De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

a uc viveret , mar0rii caruisse laboribus, etsi non fuerit

martyrio consumatus . Non contemnendum pertulit in ipsa Ecclesiae pace mar rium et quandoquidem , ct si non cum persede credentibus; cum perυerse tamen viventibus infederabilem probatur habuisse confictum . Patiantur ergo libenter Episcopi, & causam intueantur , non hostes .

De fecunda causa mar0rii; scilicet , de Ecclesia .

SUb Ecclesiae nomine cuneta hic intelliguntur , quae

pertinent ad Ecclesiam ; nimirum , immunitas , libertas , & jurisdictio Ecclesiastica, itemque illius bona, obventiones , & jura . Omnium horum Custos est Episcopus , ac etiam defensor ; tam stricto jure, ut eriar teneatur de levi. Ejus nobilissima sponsa pretio sillima hanc dotem affert, qua Ecclesiastici praesertim ditantur, di perfruuntur , veluti filii majores natu , & chariores , utpote , Matris obsequio, & cultui prorsus addictit alii vero quatenus ad Ecclesiam pertinent , vel confugiunt. Episcopus ergo , tanquam legitimus Ecclesiae sponsus, ejus locupletissimam dotem custodire, ac defendere debet ex prscepto naturalii. & divino : cum id exigat ratio matrimonii, & hujus dignitas matrimonii. Propterea Sacri Canones, Sanctionesque Apostolicae sub censuris,& comminatione districtae ultionis ei mandant, ut cuncta, quae diximus , acerrime tueatur . Hinc est, quod inter praecipuas Episcopi laudes,haec una refulgeat, Im- . munitatis Ecclesiasticae imperterrita, & strenua defen- sio. Verum, quae mala , quae bella, quae tormenta, quas

122쪽

AD EPISCOPO s. 9S

persecutiones, quale martyrium, in ea defensione Praesul non patitur Θ Omnis laica potestas in eum armatur ,& quandoque inferiorum etiam Ecclesiasticorum perfidia . Episcopalis auctoritas vix obsistere potest; quin imo persaepe , nec vix ; sed ei recurrendum est ad Apostolicae sedis auxilium ; quae ut tot, tantisque hostibus

Occurrere valeat, Purpuratorum Patrum Congregationem hac de re, veluti Episcoporum Arcem, atque prae- . sidium instituit. Sed ea est inimicorum nequitia, ut fallere nitatur, & quandoque fallat hujusmodi praesidii

praestantissimum munimentum . Tunc Episcopus, omni prorsus auxilio , & ope humana destitutus , ab adversariis obruitur; & ea mala patitur, quae ingemiscens Thomas Cantuariensis, Ecclesiasticae Immunitatis Assertor acerrimus, & Martyr invictus, in suis literis ad Romanum Pontificem , & ad illius Curiae Purpuratos aildacter enarrat. Hostium potentia, & versutia ita causas invertunt, ut subdola narratione , corruptisque auro , promissis , aut me tu ,- minisque Testibus ; Episcopum , non Ecclesiae defensorem , sed laicae Iurisdietionis eversorem , aut suorum bonorum raptorem ostendant. Ab

sens Episcopus , & quandoque pauper , nec raro de seristus , obreptitiis, aut subreptitiis litteris , & mandatis obstrietus , grande martyrium sustinet; videtque sponsam ab Adulteris impune , quinimo , & cun aude eX-poliari, & pollui. Hoc pluries accidit, pro impudentia, pro petulantia , & pro aviditate Impiorum : ut aliquando contigit sacro Ecclesiae defensori accerrimo praefato Thomae Cantuariensi, ante martyrium hac de causa jam martyri: nec secus aliquando accidit aliis Episcopis, quos Laicorum, aut inferiorum Ecclesiasticorum rabies,

invidia,

123쪽

invidia, odium, avaritia, vel ambitio, insectatur,quet, exagitat.

