De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

sdenter . Ita Spiritus Sanctus a firmat, de cujus fidelitate dissidere , sacrilegum , & haereticum esset. Bonae menti succurrit Deus : huc Episcopus omnes suas actiones , & operationes , re ista, puraque intentione dirigat,& nil timeat: Dominias enim supponet manum suam ;qui se desupercilio montis praecipitandum abscondit, eum quoque invisibili protectione salvabit. Concionem aliquando habet Episcopus de suggestu,

aut de Cathedra, omnemque Clerum , & Populum Christianae pietati suis verbis fortissime adigit. Eo subinde alio digresso, inimicus homo, altum, occultumque puteum effodit, in quem ille regressus decidat. Clam convenit, & singillatim, quos ab Episcopo noscit aversos, & quae ab eodem catholice fuerint prolata, callido apud quemlibet in pravum sensum deflectit. Facile po-

test homo versutus simplices, &immemores hac arte decipere , deceptosque cogere , ut paratae ab eo accusationi subscribant: quibus viribus ipse niXus , reta

temere quo libet, deseret, ut suum Episcopum magno conatu paratam in foveam caecus impellat: ille tamen , impulsus, minime cadet; sed stabit immotus , & impellentis fallacias , & astus deteget, eludet, ridebit. Ex hac filii audacissima impietate in sacrum parentem satis apparet, quae a perduellibus praecipitia cui quo Praesuli fodi possint . Discipulus Magistrum accusare praesumit; mutat rotunda quadratis : quae de causis Episcoporum Sacrum Tridentinum Concilium statuit, ignorat ; & dum agit sophistam , insignem se sycophantam ostendit. Quid non moliatur impius, quando fidei Pro pugnatorem audet de perfidia incusare ξ

92쪽

In sublimi fastio dignitatis non Ait gressus abises, nisi matura sanctitatis gravitas inquit Philippus Ab- ee

bas) . Verum, nulla sanetitas adeo figere potest,quin instabiles perversitas fingat. Persaepe deseruntur Episcopo Virginum,Nuptarum, aut Viduarum pericula, vel etiam casus ; quas, ut eripiat, aut erigat, per praerupta , per ardua, per declivia ire compellitur, & quanquam inos. senso pede opus perfecerit: eum nihilominus, si non cecidisse; impegisse saltem, aut cespitasse, Osores e stul-gant. Quo non descendunt Pastores; ut oves, aut prope casuras , aut jam dilapsas, eripiant λ Denique, non desunt internae vertigines, quibus eorum capita die plerumque rotantur ; ut Vix stare possint. Periculosa res est, in lubrico magna moles ; & contermina sunt praecipitia fastigiis . iamsat, videat, ne cadat ; & agnoscens tanti muneris onus, ac pondus, itemque altitudinem ,& vcntorum, ac turbinum deorsum impellentium ra- biem, adjutorio Dei firmiter innitatur , prudenterque se gerat; nec timeat: Angelis enim is Dominus manda. vii de tuo , ut custodiant eum in omnibus viis ipsius'; qui etiam in manibus portabunt eum, ne unquam ossendat ad lapidem pedem suum ; & corruat. Si quis tamen innocens validissimo malignantium impulsu corruerit; aut adhuc vivens ilissus ad altiora consurget; aut mortuus aethera scandet, & inde manifestabitur etiam hominibus gloriosus; cogetque Deus ut aliquando fecisse legimus ejus exuviis, & statuas, & symulacra inclinare cervices. Si olei gutta in Oceanum cadat, desuper semper erit;& si vi tempestatum desidentibus undis ad ima feratur ;cis subinde tumentibus exurget in altum . Ita veritas,

ct innocentia deprimi, non opprimi possunt; & quos I depres

93쪽

depressionis habent auctores, exaltationis sertiuntur ministros . Qui Iosephum dejecerunt in puteum ι eumdem, vel inviti, extulerunt in solium; & adoravero Proni, quem olim elati depresserant. C A P U T XIX. , De Damnatis ad naufragia .

