S. Ioannis Chrysostomi, Constantinopolitani quondam archiepiscopi vita, authore quidem Georgio Alexandrinae ciuitatis archiepiscopo, at nunc primùm è Graeco in Latinam tralata coloniam per Godefridum Tilmannum ..

발행: 1557년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

VITA B. IO AN . CHRYSO STOMI PER

lacius succestarem excepit sui principatus, seq; recepit Constantinopolin, suae administrationis repositurus rationem. Illa vero miserabilis vidua exurgens enauigauit post ipsum, & abies profecta est in comitatum

aduersus eum expol tu latura & obiectura crimen. Imperator autem ut mox rem totam rescivit,iubet praetori ciuitatis ut extorqueat veritatem,

vίque adigat, donec quae ab eo expressa suerant per iniquitatem, viduae

refunderentur omnia. Praetor vero causam omnem viduae nillili ducebat. Is enim praeses authore illo obtinuerat suum principatum. Atqui mulier pensiculatius cum vidisset se adeo nihili habitam, adit quendam ex naucleris Imperatricis, & eum Constantinopolitanum. Haec quum edocuisset eum quae aduersum se gesta essent, ille misericordia motus est super eam, & quod multum obtineret fiduciae apud Imperatricem, introduxit viduam ad eam, &haec denuntiat quam esset passa iniuriam.

Continuo autem hora eadem emittit Imperatrix duos excomites, qui Paulacium ad se adducerent Is cum aduenisset,dicit ei: An non tu ad solitudinem redegisti Alexandriani totius bEgypti metropolin Tu eam sic moderatus es,sic constituisti id inhabitasti,quasi sic esses iussiis a nobis. Respondens ille ait: Regina, non eam ad vastitatem perduxi, neminem concussi, neminem affeci iniuria.Imperatrix ad eum: Ecce haec una est earum quas iniuriis assecisti, abs te reposcens quingenta aurea nu- misimata. Suppetsi ne tibi ratio qua te expurgare queas Z Tum ille ait:

Neutiquam tua ignorat maiestas,quae mihi suppetebant praecipua,quae praebuerim repone la in promptuario publico, prius quam principatum accepissem ciuitatis illius. Haec e diuersb dixit: Nihil horum resciui: veruntamen haec frustra. Per salutem Imperatorum nunquam prius te sinam hinc abire, quam abs te suerint repetita centum precia auri. Haec quum dixisset, precepit excomitibus,Vt eum affigerent, donec exolui Dset praescriptam auri quantitatem. Paulacius, ut qui nosset iussionem

eiulmodi indeprecabilem esse & ineuitabilem, praecisum aurum dedit, de absolutus est. Accepta ab eo hac summa, ex ea dedit viduae sex & triginta numismata, & a se eam emisit. Egressa est mulier flens &eiulans s uper hoc quod sibi inopine ac praeter sipem accidisset malum. Et haec illam adorta est secunda calamitas. Cum autem audiisset de beato Ioanne, quia exciperet tuendam causam opprestarum,eorum prςsertim qui auxiliari omnium ope destituerentur, procidit ei,arcana omnia velut in sinum amici deponit, quae consequuta fuerant per Imperatricem ipsius gratia aduersus Paulacium, & quia cum sperasset eius opera assecuturam commiserationem, & de aduersario iustam ultionem, lato grauiore iniustitia per eam affecta est. Haec quum didicisset Ioannes,& commiseratione eam prosequutus, eo maxime quod dixisset se scenore accepisse aurum ab his qui usuras Alexandriae exercebant, iubet ad se acciri Pau-