Non tamen hic finis malorum : aliud seperest, certe pessim tuo, Darmone, fallaciarum patre, inventore. Id autem est ; accusatio Episcopi, quod laesam ab aliis Immunitatem Ecclesiasticam minime defendat; immo vero, quod ipsemet laedat. O' nunquam satura humanae malitiae rabies t Quem mordere tanquam indiscretum defensorem non potest ; eum lacerat quasi desertorem ;ac denique veluti propriae sponsae offensorem procaci Dssime devorat. Quidam Episcopus uno, eodemque tem pore fuit Romae de nunciatus, quod publicis aedibus ccclesiasticam tribueret immunitatem ; quam certe : ut pius locus , habebant: quod captum a Curia saeculari hominem Laicum , ut Clericum a qualis verὰ non erat, minime repeteret: quod ipse Reum privilegia tum a loco immuni extraxisset. Ita simul idem Praemi ut ipsemet inquiebat albus erat & niger, & neque niger , necalbus : verum ubique deformis , & reus , & qui; defenderet, & quia non defenderet, & quia offenderet Ecclesiastica jura . In his autem quisque delator suum mendacium tot testibus, & probationibus callidissime pinxerat, ut verum putari posset, si tam contraria verEcoire potuisse iit. Gaudeat Episcopus pro dilectissima sponsa tam dire vexari, & in diversitate psnarum unam semper Ecclesiae causam intueatur; pro qua pati, &mori, martyrium est, & ipsum utique gloriosissimum . Non datur modo inter Orthodoxos pro fide torqueri; sed datur passim pro Ecclesia ; nec minus rabide , quam inter liceterodoxos pro fide. Utrobique conflatur perennis corona martyrii. Ea redimitus inter caeteros clare

124쪽

praesulget Gregorius Septimus, immortalis memoriar Pontifex , qui tot contra se habuit Tyrannos , quot ipse

pro Ecclesia imperterritus, censuris, comminationibus; repraehensionibus , depositionibus irritavit; nimirum , utrumque Imperatorem , Occidentis, & Orientis ; Re- ges, Galliarum, Poloniae, ac Ungariae; Normandorum

Principem , Apulia Ducem ; Quintium Urbis Praefectum ; Ugonem Carainalem Sancti Clementis r Archiepiscopos, & Episcopos, Ravennatem , Mediolanensem; Bremensem , Straburgensem, Spirensem , Bambergensem ,' Papiensem; Taurinensem , Cremonensem, pluri-mosque alios, praesertim Gallos: & quanquam Roma pulsus , & innumerabiles , gravesque calamitates perpessus; invincibili tamen animo Salerni plusquam mar- tyr occubuit, dicens r jumnam dilexi , ct odi iniquitatem; propterea morior in exilio. Eja exilium omni Patria ε nobiliust Stat ibi ex aere tanti Pontificis simulacrum, quo ipse firmius pectus habuit, & heroica virtute Prin-

ferendi, Ecclesiae reddere compulit; &Regnante ii ollini in toto fere orbe foedissimam Simoniam,de Throno de- jecit. Haec nobis praestitit ejus martyrium in terris; sed ei multo plura, & gloriosiora, aeternumque mansiira praebet in Coelis, ubi tot habet sui Triumphi consortes, quot hic habuit pro Ecclesia Commilitones ; Ambrosios, Chri stomos, Carolos, & mille alios ; inter quos

recenseri quilibet Episcopus ambiat, de gaudeat l

125쪽

CAPUT XXVIII.

De tertia causa Marurii: nimirum de Iustitia . IN omnibus causis spiritualibus, & Ecclesiasticis, vel ad Clerum spectantibus est Judex Episcopus, qui unicuique jus suum tribuere debet; & in civilibus,& criminalibus justitiam administrate: hoc autem quam difficile , quam .arduum sit, experientia docet; praesertim quando requiritur tela judicii: tunc enim judicare oportet secundum allegata, & probata et verum allegationes ipsie, ac probationes diutissime protrahuntur , versutissime implicantur , fallacissime proponuntur . Τandem aliquando causae absolvuntur in ipsa curia, &postquam a Iudice fuerit prolata sententia, nil restat, nisi executio: hoc autem ab iis Ministris dependet,quorum fides venalis est, maximeque suspecta . Plures menses , & annos ; multum auri, & argenti ; summam animi applicationem Partes in litibus insumpserunt; Iudex, quam potuit, arquam sententiam protulit, relaxavitque mandatum et ast infidi satellites, aut metu, aut avaritia corrupti, executionem, vel diu retardant, vel subdole praetermittunt . Idem in criminalibus accidit , & utrobique, Partium , Fisci, Iudicis anxiosissima

studia falluntur: ita ut perquam verum appareat, justitiae complementum ab vilissimorum hominum fide , vel perfidia pendere . Hinc omnium Curialium , ipsorum Clientum, Actuariorum , totiusque Populi clamor in Iudicem, ac si ad eum pertineret lictoris officium . Per murat ipse satellites, monet, repraehendit, minas inten

tat , '

