Relectio de habituali Christi saluatoris nostri sanctificante gratia. Auctore ad m.r.p.f. Io. Vincentio Asturicensi ... Vbi de Christi merito, satisfactione, praedestinatione, & de alijs, que ad Christi gratiam pertinent tractatur. Quae in indice ins

발행: 1625년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

esset homo, neque homo esset Deus. Nam illud minpositu m nouum resultans, neque Deus ellet, neque vero esset homo, sed esset quasi mixtum quoddam ex humanitate,& dimititate. Ad constitutione enim supposita per se concurre rei utrunque,& humani IahM cliuina personalitas verbi. Huius rei exemplum ad quatum quaerere impe Mnens esset, imo & ineptum ἰnam, ut grauissime Amsust. in Epist. q. quae et ad Volusianunt,inquit, D in hoc rusterio rationem quaerimus , η on esseι m irabile , s vero exemplum, non essetfngulare. Ueruntamen nωsci intellectus imbecillitati descruiet exe plum im perfectum, quod ex compositione accidentis corporei cum subiecto dem mitur. Ex accidente enim, &subiecto non consurgit aliquod nouum esse, ab esse

subiecti,&accidentis distinctum: sed accidens trahitur ad ipsum esse antiquu subiecti,in quo suscipitur. H. c autem unio,& quasi tractio accidentis ad esse substantialis iubiecti,fit mediante quantitate,quae ut subiectum Quo, terminat immediate unionem, seu inhaesionem accidetis, & ipsam quasi defert ad subnantiam ubi obiter adnotetur deseruiet enim qua .

plurimum inferius dicendis) quod accidens propridisquendo non facit compositionem cum quantit te, quia quantitas no habet rationem extremi componentis cum ipso: sed rationem medij,quo accides trahitur ad e loe alterius extremi, nimirum, substam tialis sub lecti. Sed aduersus hanc doctrinam tale arsumentum formo. Si ex personalitate Verbi terminante humanitatem ,& ex humanitate Ipsa non consurgit

nouum suppostium,sequitur salsum esse illud, quod dudum asseruimus, puta, in Christo geminum esse suppositum , etsi sola ratione inter se se distinctum.

Alterum diuinum,&alterum humanum,conseques

non potest ulla veritate subsistere:ergo,&c. Sequela probatur. Ante unionem humanitatis ad Verbum nullum erat suppositum humanum in Deo, ergo si non consurgit de novo,nul I erit etiam post uni nem hypostaticam humanum suppositu in ipso Deo. Confirmatur. Sequitur ex eadem sententia,quod in Deo non sit duplex ratio subsistentiae, consequens etiam his, qliae diximus aduersatur, ergo, &c. linatet sequela. Verbi persisnalitas non est constitutiva humani suppositi, iuxta doctrinam assignatam, ergo nequeen totmaliter subsistentia humana; manifesta videtur haec consequentia, quia sicut ad ratione tu s stentiae pertinet, quod sit proprietas substantialis sippositi constitutiva, ita de ratione humanae subsinentiae est,quod sit constitutiva stippositi humani. Ad argumentum resp6deo,quod in humano supposito duo per rationem distinguimus, & id quideverissime. Alterum eli,quoc sit suppositum substantiale: dc alterum quod sit humanum: qua intellecta, de supposita distinctione, dico, quod in mirabili incarna tionis Sacramenio nulla fuit nouitas, quod attinet ad rationem suppositi substantialis: nam quam tum ad hoc antiquum ,illud verbi suppositum inuamatum prorsus mansit, neque nouum aliud suppositum Deo fuit adiunctum, neque secundum rem, ne que secundum rationem: sed humanitas eleuata est,

α assumpta ad illud antiquum suppositum, de ad eius esse personale, de obici magna, imo dc summa cum proprietate haec unio hypoliat ica a sacris The

logis vocatur. Caeterum illud mel antiquum subitam tiale suppositum ab ipsa humanitate, quam personaliter, de suppositaliter terminauit, nouam denomi nationem, re rationem accepit: unde & vere,& pr

prie appellatur humanum stippositum. Confirmationi ne at ut sequela. Probationi dici tur, quod ut perstinalitas vel bi humana subsilientia vcte dicatur, satis superque fueri t,quod terminet,&compleat humanitatis dependentiam, ipsam quasi per modum formalis medii trahendo ad ipsum esse personale verbi: nam hae ratione simpliciter constituit suppositum humanum,tnuIto altiori, Zc em Det tiori modo, quani ex humana nat utar, de ex propria, de naturali eius personalitate constitueretur hum

num suppositum et nam ipsum verbi suppositum in se sustentans,& suppositans humanitatem,aeque per secte, imo de longe perfectius,de praestantius est minpositum humanum , quam esset homo ille ex humana natura, & ex propria eius permnalitate con

sti tutus

Quyrto est notandum , quod suppositum alicuius

naturae duplex est: Alterum materiale, siue physicu, estque illud, quod reuera sustentat talem natura, vel formam, licet non explicet formaliter rationem talis formae, v. g. corpus est suppositum albedinis,quia sustentat albedinem,& subiicitur illi. Aliud vero est suppositum formale , quod non solum sustentat ri turam, sed etiam in sua signi fica tione explicat rati inuem illius formaliter, v. g. album non Ium est minpositum physicum, & materialealbedinis, ipsam l sentans, sed etiam est suppositum lar male, quia in ipsa significatione explicat naturam albedinis, & susten lationis i Ilius, ct hoc suppositum solet appellari metaphysicum lue logicum, eo quod seeundu illud

attenditur ordinatio praedicamentorum, series, dc mordinatio. Sic emo Filius Dei est suppositum n turae humanae , physicum tamen, di quasi materiale tantum, quia de facto sustentat naturam humanam,

sed non est metaphysicum suppositum, quia ipsam sua significatione, & in suo ligni ficato non explicat Iat Christus formale suppositum est eiusdem naturae humanae, quia di de facto illam sustentat,& explicatlatmaliter subsistentiam in tali natura.

.3. Referuntur DD.sententia. HIs suppositis, vi rem istam dilucidius abselua

muS, Operaepretium erit referre diuersa, quae cle hac re circunseruntur Theologorum placit . Est ergo prima sententia,quς in uno extremo docet, Christi persionam non esse compositam,neque id affirmari posse absque magna improprietate, ta Scot. in 3. dist. 6. q. . Gabriel eadem dist. q. r. Marii l. in Dq. 6. art. I. Durand. ea d. dist. 6. q. s. Albertus Magnus

in eadem 6. dist. q. I. in hanc sententiam propendiudica t enim, quod compositio,quς in Christi perisnareperitur,non propria est,sed secundum quid. Secunda opinio est,quod Christi persona comp=sta quidem est,sed compositione tamen Ionge ali

rius rationis, ab ea quae in omnibus rebus creatis r petatur e unde non debet,neque potest absolute concedi, Christu in esse permam compositam,sed cura

412쪽

R ELECTIO DE CHRISTI GRATIA

adsto nimirum. Sidica inus esse personam com p sitam ineffabili compositione, omnibusque imperis sectioniblis semotis, docet hanc sententiam Caiet.

s. p. q. 2. art. 4.&ex Theologis nouioribus reperiuntur non pauci, quibus eius sententia non displiceat. Tertia denique sententia in alio extremo docet ,

Christum esse personam compositam : de ita absque vlla formidine, & limitatione, Christum compositam personam esse appellandam. Deinceps per subiunctas propositiones explicanda erit huius dubitationis veritas: simulque explicabismus quid de re ipsa censendum sit,& quem loque di modum in hac materia seruare debemus.

