장음표시 사용
151쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
montium spelea secesserunt, alij vero ab hac Iudaica malignitate in monasticis coenobiis delitescentes se innoxios conservarunt. Porro edictum aduersus populares laicos promulgatum hanc continebat forin u-lam : Qui in populo authoritate pr pollent, ea, quam abusque initio obtinuerunt, excidunto dignitate: milites balteos deperdunto: populares reliqui & opifices manuari, auro non erisuo pro mensura facultatum multati in exilium relegantor . Atqui dum naec gererentur, nihilominus orationes pietatis studiosiorum sub dio celebrabantur, multa licet cum amictione, per extensum amorem erga Saluatorem ipsum qui dixit: Ego sum via & veritas. Rursus idem: Confidite, ego vici mundum. Proinde reliqui episcoporum qui in illorum communionem venerant, haud speranda animi cogitatione pretcerpentes communicarunt Attico, spe animati ad obtinendas etiamnuin alias eces fias. Nonnulli 'autem Constantinopolitanorum quum ob quasdam priuas necessitates profecti essent Romam, Innocentius Papa eorum aduentum ubi restiuit, ipsos iussi ad se acciri: quos percunctatus est de ecclesiastico statu,deque beato Ioanne, quo in statu consisteret. Nihil enim dum ullius relatu didicerat de secundo eius exilio, quin illi potius aggratulabatur & congaudebat,credens eum considere in throno sui episcopatus,quod eum prius intellexisset esse reuocatum iussu Imperatoris. Illi autem quum amarulento gemitu suspirassent,seque proluis sent effusis lachrymis, renuntiarunt ei que Ioanni contigissent . in secunda relegatione omnia. His Innocentius auditis & peracri animi consectus moerore, refert cuncta Honorio Imperatoriquet illoru auditu percepisset. Imperator igitur ob haec audita angore animi contractus,alias scripsit literas plane increpatorias suo fratri Arcadio,hunc in modum
ipsum alloquutus: Non acquieuit animus tuus frater,nec conicius abiit
priore piaculo quod admisisti quando iniuste ac pr ter ecclesiae Canonas Ioannem Constantinopoleos episcopum in exilium relegasti, que propter vindicadum diuina vitio incubuit ciuitati tu sed & rursus eius inimici qui illum infense & hostiliter oderant, maiorem apud te impotrarunt fidem , quam conueniebat, quod in ecclesiasticis concionibusqueda coarguisset quq pr ter officium ac decoru gesta fuissent.Nec modo eu throno sei episcopatus deturbasti,sed & ciuitate secisti extorrem,& ad nos usque nostrumque Imperium emisisti vindictam fan)uinis
innocenter emisi, cuius defensionem exquiret Dominus Deus illo die iudici j ab iis qui te transuersum detorserunt a rectitudine viae. Iam igitur ex quo graue hoc malum tibi contigit, nec secus in fraudem impulsus es veteratoria molitione istorum, atque Adam persuasione ' Hevae, vel nunc demum expergiscamur ac resipiscamus poenitentiam a-gςΠxes ob ea qui; inique gessinus, ut assequi promereamur exorabilem atque placabilem Dei clementiam, abstersi a sorde de macula illius
152쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. cs