126쪽

AD EPISCOPO S. 99

tat, obtestatur, & urget: verum , quos optimos putat, pessimos experitur. Deperit exinde justitia ; debita non solvuntur ; delicta impune grassatitur , & his malis Episcopi animus dirE torquetur. Absint nihilominus a Sacro Tribunali versutia, fal- laciae , perfidia , temporis jactura, metus, & avaritia; non tamen deerunt querelae in Episcopum , quem in judicio, Rei, victique in lite, aut iniquum , aut indoctum evulgant. Quisque in aliena domo justitiam amat; odit in propria: &cum in jurgiis, ac litibus alteriunoporteat damnare, alterumque absolvere; qui succubuit, hostis efficitur cum tota familia. Cum autem

Episcopus, ut vindex, delieta punit ; id acrius, saevitis. que patitur : furor enim nocentium Innocentis Iudicis famam dilacerat , impiamque sumit de pia ultione vindictam .

Hoc prae caeteris Iudicibus habent Episcopi, quod

praemia, dignitates, & beneficia plurima conserunt; sed amplior potestas, &honor, longe ampliorem faciunt martyrii causam, & poenarum . Quoties vacat, de ab Episcopo largiendum est beneficium, totiesconfluunt, qui petant, qui ambiant, qui extorquere praesumant: vertim ; cum uni tantum concedi possit, ac tribuatur; caeteri competitores in Collatorem armantur, & invidia Provisi, & exclusionis propriae dolore; quodque prsetecto beneficium extitit, fit reliquis omnibus veneficium.

Favor Magnatum, amicorum, consanguineorum, cum

perit irritus, eos irritat, & urget in Praesulem qui unius lucro multos amittit; neque tamen ipsum lucrum

ipsius est, sed Provisi. En igitur; quot pro una justitia Poedas, quot martyria patitur Praesul, alioquin rectis N a simus,

127쪽

simus, mitis, atque justissinus i Dmn lites dirimit, litibus irretitur ; dum reos condemnat, ipse damnatur; dum confert beneficia, patitur maleficia : ubique martyr , & semper. Maneat tamen in Episcopo consans , perpetua oluntas jus suum unicuique tribuendi sine l. a tib a qua justitia esse non potest )'jus enim ut ait Livius laborat, non extinguitum, &, ut habetur in historia Saxo laica; jusitia mincit odium . Qine vero bona ex eo na scuntur, Episcopum solari debent; cum vere maxima sint, & Reipublicae, non modo utilia, sed necessaria , ipsiqite Deo chartissima, & Iudici veluti certissima b ς.mo gnora salutis aeternae; ait enim Gregorius . hJusilia

gis ita & Episcopi pax es populorum, tutamen patriae.

immunitas plebis, temperies aeris ,serenitas maris, terna faecunditas, solatium pauperum,cura languorum, gaudium

hominum, haereditas Aliorum , sibimeti spes futurae bea- titudinis . Hinc est, quod Paulus formans in Timotheo perfectissimam Episcopi ideam, bis ei praecepit Apo' stolico imperio ectare jusitiam; ut habetur in utraque ad illum epistola. Postremo ex Divino Veritatis oracu- i . Io, impensissime gaudere debent Episcopi, qui pro

tanta virtute martyrium sustinent; cum ab eo declarentur Beati, qui Uuriunt, ct sitiunt jusitiam ; itemque , Beati qui persecutionem patiuntur propter jusitiam . Sublimi stimum profectd justitiae meritum , cujus Asseclas efficit dupler beatitudo felices l

128쪽

AD EPISCOPO s. Io I CAPUT XXIV.

De quarta mar0rii causa ; hoc es de saluteonimarum .

Bonus Pasor animam suam dat pro ovibus suis; ne

devorentur a lupis , aut aliter pereant; sed potius vitam habeara , abundantius habeant. Id fecit, &docuit Magister Pastorum Christus; & hoc principaliter eZigit ab Episcopo, qui ab eo constitutus est Pastor su- 'per gregem suum, ut illum pascat, salvet. Nil autem cum magis perdit, quam scandalum. Quo unum pecusabit , alia sequuntur; & qno se proripit illud, haec quoque ruunt. Scandalum est dictum, vel factum minus rectum , praebens aliis occasionem ruinae spiritualis. Ab hac ruina tenetur Episcopus eripere suas oves ; nec aliter potest, quam resecando scandala, & exempla perniciosa. Id autem dissicillimum est, & plurium, maximarumque poenarum causa, & origo : nam saepe , tam dantes scandalum, quam capientes, in eum armantur, qui scandalum tollere curat. Velut phraenetici, amant perire; imo, & conantur ; eorumque rabies in medicum Vertitur. Hoc autem clare patet in publicis peccatoribus , quos non pudet, aut usus, aut infamia peccati. Triplex in hoc opere tormentum patitur Episcopus; zelum, nempe, salutis ovium ; ipsarum odium in se; &earumdem perniciem in alias oves . Zelus torquet viscera Pastoris, ac Patris; qui, vel proprio sanguine; ac etiam interitu, vellet oves,& filios a malo retrahere . Horum odium eum persequitur , a quo retrahi nolunt a malo,