s. q. Prima concluso. Non est contra fidem absolvi 8 negare,Christum

esse personam compositam, neque vero in hac sententia ulla eri t temeri las. Censent huius conclusionis oppositum nonnulli ex modernis Theologis , sed nimio certe cum rigore procedum nam cu mulisti graues Theologi,quos retulimus pro prima semetia , negent veram , re propriam compositionem in Christi persona reperiri, nimius sane ligor est tam graui censura illa sentenriam subnotare. Sed dicunt authores, quibus Laec tam grandis censura placet, Concilia antiquiora grauissiana, sanctissimosque P tres verbis expressis docuisse, Christum ex duabus naturis, humana, & diuina esse compositum , ut ex referendis pio conclusione secuda fiet manifestum. Ergo non poterit non esse ingens temeritas, si modo non est niani festiis error, coinpositionem in Christi persona negare. Rulliores primae sementiae dicunt, Concilia, & Patres in illis loquutionibus,& deficii tionibus non rigorose de compositione definiisse , sed inlata quad , & ampla,& minus propria acceptione, compos uonis nomen usurpasse, pro vera scilicet, oe reali unione duarum naturarum in ,no,

eodemqι sapposito. Et quidem quod haec solutio nosit voluntaria,& irrationabilis. Colligo ex Conc. l. Lateranen.sub Mart. I. consuli. F. can. O. sic definiete,

Si quis noκ eonfitetur secundum Tatrer, propnie , s 'cundu veritatem in duabus naturis substantialiter um-tis, inconfuse G indivisρ, unum,eundemq; Dominum, Deum Iesum Chrdium, condemnatus sit . & can. 8.1 i quis sectinaum Patres non confitetur, pro ιe, πρ- eundum Teritatem naturarum subsantialem unitione, indiuise, G inconfuse in eo cognιιam, condemnasus sit. de idem fere habetur in can. I. praeced. Ex quibus constat, quid debeamus credere secundum Patrum doctrinam,& definitiones, dc qilae fuerit eo rii mens, cum dixerunt, Christum personam eme in duabus,& ex duabus naturis compositam: re quide sanctissimum, & grauissimu hoc Concilium in ledebat proponere in nac parte Patrum sentem iam , de eam per modum explicationis denuo definire. Constatque ex his, quod Patres, & Concilia in locis inferius ei-tandis, non de proprietate con positionis tractabat, sed id aduersus haereticos Eutic netem, S alios grauissime definiebant, in una,eademque Christi persona duas te perari ua iuraS,diuinam videlicet,& humana, ct hoc quidem cura ullam ipsarum naturarum con fusionem, sed seruatis omn: bus utriusque na turi pi Petietatibus οῦ qui ergo hoc catholice confitetur, nihil errabit aduersus fidem, neque cotrarium quidpiam menti Cone liorum,& Patrum dicet: si propter metaphysicas rationes, de quidem non inapparentes, asserit, in persona Christi non reperiri propriat compositionem, atque adeo nec Christum cum proprietate appellari debere personam compositam. Sed de ulterius in defensionem primae sententiae, de aut horum eius addendum esse decreui, ex doctrina S. Th. in prologo, Opusc. contra errores Graec rum, quod in definitionibus Conciliorum debemus attendere finem Concilij,& contra quas haereses intendant Concilia aliquam veritatem definire, Se ea. quae spectant ad confutationem talium hi resum,d hent accipi ut definita secundum fidem : alia vero, qu afferunt Concilia non necesIatio ad eas fidei viritates spectantia,quocum determinationem inten. dunt , non sunt accipienda ut determinata secudum

fidem,sed relinquitur semper aliqua probabilitas in opposito, si ex alia parte snt authoritates Doctoru , vel Sanctorum. Praedicta ergo Concilia directe in. tendebant damnare haetesim afferentium , vel duas personas in Christo, vel negantium duas naturasinis confluas in unica subsistentia,&persona verbi,&ita

certum est secundum fidem, de quod in Christo estumca tantum persona, dc quod in hac unica persona

est duplex natura in confusa, diuina, & humana equod verbex hoc resultet aliqua compositio,quae sit vete,& proprie com positio, ad mentem Conciliorunon attinet, quia siue asseramus istam esse vera compositionem,sive negemus,semper manet integra v

ritas fides,quod in unica persona Uerbi uni utur duae naturae realiter distinctae, diuina, & humana, quot ad Concilium, dc Patrum mentem per se, . directo tantum attinebat. Et quod haec fuerit duntaxat saeri

Concilii intentio, ostendunt nobis definitiones eius. dem sanctς Synod. Lateranen. I. consultat. . Can. .

sed non confitenturi, sicut saneis Patres docuerunt,mi

ti, o medectuali secundum compositιonem , ides secum dum Iubsellentiam faciam . Ecce Patrum doctrinam,& mentem , quod nimirum compositionem vocant subsilientiae unitatem: ita quod uuae naturae in una

persona , 6c secundum subsistentiam eandem subsi, stant: expendatur illa declarativa, ides.

I. I. Secunda conelusio. CHristus vere, & proprie est persona composita

clusio, quae tertiae opinionis authoribus grata est ,&probata, est sine dubio valde probabilis, qua re ipsano negaverun t Caiet.& ali ,qui eius sententis ad n sei uiuet quin potius fatentur apertissim8: de quorum sententia pollea dicemus nonnihil. Estq; ista senten. tia ob id valde probabilis, quoniam fauentes sacra Concilia, acriqi Patres: conuenitqi cum ipsis in ipso loquendi modo: In Conc. enim generali s.collat. s.can. . sic habetur: bancta Ecclesa unionem Verbi Dei ad carnem secundum compositionem fautur,quae est β-cundum subse tenιiam. dc can. .dicitur: Christur duas habet naturas, ex quibus est compostus. dc in Epistola Agathonas Papq,suam Patres in Conci l.6. generali.

acti . . magna cu veneratione susceperunt,expresse

definitur, Christum esse ex duabus naturis c6 poli tu,

413쪽

Actio. Ir. in epist. Sophroni j passim repetitur haec veritas: ubi Sophron uis Nes orium subcessiit, quod

timens ubi non erat timor, formidavit vocare Christum eompositam subsistentiam , nos xpero . inquit,

sensu viuido stantes supra petram pietatis , fatemur

christum esse eomst Dum,de actor. q. an.6. vluuersi Conciti j Patres in nanc confluxere sententiam. I Conc. ci t. Lat. haec veritas sepe repetitur. Consulta

. can. . cuius verba ex parte retulimus, &can. 7.

aperti is mis verbis id delinit. Et expendantur,quod cum multa dixisset de subsistentia verbi in duadus

naturis humanitate, dc diuinitate, quali nouum aliquid addens subiunxit, Ex quibur, υ composius est.

ergo de vera compositione sunt accipienda uia vcr-ha,alias non tam considerate addita millent. Quia totum, quod ad confutandas haeretes Nest. de Euti necessarium erat, in praecedentibus expressis habe.hatur verbis. Sed quoniam haec ponderatio videtur labefactare praecedemis conc. vetitatem. Idcirco aduertendum esse duxi circa haec Conc. verba, quod. quia duo extremi errores in his Conc. confutabantur, Nes .qui personas distita guebat,& Eut c. qui coinfundebat nasi ideo quibusda verb: s Coci. Eutich. danabat, &alijs quibusdam Nest. illa verba, Ex du bus naturis, isc. Eutich. respiciebant. Illa aule , Ex quibus,π composivus, Nest. Unde sensus illorum verborum, quae ultimo loco retulim us, is est, quod veraque natura in una eademque subsistit persona, de eadem subsistentia. Ponderemur ad huius periasionem postrema verba can.4.Vnitio per composui

nem in manerio Christi non solam inconfusa, ea qua ιο- uenerunt,conseruaι, sed nec diuisionem suscipis . Hse

S. Synod. vi de Consis. F. can.I. vi S. Patres grauisti. mi expressis fere verbis eandem sententiam docue. runt. S.Leo in ep. ad Iul.dicit Christum constare ex tribus substanti js verbo, anima de carne . Chri Bit. ho m. O. in Ioan. luitin. lib. de recta sid. expos Huic sententiae fauet Augult. I s. de Trin. cap. II. aiens, quod ex duabus subitamus facta fui t una personaia , acta idest compolita . Et trach. 78. super lo. idipsum insinuat. Non dissentit magn. Greg. hOm. 8. Euang. S. Dionys. lib. 2. de diurnis numinibus vocat hanc compositionem ineffabilem. Denique Cyri Riex.in lib.de incar. verbi . hanc ineffabilem vn moianem vocat adunationem. In Eph. vero ad Nest. co- positionem,& copulationem app ellat. S. Augu. non modo compositionem,sed & Epis. 3. misturam eam vocat Dei,& hominis, qni modus dicendi metaphoricus est,& non admodum proprius, dc ob id non frequenti usu probandus. ne occasionem quandoqueis asserat erradi. Et idem est censendum de modo quo Tertuli. de car. Chris. utitur, vocans Christum hominem mixtum Deo. Dam. lib. . cap. s. .&γ, libenotissime fatetur Christum esse personam composita . Sed rationibus confirmatur.

