장음표시 사용
101쪽
Defit in maplari verbum forsis,incena
VITA B. IO AN . CHRYSO STOMI PER
episcopum creat ordine praefi ciens eum viculo cuipiam,qubd nulla suppeteret ciuitas. Alterum autem designat presbytem. Tres vero reliquos diuersis assignat os sciis, ut qui nequaqua ..Egyptii essent,sed prodiis sente disparatis locis. Ille siquidem Libycus siue Poenus erat, alter Alexadrinus,tertius Phara nites, alius vero Paralleotes. Hi quod prςter omnem
sue spe insignia patrit sibi obtigissent pignora, in omnibus morem gerebant Theophilo.Tum ipsos subornat ut sibi libellos traderent aduersus
illos tres. Ipse autem quos darent sermones clam pertexuit calumniis refertos. Hoc solum animo conceperat,vt his quς inserrentur libellis calu-niosis,i psi subscriberent. Hoc expleto,acceptos ab eis in ecclesia libellos ingressus ad Augustalium interpellat aduersus eos, ex propria persona implorationem ipsam complexus,calumniosos libellos deponit, orati sibi suppeditari militare subsidium ad exigendos viros illos ex uniuersa
AEgypto. Acceptis autem militibus ad numerum quingentis una cum edito in globum cogit multitudinem dispalantium,ac proinde ad conciendas perturbationes leui ex causa propendentium, hisque obarmatus insilit & grassatur in monasteria,quum tota nocte genialiter secum inebriasset seruos suos,& vacasset comessationibus. Et primum quidem horum fratrum ipsum Dioscorum episcopum per suos domesticos iubet taede deturbari per AEthiopas,&eos qui ne forsan regenerati essent fonte baptismatis, recepta in se eius ecclesia siue paroecia,que ab aduentu Christi nomenclaturam obtinebat Dioscorupoleos. Hoc facto, praedonis ritu spoliat montem, mercedem utique paraturus ac dispertiens audaculis istis adolescentibus,res admodum exigui momenti,nempe Glitariorum cellas omnes deprςdatus.Tres illos magno studio perquirebat quos alii in puteum demiserat,psiatho, hoc est,storea aut tegete o turato ore putei. His nusquam inuentis,eorum cellet aridis sarmentis iiDdem admotis defiasrarunt incendio. Quin & libellos omnes quorum lectioni intimo affectu ac studio acquiescebant, Vulcano tradiderunt. Puerulum insuper uti enarrant oculati testes & symbola sacramentorum' . His igitur gestis,placatus ab ira quς cum ratione omni pugnabat, denuo se recepit Alexandriam, locum cedens sanctis illis, ut alio profugerent. Eorum alioqui quidam ingressi Alexandriam cum suis melotis, nudi tamen sola accincti zona & linteo obambulabant ciuitatem x plateas,etas in lamenta ac fletu. Cives quidam hisce cognitis gestis, ad unum conglobati sunt omnes lampadas tenentes manibus, de ad episcopale domum abeutes in qua habitabat Theophilus
coeperunt eam incendere,direptis omnibus quae in ea erant,bonis. Erat& continuo depredaturi preciosissimos quotque thesauros .ni princeps veritus impendens periculum, festino accursu eo descendisset,ab iis postulans vi pro se ipsis responderet. Nec illi per haec sibi temperabant, vociferantes & nimisquam obstreperam tragoedia concientes, idque continentissime aduersus Theophilu. Princeps vero anxietate peracri circunsessus
102쪽
GEORGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. i
cunsessus non iniquum censuit,ut Theophilum traderet manibus p puli,& hoc pacto suae saluti fuga consuleret.In arcano quopiam recessu aedium episcopi ne a quoquam videretur, se occuluit, seque eo deiecit:
princeps autem arreptos monachos,vestimetis quidem eos amictuit, Mamictos abduxit in pritorium, ipsos adhortans, ut egressi ad populum