ΙN Apocalypsi dicuntur, quorum Coa

gregationes cssiciunt hoc mare magnum , & spati sum manibus; ubi Navis Petri modo fluctuat, modo. Pene mergitur ex ingenti captura piscium t itaque timipsi est perniciosa prosperitas , quam utique periculosa tempestas . Perire tamen , dc verum naufragium pati aron potest, sedente ad clavum in suo Vicario , maciuili, Ventorum, naturae Domino. Ii is umechaec se navis inducit; eosdemque ipsa ο terminos habent; qui etiam illa maria complectuntur, quibus Nautae ab Insularum frequentia, & numero Archipelagi nomen dedere ; ut sunt, in Graeci i araeum, in Indiis Maldivum, in alibi alia . Ad horum unaquaeque Dioecesis IEgeum dici pc test, quod tot Insulas habet, quot Ecclesias includit

Per eas Episcopi animus circumfertur , naufragio semper expositus. Ut est inquieta humana conditio , ferε semper mare intermedium procellis aestuat; nec sinit Praesulem Insulas sibi subjectas plerumque invisere, cogitque diu in statione manere . Raro tranquillum respicit, & vere pacatum. Τunc autem dat carbasa ventis ;at dum putat se prospere navigare , inopinatus Aquilo,

. . aut

94쪽

a ut Eurus tempestatem excitat, eumque in mediis undis i ntercipit. Egregius Nauta fluetus eludit, & magna segrte tuetur; at ventorum pertinacia,marisque rabie plus nimio agitatus , cogitur vela colligere , dimittere rem os , & malo clavum ligare, non ferente navi guberni um . descendunt mare ii navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, O mirabilia ejus in profundo: dixit, setit iritus procellis , exaltati funisuctus ejus , ascendunt usque ad Coelos , o' descendunt usque ad Abnsos ria anima eorum in malis tabefiebat : turbati sunt, moti sunt sicut ebrius, omnis rapientia eorum δευ orata es. Ita Regius Propheta , & maris, & nautarum aestus describit; quos ipse olim in aquis millies expertus , nunc' in Populis ferEsemper experior. At longe saevior tempestas animorum, quam undarum: has enim agitat motor externus, & nisi impellantur, quiescunt; illos vero commovet, tum pro pria, tum aliena malitia, nec ulla inquietat necessitas , sed voluntas . Foris , impostor, susurro, correctio, pena

irrogata, denegata gratia : intus, praesumptio, suspicio, passio, laesa conscientia, livor, odium, vindicta, fluctus

excitant decumanos; ut navim illidant in scopulos; aut aperiant in Syrtes; aut frangant in littus ; aut obruant in vortices ;'aut absorbeant in profundum . Interim Praesules in malis tabescunt; turbantur , et fiunt sicut ebrii, et omnis eorum sapientia devoratur. Nil remanet amplitis, quam, ut clament ad Dominum, quatenus de necessitatibus errorum eripiat eos;insatuat proceliam

in auram; deducat eos in portum voluntatis eorum. Ita

ingemuit in stiis pressuris Episcopus ter Magnus Gregorius dicens: undique causarum suctibus quatior, ac

95쪽

68 ns Cous o LATIONE

tempe tibus deprimor. Fusius autem id scribit Leandro a visi. Hispalensi. ' Tantis inquit hujus Mundifluctibus qua-- itior ; ut vetuHam, O putreficentem navem, quam regen- dam occulta Dei dispensatione fuscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc exa erso fluctus irruunt; hinc . ex latere cumuli spumosi maris intumescunt; nunc is tergo' tempestas insequitur. Interque haec omnia turbatus, cogor, in ipsam clavum auersitatem dirigere ; modo curvata navi, impetu tactuum ex obliquo declinare . Ingemisco, quiasentio , quod negligente me crescit sentina vitiorum , O tempenate fortiter obviante, jam, jamque putrid naufragium tabulae fonant. Flens reminiscor , quod perdidi meae placidum littus quietis, ct spirando terram spicio , quam tamen , ventis adversantibus , tenere non

possum. Nil minus immo plus patitur quilibet Praesul rin suo turbulentissimo 2Egeo; ubi desunt ei summa Gre- gorii ars, & potestas. Procellis expositus , certo sciat, se aliquando cum Paulo in profundo maris futurum ; fcum eodem facturum, non ter, sed pluries naufragium :& utinam salvis animabus, tam sua , quam Vectorum lSalvabit autem, si aliquando dormientem in naviculata 'Redemptorem suis orationibus' excitarit ; qui novit etiam in naufiagio cetςrnae felicitatis portum concedere . Quam bene igitur ut liquet ex dictis Magisteri Angelicus quaerens, h quid sit potesas culminis Θ sibi re-

ci. id spondit: Tempsas mentis. Vere tempestas mentis, 2ρ. qua semper agitatur, & natat. Gaudeat nihilominus Episcopus nauta; quandoquidem ipsa tempestas , aut etiam nauseagium, eum citius deducet in portum ut in vero mari etiam mihi quandoque contigit ubi peractaeὰ navigationis, Deus erit in statione perpetua, merces

