 probatur. Ut aliquid sit objectum simplicis complacentiae , non reqata itur, ut sit ex ei cith bonum, sic enim esset objectum amoriseisi-

177쪽

Dub. III. g. In

.seaeis, sed sit scit , ut in eo concipiatur aliquid , quod secundum se,&ex sua natura bonum sit: sed potentia seu capacitas ad esse est aliista, quod secundum se , & natura sua bonum est, ergo est sufficietis,

ut terminet simplicem complacentiam. Min probatur Tum quia ration talis capacitatis essendi participant possibilia naturam entis , ergo et ruinnaturam boni, quia bonum est proprietas entis. Tum quia ration e talis capacitatis fiunt terminus divinae omnipotentiae ; ergo fiunt participes alicuius bonitatis, signate quidem, non exercitE. Cur ergo Deus, qui infinite amat suam omnipotentiam, non sibi complacebit in termino illius,

sine quo t et si 'olum aposteriori

sua omnipotentia non subsisteret ICur Omnipotentia est amabilis, &terminus eius amabilitate carebit Certenui necessarili vult finem, vuIt ea , uuae sunt ad finem , sine quibus finis esse non potest, ut docet Idem S. Tno

X. Tert id probatur . Sicut Mundus possit,ilis nullam habet, nee habiturus est existentiam , ita nec salus omnium hominum , stante reprobat loneis aliquorum: haec enim nunquam iu uinra est saltem absoluth, & tamen Deus vult omnium hominum salutem , se- eundum illud I. ad Timoth. L. V. 4.Ωui omner bomines vult fatuor fieri s& hoc ideb, quia omnes homines salvos esse, secundum se bonum est;

ergo pariter alterum mundum velle potest Deus , quia alterum muniadum esse, secundum se bonum est. XI. Confirmatur. Salus o.nntum , hominum est obiectum voluntatis antecedentis ἶ sed obiectuin voluntatis antecedentis est res mere possibilis: ergo &c. min. probatur. Ut infra dicemus , obiectum voluntatis antecedentis est res secundum se , & secundum suam naturam, pro ut praescindit ab omnibus circumstantiis, quibus ponenda est in re. In tantum enim

Deus vult omnium hominum salutem, in quantum praecisis omnibus eircumis stantiis, omnium hominum salus secundum se bona est : atqui res secundam se tonsiderata, & prςcisis ciriseumstantiis, quibus ponenda est in re. est res, non ut pratiens, neque ut suia tura , sed secundum sua praeditata es sentialia , ac ut mere possibilis; er

Si di eas, omnium hominum salutem esse suturam saltem remoth , & eon. ditionat E in auxiliis sufficientibus, quae

Deus omnibus confert.

lium sufficiens dat homini solum posise salvari quantum ex vi illius est , non vero actu salvari; ergo illi reddit salutem suam meth possibilem. Secundo. Si salus omnium hominumided est amabilis a Deo , quia illam. omnibus vult saltem sub conditione . eum etiam possibilibus possit velle . bonum , & existentiam sub conditione ; ergo & ista aliquomodo amare

potest. Cur enim non potuit Deus circa homines possibiles habere decretum conditionatum illos creandi, &beatificandi ergo cur istos amar non poterit aliquo amore saltem com ditio nato

I. III. Contrariis sit satis.

JL cundam Conclusionem D.

Thomas, qui q. 1 o. butur I. p. a. 1. ait, Deum amare creaturas, quia ei rvult bonum: bonum autem, quod eis vult,

eatisat in eis: sed in possibilibus nul- Ium bonum vult, quia nullum bonum

qui de amore eificaci, quo amat creaturas existentes; unde concludit; misnifestum est, quod Deus omnia , qu sunt, amat, non de amore sinplicis complacentiae, quo dicimus amare creaturas possibiles . Hoc enim amore omnes creaturas absque ulla exceptio-

