장음표시 사용
121쪽
118 Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATEribus obiiciuntur λ Herodotum & Xenophontem , quos hillariae parentes Graeci habent, confictis abusos esse narrationibus. Porro in Livio , in Sallustio , in Cornelio Tacito, in Trogo non deesse , quorum fides manifestis labefactari possit testimoniis, in vita Aureli ni Flavius Vopiscus scriptum reliquit. Haec autem , aliaque huiusmodi ethnicis obiecta scriptoribus , tametsi
aliqua ratione diluantur , non usque tamen quaque eos ab omni aut ementitae , aut suppressae, aut superlatae , aut quocumque tandem modo corruptae veritatis suspicione purgant.
XIX. Sed mitas faciamus ethnicos scriptores , & ad ecclesiasticos veniamus. Adito igitur , si lubet, praecipuos , Eusebium , Rufinum , Socratem, MEomenum , Theodoretum , Evagrium , Nicephorum , aliosque huius notae ac dignitatis annalium scriptores; tum de sing lis Criticorum sententiam exquirito ; neminem fortasse unum invenies , qui aliquid contra memoratum ossicium
peccasse non arguatur. Acuerunt oculorum aciem iaeos artis criticae nobiliores magistri, eorum opera sag
cissime ae penitissime investigarunt, & non pauca re prehensione digna a se in iis fuisse reperta gloriantur . Sed glorientur licet; hane ego ipsis gloriam non invideo , hanc laudem non conor eripere . Sed illud meo quidem iudicio acutissimi viri neque Viderunt, neque providerunt id se egisse, ut, quo plura acri censura dugna in ecclesiasticis scriptoribus invenerunt , eo etiam
122쪽
AeTIONI s I. LIBER III. iis eorum auctoritatem magis ac magis infirmarint , a gumentumque ab eorum silentio desumptum levius imbecilliusque reddiderint. Ita factum fuit, ut investigatione ipsa negotium per se implicatum non expediretur, sed implicaretur magis, & argumentum per se infirmum ac debile , prorsus enervaretur. ae cum ita se habeant, facile est illud efficere , quam parum argu mento isti tuo fidendum , quamque etiam multis ei gravissimisque de causis omnino dissidendum sit. XX. Ego vero quoties huius ipsius argumenti vim perpendo , toties eius imbecillitas mihi proponitur, dc quanto magis aciem in illud ingenii intendo, tanto imbecillius infirmiusque reperio . Non est cur tu repugnes a non est cur contradicas . Viderunt hoc artis criticae magistri, S propterea multa addiderunt, quo illud omni ex parte male firmum ac labans, si quo modo postent, fulcirent ac sustentarent . Verum nescio an quidquam profecerint, & argumento huic , quod voluerunt, ro bur ac firmitatem adiunxerint. Male quidem aedificio , quod fundamento caret, appositis sustentaculis providetur ; ruina non prohibetur, sed producitur ; citius serius corruet, & subito easii Architecti ignorantiam prodet, temeri tatemque condemnabit. Verum qua potissimum ratione illi subvenerint, & quibus adminiculis confirmandum fulciendumque susteperint, videamus. XXI. id igitur , ut fidem argumento neganti conis
ciliem , quid potissivium iaciam 2 ino testatius, inquis,
123쪽
xao Da suΜMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATgscriptorum eius temporis, quo res gesta affirmatur, silentium sit, ad consequentium temporum scriptores descende . Quid ita ξ Quia , si consequentes etiam ea de re scriptores reticeant; tum vero certius argumentaberis , rem esse scriptoris nescio cuius , qui sequioribus saeculis vixerit, purum merumque commentum . De
scendendum igitur ad consequens tempus 3 Ita sane . Descendam, quandoquidem sic iubes. Sed hoc ipsum tempus, quibus tandem terminis definietur Varii, inquis , varia ; alii aliter illud circumscribunt atque definiunt. Mallem equidem artis magistri convenirent in re summi momenti constituenda ; ipsa sententiarum varietas me conturbat, & valde dubium facit ac suspiciosum . Etenim , si de tempore definiendo magistri non
conveniunt, si litigant inter se , quid , iis litigantibus , quid de discipulo fiet cui accedet ρ quem potissimum audiet λ Viae ducibus aliis alio abeuntibus , quam ipso inibit viam λ cui se credet P aut quo tandem deveniet psi se magistris in diversa , atque adeo in opposita te
dentibus regendum deducendumque permiserit. XXII. Sed varias hac siiper re sententias audiamus . ut scire possimus quibus cancellis veritas tacito silentum scriptorum confirmanda testimonio concludatur. Sunt, qui presse admodum & anguste tempus hoc ipsum definiunt, atque illud in exiguos paucorum tantum annorum term nos coarctant atque compingunt. Sunt, qui aliquanto Iatius hoc ipsum tempus patere volunt, & prioribus suc
124쪽
AeTIO Nis I. Liaga III. censent , quod angusti nimis pusillique animi sint. Sunt denique , qui illud , laxatis spatiis, ultra ducentos, &.
