De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

ti a

Religionis in exilium immensae solicitudinis deportati.

Nil ergo mirum, si tot, tantique Regulares, aut semper, aut diti renuerunt ad Cathedras pertrahi,& quod tracti, lsubinde a Cathedris ad coenobia refugerint, ut EDehem Syrus, Ammon, Goares, Nilamon, Malachias , Bernar- dus , Thomas Aquinas , Gregorius Naziangenus, Petrus Damianus, & mille alii. Multi etiam ex Saecularibus praeficiuntur inviti, aut praefici constantissime renuunt ; ne libertatem illam amittant, qua privati fruunt ii r ; & ab arbitrariis studiis avulsi, exulare cogantur per inamam a Fori judicia . Quoties calamum Episcopus arripit exaraturus, quae meditatur; quoties librum aperit, meditanda lecturus; quoties pedem effert, ut liberiori aere digerat mentis arcana ; cum supervenientibus ab inito munere curis pedem sistit, librum claudit, calamumque deponit; ac tum demum se, non liberum , sed & exulem , servumis

agnoscit Θ Si serio se Praesul testimet, non se suum esse , sed aliorum jnveniet: nempe; subditorum, &singulorum ; & omnium . Ita Pastor, ab Urbibus procul, iat campis, & sylvis , non amplius suus, sed ovium , eis' totus incumbit, easque pascit in die, custodit in nocte;

nec unam deserit, quam non reducat errantem ; Se omnes numerat, ne vel una deficiat. inam bene Divinum 'oraculum Pastorem Episcopum appellati Neque utcumque Pastorem vocat; sed utique bonum : etenim, minime bonum,'non Pastorem , sed nuncupat mercenarium . Ergo bonus Pastor gaudeat operari, non quae

velit, sed quae debet; & eo duci, non qub lubet, sed . quo ire tenetur; dicatque laetus in singulis actibus : id

nunc gero, quod Deus jubet, quod munus exigit. Meminerit .

82쪽

AD EPISCOPOS

FI nerit in Apostolorum Principe sibi dictum: cum esses

junior, cisgebas te , ct ambulabas , ubi volebas : cum autem senueris , alius te cinget, ct ducet, quo tu non visi

id autem intelligat, tam de motibus animi, quam degressibus corporis ; & utriusque praecincti ad opus, alioc Πζmpe Deo praecingente, & movente . Ita erit in e illo probe occupatus, donec revertatur in patriam illam, ubi non amplius hospes , O a ena ; sed erit in aeternum civis Sanctorum , ct domesticus Dei . INter antiquos martyres aliquando viri nobiles , &ingenui damnabantur ad opus , & illud servile , ac laboriosum : ut erat Agrorum cultura, & custodia gregum , & armentorum . Hac poena plexus fuit Hormis da Persa ex Illustiissimo genere Achemenidarum;hac etiam Armogastus insignis Comes , & ea demum plures Episcopi, & Episcoporum Princeps Mareellus Papa sub Maxentio Tyranno. Episcopale institutum ad hanc poenam , & nunc quoque cunetos damnat Episcopos . Villicationis suae rationem aeterno Patrifamilias redder debent: ergo sit ni Villici; & Christi praedia , vineas , campos , & agros tenentur excolere . Quilibet Episcopus est constitutus a Deo in sua Ecclesia,quemadmodum olim Ieremias Propheta in tota Iudaea, Ut evellat, defruat,in disperdat,in dissipet, ct aedi et, ct plantet. Quando igitur erit ei requies ab opere Θ Quando nam εociari licebit; sit modo evellerecimala germina; moduDesdamnatis ad opus, s

CAPUT XV.CAPUT XV

83쪽

s6 DE CONSOLATIONE

destruere inutiles arbores ; modo disperdere iniqua semina; modo dissipare congestas vepres; modo aedificare turrim, horrea, dccelleraria; modo tandem plantare vineas , & pomaria tenetur ξ Serit ipse bonum frumentum inimicus homo perfeminat deinde zizania . Cadit frumentum , aliud inter spinas , fuscatur ; aliud

super petram, O natum arescit: aliud cus viam, aves Caeli rapiunt illud:quod Uero cadit in terram bonam, fructum asseri , aliud centesmum , aliud sexagesimum . Hoc fructu gaudet agricola , eoque compensat labores irritos alterius seminis math sali: verum, antequam ipsum fructum in horreum congreget, sudabit, algebit, aestu uretur, & gelu; sementem excolet, mundabit, secabitque maturam; triturabit, purgabit, ventilabit, molet, in panes coquet; vixque tandem comedet de fructu manuum suarum . Durius, impensius , molestius laborabit in vineis; nec merum bibet ex eis, nisi post longos mgrores. Silvestres arbores reddet translatione, atque insitione domesticas ; nec poma ex eis aliquando colliget, .nisi tarda expcetatione adoleverint, bruma ,

