장음표시 사용
101쪽
Nonne leo ferox, qui sem per jurgia quaerit Θ Ad has
bestias damnatus Episcopus, modo unius, modo alte rius , modo plurium , & quandoque omnium simul sustinet feritat cini. Non quid a se in per earum furor in cum irascitur ; sed quandoque in alios, vel etiam ii alterutrum ; seu vicisti m . At vero, bonus Pastor, &dulcis Pater, ovium, filiorumque plagas , & vulnera sua reputat: & dum eos ab illarum unguibus, aut faucibus liberare conatur , ipse fit praeda, esca, & laniena ferarum ; si non corpore, saltem animo . A familiaribus aliquando proditus, quos pridem fidos canes, cicti- resque domi nutrierat; subinde feros , perfidos , rabidosque foris experitur; ita ut sit ei opus pavere, quos pavit: extraneos autem sub humana specie plerumque reperit irrationales: vere damnatus ad bestias plane diversas : & quod infelicius est, qui ante vulpis apparebat, fit illico , aut lupus, aut tarsus, aut pardus , aut tigris , aut leo , aut etiam hydra, tot ferarum, quot capitum ; non quidem naturari sed moribus, seu vitiis Utinam haec metamorphosis, non homines in feras ; sed feras mutaret in homines t Verum conversio plerumque fit in deterius ; & vix aliquando divina Praesulum arte , dolosus evadit ingenuus ; rapax , liberalis; crudelis , placidus ; fallax, sincertis; immanis, mitis ; feroX, tractabilis . Qii in imo id saepe accidit, quod sibi contigisse
scribit S. Ignatius Antiochenus Episcopus : De Driata usque ad Romam pugno ad bestias in mari, in terra, nos e , dieque ligatus cum decem te ardis ; hoc es militibus , qui me cuHodiunt: quibus, cum bene feceris , pejoressu ni. Habet nihilominus Praesul ad hujusmodi bestias da mnatus, in duplici remedio solatium; in oration scili-
102쪽
seiIicet, & in fervore charitatis. Orando clamet ad Dominum : ' erue a framea Deus animam meam , de manu canis unicam meam. Ab homine iniquo , dolose eripe me. Exurgeor' ne derelinquas me , scut Pavor gregem Dum in medio luporum malignorum . Non praevaleat contra me ursus insidians.' Non immittas Domine, qui laedat me quas pardus Pereat tigris , non habeat in me praedam . S Salυa me ex ore leonis ,-molas leonum con inge . Charitatis vero servore accensus , bestias non timeat, sed terreat: & cum Ignatio dicat ex animo: Utinam fruar bestis , quae mihi ni praeparata : quas oro mihi veloces esse ad interitum , O ad supplicia , O allici ad comedendum me t ne sicut, O aliorum Marty--.rum, non audeant corpus attingere. βuod venire noluerint.ego υim faciam ; ego me urgebo , ut devorer : Frumentum Chpitiit sum, dentibus bentiarum molar , ut panis mundus inυeniar . Qui sic loquitur, qui sic audet, vere Iesum habet in corde aureis notis impressum ; cujus di vina virtutes/per a idem , ct bas Iscum ambulabit, ct conciacabit leonem, draconem: quod a Ferarum morsibus interierit ; lucrum exit, cum Ignatio, moriendo vici me.
De damnatis ad ignem. DEi charitas ignis consumens est quo uritur Episcopi animus, ut salvet, eique reddat animas sibi commissas . Segnior est flamma , qtiae foris urit; quam quae ardet interius . Hanc flammam, teste Chrysostoinoia K a su-
103쪽
super epistola ad Corint. , Satan ferre non potest; qui po- ferre flammas Inferni. Quis scandalizatur , ego non uror dicebat Apostolus. Populi vitia, peccata, scandala publica, in corde Praesulis intolerabile augent incendium , quo vellet ea incunctanter absumere: verum , spe frustratus, ipsius viscera vorat. Audit lascivum corrupisse puellam; thoro insidiari pudico; innocentem vitiare juventam ; sacras virgines impudentis- sine circumvenire: ardet ipse implacabili Zelo, quem suo damno premit; ut cautius peractis malis, imminentibusque provideat. Si res non ex voto succedat; intenditur ignis , miserumque Pretesialem dire consumit ..Videt festa contemni, jejunia frangi, Ecclesias profanari , aut pollui, aut in suis juribus laedi: & ipse, novus Vesevus, aestuat, ejaculatur ad sydera flammas ; ut vel inde tot scandalis finem, aut ultionem imploret: quod si non exoraverit; se mons eaurit, de ceco incendio vertit in cinerem. Explicari non potest, quam sit zelanti Episcopo intolerabile, filiorum suorum cernere mala, & non pellere; agnoscere vitia, & ignoscere; praevidere damna, &silere : inops enim consilii, & viribus impotens, quid agat , quo se vertat ignorat. Occultus ignis intensius ardet; occlusus diritis vorat;obstrictus violentius erumpit. Fornax est Episcopi pectus, cujus flammas bini folles incendunt; zelus ό videlicet honoris Dei, ne laedatur ; & desiderium salutis animarum, ne pereant . Vidit MalathiasIudaeum Idolis immolante doluit: contremuerunt renes ejus; ct accensus es furor uus cundum judicium legis, ct insiliens trucidavit eum superaram: sed O virum , quem Rex Antiochus miserat, qui
104쪽
cogeret immolare, occὶdit in gyo tempore, ct aram defri.
