Hieronymi Cardani ... De methodo medendi, sectiones quatuor. Quarum catalogum sequens pagina exhibebit

발행: 1565년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

scribitur.Odorem myrrhae habet,color quasis librufus, optimusque qui transucidus. Nota vero plantae est,quod caulis ferulae,folia apij, semen latum. Theophrastus vero a sseri tfolium suave, fructum vero illius & mollem Si deca litia acrem,semen autem Vt attriplicis foliatum la. re γtumque. Radix eius ad magnitudinem cubiti Ibascendit, extubet atque suprema parte : tota lii. 6.e .sque vis huius in radice ferme est. Manditur ob. 9.e. I. autem recens recisa radix ex aceto. : color au- ρο 6.r camtem folij aureus est: succus acris,excipitur au- tem sic. Radices inciduntur ac soli exponun Mia Re tur : nam qui defluit liquo siccatur a seruore 6.deeausis solis: cum farina excipitur quatiturque ac sic s. struatur. Excipitur & ex caule alius non adeo probatus:nihil autem antiquis adeo familiare ac in usu: & merit b,ut docebimus, Silphium plantam eius Graeci vocabant. Inquit autem in quarto libro, Cyrenensis regio plurimum affert laserpitium odoreque suauissimum .Refert verb inter odorantes plantas illud: nec pigebit referre,quanquam obiter,quae ille scripserit de eius ortu miraculo similia. Refert enim in Africa,imbre crasso ac piceo, sylvam enatam laserpiiij ante Cyrenem coditam annis septem: iucundum in cibis odore suo cius succum esse refert, non solum Theophrastus, sed & Plinius. Quin & qui scripsit de honesta voluptate, quamuis iunior, illud milcctomnibus pduliis, quae odore vult nobis com-

Κ iiij

172쪽

as L DE METHODO mendare. Tanta vero illi vis inest, Dioscotide authore, ut in ore contentus succus toto

corpore, breui quandam sudoris inlaginem effundat. Quo fit ut minime obscurae aut m diocres illius vires esse possint.Caeterum praeter id, quod pecora persanat & expurgat, iucundumque carnium illarum odorem efficit: ad hominis usum septem praebet auxilia praestantissima. Primum quidem, quod a Theophrasto enarratur, concoquedi: atque in hoc praetereo quanta medicamentorum inopia laboremus: hoc autem singulare etiam est.Nuc autem de vera concoctione sermonem habeo, non aute de praeparatione : inde in morbis praecipue frigidis & in sanis utilis, innatuenim calorem fovet. Inde praecipua ei secun- .da laus. Nam cibos iucundos odore efficit ac gustu,alioquin toti corpori salutaris. Tum vero dc tertia illi gratia esst in repellendis venenis, ut Dioscorides enarrat,quo nil potest esse utilius in quotidiano praesertim usu. Non δε- Ium autem in his causis confert, sed de in e tremis venenis, ut carnis rabidi morsu , itemque spontaneis carbunculis anthracibusque. Quartum usum in pectoris, collumellaeque vitiis affert,quibus quisque ferme laborat:atque eo ego saepe utor. Vocem autem lenit torique parti , quae spiritum continet, non leue praebet utilitatem. Commendatur & quinto in omnibus cutis affectibus, qui colorem vi-

173쪽

MEDENDI. Is

tiant,nec solum in his,sed etiam clarius, cancre ni ac Verrucis, omnibusque,quae vitio fiugidioris humoris externas partes assiigunt. Sexta sius est in febrium rigoribus, ac couuusis rigentibusque.vltima est in dentium doloribus, ac etiam erosionibus. Habet &praeter haec alia plura,sed no adeo praecipua, ut quis darcuatos curet,ac colorem optimum essiciat, ut pro suco mulieribus constet. Tanta vis uni rei est, quam nec a pluribus expeteremus:

ramen cum nihil dissimile habeat, notissima excidit res in morbis salutaris, usu iucunda, sanis utilis .Quid igitur in aliis berandum est3Haud dubium est nunc Belgoi vocari succum Cyrenaicum: nunc solis pigmentariis in usu 'st. Plantam,qui ex India veniunt,eisdcm notis efferunt, quibus silphium descriptum est. Iciem odor, idem sapor,idem v sese ad eadem enim praestat,ad quae ille antiquorum. Habet α quaedam propria, quoru haud interest meminisse, cum nec authoritate constent , nec

retulisse ex usu fuerit. Simili incuria negligui Sinnia medicamenta morbis propria: atque si habent talia habent,quae melius sit non habere. Vbi enim Titi mali usus in asclite ubi theriaca vera, pluribus morbis ac validissimu ιpropria ξ Quris audet elleboro atram purgare bilem 3 sed purgant, imo exagitant. Vbi ad vetriculum humidum, charrefolium, quod mihi praesenti anno commodum inueni Z ad