Prima ratio. In Christo est unica persona, in qua

realiter conueniunt duae naturae,humana, & diuina, non confuse,& inordinate:ergo faciunt veram, o propriam compositionemr atque adeo Christus est persona vere, dc proprie ex duabus naturis composita. Probatur consequentia. Nam ubi est multitudo rerum absque compositione non potest non esse inordinata confusio:& res huiusmocli sua multitudine nihil aliud quam inordinatum,dc confusum aceruum Iinuere poterunt.

Secunda ratio. Humanitas simplicior est quam

Christus, ergo Christus compositam importat personam ex humanitate, & diuinuate . Nam diuina persona, nulla in ea compositione intellecta, multo simplicioreli, quam humanitas. Anteceden5 vero videtur ex modo loquendi Conc. & Patrum citaus in locis colligi.

Tertia ratione idipsum probo. Persiona Christi

una cum sit,simul est diuina, de humana,quod sit diuina a deitate habet,quod vero sit humana ab humanitate:ergo est una persona ex hgmanitate, α diuinitate constans: atque adeo coinposita.

Sed pro rationis huius intelligentia, de ad malin rem veritatis elucidationem in nunc modum argu mentor . Ex natura humana, de diuina non resultatuna persona, quae sit omnino ,yc secundum ratione una: nam est in Chrillo duplex ratio subsistenda, duplexque proinde ratio pel nae , de ex consequenuitat duae personae secundum rationem distinctae, alia tera humana, altera diuina:ergo formali ter loquendo,& considerando ipsam personae rationem, Non eii in Christo una persona composita, nisi tantumis 'materialiter: ad eum modum quo albedo,dc dulcedo, cum reperiuntur in eodem subiecto,componunt unum quale,quod eit tantum materialiter unum,dcformali ter multiplex.

Perpauci sunt Theologi ex quotii doctrina pose

sit defuim exacta huius argumenti solutio . Qui paucissimi sunt , qui modum huius ineffabilis compositionis expiscent sussicienter: neque etiam secun dum eam qualemcumque rationem,qua potest an his intelligi, dc explicari: et si multi dicant eam esse velam,dc propriam compositionem. Ad eam explicandam utuntur quandoque illo exemplo a nobis nunc insinuato de albedine, oc dulcedine eidem subiecto inexistentibus. Quod certe exemplum plurimum eli deficiens, & nescio an sit aliqua ratione c ueniens. Nam cum manifeste constet, nullam ibi formalem compositionem reperiri, sed potius qualida adunationem,& coaceruationem duarum qualuata impertinenter se habentium inter sese, & quae ex s la materiali identata te unitatem participant: nullatenus exemplum illud potest accommodari huic compositioni,quae perfectissima est, & non solum mat rialiter , sed secundum formales extremorum rati nes est con sideranda. Quare ad argumenti solutionem , dc ad explican dam nanc veritatem recOIendum est , id quod in

A. dicebamus notabiit. Nim Irum humanitatem ea

vi hypostaticet unionis, assumi ad illudmet esse perinsonale antiquum , dc aeternum, quod erat in diuini verbi supposito. Ita quod verbum ea ratione qua suppositum diuinum est ex diuinitate, & relativa verbi proprietat ut more nostro loquamur consti tutum, terminat unionem humani latis ad ipsum . Quo fit, ut persona diuina, & persona humana In Clitisio, & si ratione distinguantur non tamen se habent, ut personae omnιno condistinct2. nullum formalem ordinem inter sese habentes. Sed seipsis in hac compositione multo includui. Persona enim diuina, licet secundum se considerata, non includat humanam : post hanc tamen indici dilem factam unionem, secuctum illud mei personale esse, quo est

diuina persona , est etiam di humanat illud esse im

414쪽

RE LECTIO DE CHRISTI GRATIA.

propriam personalis subsistentiae rationem ita humarma ti com municans, atque si esset forma,& natura,

sibi propria ,&connaturalis a non enim accidentalis ibi,sed pure substantialis, S unio assumpti ,οι

naturae per subsistentiam tarminatio, interuenit.

Persona veto bumana in Christo secundum propriam rationem talis perQnae , diuinam intinsectpersona m includit. Itaque non solum claudit intrinsece ipsam verbi personalitatem, v d terminum com

plentem , & terminantem humanitatis dependentiam : sed etiam inclutiit ipsum diuinum verbum et prout est suppositum in diuina natura suhsistens. Eo

quod humanitas, ut diceham, ex vi unionis assumiapta est, & quasi attracta ad ipsudae et esse personale

verbi antiquum in concreto consideratum . Supposta hac ergo coordinatione,quae inter ipsa et formales rationes humanae personae,& diuinae perisnet reperitur, non eri I admodum cisti cile aliqualiter intelligere modum, quo formaliter constat haecc positio, de qua loquimur . Consistitque, non in eo, quod ex duobus naturis aliquod unum tertium sor-nialiter constitutum resultet, quod sit quasi totum quoddam formaliter ambiens, dccoplectens utraq; naturam uti partes sui ipsius. Neq; vero in eo quod personae,quae sunt secundum formales rationes duc, materialiter in vita emitate , aut in una persona diuina copulentur: sed consistit In quadam mutua, te

reciproca communicatione vinusque naturae in eoisdem supposito. Quatenus,videlicet, diuinum supp situm, quod intrinsece in ratione talis suppositi claudit naturam diuinam, & prout illam includit, mea, quae subsistit, induit ab humanitate formalem rati nem humani suppositi: ita quod verbum, secundum quod in humani tat e subsistit specificatiue loque do,

est humanum suppositum,&es homo. Natura autem humana habet , clauano verbo, in natura oluina

subsistente, & prout sublistente,quod sit terminata, completa, & perQnaliter perfecta. Itaque diuinum verbum, prout in diuinitate subIistit,tribuit personae humanae rationem per Mnae, & suppositi sub rami lis. Ab humanitate vero habet, quod sit suppositum

humanum formaliter in ratione humani . Quo circa Christus absolute loquendo utrumque

complectitur, & quod si diuinum suppostuma diuinitate, & quod si humanum ab humanitate: haec mutua connexio si ita fas est loquio constituit

perfectam compositioncm. Quae tanta est,&lam Intima,ut patres grauisIimi. Tertul.& August. quos retuli paulo ante , ct Soph. etiam praecitatus eam ob ista causam misturam Dci, di hominis nuncuparent. Estque adeo excellens compos tio ista, ut sit ineffabilis, S ab intellectu creato vix intelligibilis,etsi vicuisque de illa ad modum nostrum , altiori qua possu

mus rati ne, loquamur.

Ex his sequitur. l)timo quoci in hac compositione

non melligi imis aliquod totum, quod per modum sormalis rationis superioris, duas has complectatur naturas,diurnam,stilicet,& humanam. Patet quoniacompositio non consistit in hoc quod ex duabus na. turis, humana, & diuina, resultet aliquod totum c positum, superius ad utramque naturam, sed in eo, quod utraque natura per se concurrit ad constituistionem unius humani suppositi, secundum quod est tale suppositum humanumis . Secundo sequitur quod tota compositio, quae in Christi persona reperitur , consideranda est in ipso Christo, prout est talis persona humana, quatenus, videlicet,a diuinitate habet, quod si subsistens persona,ab humanitate vero,quod si humana.Itaque non considerat tir compositio in eo solum, quod i Christo repetitur duplex ratio subsistentiae, aut duplex ratio personalis: sed meo, quod utraque ratio est inter sese modo praedicto connexa,secundum proprias persona litatis, & subsistentiae rationes, α sic unum constituum Christum, qui eum fit simplicitet unus, duas praedictas intrinsece claudit subsiliendi rationes. Et hoc insinuauit Later. Conc. verbis illis dudum citat, ex can A. consulta. Sed ne e divisi nemfuscipit,se. Itaque ei iam si formaliissime loquamur non ita sunt distinguendae duae subsiliendi rationes, ut totaliter secundum rationem separemur,

sed mutuam potius inclusionem hahent in Christo. Et ex hoc corollario constat argumeti facti Q lutio. Dicitur enim quod tota compositio consideratur in una Christi persona,Pilicet, in persona humana, secundum quod es talis humana persona , quae in itio esse personah in rim fece claudit per nam diuinam.& subsistet iam diuinam, imo,& naturam diuinam. Et in hoc sensu est intelligenda secunda ratio,quam pro conclusione fecimus.