96쪽

Uod olim plerique Martyres fame, ac siti necati

fuerint, sacrae testantur historiae, praesertim vero id accidit in Africa sub persecutione mandalica , quando fideles cum suis Episcopis, aut pellebantur in vastissimas AEgypti, & Lybiae solitudines ; aut navibus impositi absque ullo penitiis commeatu, si non mergebantur fluctibus, inedia saltem, ac siti conficiebantur. Mors plane atrocissima, quae vitam non adimit, sed absumit. Haec semper imminet Episcoporum faucibus, quorum cibus est subjectarum animarum salus, potus Vero lachrumae poenitentium . Quoties, & quamdiu ab hoc cibo jejunant, hoc potu privantur i Satagunt, insudant, ut mensam spiritualibus his dapibus compleant, ut pocula pio latice impleant: pereuntes animas omni studio salvare conantur, pervicaces convertere: sed rarus est , qui pareat; multi, qui pereant: & vix ullus contumax aliquando conteritur. Videt Episcopus in suo Populo plures abusus, & dum Veteres curat abolere, novo gignuntur . Luxus, familiarum , & Urbium pestis, in dies augetur; commessationes , crapulae, census absorbent: lusus impuri, jociprocaces, choreae improbi, obsequa Theatra, promiscuileXus nocturiit conventus, criminosae amicitiae ; vitia a fovent, pudicitiam eliminant, animas perdunt. Epist pus , esuriens, & sitiens justitiam, e suggestu, de cathe- dra, de curia, voce, scripto, precibus, imperio,ea mala

97쪽

o DE Cosso LATIONE

evellere studet, quae tamen sortius radicantur, & pul- lulant. Itaque fructus perdit, quibus vesci anhelabat ;labique aquas videt in praeceps, quas ambiebat Deo

propinare .

Felix Moyses, qui potuit manna , & avibus saturare Populum esurientem in deserto, aquisque de petraia sitientem abunde potare t Profert Episcopus panem de Coelo, carnes Agni immaculati; Divinarum Scripturarum aperit fontes : at ejus Populus nauseat super hoc cibo suavis mo, relictis aquis lientibus in vitam aeternam, fodit sbi cisternas dissipatas , quae lutum continere vix possunt. Itaque in esuriente plebe ipse inedia conficitur,& in sitiente tabescit ; fame, sitique mori damnatus . In- , vidct propterea Neocq sariensi Gregorio prosperitatem, qui euariens, & sitiens, quamdiu vixerat, in populo sibi commisso justitiam ; tandem, bene fartus, & sanete vcbrius, mortem obivit: dum tam magnam Civitatem ,

quam pene sterilem, aridamque repererat ; fidei, caeterarumque virtutum plane feracissimam, lacteque, ac melle pietatis manantem reliquit. Verumtamen faciat Episcopus audacter, quod potest ; operetur inde sesse , quod debet; exequatur prudenter , quod scite di licet animarum quaestu , poenitentium lachrymis expleri non possit; beatituditiein nihilominus consequetur . Dicitcnim aeterna veritas: Beati, qui esuriunt, ctsitiunt jua sitiam, quoniam lassaturabuntur . Illa ergo beata saturitas promittitur etiam esurientibus, & sitientibus justitiam ; quamquam ex aliena sterilitate; ac malitia hic. cam edere, seu bibere nequeant. J

98쪽

CAPUT XXI.

De Veneno

UNi Mitridati sorte concederem Episcopatum am

bire, qui ab incunabulis veneno nutritus, venena suo insiclis timere non posset. Sacrum enim Antistitum praedia, horti, mensa, & altaria, serpentes, aconita, .cicutas habent, quibus vita, vel famae, vel corporis eis aufertur. Hoc unum genus martyrit,etiam hodie, sublata Tyrannide, clam in Episcopos Levit, non mistice tantum, sed aliquando etiam physice: nunquam desunt. sacrilegi Parricidae si putent nesciri timentes , non cen-J uram, sed gladium ; & ultionem dumtaxat humanam , 'on vero divinam Salutiaru in Episcopus Iuvenalis 'ncina , S. Philippi Nerit alumnus , & aemulator: nostris temporibus hac arte sublatus est ; alius mihi notus Virus semel haustum evomuit, bis propinatum elusit , pluries indicatum non cavit; habens in Deo spem , & fiduciam. Ex venenis autem quaedam mortua sunt, quaedam viva ; haec in animantibus, illa in toxicis, quae non omnes Episcopos, nec semper inficiunt: at alia pene. omnes, & fere semper . De malignantibus loquor, qui, juxta Regium Prophetam, acuerunt linguas suas Aut serpentis , venenum aspidum sub labiis eorum . Quis unquam Episcoporum , & quamditi ab hoc veneno fuit