lacium in fanista Dei ecclesia,esque dicit: Uti par est credere, ipse videtis

contumeliis velle assicere Deum patrem orphanorum, de iudicem viduarum

92쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. 3

duarum. Tene clam est, quam durum sit tibi aduersus stimulos calcitra-Dὶ Modo sane huic humili mulieri restituito quingenta numismata,quq quidem praeter omnem iustitiam ab ea vi extorsisti, ut ea appedat de adnumeret iis quibus obnoxia est,ut de ipsa sibi silique liberis redimat vexationem quae eam deplorata de immedicabili assiictione undique obli det. Quin de tu eximere tandem, id liber eris a vinculo illius tuae iniquitatis. Respondens autem Paulacius, lixit ei: Ad Augustam prius accessit eam interpellatura aduersum me, quippro summa quam haec a me reposcit,mul tauit me precio centum aureolum nummum, quam quide miliam, profecta ad Imperatricem, ab ipsa utique reportare poterit. Quid iam aduersum me vociferaturὶ Respondens autem Ioannes dixit ei: T etsi Augusta abs te exegit eiusmodi quantitatem pecuniae,uti asseris sed de haec multa est iniquitatum in tuo principatu abs te commissarum,ίdque ea de causa perpessus es. Iustitiam huius pauperculae non limis oculis prcteribo. Quare si quid ab ea extortisti,vide ut in illidum restituas. Ne mihi tu phetextum Augustet opponas: Dico enim tibi nunquam te hinc exiturum, tantisper dum plene ad extremum usque obolum exolueris summam per iniquitatem extortam. In ius praeterea ipsius cedent ab Imperatrice eidem dono collata triginta sex numismata, idque ratione impensarum. H qc ut agnouit Imperatrix,iubet significari Ioanni per internuntium dicens: Absolvito Paulacium. Quod enim ad hanc attinet causam,ab eo iam exegi quod abunde sussicit. Ioannes aute e diuem

so eidem significauit per eos qui milli fuerant ad se, Mihi loqueti crede, ne titillum quide remittetur ex his qui vi extorsit ab hac holpite de ope

omni destituta muliere.Iterato Imperatrix ex contrario indicauit Ioanni dicens: Absoluito hominem. Ad haec contra Ioannes, Si quidem iubes vi abibluatur, mitte ad viduam quingenta aurea numismata. Haec quum inaudiisset Imperatrix relatu suorum 'secretariorum, indignatio- eertu ne de incandescentia animi oppleta dixit: Vti video, hic ab Antiochia venit,ut edicta Imperatorum redderet inessicacia. Hora mox eadem iubet Centuriones duos eo proficisci una cum ducetis militibus cum in datis edicens eis ut ingressi ecclesiam iniecta manu illinc Paulacium abriperent,dec manu episcoPia uellerent,abs lutumq; reduceret domum. Illi cum ad limen usq; peruenissent vestibuli ecclesiet, ac voluissent ingredi, viderunt angelum Domini pro foribus vestibuli stantem, manu sua rhomphaeam tenentem manu e vagina exertam, eosq; abarcente ab ingressu vestibuli. Conteptati igitur eiusmodi spectaculu, vehementi timore correpti sunt, de ad Imperatrice reuers,cu tremore quς vidissent eidere nuntiarunt, simul dc quonam pacto aduersum eos ipsam distrinxisset rhophetam. Hςc cu inaudiisset Imperatrix,exterrita est, δc metis pertum batione consternata una cu stupore, ne sic tamen prςconceptu aduersus

Ioanne odiu ab animo profligauit,sed prcsractius acquiescebat prςcoceptae aduersus ipsum simultati dc inimiciti ,opportuna obseruas occasi

93쪽

VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER

nem odia i inquirens quo se de Ioanne ulcisceretur.Imperatrix igitur rursum misit Phormentium nomine,pr cipus vero dignitatis,uerbis ad persuadedum compositis rogitans ut absolueretur Paulacius. Sed enim eximius hic Ioannes nullum cessiit locum assentatoriis illius suadelis,sed constanter prius a se dictis acquiescebat, dicens se in primis velle miser, bilem viduam hanc reditam a vinculo iniustitiae qua ipsam inique oppresserat Paulacius. Deinde quia magnopere sibi curae fuit salus Imperatricis. Paulacius vero se cernens ludere operam, nec quicquam ex ea re relaturum emolumenti, reuersus domum suam,secum aduexit quingenta aurea numismata,& ea praesente episcopo tradidit viducisici absolutus est,ut abiret in domum suam. Reversa item est &mulier in ciuitatem

