Commentariorum Chotinensis belli libri tres. Auctore Iacobo Sobieski, in ea expeditione ex ordine equestri comissario, post vero Castellano Cracoviensi. Opus posthumus

발행: 1646년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

1s BELLI CHOΤINENSIS, mirabantur.Multis barbarorum prius erant cxperta arma Polona, quam corum nomen

auditum : ad plures citius explosarum Exercitui bombardarum pervenerunt globi, quam. antea aliqua de remotissima gente notitia. Varia armenta I praecipud bustalorum , camelorum , mulorum greges , multitudine sua, eXcutiebant Monginquo cx arida ob inopiam imbrium terra, ad instar nebulae, densum admodum pulverem. Quatuor etiam Elephantis fervens sanguine ac aetate Tyrannus , insolenti potentiae suae alludere, & Africae monstris Polonum exercitum terrere voluit. Est , quod omnis miretur aetas, metandorum castrorum tempus quasi momento hostibus constitisse : incredibili celeritate explicata, atque eXtensa ten- si toria, illo splendore & candore, ac subitanea coelo demisia nix esset, tres eminentissimcis montes impleverant. DTiambcge- rejus uno inde miliari, inter circumjacentes sylvas, stagni cujusdam commoditatem nactus, Tartarorum collocavit exercitum,

cum Valachis, Moldavis, iisdem quibus &

Turca

72쪽

Turcae castris continebantur. Ingentem Barbarorum numerum , tum CX occupato

loco, tum ex frequentissimis agminibus, facilli colligere quilibet poterat. Variant hic A-- tamen tam nostri, qu m Turcae. mihi narrasse sussicit, in hoc bello capita sua duos rorum. Imperatores devovisse; quorum si substituti Duces, numerosissimis saepius cum Christianis copiis decertarint, credibile profecto eveniet, ipsis plus tum temporis pro- priae saluti ac dignitati consuluisse. IaniZerorum quod militiae Turcicae robur semper fuit in multb, quam vulgb credebatur

paucioreS reperti. causam praebuisse assirmant, magistratuum aVaritiam, quae praeter majorum institutum in militum locum pecundim emungebat, dum quilibet pro labore munuscula, & res pro periculo libentissimh offerret. Equitatus , ob vestium , 'uitatiuquibus passim Turcae utuntur, clegantiam, R & ornamenta equorum , splendebat; crebra vexilla , apicibus in normam globi deauratis nitentia,pulcherrimum edebadi spectaculum. Equi ex delicatiori aere longin-

73쪽

is BELLI CH ΟΤ INENs Is quo itinere attriti, non aded , ut expedimis iaciei. bantur , comparebant validi. Asiatica imbellis turba numerum tantum eXPlebat ,

promissis magis barbis quas Turcae summa cura plerumque alere solent) quam fortibus factis notabilis , Clamore, non Virtu- .

te insignis, ad fugam prona, ad conflictum inepta , mercibus ac opificiis , non proeliis assiueta. Multi senio jam confecti, plurimi corpore obesi,nec arma dextre tractare,nec munia belli rith obire valebant. Eu- Europaea ropaeae copiae , decus & praesidium totius ' exercitus merito erant. Veterani in illis Hungaricis bellis exercitati milites , corporis ac animi habitu,& ipso etiam vestitu ab aliis Turcis dissimiles , veteris adhuCChristianorum coloniae primos spiritus, &antiquae militiae nonnulla Vestigia retinebant , atque hastati ii plerunque in prima

Constituebantur acie. Communia , quibus exercitus Turcicus accingebatur, arma Vidimus, cum acinace arcus, aduncos ferreos

ClaVos , & angulares clavas , maximh Vero breviores cum cuspide emissarias hastas , quarum