obortum sedarent tumultum. Egressi illi videbantur quidem certa persuasione ad id exhortaturi populum, at contra tanto amplius acclamabant,vel timenta in aera iactantes. Princeps vero e praetorio exiliens imter ipsos prolapsus manibus indixit, ut praestito flentio adhortans eos exciperent pro se excusationem,seque purgaret. Quumque illi parumper conticuissent, iureiurando se eis obnoxium reddidit & obstrinxit dicens. Nullo meo fiuctu hac vilitoria bonorum quae ad me attineat, Pe functus sum aut potitus. Haudquaquam Theophilus est bona cum fiducia ausus mihi concredere suum consilium,sed prςtextu quorundam licreticorum,qui peruertebat synceritatem fidei,quos cuperet in ordinem redigere ad orinodoxiam,me secum assumpsit ut illi suppeditarem mulitare subsidium Quod scdidicissem illum id voluisse exequi, non miliates exhibuissem,atnc fuissem ex urbe quidem egredi. Hisce verbis certius persuasi omnes ad solitudinem sua se receperui. Theophilus autem placando principi nauata per se diligenti opera, &iplius manibus non paucis muneribus impletis,cumque una cum ipso eos demuixisset obsequiis & eos qui primas tenebant,deliniuisset opulenta largition timore omni a se excusso ad propriam sede se postliminio recepit. Atqui etiatum acriore odio eum sunt prosequuti qui S liberali largitione corrupti fuerant,& bona pars ciuitatis insense ipsum oderat. Discipuli insuper Dioscori Sylvanum adiere Hierosolymitanum episcopum, quibus cum una cum presbyteris & diaconibus ' montis exierunt monachi vitae lau- 'dabilis treccti,alij item e diuersis sparsim contracti locis. Horum actione peculiariter sibi consentanea non fercs confragosus ille & obliquus serpens cociuit rursus Theophilu aduersum eos:qui praefervida indignatione deflagras literas scribit ad Sylvanum episcopum & reliquos, hunc
in modum continentes: Non conueniebat quidem praeter sententiam ac voluntatem meam hos excipere in ciuitatibus velitis. Quod si ignorantia a parte vestra peccatu est, condono vobis.Deinceps igitur perubgili cura prouidete, ne ad ecclesiasticum ullum ordine, non item ad pruuatam administrationem hos suscipiatis. Et hic per AEgyptu facta sunt. Beatus proinde Ioannes Constantinopolitanus episcopus quum haec
gesta sunt,eorum inscius erat,quippe qui multiiuga eruditione essior scebat,&hoc nomine habebatur celeberrimus. Monachi autem illi immodica adacti necessitate e locis ad loca alia transibat,& vltro citroquel raetervehebantur. Eousque perueniunt ubi comitatus & aula imperia-is, Ioannes quoque pro throno episcopali residebat, idque Dei gratia ac per principum prouidentiam,& ipsius genibus aduoluti supplices
103쪽
VITA B. IO AN . CHRYSO STOMI PER
precabantur, ut animabus multiplici calumnia oppressis suppetias se rei,& ab eis potissimum his sumus affecti incommodis, tantam rerum omnium iacturana reportauimus,a quibus si officio pro more perfungi voluissent,debueramus studium ac fauore beneuolentit sentire. Ad haec restitit Ioannes,vid Itque viros quinquaginta stola victique indutos sanctis laboribus intincta. Cum istis aderat & Isdorus prius quide aliquanto ipsi Theophilocharissimus, nuc demum infensissime inuisus. Atqui Ioannes peracri affectu fraternet charitatis extimulatus, exemplo Ioseph lachrymas continere non potuit. Ab ipsis igit ut sciscitatur causam. Respondet illi:Tu considens pater, nobis non fortuito vulneratis per insaniam Theophili papet Alexandrini. utique potes nostris