suam, Deo trascribens gloria, qui sibi ope tulisset subsidio & opitulati

ne Ioannis episcopi. Ipse aute totus incubuit cosuetis sibi admonitionubus ad instructione populi cupiens auocare omnes a vitioso affectu aua, ritiq. Exactis diebus aliquot,rursus B. Ioant Imperatrix per quosda Palatinos significat,& quide quadatenus intelans minas, aliqua Vero ex parte bladies assentatrix, eu adhortas se ut in postem auocaret ab omni intercessione,siue cotraria oppossitione aduersus e dices & hςc: Fine deinceps imponito, ut ne clam te insinuas 5: obrepens te ingeras his quae imperatoru sunt propria. Neq; enim tibi ex ossicio couentui. Ab eiusmodi igitur animi cometationibus te avoca, quemadmodu & Imperatrix sibi teperat a rebus ecclesiasticis,eas tibi permittes, tem codigno prosequens honore. Itaq; quado utriusq; cura iunctim annexa nihil adfert comodae& bonet frugis,faltem posthac delige quod ex ossicio addecet te. Pr esto moderadis rebus ecclesiasticis. Negotiis ciuilibus ac publicis ne teipsum

inseras.Neq; enim te patiar ita agentem.HςC cum inaudiisset B. Ioan es,

magno animi ' moerore pene contabuit iecuinq; disserebat,dices: auidieam tandem de hac fiet,quae adeo impudenter loquuta est, suisque improba -- γ' dis operibus aduersum se conciuit iram Christiὶ Quumque vehementer ingemuisset,respondens his qui missi fuerant, dixit: B. Paulus clamat, dicens:Si hominibus placerem, Chi isti seruus non essem. Rursus idem ait: Argue,increpa,obsecra. Iterumq4Mihi quide dicere non pigrum,uobis auic tutum. Verutamen non ita ibadio contederim, ut perfectione legis nostr apprehedisse videar, S: omne omnino ruga vitasse:sed ut per prouidetiam domini prςseruerincolaminatus ad extremu usque vitet halitu. Quod si ea in meis enarrationibus reprehedissem, ne sic quide debuisset me conleptim danare dc assiigere. Video equide ea abhorrente a decoro sui status,& externa a Christi esse madatis. Nihilominus aduersum persena ulla,no eius, no ite alterius sinat me diis deprehedi Bisse columeliosum. Fateor equide,quia eos si se si verut pervinci auaritiae vitio, no desj coarguere,sed nec coqui esca.Quodsi libera est des unis ab eiusmodi vitiosa animi perturbationcitato couemebat ea magis spiritu exhilarari,

ut quς se nosset comemoratione istius flagith nullo susi di pudore. Sin

94쪽

Cgo RGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. 3s

se intelligit succubuisse isti flagitioso sceleri, & esse ia dictis obnoxia,sci

ens nouerit quia no ipse ego sum qui coarguo, aut qui asperga eam ulla columelia,quin potius opera ipsius sunt. Qui enim facit peccatu,seruus

est peccati,ncuti ab Apostolo ipso docemur. Quid enim est quod ipsam abarceat ab explendo bono opere Θ Aut quid illi profuerit, si mundum

uniuersum lucretur,ammae vero suae detrimentum patiaturi Aut, quam dabit homo commutationem pro anima sua Hisce admonitoriis semmonibus ac pluribus quum homines illos animi consternatione ac stu pore perculi isset, dimisit in pace, Ut quae audiissent, renuntiarent Imperatrici. Illi autem commonitionem scriptis proditam cum accepissent, nihil non retulerunt ei,addentes quia hodie audiuimus verba hominis, qui ne mortem quidem exhorreat quamlibet fuerit sermidabilis, siue gladio instigatur, seu immergatur marinis fluctibus. Hic omnium a se solicitudinem excussit,nec quicquam cettera reputat.Vnam hanc desolam obit curam. Quos videt vitam traducere praeterquam decorum sit dehonestum,coarguit oc increpat. His adde,quia talis quum siti,se non sinit expugnari. Haec quum praenarrassent Imperatrici, obtulerunt de chartam, in qua erant descripti eius sermones, de ad se accersito uno esuis iudicibus,caeteris clam legit ei. Quumque intellexisset quanta ineΩset vis chartae, tanto est maiore indignatione oppleta, de furore excanduit. Quin hisce rebus ad hunc modum constitutis, ecclesia nihilominus quotidie restorescebat in melius, uniuersaque ciuitas sie recipiebat ad complexum pietatis. Vigebant castitas & psalmodia animarum aliatrices. Totius boni atque honestatis osior diabolus qgerrime tulit obse

uari haec ab his quos semel euicisset, quos utique sermo Domi ni per Ioannis doctrinam ab impuro illo auocarat, cuiusmodi suerant, qui prius