borea , sirioque devietis. Haec, & plura, ut agricola

quae vero patiatur, iri Pastor, ut institutor, ut animalium Eruditor, sola malitia perverse rationalium; explicari non potest. Interrogatus quidam Philosophus, quaenam inter bestias immanior essetὸ Respondit: inter feras, Inimicus ; inter cicures, Adulator. Quot ergo Episcopus subditos habet, aut dure aversos, aut blande fallaces ;tot bestias nutrit, & seras, & cicures. De immanibus alibi loquar; nunc sermo est de aliis, quae regi,vel invit gpatiuntur. S. Gregorius Nazianzenus in apologetico

describit, & subditorum in uno, & vario, simulque

84쪽

multiplici animali naturam , & Episcopi in eo regendo laboriosissimam artem . Is ergo sic ait: Meri posset, ut

ex multis animalibus , ac bestolis , genere , acipecie diversis , magnis, exiguis ,ferocioribus, ct mitioribus , perioribus , lenioribus , unum aliquod animal, bestia una conuaret; haec utique ad mitigandum , si cui crederetur , quantum ei immineret operis, ac laboris I quan tum ejus requireretur in seria ; ut unicuique besiarum, vel animalium , prout mos exigit gulorum , vel prout natura poscit Θ quoniam quidem neque eadem vox apta es

omnibus, neque eisdem ut ita dicam sibilis aguntur ;fed nec cibus quidem unus eri bestiis a ita ut interdum iisdem ipsis, quibus mitigantur aliae, adfurorem aliaesuscitentur; quibus ergo se modis gulis, qu usque bestae hujus ille eruditor aptabit ξ modo se ad uniuscujusque naturam, atque ingenium accomodabit Non necesὰ erit eum , cum sit apu emetipsum simplex, O constans, tam fleri varium , O tam in diυersa mutabilem, quod positi a diversias besiarum a ut unumquodque animal pro naturae, O ingenii fui opportunitate curetur , quod poscit totiushesiae corpus ex tanta diυersitate compositum , recte inter se in Oicem bestolis moderatis, in pace, ac tranquillitate per ere Ita ex multis, ac diversis, moribus , ct linguis, insitutionibus,velut unum animal compositum, Abique dissimile , commune hoc corpus Ecclesiae , qui insi- tuendum suscepit, ae regendum , cum esse debeat ipse apud fefemper immobilis , ct idem ; necesse habet tamen, gulorum , Ο moribus, ct insitutionsus conformare , ac sermonem um aptare singulis opportunum . Ex hoc eximii Dodioris exemplo, ac similitudine clarissime constat, quemlibet Episcopum vere damnari ad FI Opus.

85쪽

. opus, & ad opus dissicillimum et que, ac laboriosissimum. ad regendum, scilicet, monstrum ; & hoc plurium capitum, naturarum, affectuum, & passionum . Quale portentum, audire idem animal ex grandi populo compactum voces edere longe diversas , non quidem ore, sed moribus i Id adeo expavit idem Gregorius,ut propterea fugerit itaEremum;eligens potius,habitare cum Draco' nibus, quam monstruosissimum animal educare. Verum, non despondeant animum Episcopi; nam in re difficillima Deus aderit, dabitque cibum idoneum; nempe, Zeli, charitatis, & discretionis , quo ei monstrum illud foetu mirabili quotidie filios pariat humanos, rationabiles , dociles, pios, atque devotos . Hac prole, non raro satis numerosa, gaudere debent Episcopi, tantoque jucundius, quanto mirabilius ex informi seminario formosissimos partus educunt. Itaque sive campos, & Vineas cOlant,sive animalia pascant: habent in emolumento solatium. Labores, fructus, & gloria sequitur, ct virtus ipsa per labores incedit ut inquit Hesiodus). Libet unum quemque Praesulem Divi Bernardi verbis ad Eugeniu ,hortari, i &solari: ' Agnosce haereditatem tuam in Chrisi Cruc' inlaboribus plurimis . Felix qui potuit duere et plus omnibus laboravi. Fuit autem hic Paulus Aps Aus;qui ut ait Augustinus) laboraυit nobis; hoc es: Episcopis in exemplum. CAPUT X VI. . . De damnatis ad aliud opus ῆ nempe , ad eruendos secandos lapides .