Tertio sequitur ex omnibus dictis, quod in so mali significato huius vocis Christus, importatur mla haec compositio a nobis explicata : quoniam hoc

ipso, quod Christus importat tale suppositum humanum,necessum est, quod per modum naturae deinnotet humanitatem , & ex parte suppositi per se includat diuinum verbum , ut absolute, &simpliciter subsistens in natura diuina, suam subsistentiam h mam lata communicans. Vnde vere dicitur, quod totale significatum huius vocis , Christus, est diuinuverbum homo, seu Deus homo. Et etiam verissimuest, quod Christus importat formaliter unctiam diuino substantiali OIeo: quia importat in suo significato verbum diuinum prout communicat suam suta sistentiam humani tari, earnque in semetipla pers nati ter subsentat. In quo sita est excellens, d ineffa-

is unctio.

s. 6. Tertia tonetaso.

V Ere, & proprie dici potest, reperiri in Christo

compositionem ex diuino supposito, & ex huis

mani tale,ut ex duobus ex trenus. I ita conclusio m

gna ex parte constat ex dictis circa conclusonem praecedentem,in qua totam compositionem,quq est in persona Christi ex diuinitate, tanquam ex uno e. tremo, reduximus ad hoc, quod diuinitas ex eo est per se extremum compositionis,quatenus est forma substatialis diuina in qua verbum subsistit, &ex qua ut ita more nostro dicamus) verbum habet eam subsistentiam,quam humanitati communicat . ergo

compositio praecipua, quae in Christi persona rep

ritur,immediate consideranda est, non ex diuinita te cum humanitate,sed potius ex diuino verbo,ut est in diuinitate subsistens. Confirmatur: humanitas nounitur immediate diuinitari, sed verbo: ergo verbuest extremum ex quo immediate consurgit compositio, quae in Christo reperitur.

415쪽

Meundo probatur. Inter formam accidentariam& subiectu ni reperitur compositio quaedam, quatenus acciden, sultentatur in subiecto ab ipsoque recipit Eine,&subiectum recipit quas ficationem,& d

nominationem ab accidente. ergo in mysterio incarinnationis reperitur compositio inter humanitatem , α diuinum verbum , quatenus humanitas sustenta

tur suppost taliter in verbo, in ipsoque, & ab ipso hahet totum suun personale complementum, V uiuinum verbum habet ab humanitate, quod sit suppo tum humanum, & quod sit homo . Sed aduertendum est primo, Concilia, & Patres

duplici ex causa olim non meminilla huius compinstionis,sed de ea tantum fecisse mentionem,quae ex humanitate,Jc diuinata te constat. Prima. Quoniam non tam attendebant ad explicandam compositio. nem,quae in Christi persona reperitur: quani ad confundendos haereticos, qui vel duas in ChiiΩo constituebant personas humanam scilicet,& diuinam realiter inter se distinctas. Vel duas naturas,humanam, α diuinam in unam confundebant. Et ut errorem

utrumque simul extirparent,definter I vlia ira,

eandem Christi petisnam compositam Gla ex diruisbus naturis humanitate,scilitat, ct diuinitate. Se a cunda . Quoniam compositionis proprietas in eo magis apparet, quod ex duobus extreinis unum costituatur, quod ab utroque extremorum aliqua tatione distinguatur. Hoc autem incompositione qua una Christi perlona ex duabus constat naturis,om nicum proprietate reperitur, sunt enim duo e terna realiter uiumeta, humanitas, num pe, dccliuinitas, estque unum quasi tertium , puta, persona Christi, quae ab humani late realiter dillinguitur,humanitas enim non est Cluilius. Et a diuinitate eatenus differt, quatenus humanitatem includit . Quae distinctio non potest appellari reali , est tamen au veram, α propriam compositionem iusticiens. In coni posi-trone, quae est In et humanitatem , de verbum, etsi reperiamus duo extrema realia,ct realiter distincta: non tamen in nunus unum ex duobus constatis. Sed reperimus duntaxat, unum extremum ad Ut

rius esse Heliatum ,&assumptum. Sed est nihilominus hoc sufficiens ad veritatem compotitionis,quatenus Ita unum extremum ad alterius esse a Iuramur, scilicet, humanitas ad esse verbi, quod verbum ab ipsa humanitate accipit etiam quod sit humanum suppoli um , & quod lit homo . Et in hac mutua acceptione unius extremi ab alto , vera constat comia positio . Acceptionem voco, ne dependen tiam

appellem. Secundo est aduertendu, quod haec secunda compositio non est simpliciter cistinguenda a compositione prima : nam verbum,& diuinitas ex uno ex. tremo se tenent. Diuinust enim, ut circa PII mamis conclusionem dicebam, ad compositionem per Ionae Christi concurrit, quatenus cum ipsa personali veris hi proprietate unam diuinam perlonan constituit:

datque ipsi personae infinitam vim personalem , qua potens est ex Ianeam naturam , humanam scilicet, personare, Sc sustentare. Tertio notandum,quod nisi verbum ab humanitate acciperet, quod ellet humanum ex laOrno,quaniatum cumque humanitas a verbi subsiliemia per sic retur, non esse posset vera compositio inter hum,

nitatem, & verbum di quia totum compositum p stulat, vel quod ex utroque componentium Vnumis tertium Iesultet,vet,quod extremum unum,aliquid ab alio accipiat,& e contra: nam hac reciproca d pendentia semota perficietur quidem unum ab ali ro ,sed compositio non erit.

g. 7. 2uarta conuuso. IN ter humanitatem Christi. & diuinam verbi per

sonalitatem non est propria compositio. CDntrarium huius conclusionis docent quidam graues Theologi ex modernis, quorum sententia: olim ego liuenter annuebam: ut ex commentariis nostris ad 3. S. Thom. p. quae in quotidianis praelectionibus ediurnius in insigni nostra Salmanticensi Academia con ita re poterat. Sed re melius per spe ta , quar tam hanc decreui conclusionem statuere quam probo.

Ριimo, ex eo, quod huius compositionis apud

Theologos antiquiores vix aliqua reperitur iacta

mentio. Duran .in s. diu. 6. q.4. eius Obi ter meminit.

Quam tamen propriam iii positionem esse negauit . Concesiit quidem in Citristo compositionem

pei sonali tatis Verbi cum humana natur a:quam Psevocat compositionem cum lis , negaui tamen LVIII positionem ex humanitate, & expetionalitate Ver di, quam appellauit coni post Honem ex iis . Loqu1turque proportionabiliter ad euin modum,quo retrariens.lib. .contra gentes c.I . docet reperi II compolitionem In qualibet natura creata inter essentia , α esse. quam dicit esse compositionem, cum ιIS,Q

non ex his. Sed quicquid sit de noc dicendi modo

DuIandi , quem magis probabilem Iepularc 2 si de sola compositione ex sin manitate , & Verbi personat a te loqueretur , & sermonem non ex tenderet ad compositionem ex humanitate , Nol

Probatur secundo nostra conclusio. Personali tax

verbi non habet rationem extremi in compositione, qua Christus dicitur persona compolita: non cringo proprie in Christo reperitur compositio ex hum Inanitate, di personalitate verbi. Consequentia estri ani fella: N antecedens probatur. PersonalHas ver hi tantum se habet ut medium, quo humanitas tra hitur ad ipsum verbuni, quod est suppositum hum

nitatem Iustenta os: ergo ito habet rationem alteri ex II Em componentis cum humanitate.