174쪽

deiectionem appetentiae cibi, rnema,ad imbecillitatem verbabsinthiu.Vbi parietariae usus sd lapidem, nili exterius conterendum 3 Vbi bubonion seu inguinalis herba ad tumores Vbi auxilium concoquens ZNam quae habent,

praeparant, saud concoquunt: vix unum habent salutare,ac praecipuum auxilium,in gallica lue. At nos his contradixisse alias videmur: Diam. sed in his quae expurgant tantum, iam emen lib. ρω data non sunt. Sed huic etiam e directo iam, im repugnauimus: non hercle , nam non omnia omnibus misceri debent. Nunquam tamen ἀμφ' - simplicia optima sunt: quae etiam non purgat,

raro noxa carent.Ob id tutius aliis emendantur:at propria tamen non ignorasse expediet. Sic ex vitio vitium oritur, cum ration C exercitationis ignoramus.Esse aut e propria uniuscuiusque morbi auxilia,ia ostensum est , atque efficacissima, de quibus Galenus scripturum se librum pollicetur. Sed non quae ab antiquis tradita sunt, solum oportet inspicere , Verum

quae experimento respondent. Γantum vero ' . tribuerunt veteres experientiae, ut etiam amat icta inter strenua auxilia collocarint. Sic Iaspidem viridem Galenus in ventriculi affectibus, Alexander & Aesius in aliis alia atque D Di lia permulta scripsero. O p T i M v Μ igitur est post lenitiones,prq,

parationes, coctiones, purgationes, ac talia,

prςcipuu in unoquo sie morbi genere hahe

175쪽

MED ENDI.

re auxilium, ut de podagra & phthoe di

ximus.cuod ista sectionis ac cauterit,eflcbaroticis

exemplis utuntur. Cap. X C I.

strandis ob ignorantiam musculorum. Venurum, ac arteriarum escharoticis medicamentis potentialia vocant illi cauteria. vel ruptoria)administrant . Peccant autem multis modis: pri md quia diutius hominem torquent augentes febrem & vigilias,unde quandoque in hecticam hac ex causa transeunt.Interim etiaaliquando sanies intra penetrat, fitque morbus insanabilisma operatio E non nisi tardupersicitur, ut aliquando etiam diem quartum aut quintum attingat .Hoc autem dicebat Albucasis,horum tarditatem incusans. Tettium incommodum est, quod loco salutaris impressionis, quae ab igne fit, venenosa qualitas iniungitur. Fiunt enim haec medicamenta alia quando ex cantharidibus: quanquam leniora sint,quam ut profundius penetrent: quandoque vero ex calce ac capitello. Flut & ex principitato: est autem hoc genus argeti viui iam igne extincti, inde aereo vase tandiu confrica-xo,donec rubescat: Omnia autem haec venena sunt. Dicebat autem Princeps,Iuuamenta cau quarta priaterij quatuor sunt, prohibere ulcus ne serpar, --p. '

176쪽

sanguinem constringere, materiam corrupta

sinite & frigidam malam qualitatem tollere: quanquam & in calida non parum iuuet,si Albucasi credimus. Horum nultu inest auxiliorum escharotico medicamento. Ideo dicebat bene Gentilis ibi exponens, quod quando A-

uiceniis dixerat Melius est vi cu medicamento tollatur caro corrupta, quam cum ferro in malis ulceribus, ob periculum musculoria, ne laeda tur,vel ob arterias aut venas intelligendum esse hoc comparando escharotica solum incisioni,non aute cauterio ex igne . Paulus in libro sexto innumeras commemorat operationes, quae vel igne aut ferro adiminia

strantu ripaucula in septimo emplastra ad rumpendum abscessus,ut ex fermento,& smilion, quod robustissimum ex eo genere est. Adde quod membra aliqua omnino id genus modicamenti non sustinent, ut de oculis dicebat, quanquam adhibeat palpebris. Sunt & genera morborum,quae escharotica abhorrent: i Iitantur enim non parum,ut carcinoma: ideo

cauterio curabat Paulus. Sed obiici ut aetatem ac sexum: tum vero quod crusta ipsa ex medicamento diutius inhaeret, quam si igne o ducatur , tum quod ubi incerra est meta in gnitudinis abscessus, tutius negotium medicamento,quam igne peragitur,tum etia quod in cancerosis ulceribus,ubi carcinoma exqui- suum non est,ferrum no tuto agit: cauterium

177쪽

autem sanas etiam partes assicit. Indicio esse emplastra excogitata,alias nullius futuri usus. SED haec patum ad rem. Nam quod ad aetatem&sexum pertinet, occultὸ plerunque peragitur, celeriusq; absoluitur dolore, quimmetuere discat. At verb cauteria haec, quae adeo in usu sunt aliis in cruribus, aliis autem

in brachiis nunc, antiquo tempore vix ea no-

ta fuisse existimo: & signum huiuς etiam est, quod Rinaldus in suis parabolis & Nicolaus

Florentinus,qui diffusius hanc tractarum ma l. b. sum. teriam, nullius antiquorum meminerint, qui S.Is, dixerit locum eum, qui cauterio fit vexatus, apertum renendum esse, permittendumque vi sanies fluat. Nihil tamen crebrius his temporibus conspicere licet,quam ramicosos hos miseros monachos ob clamorem assiduum,&cauteriis perpetuis obligatos ob medicorum. imperitiaim Philosophus in problematibus μορμη inquit , Quae tubalis & Iuxta inguina erum- ω punt in abscessus, medicamento rumpenda 3 s.

sunt: qui autem lati sunt abstessus alibi,igue. acuti ferro. Censet sub alis & iuxta inguina ἰ '

periculum ex ferro accedere et cauterium auistem & sectionem ex aere fieri consulit potius, quam ex ferro, quod celerius sanescam; quae

uruntur pertundunturve.

Dix ERIM igitur in carcinomate ac tali-1 bus, quae acuto constant humore , explodenis: dum esse usem escharoticorum. In omnibus

178쪽

etiam nondum ulceratis locis opus esse serto et aere igneue, tum etiam in membris nobilibus: in fistulis quoque seu malignis ac dissiculter fanabilibus similibus in omnibus etiam febrientibus, in omnibus debilibus, in omnibus macilentis, in his quibus opus est celeri tate, in locis propinquis membris principalibus, seu ubi fluxus humorum timeatur, ignis aus aeris usus est necessarius: emplastrum autem fugiendum. Memini vidisse nobilem virum, qui cum nihil mali patererur, dum aede-rna curare nituntur, ob inscitiam emplastroestharotico in incurabilem sinum, egregios nostros huius temporis medicos chirurgos ac etiam phy sicos comuni sententia traduxisse.

sust pius in febrium fine balnea praetinniti t.

est, clim balnea in febrium fine praetermittunt . Videntur autem non minus peccare ex hoc praepostero ordine, quam cum adhibent ante coctionem, ut superius diximus. Est autem febris proprium tria facere: membra ad siccam dc calidam intemperiem traducere : corpus arefacere: & cutim condensare,ctim ob siccitatem cutis trahatur immodicε. At vero balneum haec omnia appositissime soluit. Nam cutim rarefacit, humectat cor

pus,atque infrigidat, & impinguat. Febribus

179쪽

ra EDENDI. Is

ephemeris conuenire ob haec creditur, conuenit & hecticis. Veret in in putridis necessario spirituum inflammatio ac diurnae febris modus quidam necessarib copulatur: de quo haud sine causa mihi in libro contradictoris dicendum fuit. Nunc hercle satis erit, si oste-derimus id esse ex antiquorum omnium semientia, quod ab omnibus negligitur. I o i Τ v. R in decimo artis curativae, dum ad curam eius laborantis vocatus csset, qui ex inedia ferme perierat, die decimo quarto eulauit,ac rursus decimo sexto: sed & hoc stante etiam febre. Inquit enim, Cum diei decimi tertij accessionem facile tolerare vidissem. At num in diaria febre una lauatione contentierimus, aut expectabimus solutionem Z cum

ter lauaret, octauo artis curatiuae,iuuenem in

die. Et rursus sub sine inquit: Iam & alium sic curauimus mirantem, quomodo frictione,& unica lauatione multorum dierum ina qualitatem dissoluerimus. Ac rursus:Non semel aut his lauare aut ter,uerum 'pius quam posissumus: in primo statim dic ad vesperam cos,qui diaria febre laborarunr,tum magis in secundo ac etiam in tertio lauasse aegros. At ucro in putridis, ut ad rem dubiam illis, non exploratam quorundam more traducam sermonem,iam mihi est insistendu. Nemo enim tam absurdus est medicus seu Arabs,seu Gr cus, seu etiam Latinus, qui ephemeras balneo

180쪽

non curet: quanquam & illud hi nostri Esc laph negligant, ut omni conatu, quantum in

illis est,consilio cx paruis magnos,inde errore ex illis rursus morbos letales reddant. Galenus igitur postquam nisi Galenum hi sciu nullique alij credunt, quin etiam Galenistas sese ultro vocant, habeantque in nono artis curativae, cum iuuenem sanguinea laboratem febresectione venae usque ad animi defectionεm curasset, etiam sudore superueniente,in tertio nihilo minus hominem lauit,ab eo co- putando,quo sanguinem detraxerat.

A T quid opus est tot exemplis3 Ex decimo eiusdem, sententia totius rei colligatur. In- quit enim,Rationabilius fuerit nec in principio febrium aut incremento homines laui se. Quippe tunc densata ac coarctata non solum est cutis, sed etiam, quae sub illa est, caro. At in febris inclinatione, vel incipiente vel procedente,vel etiam amplius progressa, & nos sepe, & alii quidam medici multis aegrisba - neum adhibentes ion parum frequenter co- tulimus. Inde post pauca subiicit. Itaque ex omnibus,quae de balneis retuli s,una summa colligitur. Euacuari per ipsum si quidem, quicquid in corpore fumidum aut fuligino. sum fuerit: consistuntque per ipsum in natu- tali symmetria tum caro ipsa, tum cutis , solidarumque partium ariditas corrigitur: & c tot ille non modb qui ex lauacro accessit, sed etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION