Observationes maximam partem theologicæ, in libros tres De iure belli et pacis, Hugonis Grotii publicatæ à Johanne Adamo Osiandro ..

발행: 1671년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류:

231쪽

ANNOTATIONrs IN Liv. H.GROTIIcit actum aliquem, & quidem transeuntem iqirod constare potest ex Scholasticis, Thom. s. t. t 9 . art. I. Dominico a Soto lib. de justit. & jure i. quaesi, q. art. i. Gregorio de Valentia toro. 1. disput. 7. quaei puncto.

At lex naturae non dicit aliquent astum, at quod ens transitorium, sed ens permanens, fixum , & perpetuo menti humanae conia xum. Hinc ut nunquam conscientia ho.

minis expungitur, utut actibus quibusdari quandoque prematur, ita quoque jus naturae, ad cujus wmparationem Conicientia bonum & malum resert atque examinat perpetuo inest. Quia tertio dictatum videtur

esse aliquid posterius ipso jure naturae. Nam lomne dictatum praesupponit in ratione prin- lcipii de cause aliquid dictans; Si itaque jus lnaturae id est, quod dictat bonum esse am-p1ectendum, malum esse fugiendum, honeste vivendum , suum cuique tribuendum , potius habebit rationem dictantis, qua a di-& illud, quod pendet ex jure naturae octus qui consermiter exercetur eidem dictatum erit, non autem ipsum jus naturae.

II. Non dextre ctiam dicitur jus naturaedictatum rectae xationis, quomodo enim diu citur dictatum iectae rationis nisi eo modo, ut recta ratio sit principium dictans, jus naturae autem ipsum dictatum. Atqui antis

cedenter ad jus naturae non datur recta ra

tio, sed ratio recia est per ipsum jus natura imb jus naturae est nihil aliud quam rectitudo lxationis : potius itaque ita sese rus habet, ue

232쪽

eoncipiamus primo in homine mentem sive rationem, tanquam facultatem quati lain animae naturalem, secundo rectitudinem iulam & principia bohesti adhucdum reliqua& cum ratione connexa, Moruni subiectum Est ratio & mens hominis, & tertio actus procedentes ex ratione recta, sive jure haturae inuruct a, qtii consequenter nabralitatevi quandam induunt e non itaque recta ratio antevolat ius naturae , sed ratio ut lic; quia

ne subiectum praestertiitur sui persectio. ni, & deinde in illa ipsa rectitudiue ius naturae c6nsistit, ad qtiam actus recti & Eohe- sei consequuntur. Si enim esset recta ratibahte jus naturae, esset aliqua lectitudo ante re- 'itudinent, & ipsum jus naturae prisuppone-het aliam perseAloheni quandam rhoralem; hua: ipsum ius natusae fundaretilii verbis differentiam exprimentibus hon dextre procedit, quia constitui convenientiae& discotivenientiae regulam ipsani naturanitationaleri, a qua dictatum illud. Veruiri hoc ex quoruηdam Sententia admitti neq ' ii partina,quia divina voluntas pathfacta a Deo. atque illuminans hathram rationaleri, in

stum, pro natusa rationali ea substituenda is artim , quia sicut fatio formalis ι herquam aliqua renusiclesio est Vera aut falla ,

non est coni enientia aut disconvenientiarantum cum intellei,u seu conceptu loquentis, sed cum re enunciata; ita ratio formalis ,

per quani actus est formaliter bonus aut in M malus

233쪽

Lib. s. r. I 8 ANNOTATIONEs IN Lin. H. GRoiit malus, non est convenientia cum ipsa nat ra, quae dictat actum esse bonum aut m

lum. sed cum idea boni divinitus praescripta; partim, quia aliud est lex naturae, aliud notitia agnoscens & approbans legem DEi bonam, quae duo confunduntur hic, quando regula convenientiae & disconvenientiae si tuitur natura rationalis, agnoscen illam convenientiam & disconvenientiam cum alia quadam regula. Sunt tamen, qui naturam ra.

tionalem fundamentum honestatis objeci vae statuunt, de quo alibi. Ad Th. X.