Confirmatur. Et si inter accidens, subiectum,

cui in hae I et vera rei erratur compositio, non tamen inter ipsum accidenS,S quanta latem, qua meo Iante

inhaeret subiecto: eo quoia quantitas non est subiectum sustuntans ipsum accidens, & a quo accipit esse, sed est medium quo accidens coni ungitur, oc c putatur substantiali subiecto,eique in hare . Sco,uticacebantus superius, ad eum modum se habet pers nalitas verbi in hac substantiali, S intrabili unione numani latis ad verbum, quo se habet quan illas i materiali,& imperiecta viaione accidetis ad substantiam et ergo propo monabiliter loquendum est e utraque unione, quod attinet ad compositionis rationem. itaque pe rsonaluas terminat numanitalc in hypostatica v mone, vi Quo, verbum autem , Vt

416쪽

3ρ RE LECTIO DE CHRISTI GRATIA.

Quo, sed cum terminante, Quod, consideranda est. 1 rebus , de quibus loquimur , impersectionem, Quia terminus Quo, non tam extremi, quam δεμ auferamus. Sed iam probatur prima conclusi malis, aut quasi sermalis me dij rationem sortitur . nis pars. Qui tamen contendet et nonnihil compositionis in. Concilia, & Sancti Patres absque ullo addita

ter humanitatem, & Verbi personalitatem reperiri, mento, & citra limitationem ullam concedunt Clirineq. quidpiam diceret improbabile, nec ego ei refragarer. Quia tantum contendo non ibi proprie,&si inpliciter inueniri compositionem. Est tamen aduertendum , quod siue compositi nem inter humanitatem , de Verbi subsistentiam, &personalitarem admittamus, siue no; absiolute tamdfateri debemus, quod humanitas,&diuinitas uniuntu i secundum subsistentiam . Ita quod eadem subsistentia utraque natura subsistit .

Hactenus explicamus quid de Clitisti compositione secundum rem considerata censeri debeat. Necessum est deinceps explicemus, quem modum I quendi in hac materia seruare debeamus. Oportet enim in re tam graui magna cum proprietate loqui. Qua in re tres inuenio sententias. Pruna dicit negadas esse absolute has proposi tiones, Christus eii co- post tus, Filius Dei est com post tus. Ita sentit Caiet. 3. par. loc.cit. 6c multi docti cum eo,& probant. Hac

regula,quam dicunt citi omnino obieruandam tria incarnationis mysterio, alia que me te reponendam.

. Quando aliquod praedicatum indifferentet potest conuenire na turae,&supposito, si includat repugnantiam ad diuinum suppositum, non potest affirmari de Cliti sto, bc multo minus de filio Dei, nisi reduplicetur ex parte subiecti humanitas propter quam co- uenit, v. g. non potest concedi, quod Chtillus inciat, vel incepit esse,nisi dicamus in quantum homo. x hac regula sic arguitur. Esse compositum indi ferenter potest conuenire naturae, &supposito:& intrinsecam dicit repugnantiam ad simplicitatein suppositi diuini,ergo dic. Secunda sententia, quam sequitur Mas. Med. PP. q. .art. . dicit, quod haec propositio, Christus est compositus,ea absolute cocerienda. Ista vero, Filius Dei est compositus, absolute est neganda. Probat, quia haec vox, coiri positus, appellat super formalo significatum subiecti:ergo in hac propositione Christiis est compositus, appellat supra humanitatem,&ex cosequenti est vera propolitio. In hac vero Filius Dei est com positus,appellat supra deita em, atque adeo est falsa. Tertia sententia docet in alio extremo utram que propositionem esse concedendam. ita docent quidam moderni Theologi. Ad huius rei explicationem sit.

s. 8. 2uinta conclusio. AEc p ropositio Chri stus est compositus, seu est

persona composita, vera est, & propria, atque adeo absolute concedenda , quamuis sapienter, prudenter faciet qui addiderit limitationem explicita in a Caici. iam itum , quod est compositus eminenti,& ineffabili compositione. Prior conclusionis pars contraria videtur sententiae Caiet. de si fortassis

Caietan . non tam ad rigorem sermonis attenderit, quam ad optimam cautelam , quam cum loquimur

de diuinis,consilium est adhiberer ut non ibium ro psa , sed explicationem eliam adhibita omne stum esse compositum , & esse personaem compolitam, & frequentissime tum Coneilia, tum Patres dicunt Christum esse unum ex&diuin late diali manitate contantem e at imitari debemus modum loquendi Cocilio ru,& Patrum ergo. Neq. Uero cre dendum est in eorum loquutionibus , in illis prae .sertim , quibus tam frequenter, tanaque ex professis

Secundo probatur. In Christi persona reperitur vera,&propria compositio:eigo absque ulla impropri*tate dicere possumus, Ch ristum esse persona m compositam,quid ni Nam ab eo quod res est,uel noen , propositio dicitur vera vel salia , α si in iliter ex reali proprietate rerum, proprietas loquutionum

consurgit, si terminis accommodatis utamur. Dices,quod quia Omnis compositio, quam in creaturas inuenimus, potentialitatem, de imperfectionε

habet admistam: idcirco nisi addamus aliquid, quo imperfectionem tota,&tota litur ab hac compositione seeludamus: non possumus dicere Christum esse compositum . Quia sermo fiet de compositione imperfecta , eo quod termini nostri accommodati sunt ad significandas res,secundum eum modum quo tysas in creaturis experimur.

Respondetur, quod ex hae obiectione colligi potest satis veros militer secunda nostrae conclusionis pars t non autem susscit haec obiectio ad hanc primam partem infirmandam e nam cerre si haec aris gumentatio aduersus conclusonem notiram qui quam efficeret, probaret etiam nul Ium nomen excreatis desumptum e flectibus,accommodari posse

ad significandum diuina . Itaque non proprie diceremus in Christo esse iustitiam, misericordia in is pientiam &c. Quoniam hae omnes persectiones in rebus crearis imperfectiones, & potentialitates h bent admistas. Quo circa ad argumentum respondetur ex doctrina S. Th. s. par. quaest. Is . art. 2. ad I. quod licet nomina quibus utimur, ex effectibus creaIis impe notis sumantur,quaedam tamen sunt quae ex parte rei significatae nullam imperfectionem intrinsecam

designant: eo quod ra Itones importatae pereuism di nomina abstrahunt a Deo, Sc creaturis,ut entita , bonitas,&c. Unde nomina quae has rationes incommuni,& absolute significant, praedicari possunt do Deo. Proportionabiliter ergo in praesentia dico , quod licet compositio hominis, quae in puris creataris repetitur imperfecta sit, non tamen est de es leniatia com positionis haec imperfectior atque adeo poterit in Christo reperiri compositio sine imperfecti

ne,de ista vox, c inpositum , abstrahit in suo significato a composito perfecto,&imperfecto,&ita vete& proprie dicitur Christum esse compositum. Non

negauerim in hac compo sitione imperfectionem aliquam inuolui, sed illa tota se tenet ex parte humani latis,quae perficItur. Quamuis qui velit negare imperfectione ullam hic reperiri , nihil diceret improbabile. Quia licet humanitas imperfectionem in

417쪽

sui ratione claudat, eam tamen ad hanc compo siti nem minime refundit: qu I m humanitas in altero compositionis extremo nullam ponit imperferictionem, & si denominationem imperfectam ei tribuat,s ilicet,eila humanum. ipsa vero a diuini verbi subsistentia perficitur quam plurimum , de nullam imperfectionem accipit. Secunda pars conclusionis noua probatione non eget. Nam ex obiectione tacta manet comprobata , si tamen addamus, quod compositio ut in plurimum videtur designare vΩlonem factam ex pari lbus, quarum altera cit potentiatis,&altera formalis. vndo compositio solitari e sampta videtur malum , idest , imperfectum, lanare et atq, adeo optima cautela erit per aliq'od zdditamentum lianc imperfecti ciuem penitus a Christo secludere . Ad illud argumentum ex regula Caietan. statuta