Non ' es viri, timere sudorem. In eruendis, & secandis lapidibus magnus prosecto sudor effunditur,

86쪽

& eum etiam ad hoc opus damnentur Episcopi, illum timere non debent. Damnantur autem perenni labore , cum a Praesulatus initio ad mortem usque corda quaedam lapidea de penetralibus obduratae consuetudinis, tamquam de terrae visceribus, cruere , ac subinde secare teneantur ρ ut aliquando tandem aptari possint coelesti aedificio.Qgot homines, omni motu, omni sensu, omni vita pietatis carent, & veluti durissimi Iaspides in impietate obduruerunt λ Haec marmora , in obstinatae malitiae latebris profunde sepulta, perfodere, exscinde- γre, ad lucem veritatis eruere oportet. Id autem quantum - .

laboris exigit, & sudoris i Par duritiei robur; par pota deri opus. Eruta jam de absconditis marmora, secari debent, & fabricae, cui destinantur, aptari. Ah l quoties . lscindi non sustinent. Quoties hebetant ferrum i quoties

scalpra retundunt i quoties obterunt seras i In marmorum sectione opus est aqua jugiter manante juvarii &in secandis marmoreis cordibus pro aqua sudor tantum,& perennes lachrymae inserviunt; quibus tandem , favente Deo, saltem aliquot ad poenitentiam scindinatur . Maximianus Augustus, Romam ex Africa rediens, Thermas illas aedificavit, quas maximus Assentator de sui Collegae nomine Diocletianas apellari praecepit. Ut autem opus immensum cito perficeret, Christianos omnes , & inter eos multos Episcopos , ad eruendos, &secandos lapides tanquam reos damnavit laesorum Numinum . Hi vero quantum laborarint, vel rudera tanta

molis ostentant. Quid, si tunc praevidissent, parte operis aliquando cessuram in Templum Deiparae Virgi- ni, Angelorum Dominae,consecrandum; ibique Ascetas piissimos, ad animae, non ad corporis balnea, percelebri H a fama

87쪽

fama mansuros Exultassent profecto, & magno jubilo labores ingeminassent, neque sensissent. .am ergo alacrius Episcopi omnes eniti debent in eruendis,& secandis marmoribus, hoc est, lapideis obstinatoruia cordibus; non ad Thermas profanas, & aliquando casuras inani studio excit an das ; sed ad qdificandum Templum Deo viventi, in ae ternum mansuru in gloria cflesti, ubi Sancti omnes, & omnes Angeli, & Angelorum

Regina triumphant, & ipsi quoque triumphabunt ξ

De Damnatis ad metalla . Randis labor Episcoportim in eruendis, secandi iaque marmoribus,ad excitandum Templum Altis fimo ; sed longe major eorum eXercitatio in fundendis metallis ad ejusdem Templi ornamentum . Non fuerat satis Regum sapientissimo Salomoni, extruxisse Templum toto orbi celeberrimum, nisi magnificentissimhornasset opere fusili, ex aere, argento, & auro, ut habetur secundo Regum . Sacri Praesules Ecclesias Deo, non tum aedificare, &consecrare, Verum etiam , & ornare tenentur. Pro earum spirituali structura lapides , &marmora eruisse, ac secasse parum est ; nisi ad illarum Ornatum pretiosa meta confla erint. Creantur animet rationales com nacto jam corpore, per cujus venas, &arterias absque ulla extensione diffusae, illius contrahunt limositates , & farces. In his sodiuis laborare debent Episcopi, & de illarum profundo,qreas, argenteas,. rcasque glebat eruere , & asportare de imis ad sum-

88쪽

ma : nimirum passiones , & desideria mala, seu inutilia subditorum, ab inserioribus ad superiora transferre . Angolani Casees , qui de Africa deportantur in Americana , empti, & innocentes damnati ad metalla, optime' norunt, quam laboriosissimum aeque, ac periculosissimum sit in Pertianis fodinis hujusmodi glebas eruere, ac erutas ad lucem efferre . Ipsorum morbi, & frequentillimae mortes id clare testantur, Pretiosa haec pericula fodiunt etiam Episcopi; dum animas virtutibus aptas, vitiis immersas , aut obrutas, eruere studiosissimc sata- gunt, in quo labore lassantur, infirmantur, & plerique. moriuntur. Oh quam difficile, quam arduum, quam periculosum est, consuetudinarios ab usu divelleret Id satis apparet in avaris, quos sordido S apte vocamus: . in lascivis , qui congrue caenosi dicuntur; in aliis ; ' quorum vitia versa sunt in naturam . Opus est divinum potius, quam humanum . Ita Publicanorum terrea corda, facta sint aenea ; sordida ZacchaeOrtim , argentea ; caenosa pellicum', aurea . S. Cyprianus , de ipse Praesul, & Martyr Gloriosissimus , Coepiscopos ad metalla damnatos his verbis ita

solatur. ' vero mirum vasa aurea, ct argentea. a Epist.