istius peccati. Iubebit igitur vestra Serenitas Ioannem episcopum in ciuitatem postliminio reuerti, ego quoque ex hac nostra occidentali plaga delegandos curabo episcopos& clericos omni vacantes crimine, nec ulli calumnis obnoxios, quos oportebit congredi una cum eis qui pronuntiauerunt aduersus eum sententiam, ut expostulationes in quaestionem ponantur, & excutiantur caustob quas deiectus est episcop, tu. Etenim si deprehendetur tale quid passus suo merito, ipse assentiareius depositioni. Sin res hcc secus comperietur, nimirum concinnata quapiam molitione aduersus eum,qui hoc admisierint, siue episcopi seu clerici fuerint, non modo abarcendi venient ecclesiae ingressu, sed & priuandi vita. Hac enim ratione Imperium nostrum' tranquillitate per 'μ μ fruetur. piae
Haec simul atque rescivit Imperatrix Eudoxia, persuadet quidem Imperatori, ne quo pacto Ioannem ab exilio reuocaret, quin potius praestolaretur Romanorum aduentum, nequa in ciuitate motoria pertum
batio a populo conciretur, nec iam ipsum Permitterent in exilium extrudi,quan libet consentaneis rationibus insimularetur. Ad hoc insuper e palatio alios subornauit,quorum consiliis potissimum nitebatur imperator, huic ut consentanea& eadem dicerent. Matinum in primis accersi,quem priua aut horitate suis rebus pr secerat, eique demandat, ut portus litorave&' Abydum circuns ectim exploret, locaque Omnia ' si uilis
per quς venturi essent Romani, nec eorum quempiam sineret ingredi ksponti Constantinopolim, neu vitet quas allaturi essent,epistolς ad manus peruenirent Imperatoris, sed eas vi e manibus ipsorum abriperet, multisque affectos rumnis cogeret reuerti Romam. Marinus itaque nulla mora milites ad id negotium emittit, suosq; filios per loca ut id exequantur, eo destinat. Sed enim nihil horum ad cognitionem perlatum est
Arcadij Imperatoris,sed ipse plane inscio omnium, clanculariam hanc
molitionem adornauit ac perfecit Imperatrix. Siquidem perspicue nouerat, quia mox ut appuli sient episcopi omnes ab orbe occiduo una cum clericis, simulque cardo totius causae sancti Ioannis foret iusto libramine perpensius ac discussus,& proinde veritas enitesceret, haud dubie thronum reciperet sui episcopatus, id quod maiorem in modum ipsam perstringebati quare modis omnibus contendebat, ne is reuocaretur. Et haec quidem pro secundo exilio scripsit Honorius Imperator Arcadio fratri fluo, quiς etiamnum Imperatrix rursus clanculatiis insi- . diis molita est & adornauit aduersus beatum Ioannem post relegati nem ipsius. Simul autem contigit Constantinopoli & circum eius suburbia coelo delabi grandinem longe maximam trigesima die mensis Septembris, idque ph praedicabat factum esse irascente Deo,quod citra ludicium& indicta causa Ioannes fuisset exauctoratus. Alth Sc hi quidem hi retici asseuerabat ipsemiuste esse gradu deturbatum, quod multas ecclesias Nouatianorum & Quartadecimanorum, aliorum insuper
153쪽
VITA B. IOAN. CHRYSO STOMI PER
quorundam peruersae & reprobς opinionis tota Asia & per Lydiam illi eversatus spoliasset, easque attribuisset recte de Deo sentientibus. Postquam rescripta Imperatoris palam appensa sunt ac proposita aduersus eorum qui communicare nollent Attico eiusque asseclis, Cyriacus Synnadorum episcopus Romae erat, literas quidem nullas habens ab episcopis, neque a clero Constantinopolitanae ecclesiet. Abunde enim ipse sussci bat unus ad rei totius conuenientem & concinnam enarratione,quippe qui fugam arripuisset comminatione exterritus Imporialis edicti,qui Innocentio Papς renuntiauit vim totam illatarum co mminationum per ea antigrapha. Episcopos quidem custodit tradi: siquas autem facultates de copiosam possessionem habere visi fuerint,illis depereat.