desumptum. Respondeo, quod illa regula non es a cipienda in sensu a Caiet.&ab aliis primae opinionis auctoribus exposita. Sed verus sensus est iste, quod quando praedicatum aliquod non potest verificati de Cluilio nisi ponendo imperfectionem in suppost O,tale praedicatum non potest absiolute de Christo at limata, sed utendum est illa specificativa, secunduqtaod homo,v. g. non possumus absolute concedere, illam enuntiationem,Chrillus in .epit esse. Quoni illud verbum, Incepit, absolute prolatum denotat totalem inceptionem ς quae magnam in diuino sup polito imperfectionem ponit. Unde dicendum est, 'quod Christus in quan rum homo incepit esse. C terum illud praedicatum compositus absolute prolatum non inducit imperfectionem diuino supposito . Nam ea imperfectio,quam importat veri sicari poteti sulficientillime ex parte naturae humanae, quae pet hae ineffabilem compositionem mutatur. Imo, ut dixi, satis est probabὲle nullam etiam ex parte naturae imperfectionem interuenire. Quia mutatia

naturet hii manae persectionem ei affet i, & nequaqua imperfectioneni, etsi ipsa natura imperfecta sit, ocquidquid mutationis est in ipsa ex parte eiust imperfectioni sit obnoxia. Sed haec imperfectio materia- Iis est, di non pertinet ad formalem huius compositionis rationem. Ex qua totum quod resultat in numanitate magnam ei perfectionem inducit. Et eum fiat sine informatione, & inli esione , nulla ex parte alterius componentis, puta , diuinitatis , seu verbi, impersectio contingit. Sed inenarrabilis, intelligibilis ab humano intelleetu perfectio,& mirabilis consummatio,&vltimum humanitatis adimplementum .

. 9. Sexta conclusis. P Robabilis est sententia, quae dicit hanc propositionem, Filius Dei est compositusi veram esse Mec absolute concedendam , sed probabilior apparet sententia opposita. Probatur prior concl. pars. Per communicationem idiomatum ea quae dicuntur de

Chii ito,dicuntur de Filio Dei, sed de Christo con- ,

ceditur, quod est persona compo sita: ergo id ipsum absolute concedi potest de Filio Dei . Argumentum quod Auctores secundae sententiae ex appellatione

huius vocis , compositus, contra hanc sententiam

formant, facile dinolui potest ex regulis dialecticis .

SEPTIMA. 39

quibus perscribitur inter terminosa parte cli uel sora extremorum locatos appellationem non fieri. Sed aduertat is cui haec placuerit sententia, quod illa cautela , quam diximus conclusio. praecedem1 conuenienter esse adhibenda in ilia propoli tione Christus est compositus, multo conuenientius si non necessario apponenda est huic enunciationi lilius Dei

est compotitus. Secunda pars conclusionis probatur,istud nome, com positus,etiam positum a parte alternis extremi,

appellat, seu applicat compositionem ad larmale termini supra quem sertur: ergo in hac propositi ne, Filius Dei est compositus,applicatur compositio ad formale sigmficatum huius termini, Filius Dei atque adeo ista propositio falsa est,& haeretica. Probatur antecedens. Haec propositio est verissima. Homo est copositus ex corpore. de anima rationali, haec aut animal est copositu ex colpore,& anima ronali,

vel est falca, vel saltem omnino i m propria. Hoc autem non est propter aliud,nisi quia illud praedicatu

compostus, in priori enunciatione applicat compinsitione ad formale significatu hominis,& in propositione poseriori ad formale significatum animalis.

Et quidem licet sm regulas dialecticas non contingat appellatio inter terminos diuersorum extrem rum, contingit tamen formalis applicatio, quae appellationi aequi ualet. Unde concederent dialectici hanc propositionem in Petri generatione , Perru

est Ierminus generationis, negabunt tamen istam x homo est terminus generationis, propter diuersan

applicationem quam facit illa vox, terminus. I. Io. Sotauntur argumenta proposDat

initio dubitationis . A Rgumentiis a principio positis oportet satisfaciamus, ut haec disputatio de composition Christi maneat absoluta. Ad primum argumetum varie respondent Theo. Iogi. Quidam enim absolute negant, in hac compositione alteram partem habere rationem actus, Malteram potentiae: dc dicunt hoc minime necessaria esse ad compositionis ei lentiam, tu si quando compositio fuerit omnino imperiecta, dest, ex partibus constans: ex quibus aliquod unu totu tertiu resultat. In hac ad iccim positione no resiuitat aliquod totum quod, vel realiter, vel serma liter a coponetibus diis

suguatur, & qd se habeat, ut totali in superior Gr-ma respectu componentium: sed unum componentium trahitur ad esse alterius. Et non soli uri hoc,sed, ut dicebam,superius ipsi componenti au cuius e trahitur communicat suum esse sermale. Humanitas enim, verbum a quo assui tur, humanum constituit. Et in hac mutua, de alterna componentium communicatione consistit proprietas huius lis de indicibilis compositionis. Aequivalet enim resultantiae qua totum ex utraque parte resultat, dcconsurgit: nam sicut utraque pars componens totuentitatem propriam adesse totius accommodat. Et singulae partes seipsas mutuo in toto perficiunt: ita in hac mirabili compositione alterum componens conseit alteri suam entitatem,& per tectionem, & si

nou se mutuo perficiant. Quia licet humanitas det Verbo a

418쪽

3ρ6 RE LECTIO DE CHRISTI GRATIA

Vetuo, quod sit humanum,&homo: no tamen illud nem faciat: communicando ei proprium esse perso- perliciti sed hoc no tollit rationem compositioni S, nate, & accipiendo ab ipsa essentialem i psius naturqquia non ex eius desectu prouenit, sed ex maximais rationem , re ita in praesentia comingit, ut ex metis Uerbi perfectione. Haec autem communicatio ex constat. Quod vero suppositum creatum huiusmodi utraque parte contingi tabiquc vita imperfectione: compolitionem contiit uelcnequcat: non prouenit quoniam verbum accipit eine humanum absque vi- ex ratione suppost , vitic: sed ex tali ratione,quiala informatione , & absque vita per se lone libi in- propter sui imperfectionc, S limitationem , nequit trinseca nouiter ac qui sita: humani lassimiliter, & si extraneam terminare, & supputilare naturam. An valde perficiatur ab ipso personali esse verbi, ad vero pollit secundum absolutam Dei potentiam . quod aluimitur: non tamen perficitur Per inhaeren- non vacat hoc loco de si re. Affirmauit Scot. in I. d. tiam , ct informationem: in qua i psa humanitas ra- x. quaest. A. ει cu eo non pauci. Negavit vero S. Doctitionem habeat materiae, aut potentiae: sed mirifica, g. p. q. s. art. I .ad 3. Et eius sententiam probant gra-α inexplicabili unione soli purissimo actui,infinit O- utili mi Theologi, quibus ego libenter allentior eoque ene propria. Caeterum alii Thologi dicunt cum Caiet. t. p. q. .

art. S. ad omnem vera in compositionem quatuor requiri. Primum , quod componentia sint realnerdili incla, secundum quod realiter uniantur, cic copuIentur. Tertio quod realis eorum unio non sit, vel, secundum extrinseca in h. bitudinem, vel, secundum

sit ualem dispositionem duntaxat: scd in aliquo uno

esse reali. Quarto denique quod alterum componet tium rationem habeat actirs, &alterum rationem potentiae; tunc dicunt tu Theologi, quod diuinitas habet rationem actus in hac compositione, & h manitas rationem potenviae: eo quod humanitasve re perficitur per diuinum csse. bea duo addunt isti aut nores. Primum, quod nomen actus in pia lentia accipitur Ialgo modo, ut non solum de tigritit actum per informationem actuantem et sed etiam intima per realem, cic intimam assislcntiam perfidiciate , terminantem, ec co .npletetn, de qui proprius habet rationem rei manisqGam rationem actus. in quor

steriori sensu diuinitas loἰum actus habet in haccinpositione, & humanitas loctini potentiae: quatenus' ab illo aetu terminatur , coit pie luc, eleuatur, perficitur. Secundum eli,qtio a diuinitas non Imme in

diate in se ipsa in ratione uiuinitatis et i actus humanitatem perficiens, sed mediante suppolito verbi,

quod est terminus ierminans, & complens humaniatatem communicans illi laum esse personale, & m diante personalitate verbi vi te riui no, Quo. Haec posterior ibitatio ni magis placet: α si prior non sit

contemnonda: narra. cura tota perfectio, qua humanitas pellicit iri In unione ad Verbum, non informetipsa in humanitatem, sed se habeat per modum tec-

minantis: non oportet constituanilis ratione poten- Ilaemnunt anitate, quae per verbistulistentiam perficiatur de actuetur. Ad contarmationem ex dictis constat solutio. Dicitur enim, quo cl haec compositio non constat ex Par libus, quae, vel, in Ier sic te mutuo pendeans, vel, ab ipsis penu eat compositum ex eis resultanS,quoniam non leperitur nic tale compositum : sed haec minpolitio sit ex eo , quod Deus , qui purissim ua citactus, se ipsum homanae naturae communicat citra in turmatione ulla na: atque adeo omni impet lecti

