S. Ioannis Chrysostomi, Constantinopolitani quondam archiepiscopi vita, authore quidem Georgio Alexandrinae ciuitatis archiepiscopo, at nunc primùm è Graeco in Latinam tralata coloniam per Godefridum Tilmannum ..

발행: 1557년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

VITA B. IOAN. CHRYS OS TOMI PER

actionem rependimus qui te huc delegauit,ut nobis praemunires viam ad ea quae saluti opportuna sunt & conducibilia. Esto igitur robustus ac viriliter age serve Dei,ac noue apostole. Beatus autem Ioannes spiritus sancti inspiratione affatus dixit imperatori:Sermo mihi ad te est o imperator diuini cultus obseruantissime.Dic ait ille honorande pater. R ipondens autem prouerbi j vice & sub inuolucro dixit: Eum qui imp riale diadema adornat &ad id constabiliendum undelibet agglom rat atque contrahit lapides preciosbs, is non seruarit decorum s quidem ipsis permittim intertexuen i quiduis tenebricosum, nec quicquam in se habens splendoris, cuius mutua compagine extinguat lapidum illorum fulgores perquam illustres, & coruscationis instar explendescentes, ne totius diadematis decor per id quod astititium est & alienum ,dehonestetur, ac reprehensioni pateat. Consimilem in modum qui viam affectant ad plectendas in coelis sibi coronas, nulla in re permittere debent, ut ab arrepto semel proposito desistant. Ad hoc nos ex contrario inuitat Dominus: Nemo immittit ' commissuram panni rudis in vestimen- tu vetus. Rursum,Eritis igitur persecti, sicut & pater vester coelestis per- Σή .is. sectu sis Respondens autem imperator dixit ei: Parabolam hanc nobis

imisi Husari. edissere dilucidius.Tunc ait: Ecce sicuti vides Domine mi Imperator, tomoti. 9 β. ta ciuitas hodie Dei cultum & rectam de fide sententiam complexa sibi temperat a non paucis rebus perniciosis quarum noxa prius detinebatur. Viget autem in ea impura ac prophana hqresis Arianorum, tetram caliginem offundens animabus limpliciorum hominumud quod vertitur in scandalum eorum, nec mediocre offendiculum. Res haec in ciuitatem inuexit non vulgarem loquendi fiduciam, adeo ut quam plurimi intelligentiς expertes ausint dicere:Si imperator forte resciverat eos norecte Deum colere utique istiusmodi temerarium ac praefidentem conatum coercere debuerat&suffrenare. Nunc ergo vestra imperialis potestas, ut poenitentia pro suis blasphemiis peracta,ad orthoxam fide accedant, aut certe vestra serenitas prςcipiat c civi tate eos extrudi , Utque eorum conuentacula solo ad quentur & pessum eant. Etiam atque etiam supplex obtestor mansitetudinem tuam, ut hoc ipsum edicat fieri, nec

ullo pacto permittat in tuo hoc religiosis limo imperio filium Dei ab illis appeti blasphemiis, ne sorte iram eius aduersum nos promoueamus. o enim usq; in fine nos sustinebit id si fieri sinamus, eo maxime quod citra negotium ullum praeuales essicere vel solo imperio. Hisce auditis imperator iussit ut adducerentur eorum paesides. Illi simul atque aduenerunt,interrogati ab episcopo,suae fidei ut consessionem profiterentur ac proderent, in verba proruperunt plenioris blasphemiae& peruersς opinionis.Tunc teracri indignatione impletus imperator iussi e vestigio illos ablegari a ciuitate & eiici,conuenticula aute eoru sub tutelari custodia firmari tantisper du mature expedisset quid de ipsis opus esset facto.