Elysius autem Apamit Bithyniae episcoeus & ipse Romet praesens tum erat. Is exhibuit literas quindecim episcoporum Synodi Ioannis& Calogeri Anyse Thessalonicensis episcopi,quae quidem per script
ram pulchre edocerent ipsum Papam, S: ob oculos ponerent deprςd tionem totius Constantinopolitanet ciuitatis,tam eam quς prius facta, ruam quae tum fiebat,&quia non iam acquiescerent Romanorum iu-icio. Is& qu dam consentanea Cyriaco episcopo recensuit. Decurse autem mense dierum Romet rursus adfuit Palladius Helenopoleos episcopus. Equidem &is sine suffragio literarum,quod vitabundus effugisset vecordem principum insaniam, cui & enarrauit atque exposuit quid contineret rescriptum exemplar edicti, nempe hqc: Quisquiso culuerit episcopum,clericum aut ullum omnino quem uis alium in suis ςdibus aut certe exceperit ex comunione Ioannis, domo ipsa multator. Domitianus vero presbyter & dispensator Constantinopolitant e clesiet Romet tum erat,& commetaria quςdam reddidit Papet quibus docebat gesta Praetoris Constantinopolitant,qui quum Gentilis esset, honestas mulieres & ex Consulum genere prognatas ac Diaconissas ecclest iam dicti ciuitatis nocte intempesta ad se abducebat,& id propalam. Has vi adigebat aut ' communionem admittere,aut mulis nomine seque redimendi gratia, ut iuxta Ru storiam sententiam appenderent d centas auri libras. Vna cum Domitiano presbytero alter quoque venit etiamnum presbyter,nomine Valagasius,& is nomine Nesimus. Nur bat & ipse luctus atque lamenta monasteriorum Mesopotamiae,& iulatam illis violentam impressionem, quod 'non communicassent Porphyrio & his qui suberant eius ditioni. Iam de monachis & virginibus quid necesse est nos commemorare Hi enim quum Romam adumnissent, ostenderunt Papi erosiones & scalpturas laterum scalpris ligneis impactas, saeuas inseper lancinationes ac plagas diuersorum
cruciatuum humeris immaniter adeo Incussas, ut non iam se continuerit quin ad se accerseret olentissimum Imperatorem Honorium.
Quumque sgillatim subiecisset oculis tantam rerum indignitatem, ob
154쪽
GEORGIUM PATRIARCHAMAALEXAND. o
ea permotaeius pietas iubet cogi Synodum epis coporum occidet aliuin, ut quum in commune unam eandemque sententiam deprompsistent, ad ipsitus eam reserrent pietatem. Papa autem Innocentius episcopos de clericos quum adunasset, instruxit atque emisit, ut abirent Costantinopolin.Tunc Arcadius Imperator iussit cardinem causae totius aduersus
Theophilum conscriptς discuti & in quaestionem reuocari. Episcopi omnes Italiae congregati obtestantur ' Imperatorem, ut fratri suo coimperatori Arcadio demandet negotium Synodum celebrandi Thessaloni ce,quod eo occurri undiq; posset nullo prope negotio, nimirum & abortu solis & ab occidua plaga, quatenus siua omni parte synodus absoluta perficeretur, no ea que qualitate c6stet numerosa, sed quae in masiuetudine & equabilitate volutatis sententia pronuntiet minimc cotrouersiosam,&cui no queat cotradici. Eam ob re religiosa pietas Imperatoris adeo redaccensa est,ut significarit diuersis e locis aggregatos Romς episcopos se eo destinare, episcopos nimiru quinq; , presbyteros aut e duos, Romanae vero ecclesiae Diaconum. Orabat insuper ut epistola sua nullo intercedente impedimento ad fratrem perferretur.Siquidem ante hanc alias duas scripserat quas sanc prςsenti prς fiximus conam ctationi, quum coepisset redaccendi aduersus beatum Ioannem actio plane calumniosa. Prςsens autem epistola b c in se complectebatur: Tuae mansuet ud in itertia hςc est, quam scribo, epistola,ut quae nonnulli per insidiosam molitionem adornarant aduersus Ioannem Constantinopolitans ecclesiae
episcopum,exoptatam correctionem consequeretur. At certe uti constat, nihil eorum effectum est. In pr cedente hanc epistola mea scripsi significans me mittere una cum clericis & episcopos occiduae huius plagς
