장음표시 사용
131쪽
rag Dg suuMA ARTIs CRITICIE DIppi e utT Argtroversiam posita , afferre documenta Pontificum , t stimonia Gnciliorum , sententias ac verba recitare Patrum , Iustini, Egesippi, Irenaei , Clementis Alexandrini, Athanasii, Basilii , Chrysestomi , Cypriani, Hieronymi , Ambrosii, Augustini, aliorumque , quorum
qui vellet accuratam seriem contexere , eam iam ab ara liquissimis inde temporibus posset exordiri, & ad n sira usque tempora longa enumeratione perducere. XXX. Traditiones porro non admittendas selum in Ecclesia, sed necessarias etiam esse, ne id quidem vocari in controversiam a Catholico potest. Non enim Omnia ipsi Evangelistae scriptis mandarunt suis, quae numirum Christus traditione magistra doceri nos voluit. Adbue multa , inquit Christus ipse , Ioannis cap. XVI. num. XII. habeo vobis dicere ; sed non potestis portare
modo . Quid illa φ quae leguntur in Actis Apostolorum
Cap. I. num. I II., per dies quadraginta apparens eis , O loquens de regno Dei. His autem essicitur non inutili silentio tot dies fuisse transactos; sed multa divinum Magistrum locutum esse , quae nequaquam litteris prodita fuerint atque commissa . Apostolos vero , quae a dierint neglexisse , neque posteris ullo modo tradidisse suspicari nefas est; nisi eos aut negligentes, aut oblivios, facere velimus, ut aut res , quas ipsi didicerant, & quae ad praecipuam Ecclesiae institutionem pertinere norant , Per oblivionem praeterirent, aut nos de iisdem per summam incuriam negligentiamque celarent . Disertissime
132쪽
Acrio Nis Ι. Lia a R III. Paulus Apost. ad Thessal. ep. II. Tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem , sive per epistolam nostram. XXXI. Hinc tanta vis traditionum est , & semper in Ecclesia fuit, ut non ipsae solum tanquam dogmata habeantur ; sed elicitis inde argumentis Catholicae ipsius fidei dogmata certissime invictissimeque confirmentur. Harum semper hic apud Catholicos usus fuit, contra
atque Haeretici fere omnes , ac recentiores praecipue
opinati sunt, qui fidei ac religionis controversias, Q-lis sacrarum Scripturarum testimoniis finiendas esse contenderunt . His de causis semper Ecclesia Catholica summo studio traditiones retinuit; itaque factum est , ut nunquam intercisa tot saeculorum derivatione, uti primum ab ipsa scaturigine eruperunt, integrae inviolataeque ad nostra usque tempora permanarint. Scripto illae quidem a principio commissae non sunt, sed per m nus quodammodo primum ab Apostolis , deinde ab eorum discipulis traditas accepit S custodivit Ecclesia. cuius plus valere apud Catholicos debet auctoritas, quam omnium primaevae antiquitatis scriptorum summum de illis perpetuumque silentium . Vides igitur quidquid scripto commissum non sit, non continuo iure negari posse.
XXXII. Neque vero traditionum exordium , gen ratim atque universe loquendo , ab solius Ecclesiae primordiis , sed etiam ab ipsius mundi incunabulis repetendum est . usque adeo apud omne hominum genus, Tom. I. I nullo
133쪽
rao DE sυΜMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATA nullo tempore non maxime Viguit traditionum ac valuit auctoritas. Etenim , amabo te , quod scriptum ante
libros Moysis omnium vetustissimos proferre poteris 3 quae volumina 3 qui codices primis illis saeculis exiliterunt omnia igitur , quae ad Religionem verique Dei cultum spectabant, non scripto , sed traditione continebantur . Certe vetustissimi illi primorum faeculorum
Patres veri Dei cultores fuerunt ; certos sacrificiorum ritus caeremoniasque, quibus Deum colerent, habuisse dubitari non potest , quae quidem cum scripto ex ratae non essent, certe a patribus ad filios sola traditione internuncia transmitti debuerunt. Τolle traditi nes , easque a prima illa mundi aetate , & quasi infameia remove , iam omnia permiscebis atque confundes . Nulli certi ritus, nullae certae caeremoniae , nullus certus supremi Numinis cultus, nulla certa externae Religionis
indicta , sed omnia cuiusque ingenio atque arbitrio administrata. Et ecce tibi illa impia permixtio , S dete- sanda confusio , quae nunc a nefariis ac perditissimis hominibus , quorum sacrilegi tota Europa libelli nune dis
seminantur , inducenda curatur. Omnem isti Religionem , quam dicimus Revelatam , de medio tollere comtendunt ; Deum cuiusque arbitrio placandum colendum que permittunt , si tamen Deum propitiari S coli ali quo modo volunt , ac non potius una cum religione duvinitatem ipsam inaudito atque horrendo scelere omnino conantur exstinguere.