Eorum

82쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. D

Eoru enim mutatione in melius opperiebatur ac sustinebat, quare pars eorum non modica perspectis quae aduersus illos gesta essent, ab impu- , ra illorum desciuerunt haeresi, seque adiunxerunt sanctae Dei ecclesie. Praecepit autem & Imperator coscribi tabulas,& per totius ciuitatis compita appendi, hanc continentes edicti formulam. Decretum est,ut quisquis poenitere noluerit conceptet haereseos,& ab ea deflectere ac reuerti ad orthodoxam fidem,sed pertinax sito acquiescit errori, talem exl rudi quidem e ciuitate, facultates autem eius tradi in publicam direptionem. Intercesserat nonnihil temporis,& Ariani sua conuenticula extra ciuitatem habebant,quum tandem per quosdam aule Imperatoris prς- sectos rursus coeperunt Procaciter loqui. Tunc enim per via an quan-que hebdomadam incidebant dies selli, sabbatum dico) dc dominica,

in quibus conuentus per ecclesias celebrari consueuerunt ab eis intra ciuitatis portas,circa porticus agglomerati,&cantica quae composue rant iuxta opinionem Arianorum, illic concinebant, idque faciebant plurima parte noctis.Sub diluculum autem eiusmodi cantica antipho- na, hoc est, ex opposito respondςntia depromebant, per mediam ciui- γ tatem portasque egrediebantur ad loca usque in quibus ad unum cogebanturivbi autem velitationes & inanes verborum conflictus non desinebant proferre aduersus eos qui palam profitebantur Homootison, . hoc est,cosubstantialem ' essentiam subinde inculcantes cum vociferaia ' iratione istiusmodi cantiunculai Vbi sunt qui personas tres profitentur unius esse potentisi Tunc sene Ioannes veritus nequis simpliciorum illis cantionibus illectus ab ecclesia deflecteret de avocaretur, cum eis ex diametro pugnantia composuit ea tradcns populo suo, ut de ipsi vocantes nocturnis hymnorum concentibus,illorum quidem cantiunculas obscurarent,& ad nihilum redigerent ipsorum conatus, sitios vero ad fide mordicus retineda alacriores redderet & costatiores. Caeterum scopus quide Ioanis initio videbatur utilis fore & comodus:quam Ocyssime vero desiuit acceptis grauibus periculis. Quo enim hymni homousiani

ostenderentur illustriores esse,excogitatς sunt cruces argente . Erant de

qui ferrent cerea senalia ac luminaria. Ad eam reni impendia suggerebat Eudoxia Imperatrix. Ariani numerosi quum essent, S inuidia extia mulati,conati sunt mutuum inire conflictum .Ex priore enim dominatione animis redaccensis accincti erant ad pugnam, siquidem homousianos aspernabantur. Nihil igitur cunctati una noctium mutuo confiictu colliduntur. ' Brision Imperatricis Eunuchus qui homousianis hy in 'Ris nos concinentibus erat auxilio, lapide icitur aduersa frontis parte. Ex utraque autem parte populi nonnulli occidione intercepti sunt. Hoc equidem iactiosio tumultu permotus Imperator rursus interdicto cauit,

ne Ariani publice cantillarent suas hymnodias. Proinde dicendum, qua ex causa exordium sumpserit consuetudo responsorios hymnos concinendi in ecclesia.

83쪽

VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER

Ignatius ab apostolo Petro episcopus tertius Antiochiς syric,qusque

cum ipsis apostolis familiariter congressus est, visionem vidit angelorum sanctam trinitatem melico concentu responsoriorum hymnorum concelebrantium. Modum istius visionis Antiochen ecclesiae obseruan 'dum tradidit,quae traditio illinc in omnes propagata est ecclesias. Gainas autem quida nomine erat Constantinopoli, genere quidem Cςlxv ,pr*xς aut in omnem modum barbarus, nutitiae Romanorum . illii eius. Hic quum per gradus promouisset, designatur tandem Romanae malitiae equestris pariter ac pedestris dux, Arianae pestis velut so