178쪽

1M Quas. I. De Divin. Volant. Divis

ne amari 1 Deo indicavit S. Dinor eius bonitas non connectitur cum ea. partis quςst. 37. art. 1. ad tertium rum existentia , po est enim es his verbis: Sicut Pater dicit se, O Quin illa sint. Non autem loquitu omnem orbo, quod genuit, de amore simplicis complaeentit oua

turam ; ita diligit se , omnem erea turam Spiritu Sancto , inquantum uia

νitus Sanaus procedat ut amor bonitatis

prima , secumtym quam amat se , ω

omnem ereaturam. Tunc sic. Sed per Verbum repraesentatur omnis ereatura etiam possibilis, de Verbum proco

dicimus diligere creaturas possibiles 'hic enim necessarius esse debet; cum eodem actu , quo diligit suam Omniis ten tam , qui necessarius est , diligat etiam creaturas possibiles , quae sunt terminus eius, & sine quibus sua Omnipotentia non potest esse. XUII. Sed dices: Si Deus vellet creaaturas possibiles amore necessario, aut

dii ex cognitione Omnium creatura- talis amor esset necessarius quoad se

rum etiam possibilium ; ergo per Spi- cificationem tantum , aut etiam

ritum Sanctum diligit Pater Omnem Quoad exercitium : sed non notes iaereaturam etiam possibilem de ex amore se necessarius quoad specificationem etiam litarum Spiritus Sanctus procedit. quia potentia non potest se necessita' Neque dicas , mentem S. Thomae

esse, quod Spiritus Sanctus procedat

ex amore Omnis creaturae, quae tamen

amabilis sit, creatura autem possibilis ut talis amabilis non est. Non inquam; ostensum est enim, creaturam possibilem amabilem suo modo esse, M.

ex eodem D. Thoma confirmatum dicente r. Contragentes cap. S . Deum

non velle nisi ea, qua funi, vel possunt eo bona: pora enim esse bonum boanitate exercita quaedam species bonitatis, & amabilitatis est. XU. Secundo obiicitur idem S. Thomas hac ques. et s. art. 3. ubi uniis versaliter dicit, Deum alia a se non necessario velle , sed libere: Sed creaturas pol sibiles necessario amaret , si

eas amaret, quia amaret eas amore antevertente omne divinum decretum Iiberum; cum ante omne decretu in

liberum possibiles sint , & amaret eodem amore , quo amat suam Omnipotentiam , Si ex vi connexionis, qua eum lita connectuntur , quae necelsa ria est . ergo dcc. XVI. Respondeo. S. Thomam ibi l qui de voluntate essi eaci, qua diligit

creaturas e ostentes , sive suturas, qui ous vult esse, & bonitatem exercitam communicare, has enim prose-

diligit amore non necessario, sed libero; de rationem dat, quia divina

ra , nisi a suo obiecto adaequato; creaturae autem possibiles etiam collecti WEsumtae non uini Objectum adaequatum divinae voluntatis. Neque quoad exercitium , quia voluntas divina nequit quoad exercitium necessitari, nisi a bonitate per essentiam, qualis nouest bonitas possibilium. XUIII. Respondetur, amorem, quo Deus amat cieaturas possibiles ess necessarium, tam quoad specificationem, qllam quoad exercitium; hujusmodi autem neeeisitas non sumitur 1 'creaturis, sed a divina bonitate, quae necessariam dicit habitudinem ad crea- possibiles, quibus est communica odis . Sicut enim cognitio , vel scientia, qua Deus easdem ereaturas cognoscit, eandem habet necessitatem irnon ab ipsis creaturis, sed a di Wina essentia, quae, cum necessar ani dicat habitudinem ad illas, non potest adς- quate cognosci, de comprehendi, quin cognoscanἰur possibilia: sic neque poterit divina honitas amari amore adaequato , & comprehensi vo , quin amemur omnia, quibus necessarid est eommunicabilis . Hinc quidquid hae in re obiiciunt adversarii de amore sdivino, instari potest, & in ipsos r to queri ex iis, quae docent de scientia poisibilium. Si K. Qiaeres an voluntas Divina

