Synopsis metaphysicae, ontologiam et pneumatologiam complectens

발행: 1762년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

PRAECIPUAE. 291ntrinsecus distincta a necessitate Xtrinsecus CAP. IV. proveniente, et ex hypothesi quum res ideo se citantum sunt necessariae, quod pendeant ab immutabili Dei voluntate, vel sequantur necessario X aliis rebus prius possitis. X rei autem cujusvis necessitate absoluta colligi antum potest, eam esse aeternam per se vix tamen inde erui posse videntur alia ejus attributa, aut per

fecsionesn nisi Necessitatem Judicii confunderet quisquam cum Necessitate ipsius Rei. Neque ullum Rei attributum ipsum subjectum antecedere, aut ei esse rationem essendi, dicendum est. III. Entia dividuntur in IIΜPLICIA et Eus simhlix MULTIPLICIA. Simpliciora sunt Animi sive et multiplex. Spiritus, de quibus alias: eorumque is simplicissimus qui non modo partium omnium X

per est, verum omnes suas virtutes cum natu-

Tacita necessario connexas habet, ut ei nihil adventitium obtingere possit, nihil novi obvenire. Multiplicia vel sunt Composita, ubi parte naturali quodam nexu aut unione conjunguntur, qualia sunt corpora animata et vegetantia alia pure multiplicia, ut acervus : aut moles corporea nuda cohaerendi vi praedita quae hac sola ab Ente per aggregationem distinguitur; cui tamen non deest sua unitas metaphysica. IV AL 1 A est Esaeis Divisio in FINITUM,

42쪽

3 ΕΝΤ I DIVISION EsPARs I. et INPIΝITU Μ. Finitum e ipso nomine patet. - Infinitum est quod omni finito majus; aut, Finitimi quod omnem ad finita respuit habitudinem fi- IV ultum nitam. Finita apparent omnia quae sensupercipiuntur. Infinitatis notionem acquirimus, non solum ex eo, quod in certis rebus, Numeris, nempe, agnitudinibus, et Tempore, mens semper progredi possit; videatque in addendis novis partibus, incide augenda, aut amplificanda, ut etiam in quantitate quavis dividenda, ubi ad partes prorsus minimas perveniri nequit, mentis progrestim impediri non posse quae Infinitas, quibusdam potentialis dicitum verum praecipue, quod in spatio contemplando cernat

mens, nulli bi fines intelligi posse, ultra quos non porrigatur; quodque certisamum si aliquid semper uis e sine initio; et durationem praeteritam fuisse infinitam. Hanc Infinitatis

notionem, ad longe alias res transferimus ad Potentiam, nempe, Sapientiam, et Bonitatem cum tanta haec es volumus, quanta omninoes postant. De Infinitis, De spis 111s, barima acriter agitantur.

generis es infinitas undequaque, vix es e posse. INF1NiΤUΜ, infinito, qua ratione est infinitum, magis esse non possie. INFINITA,

prout infinita sunt, multiplicari non posh;

43쪽

PRAECIPUAE. I nec ad partes finitas, ullam habere posse a CAp. IV. tionem finitam; quamvis re una ratione in

finitae, alia finitae, multiplicari et dividi possi sint, si modo ullae sint Res istiusnodi. In

his re quaestionibus, quae mentis nostrae vires omnino saperant, si quis morari velit, eum tantum fructum capiet, quod suae tenuitatis magis sibi conscio ingenii arrogantia omnis retundetur.

U. ALTA EN Tira Divisio est, in CAUSAM et CausaeIcau.. CAUsATU Μ. de Potentiae, Vis, Essicaciae, Dium. Actionis, Causalitatis est simpleX quae oritur

Cum cernimus, e rerum quarundam vicinia, earUmve motu, aut in alias res impulsu, novos in nobis sensus, et in rebus istis aliis motus no- VOS, aut formae mutationes, continuo sequi. Immo, nostri propositi conscii Xperimur, conatu nostro Ideas in mente varie mutari, et in corporis noliri membris motus excitari. In hisce autem eventibus, non solum cernimus mutationem Xpetitam sequi; verum ipsam percipimus animae nostrae aliqualem Energiam, sive essicaciam Actionis igitur aut Essicientiae notio simplicioribus plane annumeranda, Oid am liquid longe diversum, ab eo quod res aliae earumque mutationes alias subsequantur aut quod haec illam tempore anteces erat, aut antecedere solita sit: quantumvis nos saepius