qui ex delegato ossicio deberent an qui rore ac iudicium accuratius constituere denis quae aduersus eum gesta sunt, S: ad me reserant occasiones ad hunc modum ita in eum cooricdi. Eam ob rem hanc ad te meani
misi epistolam per praesentes episcopos & presbyteros,qubd modis omnibus solicitus sim pro ecclesiastica pace,qua intercedente in pace nostruria conquiescit imperium.Itaque velis iubere ut tuet orientalis plagit episcopi Thessalonicet congregentur. Etenim episcopi de ij quos selegimus quos ad te destinauimus,uiri sunt non ad malitiam de mendacium deflexuri. Itaque hos velim existimes dignos quos omni cum cura 5: honore excipias, ut denique nos persuadeamur, quod is quidem Ioannes iuste exauctoratus est episcopatu, limul ut id doceant me quamobredebeam mihi temperare ab eius communione, aut certe eos vitem episcopos orientis qui prςtextu iustς reprehensionis suapte malitia sunt
abusi aduersus eum, teque transuersum egerunt ab eius communione. Quod ad episcopum Ioanne attinet,quaedam occurrunt quae in eo prObant occidentales, uti deprehendo per epistolas eorum ad me scriptas. Ex his duas subtexui ex aequo cetteris omnibus resp5dentes, Romani nimirum 6: Aquilegiensis.Tuam proinde adhortor dc obsecro mansuetu-
155쪽
VIT A B. IOAN. CHRYS OS TOMI PER
dinem,equum censeto Theophilum Alexandriae episcopum prae omnibus,se quantibet inuitus id praestet: sistat Synodo,quo incentore uniuersa haec malorum congeries promota esse dicitur,ut submoto omni impedimento per praesentes episcopos rite celebrata synodus pacem constabiliat nostris nisce temporibus congruentem,& rationi consentaneam. Innocentius item papa Romanus literas & lese ad uniuersum orientem emittit una cum Demetrio Pessinuntium episcopo qui palam depr dicet Rom anorum communione cum Ioanne episcopo, qui & Romam adueniens literas attulit episcoporum Cariae totius gratiose & amanter amplectentium Ioannis c5munionem. Secum proinde literas aduexit pres-
byterorum Antiochiae in ide conspirantes, quibus se inscripserunt velle agnoscere decorum ac disciplinam Romanet ecclesiet. Iide cum lamentis dequerebantur ac deplorabant illegitimam ac prophanam Porphyri j ordinationem a nescio quibus episcopis. Sanctus igitur PEmylius Beneuenti episcopus & Cythegius & Gaudetius cum Valentino x Bonia facio presbyteris acceptis literis Imperatoris Honorij, Papet insuper Innocent ij dc episcoporum Italiae Chromath Aquilegiensis, Veneri; qu
que Mediolanensis & aliorum, nec non submonitorium Synodi totius orbis occidui, publicis communiti diplomatibus abierunt Costantinopolin via acu Cyriaco, Demetrio, Palladio & Eulypio episcopis. Eiusmodi commonitorium continebat non oportere Ioanne ingredi iudicium ni prius illi restituta ecclesia & communione, nequa illi mora necteretur quo minus liberrime de suapte sponte introiret consistorium. Itaque illic Roma arrepto itinere, quum nauigassent, praeter expectationem suam
a tribuno quopiam militum detenti sunt plane suspiriose ac proinde miserabili qui eorum custodiam cuipiam commisit centurioni, ut ne eos sineret propius appellere Thessalonic . Primum enim instituerant illo proficisci ut Anysio episcopo redderent literas. Cumque eos eiecisset in duo nauigia, limisit. Superueniente autem violento austro, emetientes pelagus Aiggum toto itiduo ieiuni perdurarunt, dc vix tandem duodecima hora triduana appulerunt ad ciuitatis suburbia quae Victoris iam
mine insigniuntur,quo in loco comprehensi ab his qui portuum obseruationi pr sunt de administrant,retro ut abirent, adacti sunt,idque iussu Imperatricis & ministerio Marini hominis sibi addictiti). Iidem in propugnaculo Thraciet iuxta mare sito ac vocato Athyra conclusi sunt. Illinc educti, adhibita quaestione contorti sunt. Romani quidem in quada donaucula, Cyriaci autem collegae diuersis. de disparatis a se locis, ita ut ne puerum quidem haberent qui sibianseruiret, Quumque