eo amplius annos latissime proferunt. Valde quidem benigne ac liberaliter; sed vereor , ut hac tanta liber, .litate tuto uti possim. Nam, sive laxentur spatia temporis , sive coarctentur , dissicultas non effugitur. Nam , si laxantur , amabo te , in tanta temporis diuturnitate, nonne uni alicui e multis, quos supra enumeravimus, casibus inlartuniisque scriptorum opera obnoxia esse& potuerunt, & debuerunt ρ ut etiamsi diserta script ris auctoritas desit, rem tamen aliquam esse gestam ne gari non possit. Si vero, ut memoratos casus evadas ad angustiora tempora te recipias , & quae rei, de cuius Veritate ambigitur, propiora sint, nova iterum emer tet ex ipsa temporis circumscriptione dissicultas. Nam, praeterquam quod res ipsa, de qua controversia est , potuit nihilo secius a scriptoribus aut ignorantia omitti , aut alia de causa nobis ignota praetermitti, quo tempus
angustius est , eo pauciores certe scriptores comprehendit ; quan*o autem istorum magis exiguus est numerus , tanto facilius eorum deleri opera potuerunt atque ob iterati. XXIII. At en m vero durum nimis videtur, rem ad mittere tanquam veram , de qua veteres sileant, dc quae scium ab auctore nescio quo posteriorum saeculorum memoretur, qui eam fortasse Qmniavit. Durum quidem 3 sed, quod durum est, ferendo sit mollius. Hoc
125쪽
ara Da suMMA ARTH CRITICAE DIFFICULTATE demum sive durum , sive molle aliquo certe modo eo coquendum necessario est. Verum, ne ludere videar in re gravi magnique momenti , respondeo . Potuit a
elar iste nescio quis rem hanc ipsam , quam memorat, ab alio prioris iaculi auctore , cuius opera non exstent , didieisse ; ille vero ab alio , & sic deinceps sursum i cedi posset, donee ad primum rei auctorem perveniretur . Posset hoc quidem, si priorum opera auctorum non intercidissent ; sed quando interciderunt, non est ullus malo reparando locus , cui una mederi patie tia potest. At locum auctor ille demonstrare debuit, dc unde a quae narrat, acceperit, indicare . Tu vero hic nimium diligens es, atque adeo morosus mihi videris . Rem narrare satis habuit; auctorem , a quo rem
didicit, praetermisit . id vis id facias I Dili
gentia paucorum v irtus est, negligentia commune viatium .
XXIV. inare , uti vides , in huiusmodi controversiis eo fere res adducitur , ut nihilo melioris conditionis sit . qui affirmat, quam qui negat. Tu negas 3 ego assi
mo I neque tu certam rationem afferre potes, quare ne
ges ἔ neque ego, qu are affrmem . Fingere ego possimhcasus innumerabiles, quibus confirmem , quod tu inficiaris ἔ tu multa comminisci, quibus, quod posuisti, coneris evincere. In tenebris & caligine antiquitatis Versamur ambo , nec certa ostenditur via , qua tuti sine
Periculo incedamus. Reliquum est, ut illud mihi tecum
126쪽
eonveniat, aut hoc tuum argumentum nullum esse ; aut
saltem valde dubium ac suspiciosum . XXV. anquam in hoc incerto incertarum rerum articulo constituti ambo cum simus, si recte attendis, multo melior est conditio mea , quam tua . Ego saltem aliquod affero testimonium , quod clare & diserte rem assirmat; tu nullum , nisi mutum & elingue silentium .