vulneribus tumidis obducere cicatricem. Quod si etiam ipse exemplo reliquom episcoporum in fraude nos pertraxeris, siue veritus, seu timore Theophili correptus, nihil iam nobis reliqui fiet, nisi ut ad Imperatorem profecti ob oculos ei exponamus omnem prorsus improbandam malignitatem Theophili,idque in columeliam ecclesiastic traditionis. Qybd si assensus fuerit, persuadeto, ut nos sinat in AEgypto commorari, quandoquidenihil delicti admisimus aduersus saluatoris nostri legem, at ne ipsum quidem Theophilu ulla in se offendimus. Haec ut didicit primum Ioannes, viris illis deserebat honorem, nec prohibuit quo min' participes fieret publicarum orationum: non item dixit se eos admittere ad communionem & collationem sacramentorum, priusqua eiusmodi causam plenius internosset,qubd spe bona confideret memoriam iniuriarum facile immutatum iri apud ipsum Theophilum. Itaque viros ipsos hortatur de obsecrat ut Dei amore accens, inter omnia in siletiodc quiete degentes supprimant causam sui aduentus, tantisper alti dum mittam ad fratre Theophilum .eisque mansiones attribuit in sacra de quae ecclesia Anastasij dicitur,ut se recrearent & refocillarent:Ipse quidem ad subleuandam eorum necesiitatem non administrabat sumptus. mulieres autem
Dei amore sagrantes victum eis abunde suppeditabant, etiamsi in his nonnulli aliqua ex parte, diligenti opera ac labore manuum suaru nonnihil ad supplendum quod deerat,in medium conserrent. Et quidem illo tum tempore contigit quosdam ex Clericis Theophili esse inuentos Constantinopoli per serum spatiantes,qui se dicerent versatos in AEgy--ν dinis . ptiaca' dioecesi, oc erga Theophilum mutuam sibi vendicabat beneuo-eriurisdiis lentiam. Hos igitur ad se accitos Ioannes percunctatus est, nouissent ne
qui aderant,monachos. Illi studio tuendet veritatis adacti,testimonium reddiderunt viris illis, licentes beato Ioanni: Etiam scimus eos,& quia res, esse, plurirnum tolerarunt violentς impressionis. sed & si vis, prouideto ' nem.ne amem ipsis impartiare spiritualem communione, ut ne moerorem ingeras ipsi Papq:alioqui in cςteris comiter & perhumane eos excipito. Te etenim
addecet,qui sis episcopus, id quod faciendum curauit. Tunc Ioannes
stribit Theophilo hisce verbis supplicans illi, Hanc mihi ut filio ac fratri
104쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. O
prςbeto gratiam, de hosce viros complectitor sanctae charitatis sinu. Hisce Ioannis verbis nihil praestitit gratiae, ac ne attendit quidem, sed
ex diuerso destinat quosdam per Dialecticen ad ignauiam distractos
de quibus superius paulo ante di etiam est. Is etiamnum componit dc adornat deprecationes, ipsis eas traditurus , quas suo more nuncupauit περιεχο-s, complectentes siue concludentes, & id quidem opus uti omnibus est in consesso mendaciter quandoquidem circumamictum erat & indutum laceris ac multiplicibus scissuris calumniarum quas continebat de rebus incertis nec uspiam visis. Hic quum nihil ad manum haberet quo sugillare posset ac traducere vitam illorum, operam omnem suam in id conseri, ut in palatio exporrectis in illos digitis ostendantur esse magi & praestigiatores. Porro monachi quum vidissent nihil eorum quae ad se spectarent, recte confici aut in melius profici, multos ei opponunt 'axiotas, oc verbum omne mendax v9ὼDipia seriunt anathemate. Tradi denique iubet libellos legendos Ioanni qui νη- ostenderent quae attinerent ad meram tyrannidis speciem, una cum quibusdam capitulis, continentes quς indecorum sit nec fas dicere vel de insolentibus adolescentulis, ut nec a fide avocentur, tantum