in metallum; id es auri, argenti domicilium, dati estis: nisi quod nunc met illorum natura conversa es I locaque ,

qua aurum , argentum dare antea eon everunt, ac ι-

pere caeperimi Θ Id habet a Deo Episcoporum charitas ,& puritas, & constantia, ut ipsorum curae subjectas animas , licet sordidas , & caenosas, & terreas , in sui Maturam laboriose transforment. 2Es conflant durissimum ex cu pro pridem aeruginoso, &stanano jam flexilirarSentum depurant a plumbo peccati , & ab auro scoriam '.

89쪽

riana separant infirmarum affectionum . Praefiguravit Deus Episcopos ad metalla damnatos in Beseleel, de AE . a implasit spiritusuo , in corde ipsorum posuit sapientiam ; ut facerent fabernaculum foederis, Aream testimonii , propitiatorium , quod per eam erat , er cuncta υUa Tabernaculi, mensamque, er vasa ejus I candelabrum purissimum cum υasis suis : er Altariam0miamatis, ct holocaust, ct omnia vasa eorum, Ia h brum cum basisua. Eosdem quoque designavit in Hiram n i . Tyrio artifice aerario ; quem Salomon elegit plenumD- ,. , ct intelligentia, ct doctrina, ad faciendum omne

opus ex aere; quo ad miraculum totum Templum ornavit, & incredibili arte superavit metalli pretium , &copiam inaestimabilem . Hac arte pollere debent Epi- scopi; utpote proprio munere ad metalla damnati; non lautum, ut fodiant, ut eruant, ut coquant, ut purgent ἔsed ut praecipud ornent ex eis sapientissimo fusis, mira bilique magisterio conflatis, non arcam, sed Deum foederis , templumqtie, non manu factum, sed spiritu Dei vivi, aeternitati dicatum. Hoc opus, hic labor i Eliquare metalla, genio , vitio , usuque peccandi, duris- sma ; Inter quae Hydrargyrion; Hoc est argentum vi- , vum instabilis voluntatis Lepe miscetur, & inter Artificum manus, aut evanescit, aut fugit. Quam arduum, informare metalla i Quam operosum caelare t Vertim, quam gloriosin imum, informasse, ac caelasse ξ Et hoc Deo, -& aeternitati γGaudete Praesules, & effuse laetamini: nam merces vestra eopiosa ea in Caelis, ubi, O vasa honoris, ct mulacra probitatis , opus manuum υsrarum inυenietis , in

quibus sculpta, vel fusa legentur, nomina vestra. Perilia sent

90쪽

sent cςnosae glebar, dura metalla, & informia, vasaque irae : nisi vestro labore, ac sudore purgata vitiis , virtutibus conflata fuissent. Ibi invenietis , & per saecula , semper mansura, laetantes intuebimini vestrum opus Deo charum & ut jam dixi aeternitati dicatum .

CAPUT XVIII.

De damnatis ad praecipitia. os nuper vidimus,ad inseriora terrae descendere, ut de illius visceribus rudes lapides , & indigesta

eruant metalla: nunc suspiciemus in altum evehi, ut lapsu graviore ruant. Erat Romae Rupes Tarpeja,quq dicebatur etiam Robur, unde plures Martyres Lere dejecti. Episcopalis Thronus est ista rupes, ex qua impelluntur Episcopi, ut cadant in praeceps , & colli dantur, & pereant . Ante hoc sublime fastigium tedias voragines malignantes effodiunt; ut invisos Praesules secreto impulsu deturbent, & obruant . Quos ipsis praeesse non sustinent, praecipites agere conantur, ut sub- sint. Hiic dirigunt suas machinationes, & imposturas . Commovent Plebem; suscitant lites ; ossiindunt ambages ; ut confusa vertigine circumacti in foveam cadant illis paratam . Alliciunt familiam, arcana pertentant;

proditorem, aut faciunt, aut quaerunt: adulterant verba , fallant scripturas: mendacia confingunt, evulgant; ita ut dissicillimum sit, eos utcumque stare, qui nihil firmum, nihil stabile sub pedibus habent. At, non raro impii Versipelles in puteum decidunt, quem suis Prεs libus e derunt . ambulat simpliciter, ambulat confrin-

SEARCH

MENU NAVIGATION