Ad secundum . Respondeo, quod suppositum

nequit compotiere cum ea natura , quae simul cum pei sonalitate ipsum intrinsece constituit: unis de Verbum cum Uiuinitate nullam facit compositionem. At non repugnat suppo Iito In ratione sup- Politi, quod cum alia ex trinseca natura compositioin

quod terminare, de peIsona Ic na Uram non est Opus

instrumenti,sed termini, qui sua virtute limitantiali vim habeat non lituit alam, Sc coarctatam ad certum eniis genus,& speciem, quod soli Deo copeiere potest. Haec ratio, quae pro nac sententia apparetm: hi praecipua, non cita calumnia itum unis, sed de

hac re alia, .

Ad tertium. Respondetur primo, quod in compo

itionibus accidentali hus subiectum absolute est idecum toto composito , & de illo praedicatur, album enim componitur ex corpore, & albedine ,α tamen haec est vera,album est corpus. Haec autem compositio in incarnati oce, licet non iit facta secundum. v moneri accidentalem duarum naturarum,sed p tius secundum unionem substantialem, ut superius gratu imis Patrum lcctimoniis ostendimus. Absqueu ubio tamen habet aliquam eruigiem unionis accidentalis. Eo quod natura humana unitur verbo diuino complete subsit termin manatura. Secundo respondetur, & melius, quod in compositione, quae tantum fit secundia in rationem n meri , non est In conueniens , qHod aliqua ex partibus numeratis si omnino idum cum composito, quia compositio tantum confiuit innumero, id eit,

in hoc quod dua naturae realiter clatinctae uniantur, α numeremur in vinco lupposito. Haec autem numeratio duarum naturarum aequaliter fit, liue natu

radiuina realiter distinguaturas apposito Christi,siue non , &quia taeque formaliter .m ea secernitur, idcirco ,& in concreto, &m adstracto de ipsopi

dicatur.

g. Ir. Soluitur quartum argumentum principaui ct dyputatur de Oeritate su rundam propo tionum. AD quartum argumentum sigillatim dicendum

ess,de illis duabus . propositionibus in antece- aeuti avum ptis. De priori quidem scilicet Christus eli facius,dicendum eit eam non esse catholicam, alque adeo absolute fore negandam . Et ratio falsitatis propolitio is huius ea est, quod terminus a parte Durecti potitus, nia teli aliter est accipiendus:atque adeo factio applicatur ad materiale illitas ternram,

Catulus, unde fit sensus, quod suppositu in Christieti iactum ,qui se sus eii hqreticus. Sed inita i q uispia. Haec propoli tio en ve ra, Christus fi t, considerando initans generationis humanae Christ i: ergo haec etiae rit veta , Christus est tactus transacto illo primo generationis Cluisti initantii id enim quod fit, tran-

419쪽

sacto ipso factionis instanti factam est,& dicitur. Siis militer haec propolitio, Deus factus est Chrutus, est

verarergo tu ista Christus est factus. Itein haec propositio homo Deus est fictus,est oera' ergo & ista est vera Christus est factus. Patet consequentla,nam Christus,idem importat quod Deus homo . Huic argumento oportet respondere explicando hreuiter singulas proposimones. Primam quidem propolitionem,Christus fit, nceclunt aliqui Theologi, sicut concedunt istam, Christus generatur,pro eodem illo instanti incarnationis Christi. Αlijs vero Theologis haec propositio apparet omnino Rallata. Quoniam,inquit, qui hanc propositionem concesserit, necessum est etiam concedat aliam , scilicet,

Christus est quid factum. Quae proposuio est omni no falsa r quoniam Christus a parte subiecti positus , sumi tur materialiter supponitque pro Christi supposito, quod improductum est, & increatumor sed breuiter dico, quod haec propositio in rigore

sermonis non apparet falsa. Quoniam reuera eadem

omnino videtur ratio de ista propositione, Christus fit,atque illa Christus ge neratur. ut authores primς opinionis dixerunt. Est enim generatio, quaedam species factionis loquimur namque de generatione Christi humana .ὶ Fateor non esse ineptum distri men illud, quod inter has duas propositiones assigrant Theologi, qui censent propositi enem istam 1allam esse, 6 absolute explodendam, videlicet ,

quod generatioraa natura Importet muta IIOnemia, quae se tenet ex parte formae,& naturae,quae de nouo acquiritur:Christus autem humana generatione acinquisiuit sine dubio formam nouam,oc naturam, ni mirum, humanam. Fieri vero denotat totalem suis biecti acqui litionem , e prodoctionem z quae non

potest Christo competere. Sed quamuis hoc discri-Men bonam habeat apparentiam, non tamen vide. tur necessario admittendum. Quoniam fieri, gen raliter sumituri amplamque habet acceptione inneiaque necesIum est , ut importet totalem subireti m lationem. Alias enim cum Petrus, qui ante extite. xa t, de nouo albescia, non vere diceretur fieri albus .

Dices quod limitatur factio, ex mutatio importat per Verbum fieri ab illo praedicato,albus,di tantum veri sicatur propositio pro mutatione formali secundum albedinem.

Ueta quidem solutio. Sed ex illa ego iligo primum, quod hoc verbum,fieri,generalem habet,&lam significationem sub qua comprehεuuntur mutatio formalis,& mutatio totalis. Alias enim noverificaretur illa propolitio pro sola mutatione so mali. Deinde adhuc magis ad rem infero,quod hic propositio Christus fit, etiam verificatur pro muta tione formali, quae in illo instanti fiebat circa perso. nam Christi ratione naturae humanae , in qua generabatur. Etenim secundum regulas dialecticorum , terminus ille, Christus, coniunctus copulae pr sentis temporis, non sumitur pure materialiter: non enim debet verificari propositio pro solo materiali supposito,sed adiuncta forma per terminum importat . Itaque vox, Chrius, in illa propositione accipitur pro toto illo, quod si nificat cu ablolute protet tur, sed abstitute prolata fgnificat diuinum suppositum subsistens in natura humana: ergo in illa propositi ne secundum hanc modum accipitur: atque adeo

verbum,fit, non applicatur supposto diuino vicumque,sed sub determinatione humanitatis in quo se s siit,&ex consequenti potest verita ara pro muta tione formali, quae facta est in Christo ratione humanitatis : neque vero ex hac propositione sequii vetatas alterius quam inserant aduersarii, scilicet. Chrastus est aliquid factum:nam ad vetitatem huius posterioris enunciationis, non satis est, quod Christus de praesenti fiat, sed deberet concedi de ptaeterito Christus fuit faetiis, quae tamen propositio de pretterito est omnino falsa, Se denique dico, quod cum ponimus ex parte praedicati illud complexum, allia quid factum: subiectum Christus ex vi propositionis capitur materialiterim quod illud complexum inliquid factum a parte praedicati positum, materialiter sumitur, & si haec propositio negatur, multo magis est neganda illa,Christus suit factus: eo quod secuduregulas dialecticas illud subiectum , Christus, debet sumi materialiter,&debet resolui propositio, atque si vox Christus, terminus esset conotativus, sed qua-uis praedicta propositio, Chrictus fit, in rigore sermonis vera appareat, non tamen libere utendum est hac propositione, quoniam praesesert malum tinnitum, & videtur in simia re A manum sensium.