abest ut apud persectiores vllam impetrent fidem. Rursus per seipsum
Ioannes, perque alios episcopos hortatur de obsecrat imponi finem motoriae isti aduersum te criminationi, Ut mutuam diuexationem de molestiam causis ab inuicem depellerent ac vitarent. Quumque literi, significasset Theophilo viros illos ad tantam animorum aegritudinem ac moerorem esse deuolutos , ut vel scripto te coarguant &accusent, qu are deinceps prouideto ut ad eorum respondeas obieetiones. Non enim patiuntur me auocari ab aula & comitatu principis. Ob eiusmodi scripta Theophilus furore redaccensus, se totum abarcuit ,totusque desciuit a congressu fratrum & monachorum suae e
clesiae, fugitans & Dioscorum ePiscopum qui in ecclesia consenuerat. Rursius Ioanni episcopo scribit: Equidem arbitror te no nescire inter Canones Synodi Niccnae hoc interseri edictum, quo loci prς-cipitur obseruari debere, ut ne episcopus sententiam ferat aut dece nat ulla de causa alterius extra fines praestitutos se dioeceseos. Quod
id interdictum te hactenus, mox ubi didiceris, tibi posthac temperato a conscribendis aduersum me libellis. Quod si quam ob causam venio iudicandus, ab AEgyptiis, non item abs te qui a me disparatus es itinere dierum septuaginta. Ioannes igitur acceptam epist iam quum legisset, eam penes te asseruauit.Monachis aute partis utrius que ea edisseruit quς profutura nouerat ad complexum mutuς pacis. Ioannis igitur semaonibus auditis pars utraque exasperata est,illa quidem quod tyrannide fuisset oppressa , altera quod nulla iam suppeteret facultas ineundet pacis absque Theophilo .Hanc ob rem iussit ut
105쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
preces effunderent aduersum illius calumnias. Hoc illis reddito respon 1b,& amandatis illis, hisce curis exemptis mentem assu it libertati. Post hae monachi illi quum secessissent ex parte iniuriis laesa& maleari
eta, scripturae mandarunt precationes multis versibus comprehensas& in ordinem redegerunt. Et haec quidem a monachis illis quas calumniatoribus gesta sunt aduersum Theophilum,& tanta,quanta qui Drue nouit. Iidem familiari congressu colloquuti sunt Augustis, acce-unt praeterea ad aedem sancto Ioanni martyri sacram, Imperatricem supplices apprecaturi. Et quidem monachorum partis oppositae ab Aulae praesectis detecta est supplicatio , simul & denunciatum adesse Theophilum , nec velle subire sententiam aut iudicari ab Ioanne. Peracta est supplicatio. Ea continebat sententiam qua per magistrum
aulae imperialis iubebatur Theophilus praesens vellet, nollet i subire sententiam Ioannis, & ipso iudice luere poenas. Super liqc monachis a parte Theophili stantibus edictum est,ut obticescerent ac silentio premerent crimina super quibus accus atur a sanctis viris seni bus,aut quae producta essent exorta a calumniatoribus, atque ita sane Elaphius amandatus est Alexandriam. Is aliquando tandem eo peruenit ad Augustalium ciuitatis cum Imperialibus literis,ut secum adduceret Theophilum, quς 5 hanc continebant verborum formulam : Nihil horum te clam fuit, nimirum quia Archiepiscopi hunc antegressi sua tyrannide & profligata temeritate sibi concreditam gentem ad extremam prope perniciem x cladem pertraxerunt, eamque in uniuersum terrarum orbem disperserunt. Quin & nunc ipsi cerni mus nuper simile quiddam contigisse, & cum prioribus commune.