179쪽

Resa detur. Cuin D. Thrima x. Contra gentes cap. 34. negati UE, Probatur prim b. Nam Deus volendo

meta, vult omnia alia, in qu n- tum habent eius similia udinem in paristicinanda ratione entis; ergo non potest 'Deus velle id, quod essentialiter repugnat rationi eatis: sed impoisibilia, puta esse, & non esse repugnant rationi eatis; repugnat enim,quod ens,& quod sit, & non sit; ergo et c. . Secundo. Voluntas non est carcia illud , quod non poteli ιntelligi, quia quod non cadurion e adit in voluntate : sed ea, quae sunt secundam se impossim Ira, non cadunt in intellectu ; quod enim homo rationalis sit , & irr x in δὲ 3 G potest eadere in intellectu, nisi forte

Per errorem non intelligentis rerum

efferulas, quod de Deo dici non potet et

bet ad esse, se habet ad bonitatem: sed impossibilia sunt, quae non pol- sunt esse; ergo nec pol sunt esse bona, ergo nec volita 1 Deo. Nisi sorte dicatur , quod sicut Deus Volens se ipsum , vult necessario possibilia ellepol sibilia , ita velit unPO.siuilia essαν impossibilia, seu ea nolit; quia sicut possibilia participant divinam bonitatem, ita impossibilia ab ea recedunt. DUBIUM IU. De variis divinae Voluntatis divisi

nibus. . I. Quasiti resolut o.

3mvis voluntas divina realiis

ter una sit, imb unico actu omnia velit. tamen ex rebus in o olitis multiplicem colligunt Theologi in Deo voluntatem. I. Ptiino ergo dividitur voluntas divina in voluntatem signi, & beneplaciti. Secundo in voluntatem ne-

Tertio in a solutam , & conditionatam . Quirio in antecedentem , & consequentet is Quinto in eis cacem , & inessicacem. II. Voluntas beneplaciti est actus , quo Deus verE, & propriὸ vult aliquid , tamquam sibi placens, de qua

Paulus Ronran. m. v. h. ait: ut pro

betis , sit votu utas Dei bona , crbeneplaeens . ε' perfecta . Uoluntas Uerd siqni est effectus exterior , quo significat Deus, se aliquod velle, sin quo suam voluntatem manifestat. V luntas beneplaciti est voluntas pro prie talis ; voluntas ver, signi ei voluntas metaphorict , seu signum . voluntatis. Sicut enim, cum aliquis praecipit aliquid, signum est, quod velit, illud neri; ita cum Deus aliis quid praecipit, tale praeceptum Voc mus Dei voluntatem, secundum illud

III. Quinque autem ex eodem ibart. ia. sunt signa voluntatis divinae, nempe Praeceptum, prohibitio, permissio, consiliuin, & operatio. Un

de versus . . .

Pracipit , ae probibet , permistri, eonsulit , implet. Quinque enim modis consuevimus significare , nos aliqv d Velle, aut nostram manifestare voluntatem. Aliis quando enim eam declaramus per nos, aliquando per alios. Si per nos, vel directe, ut cum per nos aliquid Op ramur, tunc enim declaramus, nos,

velle id, quod iacimus, ει quantum ad hoc inter signa voluntatis ponitur

operatio .