ab eis reposcerentur litem, abnuerunt eas prodere, asserentes non li- 'pro locὐ- cere nobis' qui legatione funFimur, literas Imperatoris & episcopo--,e is I xum vili hominum reddere quam ipsi Imperatori. Perseuerantibus igitur illis ac negantibus se eas daturos,& ad eos ingresso primum Patritio,
subsequuti tandem alij aliquot:venit insuper ductor numerost multitudinis
156쪽
GEORGIUM PATRIARCHAM ALEXAND. o
dinis Valerius nomine, & is Cappadox. Is quum perfregisset pollicem Marini episcopi, epistola nomine alioqui colignatam Honori, imperatoris extorsit, una cum reliquis epistolis, propemodum dixerim diuinos pugillares existimatione cuiusda superstitionis in auro multis impediis confectos. Appetente postero die ad eos destinarunt sue qui ex imp
riali aula erant, aut assectae Attici, offerentes eis ter mille nummos, po stulantes ut persuasi Attido communicarent, sententiamque in Ioa Mem latam silentio tegerent. Hi quum nullo modo persuaderentur, institerunt orare, ut quia auditu nihil perciperent quod conducibile esset conciliandae ac sanctedae paci,saltem sinerentur tuto ac citra periculum in suas quique se recipere ecclesias, latam tamque immanem ferociam
hominum experti,prςsertim quum Saluator & idem Deus multifida luce reuelationum ipsos illustrallet. Diacono siquidem A mylio viro maniuetissimo ,& eidem pudicitiae amantisiuno visus est videri in nauigio Paulus apostolus una cum beato Ioane,dicens ei: Videte quomodo ambuletis, non quasi insipientes, sed sicut sapientes, scientes quia dies mali sunt. Actsi per hoc insomnium subindicaret multiformem illorum imposturam,ut largitione donorum lc verborum lenocinio demulcti supprimerent veritatem. Idem igitur ' Valerianus tribunus quuui diu institisset, eos iniecit nauigio carios a vetustate pertrito, iubens nauclero ad mi id pretio & stata mercede condu cto, ut nauigantes episcopos disperderet,una cum viginti militibus e diuersis ordinibus quos e vestigio e prae- ω,
sidio Athyrae pepulit. Multis igitur illo putri nauigio emesis stadiis,cum paulo minus abfuisset quin periissemus, appulimus tandem Lapsaco: &permutata naui inde pervecti sumus Hydrutem Calabri die vigesima.
Altero item mense exacto se postliminio receperunt Roma, ut Innocenato Papae quae sibi contigissent, renuntiarent omnia, nimirum se adebnon impetrasse ut celebraretur synodus,ut ne antigrapha referre potuerint. Sed ne nossent quidem quid factum sit de Demetrio,Cyriaco, Eulyssio & Palladio qui secum eo fuerant e Roma delegati cum literis Honorij imperatoris & Innocenth Papae, sed & de beato Ioanne certi nihil resciscere potuerunt. Et haec quidem dicta sunto de episcopis e Romadestinatis,deque aduersus eosdem concinnata malitiosa molitione. Horum omnium inscius extitit Arcadius. Porro beatus Ioannes in domo Adelphij cum annum unum habitasset, admodum & abunde pascens
inopes Armeniae non tam cibario pane, quam sermone,illo enim tum tempore,cum regionem ingens fames amarulente occupasset,quemadmodum inopia ' verbi castigabat Constantini ciuitatem, de iam corri- 'disini puerat, illic quoque rursus deseret, nequaquam destitit sua unius doctrina eos consolari, populumque Constantinopolitanum corripere, ita ut crebra ad eos missitatione epistolarum usus sit. Primum quidem
epistolaribus libellis exponit ad eos scribens qui graue scandalum fue rant perpessi ob illegitimas transgressiones commissas aduersus popu-
157쪽