Quod si ad haec quae quotidianum incrementum sumunt, mala, ipsi
conticuerimus: aut pessiim ibit imperium, aut certe subiectis imperio quiduis deterius continget. Et hςc eo scripsimus coarguere volentes tuam hanc incommodam & ineptam inidoneitatem , quod quum illic reprcsentes personam nostram, potestatem & principatum obtinens, nulla alioqui in re imitere mores nostros, sed attentius inhians donis, quicquid prccepimus habueris contemptui, nostrsque
nominis claritatem & gloriam pro nihilo duxeris, quare non iniuria aduersum te succensemus, ouippe qui nostram aspernatus sis serenitatem. Simul igitur atque legeris & quam primum mora nulla prorogata ad nos mittito Theophilum episcopum, ut re ipsa praeiudicatum . Vide, nihil ei deferas honoris aut reuerentiae ' conuenientis, non nescius quia nisi id modis omnibus expleueris, non mediocriter tibi metuendum est. Huc accedet, quia exauthoratus simul
α priuatus balteo, abdicandus es dignitate . Qui eum incusant, in his sunt episcopi quidam & clerici una cum Theodote sorore Theodori
106쪽
doti suppretioris, quem etiamnum destinato ad nos. Augustalius igitur susceptis imperialibus literis, & ad se accersito Theophilo indignatione & peracri ira succensius, cum ingenti interminatione obiecit ei quasi in thesauris suis condidisset & corrasisset ex gentilibu et ingentem pecuniarum vim, quarum fretus fiducia res tantas aggredi sit ausus in clericos & monachos alioqui a se ordinatos. Hi sale dictis sermonibus, de qui nihilo essent istis dissimiles, iussionem ab Imperatore sibi pr scriptam perspicue ostendit, ei dicens: Quam ocyssime nobis est enauigandum, re ad castra sue aulam principis abeundum. Porro rursum Theophilus per Georgium sororis filium quum matQ-pia amborum complesset prolixa ac liberali largitione pecuniarum,
principis, praeterea & Elaphij qui eo venerat ut abduceret eu, ut ςquanimiter ferret is rogabat,& tantisper extraheret tempus, dum pulcherrima quςdam aggregasset ex AEgypto & ex India varia esculentorum genera, una cum aromatibus quq secum ex Portaret Constantinopolin. Et hcc quidem de Theophilo, de ipsius autem monachis qui administiabant imperium, erant executi sententiam . Cause exercitium in ambiguam desiit & ancipitem controuersiam. Et quidem legum splendor iubebat exeri gladium ac distringi, at illi inscilices timore correpti exitum causis prorogant ne caderet ea The philus, quippe qui clanculum eos prς monuerat & deprecationibus adhibitis persuaserat, atque ita corruptus ordo iudicii in carcerem illos coniicit ad aduentum usque Theophili. Sed enim illa ' non ad- 'rbrectissis. misit sponsorem qui sua causa fidebuberet. Et quidem horum non h Vinulli in carcere diem suum obierunt quum ibidem permultum d ' triuissent temporis quod serius adueniret Theophilus. Iudices vero
post Theophili aduentum , quum rem totam pecuniarum corruptelis firmissime corroborassent, reliquos tanquam calumniatores postr ma facta inquisitione multarunt exilio, ut habitaturi adirent insulam Proconnesum. Proinde Arcadius Imperator literas scribit Innocentio Papet sub hac verborum complexione. Victor penes quem sunt tropheta Arcadius Innocentio Pape R mano ac mansueto admodum patri valentem esse. Monachorum quidam ex AEgypto accesserunt ad imperialem hanc ciuitatem, nosque
adierunt interpellantes aduersus Theophilum Alexandriae episcopum,nobs': libellos tradiderunt expostulatorios,& quibus ei crimina obiiciunt. Itaque ipsi prccepimus, uti ad nos huc transimitteretur una cum muliere quapiam dicta Theodote, quq quidem iuxta aliorum relationem, totius causet istius radicem probe nouit. Pr terea aduersus eundem episcopi & clerici videntur causificari velle,quum debeat omnes secundum Deum ab episcopis iudicari. Talis enim synodus colle-
107쪽
VIT A B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