134쪽
Acrio NIs I. LIBER III. Iaa XXXIII. Dixi, traditiones apud omnes gentes valuisse. semper. Etenim consuetudinem hanc tradendi discipulis quaedam non scripto , sed verbo a celeberrimis Philosophiae magistris scimus esse servatam . Certe Pythagoram hunc morem tenui sie posteriorum scriptorum auctoritas diserte testatum reliquit. Cicero lib. r. de Le gibus moribus quidem optimis imbuendam Rempublicam existimat , sed non omnes esse leges scripto committendas affirmat. Idem eodem libro consultius Religionis mysteriis provideri censet , si traditione potius , quam scripto evulgentur. Caesiar de Bello Gallico lib.vi. . Druidas scribit hoc modo Gallos instituisse , ut quae ad sacram disciplinam ritusque pertinerent , scriptis consignari nollent ; & secus fieri nefas haberetur. Galenus lib. II. de Anat. ait veteres Physicos, quae ab . artis magistris didicerant, non scripto, sed traditione conservasse . Neque vero cur ita se gererent, di tantum traditioni deferrent, & multae ct justae deerant causae, quas hic afferre supersedeo , ne reconditioris eruditi nis famam captare videar. Usque adeo verum est, non. omnia tradi litteris necesse esse et neque vero, quae scripto consignata non sunt, omni pi orsus auctoritate destitui, sed maiorem quodammodo acquirere auctoritatem . Sed , ut ad traditiones divinas atque apostolicas revertar , intelligis, opinor , quo te canon iste tuus deduiscet, vides, quam lubrica via ista sit, quam ingressus es, cui insisti sine prolapsione non potest . Ego denun-
135쪽
raa Da su MMA ARTIS CRITICIE DIppi CULTAracio periculum; tu, si sapies, illud effugies ; ostendoseopulum , in quem multi impegerunt, & miserabiliter interierunt, tu , si tibi consulere volueris, ejus incursum declinabis. XXXIV. Dicis , non eandem esse rationem divinarum & apotholicarum traditionum , atque ecclesiasticarum . Audio ; sed has quoque si putas liberum esse cuique aspernari atque reiicere , magno in errore versa ris. Scio , nihil tam familiare tibi , nihil tam usitatum aequalibus tuis esse , quam , cum aliqua ecclesiastica traditio non arridet, eam despuere , & tanquam popu- Iarem aliquem temere sparsum rumorem criminari. Nihil facilius, quam huiusmodi inconsideratas iactare voces, &, ubi rationum momenta non suppetunt, ad convicia ac probra se convertere . Multa in hanc rem & vere S graviter d ci possunt, & a me suo loco dicentur , S , quoad usque adniti potero , vere graviterque dice tur. Nunc tantum dico , ex isto tuo canone tibi sum mum instare perieulum ; dico hoc esse tibi modis omnibus antevertendum ; dico providendum in tempore, ne eo , quo certe non vis neque enim tam ηravam de te opinionem habeo) deducare. Tu facilius expeditiusque putasti , eo uti argumento , quod te ab inve stigandarum rationum cura molestiaque liberaret; idcirco illud temere , di clausis, ut aiunt, oculis statim , nihil ulterius cogitans, arripuisti . Existim alii , nihil certius repudiari posse, quam quod diserta veterum scripto -'
136쪽
AcTIONI s l. LIBER III. inteum auctoritate dellitueretur ; sed tua te , ut in multis , ita in hoc quoque fefellit opinio . iXXXV. Dicis postremo , canonem quidem optimum
esse , sed quo caute quis , modice & prudenter utatur. Audio. Atque hac quidem in re tantum abest, ut ii bi contradicam , ut etiam assentiar quam maxime ; immo vero summopere hoc nomine tibi debeam, quod iasine huius nostrae concertationis eo rem , nescio utrum sciens ac volens, an imprudens & aliud cogitans adduxe