lum, nec paucos sacerdotes, in pr scripta persecutione ac peruersitate. Continent autem capita quatuor & viginti. Principium habet:Medicinae prosessores iis adhibituri medelam qui febre conflictantur, aut alio quovis genere morbi laborant,primu omnium sedulo quaerunt ut morbo tentatos videant. Et quae deinceps sequuntur, licuerit unicuiuis cum desiderio effagitanti legere, simul& hinc emolumenti plurimum libi parare. Rursus ad Cyriacum episcopum duas perquam utiles scripsit epistolas. Prioris principium sic habet: Agedum rursus vomicam hanc plane ulcerosam tuae istius aegritudinis ac moestitiae ipse exhauriam,tuasque ratiocinationes quς menti tuae densam nubem offundunt,dispellam im se de disgregabo: Et caetera. Polleriorem vero epistolam hac verborum illatione exorsus est. Et corpora quidem cum peracti ac permolesta fi bre diu colluctata, Et quet sequuntur eloquia prorsus consolatoria. Nec secus alias scripsit literas ad Constantinum presbyterum, & ad finctam virginem atque Diaconissam Olympiadem. Et has in ordinem una cum . aliis redegimus 's . viii. ., 'sancti illius viri prouidam populi curam in arcano pectoris reti- sol erat,mine nentem semper, non modo dum consideret in throno, sed& in exilio Vmqμ in pq consistens, nihil quod populi esset, asserens sibi aut vendicans, imitator factus Pauli. Illi porro fratricidae extimulati inuidia ipsum iubent tranuferri Arabilium, ut vel tam diuersis asilictionibus&aerumnis subiecto vitam illi interciperent, sicque deperiret. Sed enim illic etiamnum non mediocriter explenduit Virtutum ornamentis. Non enim potest ciuitas abscondi supra montem posita, neque lucerna lumine pr lustri accensa ligneo debet tegi modio. Ex omni enim circum circa finitima regione ara uia socordi somno ignorantiς expergesecit coruscante radio verbi ' eos qui eatenus fuerant depress veternoso perfidic sopore.Seuerianus, Porrhyrius, & alij aliquot Syriae episcopi vehementiore flamma redaccenti ii uidiς ad hoc unum se comparant, ut ipsum illinc emoueant ac transtarant alio. Grauis enim eis erat, nec modo quum illi arrideret sortuna rorum scelicior, celeberque haberetur, quin & quum is diuexaretur istius. modi calamitate: isti tanto acrioribus aculeis tentationum affecti per urgebantur, utique illius ad Apostolum diuinitus redditi oraculi immo mores, dum is tribulationibus conflictaretur: Suffcit tibi gratia mea Virtus enim mea in infirmitate perficitur Contemplati enim ciuitatem Antiochensium quς recta spectat Armeniam, etiam illinc rursus animo perpendentes quia Ioannis accommodam, apprime utilem philos phiam Antiocheni miris laudibus attollerent, optabant ut flagris & cruciatibus diris illi vita abrumperetur, quemadmodum istis adimitur vita qui torturis examinantur. Talis enim esse solet inuidia nunquam non insensa honestati & aduersa maxime, ita ut qui aderant clerici ipsius tactatores, multa cum admiratione dicerent: Videte morticinum 5 cxa gue cadauer nimisquam terrificum. Eos qui vivunt, qusque Propor state
158쪽
GEORGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. ri
state agunt, quanto percellit terrore 3 Nimirum ceu assolent perterrere
pueros spectra ac personatae laruae. Papq,qui mundi istius gerunt privsecturas, qui magistratu quopiam sunguntur, qui ecclesiasticas opes pro
sua potestate congerunt & accumulant, hunc solum cum suis literis sacerdotem, inermem prorsus, ad haec carne infirmum, extorrem & proscriptum tantopere timet, ut toti impallescanti Itaque isti cum iam non sibi in comune temperarent, non denique sinerent 1 erpentinum odium
tegi silentio, ac delitescere, misissentque ad legionem militum, suta
runt illis rescriptum multo priore inclementius, indicta poena, nisi intra breue ac praescriptum tempus ipsi im transtulissent in ' Poetiunta, locum ' Γῆ omni habitatore delli tutum, imminentem rupi confragosae ac praeruptae, inque mare Ponticum propendenti. Extrema enim ora est imperi j Romanorum, barbaris longe efferatissimis finitima. Eo itinere intra paucos dies confecto, quum peruenisset ad praescriptum exiiij locum, eodem peruigili ac matutinam per luente psalmodiam, precesque ad Deum si arsum emittente, sancti apostoli Petrus de Ioannes ad eum sunt ingressi,quos cum olim est Antiochiae, fuerat contemplatus, esque dicunt: Fac icteris ac diffundaris gaudio