tito complex is erat,quare ex aedibus sacris quae in ciuitate erant, ausus est unam ab imperatore deposcere attribuendam suae haereseos consortibus. Respondit se ea de re cogitaturum,pollicitus autem est eis princia patum quendam ..Eam postulatione accersito ad se eximio Ioanni ape- . . ruit,simulque commeminit promissi potentatus, tyrannidem insuper ab illo excogitatam subindicauit, hortabatur, ut dono quopiam praese- B. mici rocem barbari animum suffrenaret. Ad haec respondit ' vir ille gener sus: Ne tuo Imperator talia pollicearis.Tu ne suades,ut fancta de canib' istis Non enim seram eos e templo exigi qui Deum & sermonibus prς dicant, & concelebrant hymnis. HIsne iubes,ut dem templum Deo consecratum, qui ipsum incessiint ore blasphemoi Ne quid tibi o Imperator. male metuas ab illo barbaro. Tantum ςst,utrumque iubeto acciri, me,&illum. Tu quidem subauscultas lenter quae dicentur. Ego sane illius infrenabo linguam. Equidem persuadebo tunc illum efflagitasse quod dare neutiquam expedit. Hisce auditis Imperator exhisaratus animo est. Et quidem reposcebat ille pollicitationem: eximius autem Ioannes reclamabat postulationi,asserens nequaquam conuenire imperatori, necesse rationi coissentaneum, ut quicquam moliri ausit aduersus ςdes Deo pro 'tyti consecratas,quippe qui constituit pie Deum colere. Illo autem respon-kῖ βψ dente sibi suisque oratorio esse opus, ait Ioannes, Nulli non adaperta est domus Dei: ac proinde nemo cupientem orare & Vota nuncupare,

prohibere potest. Ad haec Gainas, sed ineum sodalitium mecum expetit sibi concedi aedem unam Deo sacram, & valde quidem iuste id dari postulo, quippe qui in gratiam Romanorum tam multos exantiarim

agones bellicos. Tuis hisce haboribus cumulatiorem reportas vicariam pensationem,ait Ioannes. Dux siquidem creatus es, simul& stola consulari redimitus .PEquum fuerit, ut circunspectius ad mentem reuoces quis olim fueris,quis contra nunc sis:ex quanta rerum penuria emerseris ad praesentem opulentiam. quibus fueris usus vestimentis prius quam traiiceres Istrum, & ea conser cum hoc quo ambitiose ornaris amiculo. Itaque animo reputa & expende quanta pumia paucis tuis laboribus repensa sint,& prouideto ne deprehendaris ingratus fuisse e ga eos qui te tanto honore cumularunt. Eximius hic doctor orbis uniuersi ei innodi sermonibus os oppilauit Gainae, eoquet adegit

84쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND 33

ut ea de re prorsus conticesceret, adeo ut imperator Ioannis sapientiam maximopere admiraretur, quod breuium verborum compendio potuerit ad ossicium reuocare S in ordinem redigere hominem cruentum adeo & immanem,illiusque os aduessius Deum impudens & blasphemum obthurare. Aliquantum intercessi temporis, S ecce Gainas tyrannidem non ita pridem animo coceptam in apertu prodesit. Aggregato enim sug superstitiosis factionis militari exercitu, latrocinia ac prς- das agebat,agrbsque depopulabatur quam plurimos. Rei huius veritas mox ut innotuit, uniuersi principes iuxta ac subditi animis consternati sent ac metu contracti, nec aderat quispia qui aduersius illum auderet decernere bello, non etia obire intrepide ac tuto ad illum legationem. Barbaram enim animi eius immanitatem singuli quique suspectam ha bebant.Ipso eodemque tempore caeteris omnibus relictis,ad hunc itum est virum utique magnanimum & perquam istrenuum, ut ea legatione perfungeretur apud illum. Hic vero nulla subducta ratione oppositionis, non etiam memor dissensionis quae sibi intercessisset cum barbaro,hnimo prcsenti & exprompto in Thraciam cocellit nihil cunctatus. Sed enim barbarus qui probe nouerat ad se delegatum, secu reputans, quata is pro tuenda pietate esset usus loquedi libertate, ex itineris longiore in terstitio Ioam obuius Dae apprehelam dextra sancti suis admouit oculis,etia atq; liberos ipsius aduoluit genibus,eὁq; in gratia legati quod postulabatur, contulit:ac rursus cum Romanis scedere icto diremit ac soluit illius motor tyrannidis excitam tempestatem, pacem complexus cum imperatore. Ad huc modum consueuit virtus pudore aspergere, dc quantalibet malevolentia infensses exterrere. Non ita multo polt idem Gainas per Thraciam se suga proripiens ac delapsus in exercitum Romanorum una cum suis commilitonibus barbaris perimitur. Caeterum Debi, fugaude eiusmodi bello in diuersis commentariis a nonnullis exposita habes. Tertia aute& decima' distributione Cycli, qui tunc Constantinopoli Rempublicam administrabat ac moderabatur, quum quida ob urgen- Nm, ιι talia negotia ab Asia aduenissent,in ea diu commorati sunt cum Theoti