toti flagrarant in fano amore equestrium ludorum, de theatralibus spectaculis. Eos qui derelictis haris, ac vilibus diaboli stabulis resipuissent, fistula illa linguae perquam amabilis complectebatur de admittebat in

domum legitimi Patris, intra mandram benignis imi illius ovium Pastoris. Tantum tamque radiosum fulgorem verissimae philosophiae exim ij illius viri nequaqua passa est inuidia, ut se latius effunderet: sed propriis molitionibus ac machinis imperialem illam ciuitatem, verius uniuersum terrarum orbem spoliauit insigni dexteritate linguae illius simul descelici supra modum ingenio.Quidam enim dum se mutuis ac diuersis odiis collisissent, nescio quas causificationes ac praetextus obtende- . bant, nimirum quod viri istius celeberrimi claritatem sulgetrae instar

explendescetem,uirtutesq; contueri nollent. Aduersus eum proinde ex- Ιo .chos .

postulationes multis gemitibus ac suspiriis plane dignas comenti, per 'pensa licet suae in eum perspicuitate subornate calunt c,sua nihilominus explere aggressi sunt iniquitatem. Pr sultores autem istius calunios ς de- purans. lationis fuere sicuti planc nouit uniuersus terraru tractus) Acacius, Antiochus,Theophilus de Seuerianus,qui quide quod no erant, dicti sunt: Dia

95쪽

VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER

quod autem erat reipsa, dici non sustinent. Ex ordine clericor prest,

teri quidem duo, diaconi autem quinque. Illi quidem illegitimi ac degeneres, hi vero ex malitioso genere prognati, in unum conflati sunt& coorti . Me clam est,tutum ne sit & vacet periculo tales profiteri fuisse presbyteros & diaconos aut ς imperialis. Duo aut tres & ij soli qui vires neruosque suggerebant ex Theophili satellitibus, militari ope con

certantes. Ex mulieribus vulgatς famς, vidus quidem tres,opulentae autem per viros iactura suς ipsarum salutis, quq & multam pecuniarum vim rapto extortas possidebant,liae erant,Taraxantria, Anasistria, Mars a Probi,& Castritia Saturnini uxores.Eugraphia insuper Amphi mani-ste. Reliquam secem vel pudor est ore depromere. Et ni cum essent corde corrupto, inque fide vacillarent, ac perinde atque V sanientes per Gbrietatem, in unam conspirarunt in uice & execrabilis doctrinae sententiam, aduersus ecclesiasticam pacem torrentem moliti perditionis. Contigit enim illo tum tempore Acacium Beroensem episcopum cuius nos superiore loco commeminimus, & uti praedicabat in scire se tanquam ascopo esse hallucinatum, nimirum a bono hospitio,& eam ob rem moerore contabestens,indignatione redaccendebatur,&quasi qui ab Ioanne nihili esset habitus, intolerandis cogitationibus deuictus sermonem deprompsit ex abundantia quidem cordis, sed plane dignum sua unius petulanti debacchatione, idque de nonnullis clericorum Ioannis i uiti chilia. quens:Ego ei adorno ' fideliam siue ollam. Ex ea igitur die coniunctus, dra Einm. ac veluti compactus Seueriano, Antiocho & Isiacio Syrisco in cau sis forensibus vaferrimo rabulae ac latratori, eorumque praeduci & doctori, qui falso dicuntur solitari j siue monachi, ut qui nullo non tempore vitam detriuerit in maledicentiis & insectationibus aduersus episcopos.

Et isti decernunt scilicet,&tractant aduersus Ioannem, verius oppugnant gloriam Saluatoris. Et hi quidem primum missi Antiochiam in

eius adolescentiam ac iuuentutem anquirunt, siqua admisisset delicta. Simul autem atque defecerunt scrutantes scrutinia, nec quicquam reprehensione dignum quiuerunt deprehendere , exploratores amandant & Alexandriam, eiusmodi studia affabre & artifici sapientia scilicet pertractante Theophilo. Equidem is simul atque aperuit libellos suc

riliis,AD. sententiae indices multa cum taciturnitate, nempe' latronum in mo- te rem . Singula perscrutabatur, modum perquirens obtinendae occasi nis fortuitae vel unius e multis. Secundum ea tempora, vir quidam erat

