장음표시 사용
101쪽
93 Da svMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATA tum. Tu quidem antea magnum te quid dam praestitisse arbitrabaris, si regulas nescio quas memoria comprehendisses, & ad eruditionis pompam in tuorum aequaistium corona recitasses; nunc autem te nihil egisse, quod ad summam artis criticae difficultatem levandam pertineat, fortasse intelligis. Qiiod ad me attinet, nihil omisi eorum, quae in praesentia aliquid ad te persuadendum momenti habere poste existimavi. od si ego nihil dicendo profeci, vide, quaese, ne tu agendo plus fortasse, quam velis proficias; δc eo cupiditate tua abripi te sinas, ubi aequales tuos exemplo ipse tuo minus audere edoaceas. Quare, aut tibi illa doctrinae adiunge praesidia, quae Critico omnino dixi esse necessaria, aut de arte critica noli amplius cogitare; illudque pro certo h beas , ne eximiam quidem docuinam , cui summum i dicium adiunctum non sit, quidquam Critico profut ram , immo potius obfuturam; praecepta vero , sine
utriusque R doctrinae de iudicii adiumento, nihil pro
102쪽
Α ratio est ac natura omnium disciplunarum S artium, ut nunquam non magnam difficultatem adjunctam habeant, eoque uia Orem, quo se magis ab humili infimarum atque Mediocrium conditione attollunt, di ad altiorem dignitatis atque excellentiae gradum eriguntur. si ita est , quid de arte critica sentiemus, S quem tandem dissicultatis m duae ei constituendum putabimus I Nam , cum facultates una omnes praestantia longe miliumque antecellat, una omnium perfectam absblutamque cognitionem requirat, una excellentiam contineat, una etiam necessario debet omnium complecti dissicultatem . illa ipsa de rebus o G a ni-
103쪽
roo DE sUMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATEnibus cognoscendi iudicandique sumna potestas, quae ei iure conceditur , uti artem hanc in editissimo dignitatis fastigio collocat, ita tot gravissimarum difficultatum, quaa si quodam satellitio stipatam vallat, ut non aditu perdifficilem modo reddat, sed etiam prope imperviam faciat atque inaccessam. Huc accedit, quod , quem a modum superiore actione demonstratum a nobis fuit, regulis ac praeceptis allevari Vix , ac ne vix quidem potest; ut in quibus aliqua subsidii spes ac quisetis collocari videbatur posse . in iis novae novarum molestiarum tu hulenti cimae moles excitentur, ejusque cultoribus prope desperatio quaedam obiiciatur. Quare eo res videtur adducta, iit huius artis sive naturam , sive vim , sive excellentiam , sive regulas ipsas ac praecepta , quibus continetur, spectare velimus, siummis undequaque an gustiis atque molestiis incredibilem in modum obsepta reperiatur. Constituta hoc modo artis criticae difficultate , & desperato omni regularum subsidio, illud reliquum esset , ut ad id , quod secundo loco proposui, gradum facerem , & susceptum a me pensum exsolvere festinans , de pravo artis criticae usu dicerem . Sed tamen ad praecepta revertar, non quod ex iis aliquid opis sperandum sit; sed ne, cum multa de praecipuis artis huiusce canonibus disputarim , illum , qui caput artis praedicatur , omisisse iure meritoque coarguar. Canon est ex veterum silentio depromptus ,
in quo isti se potissimum Iactare silent, de permagni
104쪽
ACTIONI s I. LI AER III. ior existimatur momenti ad ferendum de rebus a nostra memoria disiunctis , in quibus Criticorum assidua ac prope quotidiana disquisitio versatur, certum rectumque i dicium . Porro ex hoc canone illud emergit argumentum, quod, recepto apud Criticos vocabulo , negativum appellatur. Huius autem argumenti maximus est ustis in arte critica , atque ea in eodem adhibendo frequentia , nihil ut in Criticorum scriptis occurrat saepius, nuhil , quod inculcatum sit magis, .perinde quasi tota in eo uno artis criticae vis ac ratio contineretur . Atque huius quidem argumenti, si quo crebrior est usus , eo et iam priesentius esset auxilium , aliquo modo arti criticae consultum exilli mari posset, & ea , qua laborat ac maxime premitur, difficultas aliqua ex parte immin ta . Sed hic quoque novis urgemur angustiis, novis circumsidemur molestiis, novis conflictamur difficultatibus. Nihil enim hoc argumento incertum sortasse maingis , nihil, cui minus fidi possit. mare operae pretium me facturum existimavi, si illud ex regulis omnibus excerptum , separatim egaminandum susciperem , eique soli, quo copiosius pro eius dignitate atque praesta tia , addo etiam, pro summa , quam isti in eo coli
cant, fiducia quid enim expeditius quid prima specie