ino Scythi episcopo, cum Ammonio Agyptio Thraci ς episcopo, cum Arabiano episcopo Galatiς, Palladio Helenopoleos,cuq; aliis non paucis episcopis ac metropolitis omnibus qui quide long ui episcopi numeru attingebant duoru & viginti. Hisce omnibus in unum cogregatis,&in commune decernentibus, Eusebius Valentinopolitanus episcopus . M& eorum locorum quae Celuiana dicuntur mminente una Sabbati libellos tradidit Synodo,cosentanee admodum praestituto nomine Ioannis,aduersus Antoninum Ephesiorum episcopum. Capitula inerant se- ptem hoc ordine digesta. Primum quidem cotinebat, quod per coctato-rtu, preciosum ecclesiae t hesauru verterit ad usum si ij. Secudii, marmora

in introitu baptisterij eaten' posita, ea arrepta suo et balneo applicui . .

85쪽

Tertium, columnas ante annos complures intra ecclesiam collocatas in suo repositit triclinio. Quartum, seruum caede hominis impiatum ac

scelerosum quasi nihil admiserit criminis, in suo retinet obsequio. Quintum,prςdia quaedam sub ditione sanctet Basilene martyris per Iulianum

imperatore rapto subtracta ecclesiaeac precio distracta interuertit, sibique venditauit. Sextum, Pothdatum uxori repudiu libellum rursus eam sibi asciuit,&ex eius congressu excepit liberos. Septimum, pro lege de quasi dogma tuetur diuendere episcopis suas ordinationes iuxta proportionem annuorum proventuum. Qui dederint pro sua consecratione, tam qui ordinati sunt, quam qui pro eiusmodi accepit, adsunt habentes probationes. Sed enim admirabilis Ioannes cupiens Zelu hunc eatenus promotum consepire sua aequabili moderatione,resipodens ait: Fr ter Eusebi,quandoquidem saepenumero contingit, ut accusationes per immodicam tristitiam in medium productς non semper in procinctu& ad manum habeant ratas probationes, te rogarim ut desinas per scripturam deferre fratrem nostrum Antoninum.Ad moderatione de temperiem reuoca causas istius tristitie. Nam quia verborum asperitate usu est erga te,obhςc totus incandescens non desinis ipsum Antoninu deserre,sed pertinaciter tuae isti accusationi acquiescis. Tu ad se accit eximius Ioannes Paulum Heraestae episcopum is enim videbatur fauore prosequi Antoninu & hortatur, ut utrumque perpellat ad ineunda mutuiter amicitiam. Hoc dicto exurgens una cum episcopis ingressus est ecclesiam. In sacerdotio enim iam is consenuerat. Sanc populo data pro more imprecatione salutatione ve pacis, reliquis assedit episcopis. Eusebius autem delator per medium populi totius & episcoporum clandestino ingressu erupit in ecclesiam. Tradidit rursus libellum alterum eadem capita accusationis continentem, formidabili prorsus iurejurando adigens Ioannem, uo cum c teros obstringebat episcopos salutem que imperatorum, idque fecit cum turbulento tumultu, ita ut credere potuisses populi partem multo maximam ea insolenti temeritate esse perterrefactam,& quia is ab imperatore postularet sibi indulgeri iudicium mortis. Ioannes autem contemplatus viri istius pervicacem inllantiam, prospicienter praeuidens ne quid turbulentς seditionis conciretur in populo, libellum quidem excepit, finitaque lectione diuinorum elo- 'uiorum, accivit Pansophium Pisidiae episcopum, ut offerret ' dona, &e vestigio ipse una cum reliquis episcopis egressus est.Siquidem verebatur ne turbulentus sacerdotali munere fungeretur, iuxta euangelicam sententiam: Quando offeres munus tuum, & quae sequuntur. is quum re propius pepedisset ii ' photisterio una cu caeteris episcopis sessitans, iubet ad se acciri delatore, dicens ei: Ante omnia rursius ea ue quae prius inculco & reculco Multi immodico moerore seipsos macerates & dictit multa, nec pauciora produnt scriptis, tametsi certis probationibus destituantur.De quibus igitur litem vis intendere,vide num ea liquido scias. . Neque

86쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. 3

Neque enim eum reiicimus qui praestare id possit: sed & eum qui non

queat probare, ad accusandum prolicimus aut inuitamus. Libellus igitur tuus cum prius fuerit lectus, eligito quod tibi sore videris conducibile. Mox enim ut lectus fuerit, omniumque aures pulsauerit, & decreta descripta fuerint, non iam licuerit tibi episcopus quum sis veniam effagitare eorum quae inconsulicdc imprudenter obieceris. Ad haec igitur cum obstinato animo adhaeresceret priori instantiae intentatς litis,iubet legi libellum. Lectis igitur praedictis capitulis,tunc qui in episcopis erat state prouectiores, dicunt Ioanni: Libelli quidem audita lectio quid c tineat, exprimit, etiam si unum altero capite sceleratiorem declaret impietatem quae nullo non loco interdicta sit sacris legibus,ut ne videamur subiectis toto hoc tepore feriar 5: inerti otio desedisse, id primum in examen & inquisitionem veniat, quod caeteris est formidabilius. Id enim si re ipsa commissiam esse deprehendetur, nemo iam controuerterit reliquis capitulis. Siquidem illius capituli omnifariam speciem profert fructuum malitiae, iuxta eius sententiam qui dixit: Radix omnium

malorum est auaritia .Qui enim super innocentes munera accepit,& argento diuendidit Spiritus sancti distributionem, quinam is pepercerit reciosis lapidibus, iocalibus siue thesauris, aut certe praediis ecclesiasticis3 Tunc beatus Ioannes suum aggreditur scrutinium, dicens Antonino: Ad haec obiecta quid respondes tui Ille autem necessitate compulsus

negauit. Quῖ enim iistinui siet ipse statim initio inquisitionis, propria

fateri ignominiam ac probrosum dedecus Dein qui aurum contulerat, venerunt in disquisitionem.De his inficias & illi luerunt. Scrutinio igitur exacta cum diligentia peracto, ad horam usque octauam, coniecturis informatur causa hςc.Finis tandem imponitur per depositionem testium eorum & qui dederant, & qui acceperant. Et quidem non aderat testes,quando eorum praesentia opus erat. Proinde beatus Ioannes satis

superque prςuidens quam foret operosum omniti sistere exhibitionem, pro expurganda sancta Dei ecclesia, praeelegit in Asiam proficisci ad inquisitionem testiui citra ullam in se misericordiam, nec labori parcendo,eam de traditis capitulis aduersus Antoninu rite concluderet. Equidem Antoninus cernens expromptam alacritatem Ioannis,ac seueritatem nullis muneribus corrumpendam, utpote qui sibi esset male con- . scius, omnibus clam adiit unum alique e proceribus, cuius praedia quaedam in Asia hic curabat, ut distineret ac remoraretur Ioannem, ne in

Asiam pergeret sistendis testibus. Hic hora eadem accingit se subornatae molitioni, ut haec innotescerent episcopo Ioanni e palatio: Res prorsus indecora est&absurda, ut tu qui episcopus es, & regendis animabus nostris tutelaris praesectus in tanta ciuitate dum tantus expectatur tumultus relicta ciuitate tuae fidei concredita, capellas hanc peregrinationem pergens in Asam, quo commodius testes ubi m rantur,audire queas. Siquidem tumultus ingens expectabatur ex cham

87쪽

VITA B. IO AN . CHRYSOs TOMI PER

diis per Gainam Barbarum,de quo superius dictum est. His itaque verbis persuadetur,ut supersederet isti curae simul & sententiae iudiciali, neque non ' terminandς liti depositione testium. Eiusmodi temporis extractio sustudum agnoscendae veritatis accusato prςbuit ad corrumpendos testes, quos interim potuit alio emittere, aut pecunia redimere, aut violento oppugnare potentatu. Haec quum secum praevidisset Ioannes, cum praesenti Synodo dispicit quemnam praesentium episcoporum c- mitteret in Asiam interrogandis testibus accommodum. Synodali tandem decreto delinitum est, tres episcopos abire oportere, Syncletium Traianopolis metropoliten, Hesychium Opariessem, & Palladium Helenopolitanum episcopos, qui synodalem habuerat concionem, uti in regestis & commentariis habetur,sic ut ne intra menses duos responderint, neque in unum sint congregati in Asianorum ciuitate, ad hoc ut evicinis adessent, & qui arguebantur. reliqui episcopi, quorum partes erant serre in commune sententiam. Et hi fauebant Syncletio. Hic plane impatiens consortis erat. Adhax hi desiεnati de uenerunt Smirnam Syncletius & Palladius. Hesychius enim quod amicitia iungeretur Antonino , simulatione usus, fingebat se ei illaturum extremam calamit,tem. Ex eadem synodo scriptis literis significarunt ambabus partibus suam ipsorum p sentiam, ut festine concurrentes ad prςscriptam ciui talem, sibi indicta explerent. Illi aute cum mutuis essent subornati suadelis, ille quidem auro expugnatus est: hi autem iureiurando corrupti. Ante siquidem eorum aduentum quidere tanta erant pronuntiaturi, mutuam iniere amicitiam testes. Quumque cocito cursu conuenissent, gestu simulatitio fingebat existimaste se iudices ludos agere ac iocari ob dilationem testibus praerogatam,quasi ob varias necessitates peregre essent profecti. Ad hqc iudices ab acculatore sciscitati sunt,intra quot dies adducturus es testesὶ& eorum aduentum praestolabimur. Arbitratus ille eos aegre laturos ob inclementiam & intemperiem aestiui temporis illinc abituros, sipopondit se intra dies quadraginta perscripturam accitos testes producturum, aut subiturum poenam per canones definitam. Dimissus igitur, uti depoposcerat,& relicto testiu negotio adiit Constantinopolin, illic delitescens. Per dies igitur quadraginta pr stolati iudices, cum nusquam a Dpareret accusator, per epistolas sit gnificant Asiae totius episcopis, ut delatorem sententia feriant excommunicationis, tanquam desertorem Canonum, siue calumniatorem. Secundum hoc &aliis triginta diebus perstiterunt, & ne sic quidem ullo modo apparuit. Iudices autem cum illinc secessissent, abierunt Constantinopolin, & illic cum fortuito occursu ostendissent eum, incusabant super ausu tem rario, vicissim ille aduersam corporis valetudinem praetexebat. Profit tur alioqui, ac spondet se daturum testes eorum per quos sic nullo fructu detritum est tempus. Moritur interim Antoninus,cui cum Eusebio actio publica intercesserat. Rursus ab Asia aduenit decretum,&hoc quidem a

88쪽

GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. M

dem a clero Ephesinae ecclesiae,illud vero ab episcopis ad beatum Ioannem continens benignam susceptionem,nimirum apprehensis dextris una cum iureiurando admodum sormidabili ala enii Ex quo superioribus temporibus sanctiones legum ac titus consus anec, ac minus ordi- praeut denos didicimus, quum esse censemus, ut cum tua 'Defit He vianctitas ad nos deueneris, in eos inquiras qui quae Aris sunt domata h- Ν in sapiuntun eos item acerrime animaduertas,qui cum sentiant de s de nobiscum, impotenti tamen laborant auaritia, simul & insole cunt cupiditate inanis gloriar. Nam tam multi maxime insidias moliuntur ut lupi rapaces, & imminet: ita ut extimulentur vi pecuniarum & per rapinam occupare thronum unius alicuius episcopatus. Ioannes autem in tanta conssistens corporis infirmitate, ac febrili inqqualitate, adde quia & hy-berni frigoris aderat tempus, nihil eorum quae inamoena essent per se, ac ama rorem ingererent iubiiciebat oculis,modo ordinem daret ac redderet tranquillitatem tota Asia afflictis inexperietia aut transfugio & desertione pastorum. Ob eam causam animo confirmatus &alacer con- 'n 'irauigio C ciuitate cessit. Equidem in naui biduo ieiuni cum perstitissent, & toto ςquore palabundi, tertio demum die Apamiς appulerunt, in qua quidem excepti hostatio sunt, Paulus, Cyrenus & Palladius

episcopi. Hos enim secum assumpsit Ioannes comites suae peregrinationis. Reliquum autem viae quum confecissent itinere pedestri, ingressi fiunt Ephesum,& congregatis episcopis Lydi , Cariς & Asiet,adeo