Alexandriae nomine Isidorus ordinatione beati ac vere magni Athanasij prest yter,annum agens aetatis octogesimum, quem Romanorum plurimi probe norant ob causiam & tractationem rerum ecclesiasticam,

quippe qui a multis retro temporibus Romam adiisset, peregrinorum& hospitum Alexandriae exceptor. Erat autem & Petrus quidam Alexandrinensiti ecclesiae presbyter primarius. Hunc Theophilus Q in sen- se odisset, costituerat eliminare ingressu ecclesi crimine illi obiecto, lmulierem

96쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. 39

mulierem superstitione Manichcam quandam adluisset ad susceptionem sacramentorum,quq n5dum eiurasset superstitiosam haeresim Manichςorum. Verumenimuero respondit Petrus eam superstitionem reliquist e,seque ipsam excepisse non praeter mentem Theophili de sententram. Agerrime tulit Theophilus responsum, ut qui videri poterat hac adornasse calumniam. Apud se enim dicebat quod fuerat ges tum, neminem resciuisse. Adversus calumniatorem Petrus testem citabat Isido rum,quem nihil latebat eorum quς de muliere dixisset Theophilus. Sed enim illo in tempore contigit Isidorum in ciuitate imperiali, nimirum Romae, vitam degere. Fuerat siquidem a Theophilo ipso amandatus ad Damasium Romς episcopum,ut una cum Flauiano Antiochi ς episcoro allegeretur, ipsum', asscriberet catalogo, quo cum familiarem cepisset

congressum, ac societatem iniuisset, EuagriJ causam interruptam annorum viginti spatio. Meletiani enim ob iuramentum quoddam iudicio contendebant aduersus Flauianum. Isidorus igitur redux e Roma cum se recepisset Alexadriam, in testem accitus a Petro,dicebat Manichiam

illam ad voluntatem dc consilium episeopi suisse excepta, quodq; eam

participem secerit sacramentorum. Eam ob rem impotenti ira totus incanduit ipso momento Petrum exegit a communione altaris, secum

retulans quonam pacto dc Isidorum a te missiam faceret:id quod tademefiecit. Mulier enim quςdam vidua, nomine Theodote soror Theodori pr toris Alexadriae numismata aurea mille Isidoro dat iureiurado eum Dω M. sibi obstringens coram altari Saluatoris, ut pretio totius summae vestimenta coemeret induendis mulieribus pauperculis Alexandrinorum, neque id innotesceret Theophilo, quis tradidisset, ut ne acceptas pecunias insumeret coemendis lapidibus ad structuram qdium. Accepta igitur aurea numisimata Isidorus erogat in usus paupercularum ac viduarum. Resciuit de hoc alicunde Theophilus. Nihil enim eorum quae omnibus in locis fiebant, illum latere potuisset. His gestis ad se accersit Isidorum, de quidem ggritudinem animi moderate dissimulans sciscitaturnum res sic se haberent. Ille autem nihil inficiatus, consessus est se inse

uiisse rei huic administrandae, suamque navasse operam. His auditis, tabernaculum ingressus ingemuit, denuntiatusque est adesse Eplices una cum Christophane. Porro ille in inquirendo plane norat inuertere so mas uniuersas responsionis ab Isidoro sibi reddit . Quumque aliquan- tisper interquieuisset,duobus nimirum mesibus, in medium profert papyraceam cliartulam, dc comprobata ' sacerdotali functione, pr sente Isidoro dixit: Hasce literas ante annos abhinc decem 3c octo excepi aduersum te Isidore. Quodque tum multi uariis distinerer negotiis,rem totam obliuione detrivi. Nunc autem alteram chartam dum requiro, i ueni hoc de te capitulum. Pro teipso ad hoc responde. Continebat autem ea charta obiectionem criminis Sodomitici. Ad haec Isidorus pio se

respondens dicebat Theophilo: Facile quidem donauero verum esse,

97쪽

quia chartam hanc excepisti,&lapsu quando excidit, non aderat qui redderet libellum, ut iam secundo repetita sit. Ad haec Theophilus, Sed