xit.: Magnum profecto incendium fuit istud Malathiae, quod tam violenter erupit in Apostatam , hostem, in aram': verum , erupit. Episcopi vero Zelus pro gloria Dei , & legum observantia, qui cepe non segnius ardet, erumpere aliquando non potest; obsistente plerumque,saut Procerum , aut plurium fautorum astu, & potentia. Tunc accidit, quod in metallorum fornacibus fieri videmus , ubi flammarum vortices in semet reflexi, clina erumpere non possunt, quod initis habent, intensi iis eliquant , & vorant. Ita Episcopi Zelus , cum explicari non valet, ejus viscera intensissime absumit. Ohi Si ' posset Episcopus, quoties videt publice, impudenter . que peccantem, cum , vel ut alter Phinees, debita poe- sna, tamquam pugione transfodere; quam facile ipse leniretur, cohiberentur mala,& Deus placareturi Quot Chrysostomos haberet Ecclesia ; quot Ambrosios; quot Thomas Cantuarienses; quot Carolosi Elias Propheta surrexit quasi igni ardens zelo ut ait Lyranus & igneo gladio Pseudoprophetas occidit nongentos quinquaginta.. Moyses vero triginta tria millia de populo interfici jussit in ultionem offensi Numinis. Erat autem b. Moses certὸ mitissimus ; tamen amatorio furore supra
, . modum percitus , propriam etiam ignoravit naturam : ut
inquit Theodoretus ; quod etiam de ipso Elia dici potest, qui timidus erat.'Sed ubi honorem Dei graviter
laedi viderunt, uterque vehementer exarsit, nocentcnque magno quodam justi furoris incendio combussit. Non quidem hujus generis poena Episcopus graviora peccata debet ulcisci, nec potest ; cum in lege gratiae . longe mitior vindicta cxigatur, & potitis infligatur cen-
105쪽
sura, quam vulnus . Sensus tamen commis i sceleris tam
acriter pectus Episcopi adurit; ut, si fas esset, Moysen,& Eliam aemulari satagereti &, quia non potest, diretorquetur: utinam ei permitteretur, enormia crimina ,& atrociora delicta saltem vindicare censuris, Ecclesia sticoque resecare mucrone i sed testium improbitas, perjurio confisa ; reorum impudentia, proprio, vel alieno culmine freta; milii strorum perfidia, pretio, seu favcribus empta , eiae ruant iustitiae vires , eludunt Iu- . dicis artes, ejusque studia, & labores contemnunt. Itaque a pessimis impune peccatur, & scandala , qiuar publica sint, ea tanquam ignota , praeterire , aut dissimulare opus est: quod etiam extorquet appellantium versutia : etenim, nisi delictorum qualitas recte ac rite probetur ; nisi criminalistarum formulae sint , ac
scrupulose observatae; nisi luce meridiana clarior appa reat culpa reorum , totus processus cadit, aeta irritariis tur, Iudexque deluditur. Itaque absolvitur crimen, plectitur gelus, & luit innocens poenam nocentis. Quoetunc exultatio , & objurgatio reorum, per jurio, potentia , perfidia vincentium t Quae tunc Episcopi vim patientis confusio Θ Qtiae ipsius geli torrida exustio i Mali triumphant; boni scandaligantur; & hujusmodi spe
impunitatis etiam non mali pessimi efficiuntur. Nec Iudex audet eos juris vinculo cohibere, quod ipsorum dolo videt potius rescindi, quam solvi. QEot hinc ma- .la sequantur enumerari vix possunt: stupra, in caestus, adulteria, sacrilegia, concubinatus, nefanda scelera , delicta enormia, do, trinae pessimae palam grassantur , &una Clerum , populumque corrumpunt. Ardet interea
. Priesul, ct tabescerefacit zesus ejus, qui totus furit in .