ut ad septuagenarium numerum inclinarent viri isti, tunc multa cum alacritate non paucos sciscunt,& suffragiis ordinat, cum ei obuiam perrexissent, maxime ex Phrygibus qui ex sapientia oris eius fructum decerpserat, iuxta dictum illud:Sapietia in exitibus laudatur. Hoc est comdibus multimodis afflictionibus dilatatis. Hςc quum se ad eum modum haberet, adiit episcopos omnes prolixς orationis author, & reliquorum episcoporum delator Eusebius, impense rogans ut admitteretur ad communionem. Aduersus eum nonnulli episcoporum reclamarunt, dicen tes non oportere eum recipi in aliorum stociam c5munionem, ui pro- batus sit fuisse is pista, hoc est, quadruplator siue calumniator. Ille vero

supplex obtestabatur dices: Ex quo pars plurima affecta est iniuriis,cuqiam annos duos sedulli examinata est causa haec, & ad testes inquiren- - 4 dos reiecta est, enixe supplico vest erga Deum pietati, ut vel hodie primum liceat mihi exhibere testes. metsi enim Antoninus,qui accepto auro creauit episcopos, diem suum obiit: at certe qui collato auro ordinati sunt,in vitiis perseuerant. Ad haec resp5dens Synodus dixit: Iustum est ut hac de re scrutinium exacta diligentia celebretur. A lectione igitur commentariorum in literas prius proditorum causae totius cardo ac balis resumit exordium, & introducti sunt testes. Introierunt & qui dato auro ordinati sunt, tamen initio prioris scrutini j inficias ierant. Testium autem permanentium nonnulli quidem laici erant, alij autem

89쪽

VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER

presbyteri quibus visum est synodo addere fiduciam depromendae ustitatis. Quinetiam nonulli suarum uxorum ornamenta prius oppignoratam. Et hi quidem dicebant loca & tempora,& pecuniς qualitatem, non omnino male affecta ipsorum conscientia. Vltro ac sua sponte, &citra impositam necessitatem confitenturmam quod ipsi dederimus,in confesto est, arbitrati id esse rationi consentaneum, ut censeremur immunes esse & exempti a forcsi curia. Et nuc quidem obsecramus si quidem fas est addici obsequiis eccles . Deinde quod dedimus autum salutem ut recipiamus. Ex nobis enim quidam muliebrem inudum uxorum nostrarum ipsi dedimus. Ad hcc beatus Ioannes respondens pollicetur synodo se eos exempturum forensi curiae, precibus apud Imperatorem effusis: vos autem imperate ut ab haeredibus Antonini quicquid dederunt, recipiant. Tunc iussit quidem synodus, ut aurum reciperent ab Antonini haeredibus, communicarent autem intimo altari,distinguantur vero a sacerdotibus, ut ne si haec indulgentius permittant usi in ecclesiam Dei irrepat Iudaica illa consuetudo diuidendi, licitandi auctione publica, siue emendi facerdotij. Horum omnium extant commentaria, sed & qui fuerint iudices, proditum est memoriae. Sane inquisitio eius modi non uno quidem die consecta est, sed annorum duorum spatio.

Deiecti episcopali gradu, boni & qui consuletes acquieverunt suae depositioni via sententia suturi iudicij liberarentur. Ex his unus defensortitit Reipublicae. In eorum loca continuo substituti sunt alij vita & sermone ornati. Cumautem deprehendisset Ioannes & alios sex episcopos in Asia coemptores sacerdotalis dignitatis, & hos diuina sintentia merito deturbauit gradu. Quis illachrymatus est i Cuius nares destillarunt sanguinemὶ hi nam 'Arachne in partes diffecta estὶ Quis vero ex eius familia desciuit ab eoὶ Quis ob b c vel obolo multatus estὶ Quis demitota Asia pr stigiator,artifex, agricola,cerdo coriarius, aut certe quamlibet vilis & plebeius, no in bonam accepit partem quod factum est pro tuendis sacris, & omnium ore consono approbatis legibus Z Itaque his in uniuersum deiectis gradu, & his qui prςsuerant ad tuendam purit tem sacri sacerdoti j, quorum extant commenraria, & asseruantur una cum subscriptione duorum & viginti episcoporum,qui seriem ac ten jὼν ἀδο- rem totius rei gestς abusque principio auditu perceperunt. Et de se-μηης ὁ ptuaginta depositis, in metropoliticis ciuitatibus multa cum discretio-lie ac iudicio designabat,&manuum impositione consecrabat delectas personas, eos inquam,qui cumulandis opibus minimum incumberent, qui perplexa mundi negotia defugerent, qui vitam decentem, de sace dotio dignam traducerent,ac secularibus dissimilem. Sed enim ut tales. essent,nihilominus solenni iuramento ab his sibi cauebat,& illi sententiae addicebat, dicens, primum quidem quae a sacratissimo Paulo ad Timotheum scripta sunt de episcopis & clericis, in quibus est & hoc: Ma-' nus cito nemini imposueris, neq; cbmunices peccatis alienis. Teipsum castum