ris, quo iam a me pridem fuit adducta , & ubi solus difficultatum , quas persecutus hactenus sum, exitus, & periculorum , quae undique Criticum circumstant, effugium ostenditur . Sed vereor , ut his verbis plura, quam aetu velles, & ego optare possem , complexus sis. Ain tu caute, modice, prudenter λ Ita, inquis. Ego quoque video, consilio, prudentia , moderatione facile vitari pericula ,
ardua quaeque felicem perduci ad exitum posse ; sed aeque video te his prorsus destitutum esse virtutibus. enim quam tibi videris prudentiam comparasse, quae tibi certam impeditissimi negotii conficiendi rationem oste dat λ od in te residere consilium credam ρ aut quam, si semel aliquam huius muneris partem attigeris,cautionem
te adhibiturum putem ρ qui quidem si cavere didicisses ,
tibi primum cavisses , nec commisisses , ut hac tanta tamque dissicili provincia implicarere. ae vero mode ratio esse in eo existimanda erit λ qui sibi temperare non
137쪽
13 Da svMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTArs dduceretur. Nonne , in eum ambitione tua adductus I cum cum ellas, ut tibi de tanta re deliberandum foret, si paullum substitisses , Sc haec duo tantum verba tecum
feci ises; Bid ago ρ vel Bo progredior respirasset cupiditas tua aliquantum p nonne aliquid loci consilio & rationi dediiset ρ nonne denique te a tanto tamque Operoso munere suscipiendo repressisset ρXXXVI. Sed fac , ut indulgentiae ac liberalitatis meae sontes ad extremum usque nostrae huius concert tionis exitum tibi patefaciam , fac inquam, bonitate qua dam naturae, rationem esse aliquam in te huius sive cori-slii, sive prudentiae , sive moderationis , quas virtutes ego jure iam a Critico dudum , tu vero a te paullo ante requisivisti ; quid tum p quid censes futurum pPoteritne haec ipsa ratio in tanta pravorum atque inter se 'dissidentium affectuum , quibus obnoxius es, et in-eredibilem in modum agitaris, perturbatione, veluti in concitatae plebis tumultu, tanquam Regina sedere ac dominari p Nonne cum te praefervidus adolescentiae aestus, intemperans opinandi licentia , inselens rerum omnium veterum fastidium, insanum novitatis studium ,
effraenata gloriae cupiditas , ingenii levitas , ambitio , amor, odium, invidia, ira indignatio , temeritas , petulantia , audacia , ct siquae sunt aliae impotentis animi permotiones de mente deiicient, etiam illam de sinlio deturbabunt 3
XXXVII. Jam quid sa ξ qui sensus sunt tui λ quid
138쪽
l Ac TIONI s I. LIBER III. ras cogitas de me non enim quaero, quid machineris in me . Nam quid est , quod calumniari possis λ Me aequales tuos actionibus hisce meis designat se qui neminem nominavi ; omnium existimationi peperci . Male de arte critica sensise P qui illam saepius laudavi , necessa riam dixi, & solummodo dissicilem , quod extra omnem
controversiam est ,re se contendi. Me denique eo rem
adduxit se, ut artem per se difficilem , impo ilem , ut ais, reddiderim p qui illam explicari ingenio , sapienatia , iudicio posse affirmavi. inare nihil est , quod in me agas, nisi forte 'mihi irasci velis; sed irascaris licet ; ego certe indignatione ista tua non movebor ; dc quidquid etiam in me congerere iurgiorum ac contumeliarum fortasse placuerit, excipiam pacato animo, ac facile tibi remittam & condonabo . Equidem invitus feci, ut te vehementius , quam vellem , exagitarem ἔsed morbus is erat, qui dulcem medicinam respueret , amaram posceret; non lenibus fomentis eurandus, sed