OBsERVAT io II. Ius naturae lax E sumptum vel amsolute,vel hypothetice consideratur.

Authoris. dicit jus naturale non de iis tantum agere, quae citra voluntatem humanam existant, sed de multis etiam quae voluntatis humanae actum consequuntur , atque illustrat hoc Lpsum exemplo Dominii. Verum commo-corisimili, dius & planius i) hic distinguitur inter jus

Probatur. naturale absolutum Se hypotheticum. Praecepta legis naturae absoluta obligant abs lute ε, hypothetica autem non obligant nisi Exemplis positis ponendis. Sic e. g. legis naturae est, iiivκωμη- in nuditatem nostram tegamus, nec tamen haec lex obligavit Adamum aut Evam in statu integritatis, cum nuditas nondum esset probrosa. Lex naturae est, ut parentes liberis prispiciaut, verum posito, quod habeant, unde

234쪽

rin Iulis BEL Li ET PACI,. 779 Libi. cii erogare possint. Denique legis naturae cst, subvenire indigentibus , nec 'tamen in st. itu integritatis obtinuit haec lex, quia nulli fuehunt in ligentes. Unde apparet falsam esse hanc propositionem, quam quidam putant esse solidissimam : Quaecunque sunt legis naturae, ea ab Adamo servata sunt in statu integritatis. Non enim procedit, nisi de iti

itinctio illa inter ius naturae, & Officium , in nis Distri-

quod se diffundit absolutum vel hypotheti cum, ita est comparata, ut in priori obligatio sat absolutὰ & simpliciter, ut actus oppositus nunquam honestus esse possit: Sic odium in D εuM, blasphemia & similia non possint honestari, neque ab ipso DEO : sunt enim actus oppositi iuri naturali absolute accepto , in hypothetico autem jure actus oppositus honestus esse potest, & sine peccato exerceri, facta notificationς,vel per praeceptum aliquod singulare, vel per casum absolutae aut maioris necessitatis ab ipsa lege concessum aut exceptum. Quod exemplo ΕΨempliu& usu illustrari potest e Sic nemo carnem illust*tua . propriam odio habere debet, aut laedere, aut mutilare, & tamen lex naturae docet etiam in 'casu praesentissimi periculi manum esse abscindendam, ne totum corpus gangraena eo ripiat, & pars sincera trahatur. Sic praecepta 'seclindae tabulae dicuntur cedere praeceptis primae, non tamen consequens est, praecepta secundae tabulae non esse legis naturae, non esse

immutabilia. sic natura docet turpe esse sem. M a minae

235쪽

Distinctio

Dominio. rum. Lex naturae immutabilis. Mutatio duplex intrinseca.

minae si radatur,quo quida utuntur exempl s& tamen in casu morbi vel alterius alicujus necessitatis licet capillos detondere. 3 Quod de dominio ponit Grotius, id minus commodum est exemptu, quia supponit jure naturae omnia fiuisse communia, & post prumaevam comunitatem coepisse demum domu

niorum distinctionem, de quo in sequenti . Ad Th. x.

ΟΒsERVAT Io III. Recth lex inaturae dicitur esse ini mutabilis. Post biee Aulsor descendIt ad affectio.

nem quandam juris naturalis, nempe immutabilitatem, & statuit ius naturale adeo esse immutabile. ut ne a Dso quidem mutari queat. Quae assertio cum sit & generalis di controversa, ideoq; profundius en leanda erit. Antequam autem progrediamur ad assertionem stabiliendam & contraria reis

movenda observandum venit mutati

nem dupliciter intelligi vel de propria mut tione, quae fit per ablationem legis, vel obligationis eius,vel de impropria; Proprisi muti tio dupliciter solet in rebus accidere, vel permutationem rei ab intrinseco descientis, vel per extrinsecus facta Destructionem, virtute alicujus agentis habentis potestatem; & uter. que modus potest ad legem applicati. Nam interdum res per se ipsani deficit, quia ex

236쪽

nalis, aliquando vero tollitur per Superiorem, ut contingit in LL. positivis, & utraque illarum mutationum contingit vel absolute & universaliter in tota lege, & dicitur abrogatio legis; vel in particulari, & dicitur dispensatio, vel particularis relaxatio. His i suppositis de omnibus modia mutationum potest inquiri circa legem naturalem. 2 Quod primam concernit speciem mutatio. Μurationis, quae est ab intrinseco, non cadit illa in jus naturae, neq; potest illa lex per se ipsam desi nere aut mutari;Cum enim lex naturalis sit veluti proprietas quaeda humanae naturae,Typus firmiter infixus cordi humano, radius qualiscunque ex sole arterno, noci potest ex seipsa ab intrinseco deficere, non voluntatis per- versae arbitrio expungi, non in tenebras abire, & in nebulas Aristophanis sese recondeis

re. Quod ipsum plerique gnoscunt ex Augustino ejusq; lib. Quaestionum, ubi in hanc

sententiam concedit. Hoc ipsum autem juxta Attumei

Conimbricensis Academiae primarium & mmeritu Professorimiprobatur ulterius partim ex eo; qui hoc jus naturale vel consideratur in DEo,vel in homine: prout emn homine,m tari non potest,quia intime est infixit,& quaedam quasi proprietas creaturae rationalis. Si vero consideratur, prout est in D E o, evividens est, illud non posse tolli; tum, quia nulla lex deficit per seipsam sine revocatione Legislatoris; vel quia non erat perpetua, sed pro tempore certo lata, quo finito ipsa etiam finitur & desinii esse: vel, quia in materia fit

237쪽

Argumenis tum secunis

I h. 181 ANNOTAΤIONEs IN LIB. H . GROTir aliqua mutatio, ratione cujus lex fit irration bilis, & injusta. cui' antea esset justa & pr dens. At nihil horum contingit in jure nati ' rae, nullus hic modus locum habet: non prior, quia leges naturae cum sint principia morum per se nota,&conclusiones necessariae ex illis,lunt neccssariae & perpetuae veritatis; non posterior: quia juclicium, quod necessario colligitur ex principiis per se notis, nunqUam potest: esse falsum, E. nec irrationale vel imprudens. At omne judicium legis naturalis

tale est, quantumcunque ergo res varientur

judicium legis naturalis variari nequit. Partim quia, si nequc praecepta affirmativa neque negativa, possunt per se cessare aut desinere obligare in jure naturae, sequitur illa non posse in universum vel in particulari abrogari, & scipsis desinere. De negativis autem hoc ipsum planum est, quia prohibent res per se & intrinsece ri alas , & ideo obligant sem. per 5: pro semper; de assirmativis itidem cori- stat. Nam licet illa semper obligent, non tamen pro semper, juxta Theologos quosdam& Scholasticos, atque ideo aliquod praeceptum licet naturale sit, uno tempore obliget, non alio, non tamen propterea recipit aliquam mutatione: quia haec illiu est natura, &a principio fertur pro talibus occasionibus vessub talibus conditionibus, & jta semper ret,nct suam vim, semper obligat, licet non pro semper. Nam praecepta affirmativa legis paturalis obligant pro illis occasionibus, in quibus omisso talis actus esset per se Sc in

238쪽

DE Iu RE B LLI ET PACIS. 183 Lib. i. e . trinsece mala. Ut igitur illa omisso non po- test non esse mala , ita obligatio assirmativi praecepti ad actum illi omissioni contrarium non potest per se destiere aut mutari, &Proinde tale praeceptum necessario semper iobligat pro suo tempore, & consequenter semper etiam obligat ad non habendum contrarium proposituna, seu ad obediendum sal- thra in animi praeparatione, si non in ipsa o-Peris executione. partim, quia si di incipia theoretica insita, quae sunt Veri, a s ipsis non deficiunt, neque praetica quae sunt B ini, ex

seipsis expirabunt. Sed hic quaed, m noven- Argumentur in contrarium, quae prius removenda.