106쪽
Judicem impotentem , coactus parcere impudentibus lHoc igne Christus exarsit, quando juxta Ioannem cap. 2. zelus domus ejus comedit eum, ct expulit de Templo emen
tes, vendentes, cathedras nummulariorum evertit t. Κ
Hoc eodem efferbuit, quando turbae de ipso dicebant: ' quoniam in furorem versus est: ita ut exierint fui tene- em, meum. Mirabile dictu i mitissimum Dei filium, & sapientissimum paterni honoris zelo ita exarsisse , ut eum nequissimi hostes vinciri oportere putarint, ac si ut ipsis videbatur in furorem fuisset actus . AEquanimiter ergo ferat Episcopus , quando simili percitus charitate, Zeloque succensus, irridetur, ut furens, accusatur , ut ste-vus ; damnatur, ut nimis acerbus : nam teste D. Chry-ri. sostomo super Mati. & D. Thoma, Superior , qui c*m 4 Α , casia non irascitur, peccat: patientia enim irrationabilis irς. vitia feminat ; negligentiam nutrit ; nonfolum malos, ad η. sed etiam bonos invitat ad malum. . . Quanto Zelo conflagrarit Cantuariensis Archiepiscopus Thomas, is plane intelliget, qui ejus acta perlege rit in annalibus Baronianis ; ubi eum longe ante martyrium martyrem extitisse clarissime apparet; non tam ex
persecutione Anglicana , quam ex admirabili dispositione divina ; quae illi tormentum inde magis adauxit, ἰ unde auXilium expediabatur; Plura in iisdem Annalibus circa id tempus de aliis Praesulibus reseruntur, eX quibus liquet , Episcopos non raro ad hunc ignem damna ri , quo interius ardentissime concremantur. Gaudeant nihilominus , & inde capiant solatium , unde sumunt ardorem : hunc enim ignem in terris ille mittere venit, qai de Coelis defendit ; nec aliud Uuis , nisi , ut ardeat. ein X' Boxus zelus , O utilis in Sacerdote inquit Ambrosius
107쪽
praecipue , ne negligens , nec remissis sit unde vulgo dicitur , qui non zelat , non amat zelus Dei vita es . Zelum habere debet Sacerdos , qui incorrupta ervare nudet Ecclesiam . Angeli quoquesne zelo nihilsunt, Osub antiam suam amittunt; nis eam zeli ardore fusentent . Cuna ergo Episcopi in Apocalypsi vocentur Angeli, eorum naturam induere debent, quorum nomen sortiti sunt: non autem induent, nisi habuerint in cordis fornace magnum incendium : Deus enim facit Angelos suos spiritus, Ministros suos ignem urentem. Nihils cplacet, Deo , nihils c placat Deum, quomodo Zelus Animarum :dicit Riccardus Victorinus . Nam zelo vindicatur Ieru-' salem ait Ambrosius ) zelo Ecclesia congregatur . HOC . ita exarsit Chrysostomus , ut nullatenus quiescere pos - set , etiamsi multos quotidie ad viam salutis reduceret; sed incessanti ardore omnes salvare cupiebat, & satage i h. bat , ut de se ipse fatetur : nemo mihi dicat, quod multi correcti fumi: hoc non es, quod quaeritur ; sed ut omnes equo que hoc non videro , respirare non possum . Ardeant Episcopi , &si alios incendere nequeunt, si eorum flamma restringitur, si absque subditorum calore, se ipsos exurunt, & de sua exustione tabescunt; gaudeant in holocaustum tam sacro incendio consumi; ut enim aitis: ' Gregorius : nullum omnipotenti Deo tale sacrificium; Laacb .quale eri zelus Animarum. Ut dictum est supra ex Ambrosio: qui non zelat, non amat; & qui non amat non ardet, nec sine ardore gratum Deo sacrificium offerri rotcst. cujus odore ardoris vi resoluto potissimum de
108쪽
Longum eget ad singulas species descendere sub
unoquoque genere martyriorum, ac prorsus inutile ; praesertim , cum non de corporali agamus martyrio, sed tantum de spirituali a sub quo, ut in praesenti