cta omnem maligna de factiosam suspicionem a se propulsat & excludit citra ullius personae commiserationem Sc corruptam affectionem, bona fide pronuntiat quq legitimo iure competunt utrisque partibus. Tua igitur paterna sanctitas dignetur scribere ad unamquamque ciuitatem,ut pro more occurrant,ieque reprς sentent in hac emergenti synodo,&congregentur in hac Imperiali ciuitate cum his quos elegeriscu administris de vicariis apostoli sedis, qui id apud nos sedere debebunt cum Dei amantissimis episcopis, omniasque controuersias de contentiones suo iudicio decidere iuxta ecclesiasticos Canones ritus S: sanctiones.Non enim sinemus rem tanti momenti manere indiscussam de indisquisitam, ipsi strenuam nauabimus operam, ut lucidissimis de indubiis probetur argumentis. Valereto optamus honorande pater. Ad Honorium insuper fratrem suum scribit 5: haec: Quum ipsi nos fortantoti vacaremus moderandis imperij negotiis,Theophilus Alexandriae episcopus clanculariis &insidiotiis dolis enixus est nos nostro fraudare imperio simul Sc debito honore. Eo extimulabatur ac festinabat propter fidem tuam quam praeter sacros Canones est commentus, inque suo episcopatu a se confictam. Quidam enim ex AEgypti monasteriis nos adisrunt,qui aduersus eum nec mediocres ob causas dequerebantur, nobae. que libellos tradiderunt expostulatorios de criminum obiectionibus interspersos,quorum absit ut nobis male conseiu simus aut vel unum e Ium caput praetercurramus impune de iniudicatum.Tua igitur serenitas solicite procuret deque his instruat Innocentium Papam. Cura mittendos Galliarum episcopos una cum ipsorum suffraganeis, ut inueti una cum episcopis nostri prouinciarum praesides citra personae delectum aut acceptionem, hoc est, bona fide pronuntient sententiam. Acceptis utrique talibus literis,inter sese cosultabant. Ordinatum itaque est quia deberent descendere Constantinopolin. Alias item literas exceperunt ab Arcadio Imperatore,quibus palam significabat reliquos episcopos appulisse,ut ne illis ut consentaneum est credere) ad nauigare cunctantibus, Romani quam vellent diutius cogerentur tempus terere Costantinopoli. Hoc inito consilio, Innocentius Papa actutum literas mittit
ad Italiς Galli que episcopos, hoc est, ad Chromatium Aquilegiae,
Berenium Mediolanensitum, Tmilium Beneuentanum, Cythegium de Gaudentium Galliae episcopos, se ut accingerent ad profectionem Constantinopolitanam, nec ullatenus moram traherent. Accipiunt autem eadem de causa responsum aliud , ut ad iter expediti Inuenirentur , eamque curam demandat Valentino de Bom facio
Pr sbyteris Romane ecclesiae . Ipse itidem Arcadius Imperator non apposuit deinceps scribere ad eos de eiusmodi negotio, sed neque re morim. sciuit ' episcopum conscium fuisse initi inter se consilij. Sed enim illorum aduentum prcstolabantur, etiam si non descenderunt Constantinopolim.
108쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. M
tinopolim. Quum autem cardo istius negoth in hoc consisteret statu, ad aures Theophili sermo prouectus est, sed plane me lax,quasi Ioanes
ad communionem facramentorum admisisset monachos, sieque comparasset ad subsidia eis exhibe la quoquo modo &quacuque ex causa, nec hos modo qui stabant a parte Dioscori & Isidori, esset viturus ac propugnaturus. Cetterum Theophilus quidem causam dissimulantet praetexebat Cleri totius, suam alioqui indignationem explebat. Inerae enim illi studium nimis quam amabile & apprime gratiosum, si quem deprehendisset delatorem dicere aduersus episcopos, nimirum siquis dixisset:staterqubd hoc admiseris, Ioannes ob hoc te cotemptim trans misit. Et quidem ipse Ioannes fuerat pro se responsurus aut te ignorasserem eiusmodi tragicam, aut certe veniam postulaturus, siquidem quod ad hoc attinet, admisisset aduersius Theophilum quod ei obiiciebatur. Itaque Theophilus epistolas trans inittit aa finitimarum ciuitatum episcopos, tegens quidem suς mentis destinationem, de libris vero solius Origenis praetexens scilicet querimoniam, quorum testimoniis ante ipsum Athanasius identidem usus est ad confirmandam fidem in suis orationibus aduersum Arianos. Ingratiam tandem redit, & sancit amicitiam cum beatissimo Epiphanio,viro utique sancto, Constantiae Cypriorum insulae episcopo, qui & ecclesiae praesederat annis sex & triginta, quum is notam infamiae tanquam haereseos inussisset Schematari,