immunis omnes vitiosi sunt contra eos venencisi; cum corriguntur, aut puniuntur, vel etiam timentes corripi, . aut pie sti, virus minantur, mordent, inficiunt. Sit inns

cens Praesul, sit rectus, & justus, eorum linguas non effu

99쪽

effugiet ; sed ipsarum nequitia percussus , tabescet, fie

que apud omnes de sospite venenatus . Crimina effn- gunt , & adeo atrocia , tantaque arte descripta; ut . omnino appareant credibiliora veris, quibus eum,& prope lacessunt, & procul accusant; in id anhelantes , 'ut illius , aut famam virulentis notis conficiant; aut vi- tam insectis delationibus adimant. Fel Draconum sub ' labiis eorum, venenum Aspidum insanabile . Quoties moliuntur , ut contra insontem iniqui fabricentur processus, ut delegentur Iudices , ut deputentur Vicarii lomni aestimatione , omni auctoritate spoliatum volunt; '& si quandoque id assequuntur, exultant, gloriantur,

exibilant. Verὰ Aspidessunt obturantes aures fuas, ne audiant vocem Patris incantantis vehementer , hortationibus , monitionibus, precibus . Non tamen paveat.

Episcopus, cujus praesertim ordini, vere Apostolico, datum est in Evangelio, serpentes tollere, mortiferumque bibere innoXie . a Tom. Victor secundus, ut habetur in sacris Annal. ' Cali cui Subdiaconus venenum miscuerat, de altari tollere non potuit. B. Pius U. Crucifixi pedes tabe infectos, attrahi vidit, ne illos exosculando ipse conficeretur . Sabinus Canusii Episcopus, caecus, & senex, virulentum poculum hausit, sibi ab Archidiacono, qui .ejus cathedram ambiebat, callide propinatum : at dum

biberet, virus praesentiens quod ipse inquit i sus nano

sorbeo , satim propinantem occidet: prout accidit. Mille hujusmodi leguntur exempla Praelatorum innoxie venenatorum , haustu, morsu, vel tactu . Dices tamen, &multos obiisse . Verissimum quidem : at non ideo infelices poteris nuncupare, quos virus, enecando, sacravit,& bre-

100쪽

de brevi morte ad vitam perduxit sternam . Sive lingua mendax famam, sive quid noxium Episcopi corpus occidat; manebit semper incolumis , ipsius honor, & anima. Ita in sacris literis ille spopondit, qui falli, aut fallere nunquam potest . Ei semper sidendum est, praeis, sertim vero ubi de venenis agitur, tam physicis, quam

moralibus : non enim linguae omnes cxlcindi, aut cun- astus eludi possunt. Ut vita , ct mors corporis , ita O honoris in manu Domini ; qui solus utrum qile , &mortificat, & vivificat. Mulier quaedam nequi sima , ut virum perderet, ei Virus praebuit: at, cum non illico moreretur, aliud violentius adjunxit; quo,contra uxoris votum ille convaluit. Id Ausonius argute canens, apto epiphonemate claudit, iampia cura Deum i Prodes crudelior uxor ;Et cum fata volunt , bina venena juυant

CAPUT XXII.

. Derdamnatis ad Bestias .

EGimus alibi de cicuribus, mox de Feris tractabimus , quibus Praesules expositi immanissime dila I acerantur. Sunt autem canes rabidi, vulpes dolosae, lupi ' rapaces , ursi crudeles, pardi fallaces , tigres immanes, leonesque feroces . Nonne canis rabidus , qui cunctos inordet, & nemini parcit Nonne vulpis dolosa ,γqui parat insidias Nonne Iupus rapax, qui diripit aliena ΘNonne ursus crudelis, qui non laesus irascitur Θ Nonne pardus fallax, qui aliud in ore, aliud habet in corde Θ . . Nonne tigris immanis, qui nulla satisfactione placaturΘ

SEARCH

MENU NAVIGATION