Capite , non datur armorum diversitas , quibus diversimode Martyres torqueantur, sive necentur ; ut sica, mucrone , securi, ense, lancea, jaculo , aut sagitta tuerum sub gladio haec, & quaecunque arma complectimur: ita ut ille dicatur ferro analogice occidi, cujus animam gladius pertransit; quemadmodum de martyrio Sanctissimae Virginis olim Simeon prophetaverat . Hoc etiam intelligi volumus de quocunque alio spirituali tormento halienus viso, sive per ignem, sive per aquam , sive per bestias evresso ; ne praetermissum videatur, quod sub suo quoque genere comprehendimus Nil morte crudelius ; & eam infert quodcunque ferrum, si praecordia transverberet; si caput amputet; si lethale vulnus infligat. χaecunque Ecclesia unum ericit corpus , cujus caput Episcopus est , sub quo caetera membra pro ratione graduum congrue disponuntur. Amor Episcopi totum hoc corpus velut anima informat, & vegetat; nec aliqua ipsius pars laedi potest, quin ipse laedatur. Ferrum ergo pertransit animam ejus, quoties in membris offenditur; & mortem patitur, si offensa sit gravis; ut quando per inobedientiam caput a
corpore abscinditur; aut quando per lites feriuntur L prae
109쪽
praecordia; aut quando per inimicitias, & odia membra laethaliter vulnerantur. Certe Praesulis caput abscinditur , quando reliquum Ecclesiae corpus ab eo pertinaci rebellione preciditur; quando schismata fiunt; quando subditi ab ipso superiore rebellant: quod tunc vere accidit , cum, excussa sub)ectione, inferiora membra obedire contemnunt; cum Pastorem oves refugiunt; cum Lupum tanquam Pastorem hallucinatae sequuntur. Non potest caput haerere corpori,si corpus non hqreat capiti. Abscitiditur a corpore caput, non a capite corpus : et ita dici non potest, quod Episcopus ab inferioribus semet ullatenus dividat ; sed quod inferiores se ab Episcopo subtrahant. Mens, ratio , dirigendo in capit residet, et reliquum corpus gubernat: vertim, si hoc regi nolit, sine mente, sine ratione, veluti obtruncatum , deficiet; sentietque caput, se ab eo crudeli ferro praecidi. Huc, sed raro accidit, in generali totius Dioecesis a Praesule schismate ; non tamen raro in unius , aut alterius, vel etiam plurium praecipuorum membrorum . divisiom: . Quam dure , quam dire obtruncat Episcopum hujusmodi nobilium partium factiosa rescissolIpsarmet propria multitudine fiunt audaces, protervae, potentes ; & multae unum oppugnant, & in suam perni ciem expugnare moliuntur. inale monstrum i Incedunt membra capite inverso : melius dicam , habentia sub pedibus caput i Id autem praecipue tunc accidit, cum arrogans sophista indoctos asseclas rapit in praeceps, eosque dementes callidus seductor abducit . Quod si forte communi causae, licet iniquissimae , aliam privati
livoris, odii, & vindictae jungere possit; sub speci
communis boni, commuiu nomine insectatur Episcopums
110쪽
pum ; ejus famam dilaniat, cor transverberat, jugulat animam, nititurque alienis viribus , aut eum e medio tollere, aut cogere, seu cogi ad abscessum ; ut alius, vel defuncto succedat, vel adhuc superstiti substituatur. Hoc igitur acutissimo capulo Episcopi jugulum petitur,& innocens damnatur ad gladium . Nec desunt huic Martyrio spicula, & sagittae, quibus Praesul transfigitur; dum iniquis litibus divexatur , &Ecclesiae jura, quae ipse tueri debet, callide oppugnantur ; non quidem vincendi spe, sed animo feriendi . Passim invenit perfidia Patronos , & iniqua clientela nequiores causidicos ; quibus Judices non quidem seducti; sed plane decepti, sententiam proferunt, & qui
vicerunt, se vicisse mirantur ; secundisque rebus elati; pejora minantur, & cum placuerit, moliuntur, ut nova semper vulnera inferant.
Odia quoque privata , jurgia , rixae, civile bellum , feriunt Episcopi animum ; & eo acrius, quo utrinque
ejus corporis membra feriuntur . Ipse in omnibus, in
singulis reperitur, & cujusque in se recipit ictus ; nec quisquam laeditur , quin ipse laedatur . .antum laborat , quantum sudat, ut inimicitias componat, ut compescat iratos i Verum , perduelles,nil veriti Sacri Antistitis, aut praesentiam, aut ossicia, caeca rabie in mutuam armantur perniciem ; more ruinarum supra id, quod oppressere , franguntur . Opponit pectus irruentibus armis Episcopus; & hostes, tam barbari, quam sacrilegi, ut inimicum transfodiant, vel per viscera patris arma protendunt. Ita nuper contigit Nicoterae Episcopo, quem hostes occidere, ut ejus corpore protectum inimicum occiderent. Quid saevius, quid immanius ξ Hoc L a . tamen