Uel indirectE , seu per accidens, non impediendo, seu sinendo fieri mperationem ; & quantum ad hoc voluntatis si num dicitur permi fio: quod enim possumus impedire, ne fiat, &permittimus . seu sinimus, ut fiat, illus nos velle dicimur . Si vem per alium declaramus nos aliquid velle, nempe alium ad faciendum aliquid ordinando; vel id de

180쪽

166 QMUL I. De Divin. Volant. Divisiou.

eIaramus neeessario inducendo alium, praecipiendo ei, quod volumus. & se signum voluntatis eril praeeptum', aut prohibendo id , quod non volumus,& sic signuin voluntatis erit prohibitio. Vel illum inducimus sola suasione , & sie signum, nos illud velle, erit consilium. Quaedam ex hisce signis versantur circa mala, ut prohibitio, & permissio; quaedam circa bona , ut Operatio, & praeceptum. Consilium veroci rex persectum , Vel Optimum.

ad dignoscendam voluntatem Dei , probatur. Tot enim sunt signa voluntatis Dei, quot sunt si Siaa , quibus iudicamus, Deum aliquid vellet sed haec sunt quinque supra explicata e Tot enim sunt signa, quibus iudicamus, Deum aliquid velle, quot sunt signa, quibus judicamus, creaturam, puta hominem, aliquid velle; nam hae

Deum apprehendimus ad modum nostrum . Sicut quia videmus homines, eum puniunt esse iratos, ita cum videmus , Deum punire Peccatorem, dicimus, Deum esse illi iratum et alia

qui sunt quinque species signorum , quibus iudicamus, hominem aliquid

velle, aut nolle velle quidem cum praecipit, aut suadet; aut permittit, aut operatur; nolle vero, cum prohibet ; ergo &c. Quod libet ex his signis semper aliquomodo indicat voluntatem Dei:

non tamen semper talem, qualem existimamus. Nam V. g. Prieceptum, quod Deus secit Abrahae , ut imm

latet filium suum, Abraham putabat esse signum , quod Deus vellet filii

sui mactationem, cum lamen revera

sienificaret, Deum velle Abrahae obe dientiam. Similiter permissio peccati significat voluntatem Dei , non qua velit peccatum, ut salsb putant haeretici recentiores, sed qua velit bonum ex peccato. QIli plura de hae voluntate beneplaciti, α signi desiderat,

U. Voluntas divina neeessaria diei. tur , quae ita diligit , ut non possienon diligere; & hoc modo Deus di. ligit seipsum. Dicitur autem liberauatenus ita diligit , ut possit non iligere; & hoc modo diligit Deus

creaturas existentes.

UI. Rursus divina voluntas diei potest necessaria , & quoad specincationem , & quoad exercitium . Primo modo; dicitur necessaria, quando li-cEt possit cessare ab actu , tamen si velit illum habere , debet esse actus talis speciei, puta amoris, non odii.

Secundo autem modo necessitatur,

quando sie necessitatur ad habendum actum, ut ab exercitio cessare non possit UII. Dupliciter autem eontingere potest haec necesscas r uno modo a soluth, alio modo solum ex suppositi ne . Tunc est necessitas absoluta, quando Mulla facta suppositione voluntas est obligata ad actum Fle hoc modo ne cessitatur Deus ad amandum seipsum. Tunc verd est necessitas solium ex suppositione , quando, esto voluntas

absoluth non obligetur, iacta tamen aliqua suppositionc obligatur ad actum;& 1ie Deus ex suppositione quod ab

aetemo amaverit creaturas , quas VO-luit producere , eas amare tenetur;

quia esto absolute eas amore essi caci non amare potuisset, Deus enim illis non indiget; supposito tamen, qu bd illas amare voluerit, cum sit immutabilis,

non potest eas non amare ἔ haec tamen necessitas non oritur ex creatu

Tis , aut ex earum bonitate sed ab ipso Deo , a sua nimirum immutabilitate e sicut dum aliquis statuit, aut promisit, tenetur illud implere in creatura , debito non orto ex aliquo iure a creatura acquisito; sed ex Deo& sua fidelitate : Nec propter hoc , qtaod Deus 'eatura obligetur , sed potias inquantum Creatura debet 'bitri Deo , ut in ea divina ordinatio impleatur, ut docet

D. T. I. 1. quo. III. ara. I. ad 1.

conditionata dictum est in Tradiatu

SEARCH

MENU NAVIGATION