De alia vero propositione, scilicet, Deus factus est Christus.existimo dicendum, eam esse absolute veram , quam concedit verbis expressis Cyrill. itia defensione Anathematismi tertij, cuius verba superius habentur relata:&passim habetur apud sanitos Patres,cum de hoc mysterio sermonem fecerunt,&quidem cum terminus a parte praedicati positus δε-

matur forma liter,ut inquit S. ThOm. . p. q. 26.ar.

loquens de ista propositione Deus factus est homo , dicendum est, quod Christus in praedicta enuncia.

tione sumitur formaliter, ut importar naturam nurima nam, de hoc praecipue ob id verum esse credideririm, quia haec vox Christus, etsi terminus sit singularis, scut Petrus, habet tamen quendam modum

termini connotativi, qui 1 parte subiecti positus materialiter sumitur, a parte vero praedicati sumitur formaliter, & quod praefata propositio sit vera, ex eo etiam colligo, quod ista propositio est falsa, Deus

ab aeterno fuit Christus: ergo ista debet esse veraci,

Deus incepit esse Christus, & per locum I fortiorierit vera ista, Deus factus est Christus. De tertia propositione, nimirum, Deus homo factus est, non conuenit inter graues Theologos, vera

ne sit,an fallaCaietan. s. par, quaest. I 6. artic. Z.quem

sequitur Medina ibidem , putant hanc propositi nem esse falsam ι & conantur diabluere argumen tum, quo in hunc modum probatur vera illa propositio. Si demus Petrum ante hac extitisse in rerum natura, & quod modo per primu sui esse fiat albus, bene valet haec consequentia, Petrus fit albus, ergo Petrus albus fit,verificatur enim istud cosequens, eo quod subiectum non est solus Petrus , sed Petrus arubus,qui modo fit de novo, quoniam. Petrus albus antea nunquam fuit,ergo similiter hene valet Deus factus est homo. ergo Deus homo factus est atq. adeo scut antecedens est verum, ita & consequens. Hoc inquam argumentum auctores praedicti diluere a nituntur , neuter tamen in eius solutione perficit, sed uterque vim argumenti eludit et unde ego cum

quibusdam aliis Theologis existimo hanc proposi-

420쪽

iorum rei pla veram esse, & catholicam, sed nihilo mi nus arbitror non esse hac, & similibus propositionibus libere utendum, quoniam praeseserunt prima specie consideratae sensum parum catholicum, & ad

Arianum errorem rendentem.

Circa aliam propositionem,Christus est creatura. Notandum , quod quamuis utcumque positit defensati in rigore sermonis, ut existimat Calet. s. p. q. IGar. I. . multo tamen probabilius aiteritur, ill 1 esse falsam secundum rigorem sermonis, ut docuit S. Tho. Et probatur hoc, quoniam haec dictio, eatura, secudum proprietatem vocis, idem pollet, quod ens non habens ei te ex semetipso, sed ab alio; haec autem negatio incliis a in ista voce , habet magnam repugnantiam ad illud subiectum Christus , cle quo fatendum est, quod est ens habens esse , temetipso, ergo,&c. COfirmatur. Creatura in suo conceptu formali denotat ens, quod non habet esse per essentiam, sed perparticipauonem,Christus autem simpliciter est eas, habens esse per eis iam, ergoinc. Sed est argumentum pro sententia opposita, S.

Thom. I. p. q. I 6.ar. IO. ad I. au quod haec vox,cre tura, communis est ad naturam , Mad suppositum :ita quod vireaque haec propositio est vera, humanitas est creatura, ct homo est creatura, ergo illa propositio Christus est creatura, potest veri sicari, quatenus

nam Christi, sicuti haec propositio, Christus est mortuus, verificatur ex eo , quod mori accommodatur Christo ratione humanae naturae.

Respondetur, quod, creatura, est quas ta me transcendens, designat enim ens non habens eiIe a seipso. Ex quo sequuntur duo ad nostrum propos in una. Primum, quod potest conuenire subitantiae

accedenti, concreto, & abi racto, eo quod est terininus transcedes omne genus. Secundum est, quod ne gati O mclusa In hoc termino creatura, fertur supra

totum ligni ficaturi illius vocis, de qua praedicat ut v. g. In hac propositione, Petrus eii creatura, negatio inclusa in illo ter mino creatura,scilicet, no habes elle a seipso, fertur supra totum Petrum, idest,supra naturam, de supra suppositum Petri. Probatur hoc. quia illa negatio cadit immediate supra transcende-tem ent: S Iallonem, quae complectitur,& naturam,

re suppositum, accidens in substantia in omnia; ergo negat totum ligni ncat viri illius vocis, de qtia pr

dicitur hic terminus creatura.

Ex li: s tande sequitur, quod in hac propositione,

Chri lius est creatura , negatio inclusa in term In creatura , negat totum, quod importatur per subi ciuili, Christus, siue suppolitum, siue iraturam,atque

adeo propositio illa falsi est, & Ariana.

Au argumentum ergo, negatur consequentia, natile terminus creatura, licet indifferentet potIit praedicati de supposito, & de natura propter sui transcedentiam , tamen propter eandem transcendentiam cuicunque termino ad iugatur, applicat totaliter sui negationem: itaque negatio aeque cadit supra suppositum,&supra naturam.

Multa possemus huic addere disputationi, prasertim circa ipsum unionis hypostaticae terminum, circa prcpriam unionis ipsius rationem,& ad exponendum telationem ibi interuenientem , quae ex Parie naturae realis est ex parte verbi tautum I

ilonis: verum hςctam minutatim discutere alienum a nostro intento esse videtur, non enim nosia praesens disputatio alio redis, quam vi exponamus, quodnam sit Christi praedestinationis obiectum, cuius

quasi materialem rationem nunc investigamus mam postea ipsum formalius considerabimus comparavitiue ad praedestinationem .

Verum his expositis, & pertractatis adhuc explicandum superest, id unde tota haec disputatio denu-xit. Num, videlicet, concedendum sit, Christum , quem diximus totalem esie hypostaticae unionis terminum, ac vere compositum , resultasse ex hac ine Diabili unione, de quidem ita videtur concedendum, tum,quia per unionem Christus est factus, id autem quoci fit, resultat ex factione. Tum etiam, quia it clicunt quandoque Patres locis superius citatis. Sed nihilominus existimo, no polla cum proprie. late concedi, Christum resul inste ex unione hyposta- ica: ratio est, quoniam hic modus loquendi denotae Christum ita cise compositum . quod importat aliquod totum a componetibus distanctum, tota Iemq. formam includens, sub qua continentur ipsa cornpotentia vir partes materialitatem quandam & poten tialitatem inuoluentes,hoc autem nullatenus est ad inmittendum in Christo, ut ex dictis patet: ergoinc. Ad motiua pro altera parte respondetur facileia. Ad primum dicitur, quod resultantia non habet Io cum nili in eo ramum composito, quod ex partibus constat, ex quibus quasi oritur una torma ipsius partibus coinmunis: neq. vero terminus actionis,seu factionis proprie dicitur resultare ex ipsa actione, per quam fili unde qui concederet Christu resultasse ex

unione, resultant tam non tam referret ad ipsa unlonem, quam ad humanitatem in diuinitatem unitas,

ex qui ous designatur consurgere aliquod totum ipsis commune superius. Ad secundum dicitur, Pa tres raris iiive usos fulsis hoc dicendi modo, quod si quando ita dixerunt, ut certe dixerunt quandoque,

largo modo acceperunt resultantiam, eam usurpan

tes pro coinpolitione constituti a Christa in ratio. ne humani suppotiti.

DUBITATIO IV. APPENDIX. An Chrisi humanitas exsat per propriam existentiam

HAEc quae diximus lassicere videbantur ad expli

canuum prςdestinati sobiectum secundum clus realitatem, ut possemus deinceps ipsam praed stinationis sor malitatem ad Ipsium comparare . Nam ex dictis satis conitat, quid, quodue sit huius vocis, Christus, signiti tum , quod putamus esse Cluisti praedestinationis obiectum. Verum enim ue I Dipla doctrinae consummatio stricto a nobis iure esti agitat,ut ea, quae perlinent ad Christi compositionem, totaliter absoluamus. explicemus, Num in Christo sit coinpolitio ex humanitate, &ex ipsa increata verbi existetia, ita ut in Christo reperiatur vera compositio ex es Icnua creata in increato &I .neq. vim facio in praesentia, an talis compositio debeat censeri ex his, ut censuimus de humani tale, dc

diuinitate, aut potius debeat dici compositio cum hi a

SEARCH

MENU NAVIGATION