serro S igni radicitus extirpandus. XXXVIII. Sed finis sit , neque enim si omnia consectari velim , exitum tandem aliquem inveniret oratis mea. Vides, opinor, & satis ex his, quae tribus actionibus hisce meis persecutus sum , colligere potes ;quid fit Critiei munus exercere , δι quantum hac in re inter meam , & tuam opinionem , hoc est inter doctum eruditumque Criticum , & ineptum imperitumque ra bulam intersit . Magnum est Critici nomen , magna dia
139쪽
136 DE suMΜA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATEgnitas , magnum munus, ct multo maius quiddam quam ut & ego verbis explicare, & tu animo assequi ac ratione queas ; qui , si modo tanquam stipes aut truncus flares , tamen ne tum quidem tantae dignitatis tam gravis ac severae vel ipsium titulum sustinere posses. Non est huius tui, i mihi crede, ingenii tot ac tanta , tam abdita atque recondita investigare, non huius memoriae tam multa , ac tam longe lateque dic persa comprehendere , non huius imbecillitatis naturae tot labores, tam. graVes diuturnosque perferre , non
huius prudentiae atque consilii in rebus dissicillimis sine
offensione versari , non huius denique pectoris tam a gusti tantas res capere atque complecti.: XXX lX. Tu vero , si quid ex celebriore aliquo
Critico deprompseris, memsriaeque mandaris , si aliquot Criticorum nomina , exotica praesertim ac peregrina , continenti spiritu , aequalium tuorum plaudente corona, pronuncia veris , te satis ad tantum munus cum laude obeundum instructum putas. Erras, & veheme
ter erras , si leviter excusso bibliothecarum pulvere , si vix cognitis auctorum nominibus , si raptim pervolutatis librorum indiculis , si festinanter absoluto nescio cuius facultatis curriculo , si praegustatis tantum nonnullis artis criticae regulis ac praeceptis, hac aetate rudi atque inexperta , hoc vitae genere molli ac delicato , hac contentione languida de remissia , hoc otio , hac inertia a assue socordia tantam tibi sapientiam ,. quantam a Cri-
140쪽
ACTIONIs I. Lras R II L ilico requisivi, comparasse arbitreris . Grandis tibi restat :via; immensum tibi stadium decurrendum proponitur, in quo tantum abest, ut aliquid spatii confeceris, ut adhue Vix pedem extra carceres extuleris . lXL. Multa, ut planum feci, Criticus sciat necessE lest , atque ita sciat, ut nemo ei neque labore , neque studio , neque diligentia , neque ingenio, neque saga. lcitate , neque memoria , neque cognitione rerum , neque ullo doctrinarum instructu atque apparatu facile anteponendus sit. Ad haec ipsius artis criticae praestans omnino ac singularis notitia accedat oportet, qua fiat, ut ex illius regulis probe perspectis atque intellectis aliqquid , quod plausu de commendatione excipiatur, quod isit erudito , quod sapiente Critico dignum , possit efficere . Adde prudentiam horum studiorum adjutricem praecipuam ; quae una si desit, scientiam ipsam, vel summam ac singularem, Critico non profuturam , sed obfuturam potius sine haesitatione pronuncio . Huc refer iudicium illud, de quo tam multa diximus, acre , certum , subtile , aequum , incorruptum , exquisitum , a quo ars critica nomen mutuatur, sine quo nulla est, & quo uno difficultates, quibus obsidetur , gravissimae dc maximae superantur. Eodem pertinet auctoritas quaedam atque existimatio , qua se Criticus sustentet, omnemque a se, cum Opus fuerit, aut infamiam avertat, aut invidiam. depellat, & nomen dignitatemque suam contra omnes' adversari'rum impetus tueatur atque defendat . qui-