non aderat puer,erat siquidem in naui. Respondit Isidorus: Non conti nuo adsuit papa, mox a nauigationeὶNon aderat deinceps vel secundo3Non aderat ne tertio quidem. Vel nunc tandem adest. Iubeto igitur sisti hominem. Ad h c Theophilus cumstatior, tempus extrahit in alterum diem,& adolescentulum quendam orans assiduus institit, denique& dem uixit ac deliniuit multimodis pollicitationibus ad intendendam accusationem aduersus Isidorum, datis et uti asserunt quidamὶ numismatis aureis quindecim, ut extemplo ea porrigeret matri. Et numos illos mater immobili oculo, nec usquam euariante' contuebatur parte quidem una, alterius vero oculi contemplatione secum recogitans verebatur legum eversionem, ac times ne forte Isidorus calumnia operessus incusaretur apud principem,&ad populi perueniret notitiam, fatetur ipsa Isidoro commentitiam hanc fabricam ac molitionem modis omnibus improbandam, ostensis eidem aureis num is quos affirmabat se accepisse a Theophili sorore, mercedem utique aduersus insontem ac prorsus innoxium. Et quidem haec soror quum ob pleraque alia, tum prςcipue propter tantς calumniae indignitatem poenam luit morte, manibus chirurgorum circa putres mammas &saniosas contrectata. Per

haec Isidorus domi morabatur supplex orans Deum. Adolescentulus autem ille partim legum quidem timore perculsus,partim vero recogitans Theophilum se esse potentiorem, erroris sui stus irationem vertit, commodius sibi credens fore,si ad tutius munimentum, nempe ad ecclesiam confugiens, ad apprehendendum altare illinc se fuga proriperet. Hie Theophilus abdicat Isidorum ecclesie ingressu,& coli redem facit cor rupto prorsus ac surdo suo unius iudicio. Quumque immedicabilem notam infamiae ei inussisset, nihilominus suae iniquitati in speciem obtendit se decentem castimoniam & honestitem. Isidorus ob haec veritus, nequando acriore indignatione exagitatus Theophilus in animo constitueret moliri aduersum siuam salutem insidias Eo enim maligni ' Rei lcgς tatis usque iam pr uerteratin in montem 'Nitri et pernici ac festino cursu contendit aci coetum & agmen solitarie degentium, quo loci suae , dolescentiae conuersationem exercuerat, inque sua cellaa consedit. et 'Supplicabat Deo, ut indipisci promereretur ipsius longanimem clementiam. Sed enim tum Romanos tot tantaeq; molestiae apprehenderant, ut hi quorum fidei concredita erat sacerdotalis dignitas, consutis dolis sese colliderent in contumeliam Christianae religionis. Nec ulla ratione ab his sibi temperabant. Eo etenim tempore sacerdotes aliud nihil, quam contumacem & praefractam rebellionem inter se exercebant, ac iugi meditatione moliebantur. Id mali originem traxit ab AEgypto. Initio quidem visa est leuis esse momenti haec quaestio, qua quaerebatur, Deus ne corpus esset α habitus, ac figura informa

98쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. o

tus, an incorporeus, utque semel dicamin ab omni prorsum absolutatus humana emgie & descriptione corporali. Occasione decidendae istius quaestionis a non paucis ciebantur conflictationes perniciosae &ambitios, contentiones. Et illi quidem astipulabantur ' dogmati, alij contra in quibus erant quique simpliciores monachi patrociniu des