Epiri amasti & Syticio beatae memoriae. Diuersias enim abibat ab illis quod prius noluisset Epiphanium animum appellere librorum Origenis lectioni, sed in totum a se recellere. Itaque Theophilus quod aliis
insensus esset episcopis, quς omnibus visa erant, nec ulli non conspicua,
palam negauit: tunc autem primum sibi amicitiam Epiphani j asciuit, quasi poenitudine ductus idem cum eo sensisset. Ipsum sic conciliatum instruit&extimulat ut synodum celebret Cypriorum episcoporum in hoc,ut libros Origenis inuisios redderet sic palam traductos. Is ob praecellentem ac summam pietatem, illicibus literis Theophili facile in fraudem impulsius est. Quum autem episcoporum illius insulae collegium consedisset, palam interdicit lectione quidem eiusmodi libi rum Origenis,idque ut ratu fieret, iubet conscribi & transmitti quoquo- uersum literas.Theophilus igitur quum sibi conciliasset ceu pr da Epiphanium pietate praesignem ac famigeratum, ac proinde nosset se non intaliciter scopum attigisse destinatae voluntatis,& hac fretus confidentia numerosam episcoporum multitudinem collegit etiamnum ex vicinis ipsi Epiphanio, aduersus libros Origenis ut ei adornaret calumnia qui ante annos prope ducentos suum diem obierat.Sed enim non hunc sibi praestituerat velut primarium scopum, quin potius hoc commento viam assectabat ad expetendam ultionem de Dioscori discipulis. Atqui Ioannes non magnopere solicitabatur pro his quae sibi nuntiarentur
de Epiphanio de ipso Theophilo,ut qui mentem accommodaret docen
109쪽
dis ecclesiis. Efforescebant quidem ecclesiae per eius assidua m eruditi nem, excitata autem aduersus eum calumniosa molitione, nihil ali qui considebat quod iniquum esset,quod a ratione esset alienum,secum nihil statuebat. Porro in ciuitate vir quidam senatoria dignitate praeditus, The gnostiis nomine. Hic Christi amantissimus eret ' oculis impraetermisse Dei timorem conseruabat, quam ob causam ab Imperatore nimisquam diligebatur. Erat autem & alius quis iam etiam ipse Senatoris authoritatis, nomine Gaius, Arianus superstitione. Hic inuidia extimulat', apud Imperatorem est calumniatus ac falso detulit Theognostum quasi ipsum una cum Augusta atroci contumelia aspersisset, nimirum quod eam appellasset M V, perniciem aut exitialem pestem, de quia inexplebiliter pecunias colligebat. Iubet ergo Imperator e vestigio quidem Theognostun in exilium ablegari Thessalonicam, facultates autem suas omnes proscribi, pr ter suburbanum praedium extra urbem situm,quod in nutricationem uxoris do liberorum a multatione liberum fuit & immune. Quumque Theognostus in exilium abiret Viamque capesseret,ea calamitate oppressiis in morbum incidit,quo de defunctus vita est.Sed enim eius uxor cernens qua uta assiictio & clades
ex improuiso viriam suum adorta esset, simul&se fraudari per extorsionem sua omni substantia quae admodum copiosa erat, inexplicabili animi aegritudine contracta est & oppressa, sussque secum assiimptis liberis sub asylum ecclesis confugit, nempe ad beatum Ioannem,&ei
quae sibi contigissent,indicauit uniuersa. His autem auditis episcopus qui erga omnes pio semper tangebatur affectu commiserationis, ali nsique calamitatibus indolescebat, eius taedium & anxietatem animi
demulcere coepit sermone consolatorio, dicens: Moerere nolito o mulier,neu contristeris, quin potitis quae tibi tuoque coniugi contigeruntatactiones,eas excipito cum ingeti gratiarum actione, arbitrum quide& latronum simul&iudicem in hac tua viduitate habes Deum, patre vero pupilloru tuo . Quae enim nobis conducunt, ipse nouit omnia, &abunde nobis administrat tanquam vernaculis & peculiaribus famulis.