74쪽

quarum jactu hostes suos feriebant. minorum hombardarum ac selopeiorum rarissimus apud eos usus, praeter IaniΣeros solos, apparebat. loricas nonnulli induebant, alii vestibus tantum Cooperti, graVioreSetiam ictus a Polonis , magna eX parte armatis, excipiebant. Ariolorum maxima in exercitu ab Osimano fovebatur turba , ad quorum vanissima auguria , inani quoque superstitione, omnem belli progressiim dirigebat. Tormenta bellica, summo & apparatu &bsumptu . ad fortissima quaevis H quatienda moenia adaptata, CinSebant magno loci ambitu, tanqu)m vaticiissimo muro aliquo,tot tentoria Polonis propius opposita , quorum aliquot globos L v libras ponderantes propriis hisce oculis conspe-

XI. Tibiarum In magna copia , tubarumque ingratus auribus inhorrescebat sonus. Nihil tamen horum terruit ad omnia discrimina praeparatum jam pridem Chod-kicvicii animum , qui educto castris exercitu , adjunctisque sibi Taporohensibus

Cosacis , eundem, quem nudiuS-tertius H i contra

75쪽

ε, BELLI CH ΟΤINENSIS,

contra Cantimirum locum, ac laevum cor Aesesean- nu occupaVerat, munita legionis suae fron---- te densis Opalinscianae , Zienovicianae , & Sapielianae legionibus. Dextrum Cornu ad 1ylvas, ubi latitabant Tartari, VergenS,Lu-bomirscio contigerat, qui in fronte collocatis sua , Ioannis RoZrazevii, Tlotnicii, Ianovit, Ratovit, hastatis cohortibus, subsidia ita multiplicaverat; ut primum in iis tenerent ordinem Stanistat Toravinscii Castellani Belzensis; secundum,Matthaei LeLniovii Succamerarii Beletensis, & Stephani Potocii Capitanei Camenecensis hastati equites ; tertium, binae Ioannis Farensbachii turmati quartum,Boratinii legio; quintum demum, Herburti Scalensis Praefecti, Stanislavii & Alexandri Prusinovit Palati- nidis Belzensis hastatae cohortes. Media

inter duo cornua acie continebantur aliquot Germanorum peditum cum bombar- dis majoribus cohortes. Extremum Veroagmen , ad ultimum sustinendum hostium impetum destinatum, constabat lectissimo Nicolai ac Procopii Stentaviorum equita-

76쪽

tu , & merentibus sub signis Thomae Ta-moscii Palatini Κyoviensis , SWiezinii ac Srzed Tinscii cohortibus, quibus latere in subsidio Nicolaus Rosiacovius Capitaneus Visnensis cum sua legione aderat. Magnum inter Lubomirscium & ChodHevicium, ob illos, quos anth recensuimus, defeetias,

patebat intervallum. Ne verb Tartari ex sylvarum insidiis postremos agminum ordines solito sito astu divellerent, aut subreptilio antiquo stratagemate in extrema Castrorum irrumperent, conVersae Versus easdem sylvas sunt plures , tam in fronte , quam in ala , levis armaturae cohorteS. Ιnstituta igitur Chodkievictus universia acie, breVi, in quantum temporis ratio exigebat , pristino suo , summorumque Imperatorum more , exercitum cohortari coepit.

Campus hic , fortissimi milites , in quo

utramque cernitis aciem, faetorum potiuS, quam Verborum capax esse debet. Non me natura ad loquacitatem composuit, a ut aetas, in castrensi pulvere transacta, specio

sos mihi dicendi flosculos inseruit, nec ip-

77쪽

sa BELLI CHO TINENSIS .