Est quidem meum testimonium sequioris saeculi ; sed aliquod tamen testimonium est ; tuum vero nullum omisnino. Cui igitur potius habenda fides λ elinguine ac muto an diserto & eloquenti Tacet auctor ille tuus; non enim alium habes auetorem , quare hoc vel illud neges , nisi silentium. Loquitur meus. Tu te interponis ἔ α quam fidem adjudicas muto , abiudicas loquenti. Quid hoc est cui poterit persuaderi p pluris esse muti testificationem silentii, quam claram atque apertam loquentis enunciationem . Silentium quondam , ut est apud Poetam , eximium illum quidem sed nimis acrem , sylvas habitasse fertur, & eremi incolarum fuisse sectum; tum vero exosum solitarium illud austerioris vitae genus mutasse consilium , & , relictis sylvis desertaque eremo, se furibus comitem ae sicariis adiunxisse . Mihi sane si . lentium quondam praedicanti male quidem res cessit, contigitque , ut cuius silentium laudaveram , eius mani . festum statim furtum teneretur . od si ita est , vides , Opinor, non esse cur tu quoque magnopere silentium praedices, Sc illi tantopere fidendum contendas.
127쪽
xa 'suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATRXXVI. Sed tandem video quid dicturus sis ; video quid excogitarint magistri tui, quo pondus aliquod levi
argumento adderent , & per se debile admodum atque infirmum, si qua ratione possent, confirmarent. Dices ar gumento neganti aliquid esse adiungendum positioi , quo addito & firmius sit, & certius aliquid ex eo evincatur.
Quid hoc est od mihi nunc positivum narras p quod positivum obtrudis p Positisum istud tibi habeto , quod
necesse non habeo a te mutuari, & affatim mihi atque abunde undequaque suppeditatur . De argumento negante nunc sermo est , de hoc inter nos instituta quaestio . Hoc ego dico infirmum esse , debile, incertum enerve , & labans sic , ut sustentari per se vix ac ne vix quidem posse videatur. Tu nescio quae positiva a minicula in medium proferes , quibus me ab instituta quaestione abducas , & ad positiva argumenta deducas Pitaque difficultatem , qua premeris, declines ac subterfugias p Praecidam ἔ aut hoc tuum argumentum negans esse vis , aut positivum. Unum de duobus necesse est .
Si negans , secludito positiva , quae si adiungas, iam id, quod est , esse desinit. Si vero vis esse positivum ,
quod re ipsa negans est, illud vis , quod repugnat , quod esse nullo modo potest , dc enunciatione ipsa refutatur atque destruitur. XXVII. Verum, ut usitata iam tecum liberalitate mea utar , positiva ista tua adminicula non abnuo, admitto etiam . Sit igitur mixtum argumentum hoc tuum; & ,
128쪽
quandoquidem ita vis, expositivo ac negativo coaleis scat. Facile patior in causa prope certa atque exploratate ei, quam multa potes, additamenta sufficere ; sed mihi crede , quo plura addideris, minus proficies. Etenim , quod in omni argumento spectari oportet, hoe etiam in isto tuo , usum videlicet , spectandum esse arbitror ; ad hoc enim excogitata sunt argumenta , ad hoc inventa , ut aliquid ex iis, cum se ferat occasio , certi efficiatur. Iam quo plura adminicula congerentur , e certe rarior usus incidet; itaque argumentum hoc tuum prope nullum evadet. Difficile est enim ea omnia , quae ab artis magistris excogitata sunt , de quae hic singula
expendere per tempus non licet, ea inquam omnia concurrere , atque in unum quiddam confluere sic , ut ex
eorundem collectione certa deductio fiat. Hoc autem cum nonnisi rarissime contingat , illud consequens est, nonnisi rarissime ad certum usium traduci argumentum
posse . Quod si ita est , quam utilitatem , quod com dum illi inesse argumento existimabimus p quod , si excogitatis additamentis careat, nullum sit ; si vero abum det, rarior eius usus de infrequentior, ac prope nullus evadat. Essicitur ergo, ut quocumque demum modo usurpetur , aut nihil omnino , aut parum certe commodi atque utilitatis habeat. Ita plane est ; qui aegro de posito ac desperato acriorem praesertim medicinam facit , illum fere non sanitati restituit, sed certius ad interitum testinantiusque propellit.