129쪽

malo , quod impense de pereunt. Eorumdcm pernicies in alios , qua eos pertrahunt in ruinam , ipsum quoque dirissime exulcerat . Itaque ab uno scandalo triplex martyrium sustinet: sed tamen una est causa martyrii; salus animarum . Concubinatus, lascivae amicitiae, impura commercia ς & haec omnia palam , & impudenti G tsi me exercita, pessimo exemplo cunctos rapiunt in prae- ceps ἔ praesertim , quando peccatur impune. Infelices pueros , atque puellas, quorum innocentiam majorum vitia corrumpunti Vident peccata, & ignorant; & dum imitantur, addiscunt ; & vitia exercent nondum vitiosi; ipravosque habitus induunt, antequam noverint pravi rus tatem . inidni ergo grandaevi mala operentur, quando eos versi habitus in naturam naturaliter malos essiciunte DPlus patitur Chri ius ab eo , qui scandalum praebet, quam olim a cruci oribus fuis ; cum hi saluti animarum, vel linviti, profuerint ; ille vero plurimum noceat. Non tibi Lvidetur ait D. Bernardus graυiorem ab eo Chrsus Isustinere persecutionem, quijuggesione maligna, exemplo perniciose,scandali occasone ab eo pervertit animas, quas

redemit; quam a Judeo ; qui sanguinem suum fudit λ E

rumdem animarum salutem Episcopus totis nisibus cu- 'rat; sed raro assequitur; obsistentibus moribus, aliorum exemplo corruptis. Senescit in adultis perversitas ;adolescit in pueris; & vix ulla reperitur aetas, quae recte gradiatur. Hos abripit sensualitas , alios avaritia, plero sque odium ; & paucissimi sunt, quos a salutis semita

fallax malitia non abducat: dumque illos reducere conatur Episcopus, fallit opus eorum astus, & pervicacia, . . . peritque labor infruetuosus. Quoties ipse nequissimos

homines , foeminasque repraehendi ; ut aliquando tan dem

130쪽

, resipiscerent a peccatis ; qui ausi sunt respondere, se de salute nihil curare ; nec magnum fore si ipsi tot

inter millia damnatorum recenseantur Hoc sentiunt; pellices; hoc usurarii; hoc blaspharmi; hoc mimi; hodplagiarii, & lascivi omnes ; hoc ipsum fures, grassato res , sicarii, malefici, & qui odio habent proximum a

uum . Pertinax eorum nequitia torquet Episcopum ;caeterorum perbia, luxus, & vanitas; ejusque to surae causa est una salus , quam ipsi despiciunt. Ideo .concio natores admonet; Confessarios hortatur; Paro hos urget: ut peccatores convertant . Ideo ipsemet irrequietus agit, quod potest; ut eorum animas ab aeterno eripiat interitu, & in viam salutis, & in portum perennis selicitatis perducat. Ipsemet, ParochuS, COn- ' fessarius, Concionator cfficitur; Synodos congregat; . Visitationes peragit; edicta promulgat; nequiores com-

iescit, & cuncta perlustrat. Haec omnia prestabat Chry- -stomus; & licet ex tot laboribus fructus colligeret . non tamen quiestebaUrmcumque illi dicere ut jam . alibi retuli, & hic rursus referre placet, plurimos esse,

qui ejus opera salvarentur ; ita respondit: nemo mihi abo. ii dicat; quod multi correcti sunt: hoc ἡon eri, quod quaeri . tur ; sed ut omnes: quo usque hoc non videro , respirare non possum. Quale martyrium, quod intercipiebat antie

litum i Non multorum, sed omnium salus poterat solari Chrysostomum: & poterit non tristari Episcopus d plurimorum interitu Θ Teste D. Gregorio, quos regendis subditis praeest, tot ut ita dicam animas lus habet. Quid mirum ergo, si tam anxius , tam sollicitus est de uniuscujusque animae salute, cum ipse in uno corpore tot animas habeat, quot in tota Dioecesi subditos regit Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION