장음표시 사용
91쪽
berent, opem a Chodkievicio saepius implorabant , quae illis non defuit. Germani enim VHeri & Lerunti fortissimi viri , ac Georgii Ducis Tastaviensis , Ielscit, Raco-vii, Hungari pedites , statim omnem Turcarum impetum repulerunt. Ante portam vero Lubomirscianam,quocunque hostium equites comparebant, ab alacri milite, qui ex munitionibus excurrebat, fugati, lautb suo obvium campum consper- Ad alteram verb Tyrae ripam Tartari infestabant vias Camenecia Braham Vc gentes, & plures ex Vladistat exercitu cum rus victum vehentes spoliabant. Turcae quamvis a Cosacis attriti, eo tamen magiς exulcerati, animum & Vires iterum resumpserunt. admotae bombardae grandiores adeo Continuis aliquot horis quatiebant Taporohensium fosiam , ut aerem fumare,& oculos caligine quadam obscurari crederes , atque Chodkievictus pes m fateretur, se, ab ineunte aetate bellis asiuetum,similem sanguine
92쪽
milem tormentorum boatum nunquam invita sua audivisse. Edebatur non exigua in equis strages. Taporolienses in manufactis cavernis sine ullo discrimine latitabant , ctim in ea explosorum globorum admiraculum usque multitudine nemo ex iis Periisset, praeter unum Nasiuk quod Basilii nomen est) veteranum unius legionis Praefectum. Ad divertendum Turcarum d TaporΟ-hensibus impetum , Rusinovit legio , cum aliquot gravis armaturae cohortibus, destinata irruit in hostem , qui in primo statim Congressit fractus , & inopinate alio in loco, numerosis alacris militiae catervis, ex vallo in eorum agmina currentibuS , Oppressus, non solum coactus est turpissimam fugam capessere , sed etiam, illas suas praecipuas bellicas machinas deserendo , gloriosam praedam Polonis relinquere. Verum clim ii in grandiores machinas ad quercus ferreis catenis ligataS cernerent, rotis earum abscissis , ne tam facilli a Tur- Cis recuperarentur, ipsas bombardas in vi-K a cinum
93쪽
cinum praecipitium dejecerunt. Nec hici substitit victoriae cursus , qua utinam Poloni uti tunc scivissenti plus una effecisset hora , quam 4o illi dies in summis laboribus ac periculis exacti. Turcas enim fugientes insecuti,in castrorum partem Tyrae adjacentem, jam tentoria cum omni supellectili abripiebant, equorum, Camelorum,& varii generis armentorum greges abigebant, obvium quemque interimebant: jam Turcica castra Christianorum armorum strepitu , ac magnis clamoribus saepius repetito tremendo cunctis potestatibus Salvatoris nomine resonare, jam sanguine suo inundari coeperant; clim tam Taporohensitum Cosacorum , qu in adjunctae iis castrensis faecis pudenda praedae libido hostibus ad recolligendas vires ultro tempus
dedit: qui dum multitudinem illam spoliis inhaerere vidissent, optimam rei gerendae occasionem nacti , Castris suis omnes
pepulerunt, multos ibidem necarunt, captos quaesitis tormentis ac meditata saevitia excruciarunt. major tamen eorum pars
94쪽
id discrimen evasit, spoliisque onusta rediit. Accurrit ad Chodkievicium,ante suam portam equo insidentem , celerrimus numcius, Osmani castra Cosacis Taporohensibus & magna ex Polono eXercitu turba esse Occupata , ac ad plenam Victoriam nihil nisi subsidia deesse : de quibus iteratis
vicibus utrumque ducem Κonaisevictus solicitabat. Sed Chodkievictus solem inclinare jam inspiciens, nocti pugnam committere prudentissimo consilio renuit: nec minus fatidico spiritu id pertimuit , quod suis cladem attulerat, ne praedae in plurimis ignominiosa aviditas universum ea exercitum in summum praecipitaret periculum. Adeo credibile est, magnorum Imperatorum mentibus assistere semper singularem quendam Genium , qui illis salutares cautelas insusurrare soleat. Edito tamen profundo suspirio, ac profusis i
chrymis, oculisque aci coelum eleVatiS,m gna undique militum corona cinctus , in haec Verba prorupit. Tua , o supreme re- Chod i rum hominumque arbiter , potestaS, tuum impe-
95쪽
i erium , & tuum cst bellum. Tibi soli assurgit , quicquid sub Sole videtur m
gnum ; praelia, clades, Victoriae, ex tuo dependent nutu : ad libitum inermes armaS , imbelles praestas bellicosos, conteriS arrogantes , extollis humiles , ignavissimo cuiaque animum addis , ac ubi minimus apparebat timor , tu formidinem injicis , & si ego abjectissimus ante Thronum tuum
pulvis id eloqui possum in in rebus humanis
ludis. Atque nunc divinam Majestatem tuam supplex veneror , qudd ejusmodi ad me perveniant nuncii, stupendae tuae providentiae in patriam meam recentissimi testes. Perge tanta augere beneficia , opprobriis satiare paganos , Christianorum verbpropagare gloriam. Ex hac insperata Taporoliensium irruptione Turcarum castra magna invaserat consternatio : nullus ordo aut gradus militiae terrore Vacuus reperiebatur. & ipse osmanus, cum antea minimh crederet, nihil tam firmum in mundo esse, cui etiam ab infirmo non immineat periculum , tum demum
96쪽
demum, qu m fragili loco starent superbi, propriis oculis Vidit, prioremque fastum in muliebrem mutavit planetum, dum inani spe delusus conspexisset, praecipites in
fugam eos ruere , quorum Virtute fretus,
non tantum de Polono exercitu , sed de universo terrarum Orbe certam sibi victoriam , & magnificos triumphos, Vana fiducia , pollicebatur. Ob felicius subsecutam hanc incursionem , inveniebantur nonnulli, qui noctu Turcarum castra invadenda serio suadebant. Chodkievictus primis suis adhibitis rationibus opinionem eorum refellebat, in eam potius propendendo partem, ut quam primum reliquae Vladisiai copiae a Brahit
Tyram transissent , antequam exercitus pulvere tormentario, annona, commeatu ,& equis fame passim intereuntibus destitueretur, aperto jam Marte cum Osmano decertetur. Verum cum ei cunctatione facillimh vires Turcarum frangi posse , tam Commissarii, qu m alii in re militari ve sati legionum ac cohortium praefecti de-
97쪽
monstrassent, arreptum consilium deseruit, omnemque animum partim ad corrigendas, partim ad augendas castrorum suorum munitiones applicuit.
Memorabilem gregarii militis insolentiam ad posteritatis horrorem inserere hic Operae pretium arbitror. F mentitum illi sparserant rumorem, Chodkievicii mandata accessisse, ut omnes Moldavi, qui hae tenus Regias partes sequerentur , nunc manifesta perfidia notati, penitus sine ulla commiseratione delerentur. Ad radicem ii Chotinensis rupis, per familias suas dispertiti, in tuguriolis degebant; alii, in summa egestate precarium ducendo spiritum , per emendicata suffragia victum quaerebant; alii propriis , quantulaecunque Crant, impensis se & universam domum sustenta bant. In fide itaque publica munitos , &ab omni violentia securos , petulantissima illa posteriorum militiae ordinum turba , non uti in Christianos, & Reipubl. dedititios, sed ut in paganos & acerrimos hostes saeviit, non aetati, non sexui pepercit. Se
98쪽
nio confecti homines , & decrepitae anus ex ponte Chotinensi in praecipitium detrudebantur , ab uberibus maternis avulsi infantuli, abrepti h sinu paterno liberi,cum DCC extremi utrinque osculi vel tantillum temporis concederetur, in profundum fluminis abjiciebantur , & constupratae prius in oculis parentum puellae. Imbellis haec multitudo , quae Hulatu suo coelum penetrabat , non rabiem eorum mitigare , non
plus quam ferrea pectora emollire poterat : sed in unum plurima congesta supplicia, miserabilem spectantibus abominandae lanienae speciem praebebant. Atrocissimum id facinus coram Chodkievicio celabant
omnes , ne forth mala valetudine affectus, bili ex tanta insolentia commoveretur.LU- homirscius tamen ad inquirendas exorti
tumultus omnes circumstantiaS,Certi S personis delegatis , aliquot eorum in recenti Crimine captos , in loco patrati delicti sus pendi jussit. Sceleris nihilominus immanitati poena non correspondebat. ; quamnes brevi ipse severus innocentis sanguinis L , VindeX,
99쪽
castrigrarearum motas nam aliis
Vindex , ac ViVOrum mortuorumque justus judex, in aliqua notabili exercitus clade repeteret, in communi omnes versabantur metu.
Interea Turcae castra sua, ex primo loco mota , propius ad exercitus Poloni munitiones transtulerant , ut inferior eorum pars in planitie Tyrae adjacens, parum non ςquaretur Taporoliensium Cosacorum fossae. Nihil Osmanus intentatum ad obtinendam victoriam reliquit, & ubi vel leonina pellis non suffciebat, vulpinam assuebat , dum varios dolos in capita Polonorum fabricaret. Aliquot rusticos ex Podolia, nobilium subditos, qui cum latronibus Moldavis passim praedabantur, primum data pecunia , postea adjunctis non contemnendae fortunae pollicitationibus, illexit, ut promptam illi 1uam operam in castris Polonorum incendendis offerrent. Vnus jam ex iis ad hanc fraudem emissus , RZepnice pagi, duobus Ramenecta miliaribus siti, accola , optimo in rem Polonam casu , in Taporohensum Cosacorum manus inci-
100쪽
dit. adductus in castra , Variisque tormentiS eXcruciatus , omnem Turcici astus seriem prolixd enarravit, ac plures nobilitatis Podolicae subditos , ejusdem sceleris Conscios, nominavit. ipse tandem ad alio-Tum terrorem merito enormi affectus supplicio , cautiorem postea in extinguendis focis reddidit exercitum. Constantinus Uevellius, qui pridie ante adventum Osimani cum SZembergo ad Chodkievicium ab Vsalmo VeZirazeme venerat, facith versipellis Graecus ex anteactis diebus colligebat , pacis utrinque Consilia nondum affectari. atque ut eo citius animum Chodkievicii expiscaretur, semper de responso ad Vsalmum solicitare eum non desinebat , qui inter armorum strepitum minimh sibi literas exarandi hactenus vacasse ostendens ; ne tamen legationis ac omnium gentium jura in tardiori Internuncii reditu violari a se, temerario aliquo hostium judicio perpenderetur ῆ mristia.
Constantinum, plusquam una 1eptimana in inrastra