rationalium Christi ovium pastor bone, generosissime athleta. Ab ipso communi dominatore ac d mino nostro simul & Deo Iesu Christo huc ad te delegati sumus, ut vires roburque suggeramus,*te tanto fatigationum pondere attritum, sermone consolatorio allevemus, quas pro tuenda synceritate conscientiae fortiter perpessus es. Reges enim ipsos illegitimam de ex legem vitam ducentes increpasti, imitator factus Ioannis baptistet, qui impium H rodem coarguit propter Herodiadem uxore Philippi fratris sui. Quamobrem conualescito tu ac viriliter age. Si quidem in coelesti regno ampla tibi reposita est merces. Quare tibi euangelizamus gaudium in gnum. Intra enim dies perpaucos hinc emigrabis ad dominum Deum
tuum,in coelorum regno intermina requie nobiscum perfruiturus. Animo fac sis pnesenti, siquidem de inimicis tuis victricem palmam reportasti. Qui te hostiliter oderant, hos ineluibili ignominia dedecorasti. Calcibus protrivisti colluctatorem tuum diabolum, & dedaemonibus ei subiugis insignem retulisti triumphum. Porro Eudoxia redundantiscaturigine vermium ebullitura est. Quam abs te efflagitabit opem,nu- quam impetratura est. Ingenti cum dolore, morbo quo iam laborat,vitae finem sortitu ra est. Immedicabili siquide morbo suam oppetet mortem, accepta a Domino plaga. His dictis,tradiderunt ei edulium quoddam dicentes: Cibum hunc accipito ac vescitor, iam non in praesenti vita indigus fueris alterius edulij. Hic enim cibus te abunde suffulciet tantisper dum commendes spiritum in manus Domini. Acceptum cibum in eorum conspectu edebat. Erant autem cum Ioanne in ipso exilio
presbyteri duo,diaconus unus, qui quidem abusq; Constantinopoli indiuidui comites sequuti sunt eum, pio erga eum affectu detenti. Inau-
159쪽
VITA B. IO AN . CHRYSO STOMI PER
dierant & isti sermones quos sancti apostoli cum beato Ioanne peri xuis lentium familiariter colloquentes, & gratiarum actionem repe derunt modis omnibus exhilarati, & ingenti gaudio persusi, quod cum tali viro cuius prouidam curam gereret Deus) promeriti essent consortes fieri assiictionum,dignique habiti qui no modo verba audierint, sed& ipsos sanctos apostolos oculis coram conspexerint. Siquidem hi peruigiles erant,& apertis corporeis oculis singula quaeque exacte obseruabant. At contra milites prςfecti praetoriorum qui ipsum ad exilium perducebant, ipsum perurgebant ut Viam festinato capesseret, palam professi se tale quid in mandatis accepisse, ut siquidem medio in itinere defungeretur vita, ad ampliorem gradum dignitatis promouerentur. Et quidem istorum unus, quem minor cura tangebat praesentis militiae ac dignitatis, quatenus altero clam suffurari poterat, argumenta benignia talis exhibebat sancto. Degione alter tanto erat inclementior & prinfractior,sic ut obsequia quae ab obuiis passim exhibebantur per commiserationem sancto,h c iste contumeliarum loco habebat, huic uni & tali cum intentus, ut Ioannem miserrima morte multaret. Pluuius imber siquando coelo sit dens vehementius inundabat, hic tanto securitis exibat, ut humor aquae pluuiae in dorsum pectusque sancti deflueret. His adde,quia & sol quanto intemterantiore i stu incanduisset, hoc deliciarum loco deputabat, quod scite intelligeret craneum beati, perinde ac Elisci, id grauatim ac permoleste serre. In oppidum aut in ciuitater ubi nonnihil consolationis arrisisset ex lauacro siue balneo, ne ad punctum quidem horulae unius iste suspitiosus & infoelix sinebat diuertere & i
morari. Praeter haec omnia sanctus toto trimestri viam hanc longe molestissimam conficiens sic perdurabat contabefaciens corpusculum, tanquam ouis suffusia rubor se exporrigens ad ramusiculum in sublime erectum. Deus autem generis humani amantissimus non permisit suum