Theognostus quaquam in exilium iniuste diem suum oppetiit, ea mors nihilominus cessit illi in aeternae vitae fruitionem, in perditionem vero& inexorabile supplicium ipsius delatoribus. Hisce nec dissimilibus verbis eam quia fuisset consolatus, a se emisit domum, indulta ei facultate ut ex hospitalari domo ecclesiae matri, liberiuque eius abunde sumptus suppeditaretur in alimoniam pro decenti statu. Ioannes autem secum reputans quanam ratione, quoue Pacto ab Imperatore postulare posset
mulieri huic restitui in solidum & suas & viri facultates, nullo id se facturum fructu animaduertit. Siquidem malignus ille hostis aliud quoddamalum veluti ventilabro suς malignitatis exussiauit aduersus inscelicem illam & suspiriosam mulierem ac liberos ipsius, aduersus insuper beata
110쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. σ
Ioannem. Cum enim vindemiarum tempus appetiuisset, quo quidem interueniente passim omnes egrediuntur ad vindemiandam suam vineam, ipsa Imperatrix Eudoxia se ut exerceret, egressa est ad imperialia suburbia. Dum via praeterit, ingressa est suburbanum praedium Theognosti, sulique manibus e vite racemum botryonis & uuae praesecuit, Mincisum comedit. Qui ei propius adsistebant, dixerunt: Resina, vinea haec alieni iuris est. Cauerat autem lex imperialis edicto, ut sit Imperator aut Imperatrix suburbium fuissent ingressi, idque perambulassent, de quiduis ex eius fructibus delibassent,caderent loci proprietate, neque in eam ditionem quicquam potestatis aut iurisdictionis in posterum obtinerent, sed & hic quide addicitur ealatinis, & in aulicorum cedit usum, dominus autem ius praedij & loci libi vedicat, aut alterum qui fuerit Imperatoris,quem nondum ipse Imperator sit introgressus, aut certe tantundem preth & irrogatae multae accipit iuxta aestimationem proprij loci de preti j ex Imperatoris aerario dependendi. Iussit tandem Augusta suburbium quod Theognosti suerat, iuxta utriusque loci rtem titulo-
tenus asseri iuri imperialium: hac quidem via cupiens diuexare viduam illam una cum eius liberis, ut vel sic praeconceptam iracundiam aduersiis mulierem exaltaret, & adoriendi Ioannem commodior occasio sibi suppeteret. Praetextu enim occasionis alicuius captabat, qua oblata incommodare posset Ioanni,eique adferre noxam, ut ipsum temeel liuius ablegaret ab ecclesia aut a fide. Hic enim mos illi perpetuus miserescen
di his qui eiusmodi calamitatibus opprimebantur, siquando inaudiisset tale aliquid contigisse. Haud dum limis oculis contuita fuisset viduam cum pupillis liberis tam atroci iniuria affectis, nec omnino permissiura fidisset quempiam commodare illi operam, id quod coisit. Raec autem
cum beatus Ioannes intellexisset per Eutychum Archidiaconum suum, virum utique probitate vitae, ac morum ornamentis perpolitum, haec ei renuntiari iubet: Qua fide,qua charitate erga Christum flagrarint pare-xes nos ii, quam item obseruarint vivendi disciplinam, nulli non perspicuum esse puto.Ipsorum enim precibus persuasus est, & si penumero in
illorum probitate acquiescens se sivit exorari &esse placabilem. Tibi quidem sceptra liqc imperij terrestris quibus gestandis successisti, attribuit, idque non exigentibus meritis operum tuorum, non etiam Ut te
declaret haeredem fore regni coelestis.Diuitiς enim, gloria,& quanti belspectabilis splendor mudanς ambitionis die illo tremendi ac sermid bilis iudici j nihil nobis emolumesi adserent, sed sola recte vivendi disciplina quae probitate operum conseruatur.Horum igitur vide ne tibi o repat obliuio, aut timoris Dei, perspicue sciens quia omnium nostrum vel ipse Ealitus in ipsiuis manibus consistit. Et is quide adiecit, Iam quo ties vult, nos qui sumus puluis ac cinis paulo post in terram redituri, tenebricosisque in locis ac lumine cassis habitaturi, sicuti Imperatores omnes qui nostram praeverterunt aetatem, quid tunc quidem fuerint, quid