44쪽

set Esaeis Divisio NEsPAR 1 non aliud habeamus Essicientiae indicium. Cog- nitis deinde corporum affectionibus iis quae sensus feriunt, duritie, nempe inertiae Vi, groitate, mobilitate, et figura ex ipsa harum qualitatum vi et natura colligere possumus, quasliam mutationes, in aliis rebus, aut in se corpora, quibus insitae sunt hae qualitates, motu suo aut conflictu essicere possint. Quum vero causarum naturae nobis parum sint perspectae, exigua etiam est essicientiae notitia, et saepius rerum

usu et Xperientia, quam certis ratiocinationibus intelligimus, quale essestus ex datis quibuscunque causis sint sperandi, aut ex quibus causis dati effectus orti sint. Tanta quidem hac de rhhominum est ignorantia, quod Uamvis Vere nos aliquid in cogitationibus nos ris immutandis, atque in desideriis et appetitionibus agere coh- scii simus incerta tamen est omnis alia hominum essicacia, vel in ipsis corporibus suis movendis et regendis de quo alias . corporum Quod ad eas quae aliis corporibus tribu-

vir . Otur vires aut attractus, e quibus oriri videntur Gravitas, partiumque Cohaesio Elasticitas, aliaque ejusmodi, an ea ipsis corporibus necessario per se insint, aut cum materiae inertia cohaerere possint; an contra,

Vid. Partis II. c. IV. 1.

45쪽

PRAECIPUAE. 33 continua naturae longe disparis et incorpo CAP. IV. reae vi rato quodam ordine, secundum certas lege essiciantur in eo disputant viri doctissimi: quo modo, etiam de motus inchoati continuatione, usque post corporum conssietus communicatione suae praecipue ad vim quandam et consilium naturae a corpore longe diversae, confugiendum esse docent argumenta, in eo fundantur. quod aliae atque aliae innumerae naturae leges longissime diversae constitui potuisse videant tir, atque sine ulla repugnantia intelligi, pariter ac illae quae cum summa omnium salute et utilitate obtineri vide

mus.

De Causis Logicis quae cognoscendi di mus, ea cuntur, quales sunt praemissae conclusionum; grcae, mora- aut etaphysicis, quae ab effect is non veret , σέ distinguuntur qualia iunt attributa facilius cognita, unde alia oriri videntur nilia hic dicendum. Causa Morales Vocantur, quae pro suis voluntatibus, aut animi affectionibus, ea e- gerint aut omiserint, unde boni aliquid aut mali, vel sponte et sua natura, vel aliarum causarum qualiumcunque quas incitaverint, aut cohibere neglexerint, interventu nasciturum, ps

videri licuerat . Negationibus igitur et Priva-

mae de re consulatur alebrancius, et Newto. nici quidam.

46쪽

PAR I.

Causae a.

teriales et Formales,

impropriae. Cassae Fi

nalis.

EN Tis iv Is Io NEstionibus suae non desunt causae morales magis quam rebus veris. Quae dicuntur CAUSAE ATERIALES,

FORMA LEs, et FINALES, hoc nomen per metaphoram sortiuntur; sola EFFICIEN proprie dicitur Aus A. ateria nihil agit licet ex ea, aut in ea Causa vera aliquid efficiat. Forma non efficit, verum effecta est. Fisis est res quaedam grata et expetita, cujus consequendae spe incitatur Agens ad a- gendum; voluptas forte, aut ea quae Volup tatem praebent. Voluptas non per se quicquam agit ejus tamen spes et appetitio hominem movet, ut velit ea agere, quae voluptati consequendae videntur idonea. Qui igitur propter Finem agit, prius illi notus erat Finis, et desideratus insita illi erat φιλ. Iin ricae, sive suae felicitatis appetitio aut benigna quaedam animi erga alios affectio. Immo qui finem sui causa expetit, illi res eXpetita sensu quodam, omnem ratiocinationem praecedente, grata erat constituta non enim de Finibus ultimis, ast tantum de subsidiis, aut Mediis quae dicuntur, locus est ratiociniis. Si quis autem alterius gratia rem eXpetat, in eo etiam ne- Cessario praecesserat affectus aliquis benevolus erga illum cujus gratia rem cupit. FINIS UL-Ti Mus est quicquid propter se est expeten-

47쪽

PRAEc ipUAR. 3sdum: Unde cuivis homini sunt plures Fines CAP. IV. ultimi inter quos quidem fieri potest contentio, aut comparatio, ut sciri possit, quisnam majus

habeat ad vitam beatam momentum. In ea contentione, Siguus est ratiociniis locus cum quaestio sensu potius dirimenda sit, vel externo, vel interno, qui doceat, quaenam maximam praebent voluptatem vel rerum usu, qui monstret quaenam sint voluptates stabiles magis et

diuturnae. De CAUSI Eppi CIENTIBUs haec tradun- De Frientd AZiomata, vera omnino, aut vero simillima ii R i si io' I. Omnis causa est Res vera sive exit ens.