athletam ubique sortiter vincentem abripi in illam insutulam, sed cum propinquassent Comanae genti locus autem eius spectat ad Euxenum mare ac si pons suisset,praetergressi sunt Pityuntem extra moenia,in de martyri consecrata cum procul urbe quinque aut sex miliaribus mansissent, nocte eadem ei adstitit illius loci martyr, nomen erat ei Basiliscus, qui quidem episcopus fuerat Comanorum, in Nicomedia imperante Maximiano,una cum Luciano in Bithynia passiis, Antiochiae presbytero. is ait: Vide, animosis praesenti, frater Ioannes.Cras enim una erimus. Reserunt autem & martyrem praedixisse presbytero qui in templo morabatur: Adorna locum fratri Ioanni. Venit enim. Porro beatus Ioannes
fidem accomodans sibi reddito oraculo, obtestatur illic ut in crastinum permanerent ad horam usque quintam. Illi autem nullis modis persuasi eduxerunt eum. Illinc autem consecto itinere quasi stadiorum triginta, postliminio se eodem receperunt, ad locum nepe martyri j a quo disces serant, ipse mox subsequente. Et ita cum eb conuenisset, vestimenta se
160쪽
GEORGIVM PATRIARCHAM ALEXAND. mi
dulo sibi exhiberi depoposcit splendida utique, nec indigna vitae quam
prius exegisset. Prioribus indumentis exutus, sobrius & castus se nouis induit. Mutatoriis igitur usque ad calceamenta amictus, in eos qui aderant, priora reliqua dispertitus est. Deniq; communione dominicorum synabolorum accepta, praesentibus qui aderant, extremam effudit ora tionem dicens pro more suo verbum: Gloria Domino,qui omnium causa est.Quumque se signo er muniisset ac intulisset Amempedes sursum versus expandit, qui pro si lute synceriter poenitentium cum laude cur
' A rectitudine aberrantes coarguebat. Et qui ea inique admisissent, mox sentiebant quae dicebantur, sui causa dicta esse, ac proinde videbantur familiariter noti, quando eum vel maxime latebant. Hinc contigit ut multi quidem primum male sibi conscij peccatorum,illinc alio facesserent, partim timore Dei, partim veriti ne qua apud homines aspergerentur ignominia, ne ab ipso in ecclesia contumeliose sugillarentur. Erant proinde &alij qui ob istiusmodi obiurgationes nihilo melius promouent. Alij in stiper insidias nectebant aduersus eum, ut illud impleretur quod in utrosque dictum est. Ait enim: Co
ripe sapientem,&amabit te stultum, de apponet ut te oderit. Porro A cadius imperator Honorio fratri suo rescribit, nec alia quam quae scripserat Innocentio Papae, rationem reddens de beato Ioanne, proq; episcopis & sedis Romanς vicariis emctim postulans ut eos a poena ac vinculo absblueret quo eos suspederata susceptione sanctorum facramentorum. Vterque autem esim literas Arcadi; excepisset, earumque lectione Innocentius Papa intellexisset Imperatoris poenitentiam, humilem ipsius modestiam demiratus est. Porro relatione eorum qui pro potestate agebant, quum cognouisset ultionem esse expetitam de his qui in magnum Ioannem inclementer egerant,scribit Proclo pientissimo Cyrici
episcopo, ut ascenderet Constantinopolin,' imperatoresque essiceret participes incontaminatorum mysteriorum, & eam pasceret ecclesiam
tan tisper dum reuocaretur, cau sa Attici discussa nunam is dignus foret cuius fidei concrederetur tantae illius ciuitatis episcopatus. Proclus quidem susceptis Papae literis,moderandae Cyzicenorum ecclesiet subrogauit clericos fide dignos ac sanctos qui suam absentis vicem suppleret, &ascendit Constantinopolin. Expleto aute facrificio,eis cotradidit inco- taminata hostiam. Per dies aliquot mora nectens in ciuitate, populis';
scriptura enarrans, parte aliqua eorum moerore solabatur ac leuabat.Si
quide ipsos inuenit intolerabili angore ac deliquio animi contractos,l se cerneret orbatos esse lingua melle quouis multo suauius proquente, diuina nimirum ac prorsus spirituali ipsius Ioan is doctrina. Porro dicebat eis Proclus: Fratres,ego animatus sic sum erga Ioannem,perinde ac fons ad mare,& riuus ad mare collatus Nam quis illi queat assimilari in explanandis scripturisὶCaeterum ad imperatores Arcadium & Eudo-