rebant ei sententiae quae Deum praedicat corporeum & humana effgie delineatum. Horum tamen plurimi ut cordatiores & sensu perspicaciores Deum esse incorporeum & ab omni prorsus formarum qualitate seiunctum asseuerarunt,quom sententiae assensus est& Theophilus Alexandrinorum episcopus & edixit ut aduersus ecclesias excurrerent populatis turbet quae numen illud insormatum humana essigie prςdicabat incorporeum vero esse decernerent. His mox auditis monachi aegypti j relictis monasteriis Alexandriana usque perueniunt & motoria seditione cooriuntur aduersus Theophilu quasi impie & inclementer apentem. ' -λεή , NId quum resciuisset Theophilus, ad hunc obeundum agonem se procin si git S gnauiter apparat,artifex vaframetum apud se comminiscitur quo 'se eximat in tetatς morti.In eorum igitur proi pectum ut venit, blandiore illecebra sermonis viros in suam traduxit sententiam ita loquutus:Sic vos vidi,vti est Dei vultus. Hoc verboru lenocinio a praecocepta animorum impressione monachos illos sedauit Sc remollivit. Quin &illii vera dicere responderunt. Siquidem Dei facies nostrae est assimilis. Superest, ut Origenis libros Anathemate serias. Eorum enim lectione diserte quidem loquentium nonnulli reclamantia ex diametro nostrς sententie opinantur. Id ni feceris,continget ut a nobis expectes quet impie agetes & Deo ipsi repugnantes tolerarunt. Ad haec Theophilus, Sed enim ipse exequar,quicquid vos ipsi faciendum censueritis. Ne quaese, adue sum me ad hunc modum ira excandescatis. Infense siquidem odi Origenis libros & hos improbo, simul& eos qui legendos amplectuntur. Sane quidem eos monachos hisce verbis amolitus a se depulit & ablegauit. Hac de re si forsan qu stio eo usque abiisset, utique non contigisset altera & perplexa magis molestia huic quide assimilis. Viri enim minuesum. qui in AEgypto prςiidebant monasteriis pius ille Dioscorus, Ammonius st

item, Eusebius de Euthymius qui quidem fratres erant a corporis proceritate sortiti nomenclaturam longi. Sed enim istorum fama mire increbruerat Alexadriae, quod & sermone & vitae ornamentis inclaruissent.

Theophilus Alexadriae episcopus sane quam diligebat & honorem d

ferebat monachis. Eorum quidem unum, nempe Dioscorum ab eremo auulsum costituit unius ciuitatis episcopum. Alios duos adhortatus est, secum ut morarentur, vixque tanden persuasit, veruntamen ut episco pus ad id eos adegit & Clericorum dignitate cohonestatos communionem ecclesie illis concredidit. Illi quidem necessitate adacti manebantvte sibi commissς communioni incumbentes. Angebantur animo si

qai vehementer, quod non pro sua voluntate sinerentur philosophari,

G iiij

99쪽

VITA B. IO AN . CHRYSO STOMI PER

praeut assaeuerant acquiescere monasticae meditationi. Progressit a tem temporis quum intelligerent animas suas plurimum nox et ac detrimenti contrahere,cernentes episcopum vitam exercentem pecuniis

undelibet corradendis addictam, ac plurimum studii impendentem congerendς possessioni facultatum, utque in prouerbio est, ob hoc

AZigiam unum, ' nullum non mouentem lapidem, communem cum ipse ac diuturniorem moram deprecati sunt, ingenue prosesii se nihil anteponere amori solitudinis, nec quicquam antiquius ducere conuers tione singularis vitae. At ille eousque non plane nouerat eam manendi causificationem esse veram,quare ut secum perseuerarent, eos deprecabatur. Simul autem atque certo agnouit quid inter sese decreuissent, plenus indignatione exarui, seque nihil non malorum executurum interminatus est aduersus eos. Porro istius comminationis leuis admodum ti. . mor urgebat eos qui iam secesserant in solitudine.Sic ira accensius Theop hilus videri poterat no mediocrem tumultum aduersus eos exciturus. Omnibus enim machinis adnitebatur viros illos prςdonum in morem adoriri,& actione calumniosa obruere. Quin etia in odium fratris ipfbrum Dioscori Eremtapoleos episcopi exarsit coli latro. Animo enim eius haud mediocrem intulerat moerorem, quod ei adhaesissent monasticae exercitationis viri , essique multum deferrent reueretiae. Plane nouerat

nihil se allaturum detrimeti ullo modo vitis monasticae disciplinae addictis nisii oppugnando vim inferret. Hac igitur artifici utitur ludificatione&quide appossite ad suum institutu persuasit,ut subinde secum moram