a. Omnis causa suo effectu prior est, si non Tempore, saltem Natura. id est, ut illa eXistat, non exigitur rei effectae existentia haec autem existere nequit, si non eXistat causa. Res enim vi effectrici praedita, non ab effectu suo pendet licet Causae denominationem ab se fectu sortiatur Nulla res sui est Causa. q. Neque plures res sibi mutuo sunt Causaeu' sive, in causis non est circulus. Ubi pri- mum agit Causa, me ullo temporis interval- lo, verus ejus effectus existit; licet non totum illud eventuum systema quod longa sorte actionum serie essicere statuerat. Nulla est in re facta vera praestantia seu perseectio, quam

non possidebat ipsa Causa; si non simili mo-

48쪽

De essem

PAR I do, praestantiore tamen, aut saltem aequali. - Nihil quicquam aget Causa quaevis, quae neque per suam indolem, et naturam, nec praesentem dispositionem in datis quibusvis adjunctis, ad hoc prae alio essiciendum, ad nunc agendum potius quam cessandum, determinata est, sed utrique parti indifferens

manet. Haec assensum nostrum rapere videntur, per se, sine ulla ratiocinatione.

tae aut creatίie durationem continuam, aeque

ac primam Xistentiam, causae effectricis virtuti acceptam ese referendamn sive eXigatur continua causae actio sive tanta rei creatae tributa sit a primo naturae stabilitas, aut perfectio, ut pro tempore statuto durare possit. I Nullus effectus, saltem nullus qui ab humana vi pendet, diutius manet quam donec causa operatur. Non mirum hoc videbitur ei, qui hominum eiu caciam perspexerit; quae Om nis, solis cogitationibus et affectionibus suis v xi e mutandis, et motibus in corpore suo inchoandis aut dirigendis, impenditur qui autem in Corpore motus Xcitatur, saepe sine ulla vi nostra continuatur: quaeque membrorum nostrorum ope contiguis imprimitur corporibus vis, ea nobis invitis, sine nostra essicacia, durare videtur.

49쪽

PRAECIPUAE. 37 Causarum efficientium seriem infinitam AP. 1, . esse non posse, me Causa prima et indepen dente, quae ostendunt argumenta sunt vero,

simillima quod scilicet, qu sque in ea serie

Terminus sit dependens et effectus tota ergo series effecta est. Cum tamen nimi sit exta seriem, a qua tota series pendeat aut eficiatur: quodque, de quaque seriei parte verum sit, a causae alicujus esticacia provenisse quod sit, potius quam non sit de tota igitur serie hoc verum erit, ejusdem causam aliquam externam

fuisse. His addi potest, quemque in ea serie

Terminum, dempto ultimo esse et causam et causatum et pro quoque termino esse Effectionem unam, et rem Effectam addito autem termino ultimo res effectas fore plures quam fuerant adtiones essicientes quId est absurdum. Quum tamen argumenta horum quibusdam paria et sim llima, illud nempe de toto infinito verum esse colligentia, quod de quaque parte est Verum, ad evertendam Spatii et Temporis insisnitatem adduci pollint hisce solis niti argumentis, in quaestione illa gravissima, an sit DEUS,

neque tutum videtur, neque necessarium; quum tantae potentiae et solertiae, per universum hunc mundum, tot ubique reperiantur vestigia, quae ducant ad Naturam quandam longe praestantissimam, sapientissimum et potentissimulo t

50쪽

st ENTI Div IsIONES PAR I mundi conditorem. Hanc autem naturam prae- stantissimam, a priore causa fuisse ortam, nulla

potest esse suspicio multo minus istiusmodi Rerum fuisse seriem infinitam cum quaeque in ea serie causa hujus mundi conditori, virtute saltem par vilis credenda esset . qui igitur mundum factum fuisse credens, ad istiusmodi causarum seriem, ne unicum Deum aeternum agnoscat, confugerit, cum Res tanta virtute pollentes, etiam manentibus eorum operibus, olim interiisse haud credibile sit nae ille sibi Deos innumeros in Dei unius locum subrogabit. Cause pati VI CAUsARU Μ etiam celebris est divisio,

si , t ΕΝΥΕ s. Contingentia vero, et Casus et For tuna, non veram naturam essicacem denotanta adhibentur enim haec nomina, cum effectus ita vel a causis naturalibus oriuntur, ut eos providere nequeamus vel a Causis liberis, ubi nullum nobis apparet incitamentum, quod causam

ad alterutram partem certo permoveret neque

indicium quodvis, unde spectator electionem praesagire possit. Contingentia igitur omnia, vel a Causis necessariis, vel liberis efficiuntur. Causae porro necessariae, quae sine consilio aut Voluntate agere videntur, Instrumenta potius sunt putanda, quae funguntur, potius quam faciunt; cumque agere aut impellere videntur,

SEARCH

MENU NAVIGATION