probabilius ἰ quam aliquid, de quo veteres sileant, aut insirmare , aut inficiari γ tractaretur, actionem integram reservarem . Etenim , ut videtis, accurata huius argumenti investigatio a me praeteriri omnino non debuit; ne-
105쪽
que eommitti, ut in quo illi usurpando nimiae assiduitatis,
arguuntur , ego contra in eodem omittendo aut summae negligentiae , aut turpis ignorantiae condemnarer . Dixi,
nihil hoe argumento prima specie probabilius , nihil usu expeditius videri, sed , si me illi , nunc attentius audire volent, multo aliter intelligent se rem habere , atque ipsi falsa persuasione decepti arbitrantur. Docebo quam hoc infirmum argumentum sit, quam omni ex parte labans , quam minime , ut ipsi praedicant , inconcussura . o demonstrato illud reliquum erit, ut de summa artis eriticae dissicultate dubitare desinant ; illudque sibi pe suaderi tandem aliquando sinant , hanc ipsam difficultatem nullo modo posse , nisi acerrimo ingenio vinci, non alia via , nisi eximia doctrina superari, non alia demum ratione, nisi excellenti quodam , quod in arte critica maxime pollet, iudicio edomari. II. Atque ut ad Graeculum illum meum postremo revertar , quo eum iani tertio congredi placet; age nunc sis, & profer canonem illum tuum , in quo ex6 an do hodierna omnis nostra sive contentio, sive disputatio versabitur; illudque inflatis de percrepantibus buccis , S usitata illa tua capitis elatione ac iactatione pronu
cia. SI QUID m UETERuM sCRipTis NON iNvENERIS , PERNEGATO . Audio . Ueruntamen ne tantisper quidem commoveor , & simul confido fore , ut telum istud immane tuum, quo hodie contra me usurus es ν ut ad rationum momenta, tanquam ad obieehim finis
106쪽
Acr Iouis I. LIBER III. In mum aliquem clypeum , Ventum erit, glacies erasiae lis icta distilat; tu vero prorsus inermis reperiare. Ea igitur, quae in veterum scriptis non invenero , auctbre canone isto tuo inficia r. inia ὶ Omniane, de quibus veteres siluerunt, statim tanquam falsia reiicientur ac repudiabuntur Primum velim mihi dicas, qui 1cis λ unde habes Θ quo magistro didiceris p quod nihil veteres fugerit , nihil latuerit, nihil non litteris posteritatique domandarint. Cui enim probabis p tanta eos fuisse dilige
tia , tanta assiduitate , cognitione tanta, ut prope infinitam rerum memorabilium multitudinem non modo non
ignorarint , sed accuratius etiam , undequaque per ipses potuit , collegerint, eamque scriptis complexi suis nihil reliquum sibi fecerint, quod non litterarum monume tis custodiendum asservandumque commiserint . id Z si multa illis obiecta fiterint impedimenta, quibus abenunciandis sine discrimine rebus omnibus memoria di gnis vel dissuaderentur , vel deterrerentur, ut vel minluerint, si potuerunt , vel, si vultaerunt , id ipsum erutere non potuerint; tamenne in ea opinione perstabis. ut putes nihil eos omisisse , nihil, quod a se posteritas requireret , praetermittendum existimasse i
IIL Sed collegerint sane omnia , quippe qui navi in dustriique homines & perhibebantur di er es; nihil iii
obiliterit , quominus omnia & posterorum memoriae,& litterarum monumentis commendare mhiberentur.
Insto nihilo aerius ia urgeoc mid p ominane , quae Ve-G 4 teres
107쪽
1 4 Da suΜMA ARTIs CRITICAE DIFFicuLTArgieres scriptis suis prodidere, ad nostras manus tam longo intervallo pervenerunt Nulline codices amissi nuItane voluminum facta iactura λ Nonne pene innumerabilia huiuscemodi monumenta partim incuria deperdita , partim invidia de medio sublata, partim odio concerpta, partim vanescentibus litteris. deleta,partim tineis blatticque peresia , partim incendiis consumpta , partim aquarum alluvionibus absorpta penitus atque hausta interierunt ut prope miraculo habendum sit, siqua aetatem pertulerint, & ad nostra usque tempora perdurarint. 'IV. inam multa putas, quamque excellentia e eellentium olim exstitisse oratorum opera , Poetarum , Historicorum , Grammaticorum Z quam multa sapientissimorum virorum , 'in omni genere doctrinarum & a sum , & graecorum S latinorum Z quorum operum ne .nliinimum quidem vestigium nunc remanet. Ex tot latinis oratoribus, qui a Tullio commemorantur, ne unius quidem unam nunc Orationem invenies. Orator
longe disertissimus suit Hortensius; eloquentissimas haribuit & scripsit orationes; profer, si potes, de tanto Vum periodum unam , verbum unum 3 Τullii ipsius or torum omnium facile principis eloquentissimae orationes quam multae interierunt ρ Eiusdem de Republica libri illi admirabiles , forente Augustino, & legebantur, Scsuspiciebantur s nunc , si fragmentum de Somnio Scipionis, & paucula quaedam , quae aliis in aliorum auctorum operibus indicata reperiuntur, excipias, nulli sunt