sum proelii , quod mox subsequetur, momentum, prolixam ad vos postulat orationem , qui charissime Patriae & communis Reipublicae cives , pro ejus gloria ac incolumitate . corpora vestra devovistis. Multum equidem fatis debeo,qubd me li variis

continuorum bellorum casibus ac periculis ereptum , & diversis , ut nunc Videtis , morbis conflictatum , ad hunc usque diem reservarunt, ut Vel Vivus optime de RegilMajestate ac inclyta hac Republ. mereri, vel mortuus, tot Christianorum, tot denique civium meorum manibus in hostili solo parentare possim. Primum in ipsa causae aequitate , quae semper cum Christianis contra Pa os militat , postea in hac uniuscuj usque vestrum dextera spem, &totius regni salutem positam es Ie, velim

sciatis. Non Vos terreant ista, quae conspicitis, tentoria , in fastum Tyranni, & inanem vestrum pavorem eXtensa, ctim plurima hominibus vacua, oculos tantum fasci- nent: nec elephantis, aut camelis pugnandi vis inest , sarcinis illi suis onusti imposito

78쪽

LIBER SECvNDvs. 63sito oneri succumbant: absit vobis aliquem terrorem incutiant. Hanc Asiaticam multitudinem pro inani umbra, & vano numero reputate: animo, Victu, Vestitu molles ,

Voluptatibus suis enervati, & muliebri agmine non dissimiles, ad primum Polonae

tubae classicum , armorumque Vestrorum strepitum concident, neC Vobis unquam

resistent, genuinis virtute & stirpe Sarmatis , ac duri Martis veris alumniS ; quorum olim majores, ab occidente , Albi, ab Oriente , Borystheni, ferreas illas imposuerant columnas , tanquam duratura cum ip- Io aevo sempiterna per tot saecula gloriae monumenta. Signo dato , ruite in hostes Poloni & Lilvani, avitae gloriae memoreS.neC enim ignavissimo cuique hic jam in hostico , inter alluentem rapidissimum fluvium , ac diffusas undique Turcarum &Tartarorum copias, occasio fugae dabitur. Fortissimis verb viris , perpetuae memoriae latissimus patebit campus '. Timidis , quoSinter vos reperiri nec puto , nec opto , cedat in virtutem necessitas, audaces confir'

79쪽

met ipse constans sibi animus, ipsa demum in Deum & patriam pietas. Tu, o summa justitia atque potestas, pci quam Reges

regnant, omnes in terris bellatores victorias obtinent, insurge in acerrimoS nominis tui hostes , atque dextra tua fac Vi tutem , scelerum nostrorum vindictam retarda , immensae verb potentiae tuae digito Paganorum conterendo agmina , justas tandem de immanissimis gentibus sume

Simul ac dicendi finem fecisset, multis in exercitu excussit lachrymas, in omnibus certh incredibilem quandam alacritatem. excitavit. Avidissimh quilibet pugnae tesiseram expectabat. canebant nonnulli diversum in laudem Deipara: sacratissimae Virginis Paeana : nonnulli jam in proelii

procinctu tum ultimae voluntatis codicillos raptim notabant, tum anteactae vitae naevos sacris confessionibus expiabant. nec officio suo deerant ex variis DiVorum.fa

miliis pii Religiosi, qui, in ipsius periculi limine, cohortibus sic immiscentes,pro loci

80쪽

& temporis commoditate, devotis exhortationibus mentes Christianorum militum disponebant, & contra omnes Sathanae insultus muniebant. Osmanus in suo impotenti animo fingebat jam , ipsa adhuc adventus sui hor i certam Turcarum victoriam, hostiumque Otho manicae domus extremam ad internecionem cladem. atque ea spe insolescens, cibum sumere detrecta-Vit, donec prius omnes , ad minimum Poloni,apud inferos essent coenaturi. Inde ad primum aspectum Viribus , quas oppositas Vidit, contemptis , nulla ex continuo itinere exercitui quiete concessia , eodem fe-ὰ momento , novo & inaudito hactenus

bellandi exemplo , illic castra sua locare , hic Polonos aggredi jussit. Coorta inter excubias Cosacorum Taporoliensium &Turcarum speculatores Velitatio, non magni in Cosacos Impetus Initium dedit:

quem cum fortissimh sustinerent, & aequbpedites ac equites in barbarorum agmina summo ausu irruerent, ne tamen ictu suo defessi ab ingruente Osmani exercituS Vi eertamina.

SEARCH

MENU NAVIGATION