Nam si) opponitur, si in Physicis, uri . t prin Dab eon. cipia non deficiant, conclusiones tamen necessariae quandoque deficiunt, tum consequens est etiam id posse accidere in moralibus, &ita ius naturale mutationem aliquam subire ; ut enim materia physica est mutabilis, ita di res humanae, quae sint materia juris naturalis multo magis mutabiles sint: E. ipsum ius naturale erit mutabile, quod conditionem materiae imitatur & participati

i) Exemplis hoc ipsum doceri potest. Nam

legis naturalis praeceptum est: Non occides, i& tamen in propriam defensionem licet aggressore occidere, E. mutabile erit ab intrinseco lex naturalis; quod ipsum etiam patet in , 'praecepto naturali servandi scretum , quod negativum est, & tamen violari potcst, si ad defensionem Reipubl. vel innocentis sit ne

239쪽

Jus naturale, seu naturet' constans, non omne esse mutabile, aliquando vero pos . esse mi tationi obnpxium. Verum haec non coit Responsio cludunt. Non i) rgumentum. Nam propositioines psysicae, quainyis deficiant non' atione principiorum, sed conclusionum) ta-yaen conclusiones scientificas, qua tales, no 3 deficiunt. Inferuntur ςnim non absolute, sed sub conditione tacita & subintellecta non posti impedimenti: e. g. omne igneum estust: vum; flamma in fornace babylonica fuit ignea, E. fuit combustivg, sc. ppsit', quod nullum posituna fuerit impedimentum: siqin moralibus naturale prxceptum non absistitie praecipit, sed cum conditione quadam subintellecta, non immutati status, & idcqet: am non obstat , quod materia mutabili sit: nam lex naturae discernit mutabilitatem in ipsa materia, & juxta illam accommodat praecepta. yraecipit eoim aliquid in illa materia pro uno statu, & aliud pro alip , de ipsa semper manet immutatallicot quoad modum nostrum loquendi, de per denominationem extrinsecam quasi mutari videatur. ὁ η . Id a) argumentum respφndemus: praec-ptum, upque e se naturale, sed

. illud ipsum includiti cunditiones quasdam

subintelle istas, utut non verbis expressaS. Quando enim dicitur, non occides, plures conditiones includuptur, sic. non propria a thoritate, non aggrediendo &c. Sic, quando

praeceptum de serrando se reto dicitur naturale.

240쪽

ristotelem loqui de mutatione impropria, per solam denominationem extrinsecam, ratione mutationis quae in materia fit amvis eqim quaedam materia moralis fit inim tabilis, tamen quaedam est mutabilis. Hinc sit,ut ex parte materiar quaedampraecςpta juris naturalis mutationem recipere possint, & i limitationem vel quasi exceptione admittant. II Observandum est: posse disputari de Mutatio hac materia quantum ad mutationem ab ex trinseco, num illa locum habeat, que ae scit.

contingit per dispensationem. An DEus possit absoluta potestate dispensare in leg. naturae r Nam qua ido de humana hoς ipsum asserunt quidam Pontispii, in qrati in Papalium dispensationum, manifeste praevarican-xur. Et quidsm videtur D Ε u posse di Rationes spensare: tum ex eo, quia omnis legislator potest in lege sua dispen re. Et si legisla- lese Nata. tor etiam absque causa dispensansi valide dispensat, ut dispensatio habeatur rgia; mul tu magis hoc ipsum DEus poterit. nisi impersectiorem illum velimus dicere legisl ore humano. tum ex eo, quR L empla su't in promis. Decalogus procul dubio exbi et legem naturae, & tamen Deus dispens vit in quinto praecepto dς non occidendo, jubendo Abrahamum ut occidat filium

Gen. XXII. v. a. Sic praecepit accipere mulierem fornicariam Hos II. v. a. Sic cum filiis

Israel, quando spoliarunt AEgyptum Exod.

SEARCH

MENU NAVIGATION