traherent viri qui texerent sermones de Deo, quia Deus esset incorporeus, nec ullo modo humana descriptione informatus. Necesse alioqui sequeretur,Si humana essigie informatus est, ergo & humanis subiacet affectibus .Hoc dogma ab vetustioribus perspicue declaratum est, maxime omnium ab Origene. Ad eum modum se gerebat Theophilus,& sico , sutis erat animatus. Quae enim dabatur responsa, per eam versipellem sole M m. tiam nihil cumstatus in uertebat ad expetendam de inimicis ultionem. Hoc insuper artificio plurimos monastiorum alioqui integros vita, sermone autem imperitos, literis vero ineruditos.' Et tales amandabat ad , --. eos qui erEmi monasteria incolebant,Vt & docerent non oportere mo μrso seduxit re gerere Dioscoro, non item ipsius fratribus qui astruebant Deum esse incorporeum:Deus enim ait iuxta diuinς seripturae sententia,&oculos habet,& aures & manus & pedes, sicut cςteri hominum.Dioscori vero discipuli Origenis sentetiam sequuti,blasphemu dogma introducunt, ytique asserentes Deu neque oculos habere, no ite aures,non manus,nodeniq; pedes. Hac vaserrima cauillatione plurimos monachom in errorem de fraudem abripuit, interque illos intestina exoritur & peracris

factio. Porro quidem perspicaciore & aperto intellectu priditi non si h ἡ-.ω, si ueruῖ hac illice impostura abduci in staudem, quin potius Dioscorici orpore Drari scipuli Origςniano ' dogmati assensi sunt. Plures autem, utpote simpucio es

100쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. t

ciores &flagrantiore zelo animati nulla mora prosiliebat aduersus fia- tres. Inter hos igitur sectio oborta est, seque inuicem insectabantur,&mutuis obtrectationibus concerpebant, uasi ad impietatem prolapsos. Qui vero aures accommodabat Theophilo, illos Origenistas & impios nolitinatim traducebant fratres. Alij ex diuerso partem oppositam, eos nimirum qui Theophili malesuadi opinioni acquiescebant, dicebant hoc est, qui Deum circunscriberent humana forma.Ex hoc uno fonte non mediocris momenti conflictationes verboru & controuersiae corriuat et fiunt,& hinc inter monachos ' bellum incessit inconciliabile.Theophilus autem ut intellexit primum suam intentione eouoque promouisse, literas transimittit ad sibi conuicinos episcopos quibus iubet per eos quosdam e primoribus exigi e monte & interiore eremo, eos qui praeerant monachis,idque indicta causa.Horu quidam Vna cum presbyteris profecti Alexandriani inuitabant Theophilum, causam ut exprimeret, cuius gratia ipsos eo addixisset, ut sua eliminarentur solitudine. Sed enim ille oculis fanguine interspersis in illos pressus defixis torva respectabat, nonnunquam quidem livescens, aliquando autem pallidus, interdum vero amarulento risu subsannans per immoderatamor peracre iram. Collo Ammon ij viri utique sibi coctanei inuoluit medium palli; siue extim vestis suismet manibus, inque eius maxillas incussis plagis & contractis digitis subagitabat manus Ammoni j, obstr peram hanc edens vocei Haeretice ferito Origene anathemate. Et hoc

quidem propter fratre illud autem odio Isidori qui in Nitria erat hospitum & peregrinorum exceptor. Ad hunc igitur modum sensui nolenti nec ullo resposio digni habiti, in suas quisque masiones reuersi, sibi propositae exercitationi monasticet acquiescebant fixius,disciplina scripturarum suum exacuetes ingenium, quarum meditatione hi haud parua

accessio salutis: de epistoli vesania minus soliciti, modo ne sibi mali vilius conscij essent. Aduersum hos non usquequaq; conquiescens Theophilus,rursus destinat e vicinis locis episcopos,& aduersus monachos adornat & cogit concilium,illis quidem minime accersitis, ut pro se responderent&expurgarent, nec ulla ratione reddita eximiae sanctitatis viros ex haeredes facit & abdicat, Ammonium, Eusebium & Enthymiu, veritus inferre vindicem poenam consertim aduersus tantam multitudinem, dissimulata interim corruptela dogmatum. Et quos plerunque supra episcopos ipsos honore cumulatiore prosequutus therat,& doctorum vice reuerebatur ob verbum Dei per hoc tempus & propter splendore vii ,hos nihil veritus est nominatim perstringere ut ' mapos, praestigiatores & maleficos, idque coligit quod insensissime Isido tu odisset, quem e solitudine ' montis abdicarat. His expletis, adsciuit sibi demulcedo de blandiloquentia perungedo homunculos quinque,qui ne Via qua quidem in conuentu Eremi versati fuerant, utque cuncter dicere, prorsus erat indigni qui utrisque soribus aut ' vestibulo asiiderent. Et ex his

SEARCH

MENU NAVIGATION