108쪽
texuit, di volumen integrum confecit Suetonius . Η rum Grammaticorum praeceptiones, quis nostrum vidie
unquam quis legit nisi tu forte eas & vidisse , & l
gita assirmare possis, qui tantopere regulis ac praece-,ptionibus delectaris. Annales illi maximi, qui a Romanis silmma cura' ac diligentia conficiebantur , & omnium venacissimi habebantur, quorum ante cognoscendorum populo potestas fiebat, quam ederentur, nunc quidem nusquam apparent. De multis vero summorum Poetarum operibus sive graecis, sive latinis, quid commemorem quorum inventio desperanda est, jactura vero reparari nullo modo potest . V. Sed levioris Brtasse momenti tot oratorum, Poetarum , Historicorum, Grammaticorum opera periisse
videri potest. Quid P illa praeclarissima SS. Patrum volumina , tanto studio elaborata , tanta tamque exquitata doctrina & eruditione referta, quae summo ad C tholicam Religionem , confirmandam , si superessent , usui forent, intercidisse , leviterne ae ditatu te ferendum erit 3 Ubi nunc exstant priorum Ecclesiae iaculorum tot egregia hoc in genere monumenta P quo tandem loco tam abdito. ac recondito ut eo nullius adhuc dilige tia in rimando ac sagacitas aspirare potuerit, illa custodiri atque asservari existimabimus p Ubi Qtadrati Apostolorum discipuli pro Christianis Apologia, quam Hieros mus Sc Eusebius ritant ρ ubi alia item pro Chri-
109쪽
stianis Apolonae ab Aristide Atheniensi Philes ho serima , cubis item Hieronymus & Eusebius mentionem Seiunt λ Ubi S. Iustini Philosephi liber contra Hineti eos 3 Ubi Melissionis Sardium Episcopi opera decem& octo p Ubi plures a Dionysio Corinthiorum Pontifice Episcopis & Sotero Papae epistolae missae λ Ubi S. Irenaei Lugdunensis Episcopi litterae λ Ubi eiusdem libereontra Marcionem , & variis de rebus tractatus luculantissimi Ubi Apollonii Senatoris Romani & nobilissimi Μartyris Catholicae Religionis invictissima propugnatiis, qui iussus a Commodo Imperatore rationem Fidei suae reddere , eam disertissime a se exaratam Senatui exhibuit De Sanctis vero Patribus qui posterioribus faeculis floruerunt, quid dicam Nullum fere, illis
invenire poteris, cuius opera bene multa non desideren tur. Multa desunt de Hieronymo , multa de Ambruta,
multa de Hilariis & Pictaviensi & Arelatensi , multa de Gregorio Turonensi , multa de Cypriano clarissimo oratore ς multa de Paulino Oratore & Poeta celeberrimo ; multa de Fulgentio , multa de Lactantio, de Cas. 1iodorio , de aliis latinis Patribus multa. id te graeeis de Athanasio , de Basilis Magno , de Gregorio Nysseno , de Amphilochio , de Cyrillo Alexandrino , Theodoreto , , Dionysio Episcopo Alexandrin ,. M. thodio Episcopo Tyri in Palaestina nonne multa I de Ephrem vero Patriarcha Antiocheno omnia . Namquid plura colligendo en umerandoque persequar λ illo Ann
110쪽
AcTIONI s I. LIBER III. ipsorum Patrum , quorum nulla non ad nos opera pervenisse videri potuerunt , cuiusmodi sunt Tertulliani , Origenis , Clementis Alexandri, Augustini ipsius ali rumque I non pauca tamen insignia volumina prorsus interierunt. Iam paucane periisse tibi videntur cum tanta , quanta enumeravimus , huiusmodi monumenta perierint, quae transimittere ad nos maiorum cura non potuit, & vetustas absumpsit. VI. Illa vero tandem quam luctuosa i quam exitialis iquam deploranda divinorum voluminum iactura fuit l. Hanc tamen , si non omnium , quod providentissima supremi numinis cura antevertit, nonnullorum tamen subbre temporis iniuria eoacti fuimus. Novimus ex lib. III. Regum cap. v. Salomonem illum , mortalium omnium divino oraculo sapientissimum , tria millia parabolarum locutum esse , & carmina eius fuisse quinque millia . Haec autem tot & parabolarum & carminum millia minc
ubi sunt I ubi latent λ ubi asservantur λ Nusquam sunt , perierunt, Interciderunt . Idem ille ipse Salomon, ut ex eodem libro Regum discimus, quam multa de pia tarum stirpiumque proprietatibus libris complexus est suis ρ qui disputavit 'per lignis a cedro , est in Libano , usque ad bdissopum , quae egreditur de pariete. id vero illa alia , quae idem est alio in genere multa persecutus de iumentis , de volucribus , de νeptilibus , δε piscibus . Iam Parabolarum libros quantum utilitatis ad doctrinam & murum institutionem habituros; reliquos