90쪽

GEORGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. 3σ

castum custodi. Ipse enim his rite & cum laude perfectis, beatus Ioan- nes, cum in Asia exorta esset inquisitio de eligendo ciuitatis Ephesinae

episcopo, quod diem suum obiisset Antoninus, quum alij alium studio

praeferre contenderent, ipse Ioannes suum quendam diaconum Her clidem nomine,&gente Cyprium,ad eiusmodi episcopatum promouebat. Atqui quum ob id exorta esset nec leuis seditio Ephesi,quod is non videretur plebi tanto muneri obeundo satis idoneus de dignus, adact tus necessitate est Ioannes morari diutius Ephesii.Ipso interim extrahente tepus Ephesi, Seuerianus se reddebat auάitoribus iusto amabiliorem. N eque haec latebant Ioan nem. Siquidem quae fiebant, omnia per intemnuntios stigmlicabantur. Caeterum per haec tempora non paucas Nou tianorum ecclesias solo adaequauit,e medio sublatis numero quatuor ac decem. His confectis se recepit Constantinopolin. Et ipse quidem rursus exactam ac decentem curam obibat ecclesiarum, exponens populo quae nosset prosere, dc que animarum saluti forent conducibilia.Dicen dum superest, quanam ratione Seuerianus aduenerit Constantinopolin. Illis enim tu diebus Antiochus Ptolemaidis episcopus quae in Plic nicia sita est, in eam aduenerat ciuitatem doctrice experientia apprime eruditus in sermonibus rhetoricis. Hic per ecclesias aliquanto tempore quum elaborasset docendo, de hoc suo opere multam vim pecuniarum cumulasset, praepropero cursu se recepit in suam ciuitatem. Seuerianus autem de ipse dialogorum Rhetoricorum author, 5 creditus esse erudiatior, non alioqui plane satis exprimebat linguam Graeca etiamsi Grς- cc expromeret .Siquidem voce erat Syrus. Hic usqueadeo multis verbis Antiochum in suam pellexit sententiam, ut collectis rebus suis e Constantinopoli facesseret. li enim inuidia extimulatus zelo in eum exarsit. Fuit sane de hic exercitatus,ac permultos in ordinem digessit sermones. Perlibenter ab Ioan ne s usceptus,minore de dilectione de honore ab ipso cohonestatus est. Floruit is multiiuga eruditione clarus, adeo ut

multis principum fuerit in honore,ipsi etiamnum Imperatori domesti

ce notus.

Mulier quaedam vidua, nomine ' Calli trope, quae uxor fuerat cuius- .piam naucleri Alexandrini, inuidia diaboli a conciuibus suis per Paulacium exercitus ducem, penes quem erat potestas imperialis ea in ciuita- sis νrimini te, traducitur quod esset caeteris opuletior. Hanc isitur ad se cum introduxisset, vi adigebat ut aureos quingentos sibi coferret, quum ne tanta

quidem ei suppeteret opulentia,ut eos posset exhibere. Quod sibi in as.sem suppetebat,dedit,omnemque substantiam oppignerauit,quodque supererat auri quod quaerebatur, ex foenore mutuata dedit ei. Ille igitur velut sorti id acceptis quingentis aureis numismatibus sinit eam abire. Qui autem ei dederant foenori, affigentes ipsam,& indignis modis di C.

cruciabant , tantum non eam suffocantes, notamq; illi inurentes infamiae .Annuum autem tempus cum velut equestri cursu prςteriisset, Pat

SEARCH

MENU NAVIGATION