129쪽
i a6 Da su MMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATE XXVIII. Quanqiram , non tam moveor infirmitate argumenti , quam tua imbecillitate commoveor ; non tam illi timeo , quam tibi 3 immo vero tibi multo magis , atque adeo unice pertimesco Attende nunc iussam timoris mei causam , & sine , quod praecipuum huius actionis est , & tua maxime interesse debet, me tandem aliquando expromere . Valde metuo , ne dum huic tuo argumento , tanquam viae nimis lubricae ac praecipiti insistis , eo prolabaris, quo tu non cogitas, & ubi te ceristissimus manet interitus . Τu quidem mihi in ea opinione videris esis , quidquid scripto commissum non sit, Iure negari poste , perinde quasi nullo modo , nisi prolato scripto , res aliqua confirmetur. id dicam Parco adolescentiae tuae, parco ignorantiae, parco homini non nimis acuto, oculis plus nimio fidenti , qui praesentia tantum cernat , consequentia vero animi ratione non
assequatur. Facilis quidem res haec ipsa est, & prima specie probabilis, sed hac ipsa de causia valde periculosa. id enim facilius, quam aliquid, quod scriptum non sit, de quo veteres sileant , negare . Quid probabilius, quam nolle aliquid assirmare , quod expressa vetustatis testificatione destituatur. Caeterum, dum viam istam tuam lubricam nimis , quemadmodum dixi , atque praecipitem tenere pergis, recta, si nescis, eo sestinas, quo cum veneris, traditionum omnium caput petas, ct summam convellas. Ne vero putes me vanos cassis fingere, de inania obiicere terriculamenta , quibus te not
130쪽
va periculi denunciatione perterrefaciam. Recita denuo canonem illum tuum ; SI QUID IN VETERUM scRipris NON INvENERIs PERNEGAT . Iam traditiones in sacris Scripturis non inveniuntur; ne ullum quidem in illi earum verbum apparet; immo vero si appareret, traditiones esse desinerent. Reliqua igitur consecutio est, si canoni illi tuo generatim standum sit , traditiones ecte negandas & perae gandas . quandoquidem in veterum scriptis a prima origine non inveniuntur . XXIX. Hic vero , cum a me traditiones nominari
audis; quid cogitas quid intelligis i quid a me dici
arbitraris p An fabellas aniles S an voces in vulgus t*mere sparsas , ac nullo certo auctore proseminatas I an delirantium semnia Poetarum ρ Res ista multo gravior est , quam ut vel ego verbis explicare , vel tu cognitione assequi possis. Traditiones ab ipsis nascentis Ecclesiae incunabulis ortum habuerunt. Traditiones ab
Apostolis , nec ab Apostolis tantum , sed ab ipso Chrusto Reparatore ac Magistro nostro originem repetunt
stam. Traditiones ita semper habitae in Ecclesia necessariae sunt, ut sine illis Catholica Fides atque Religio nulla sit. Hoc Sanctissimi Pontifices, hoc incumeni ca concilia, hoc SS. Patres docuerunt , hoc Catholica sentit Ecclesia, ut qui eas respuat, & se gravissimo scelere alliget, & tanquam ethnicus & public/nu'
censeatur . Longum esset hic ac sepervacaneum , in re apud omnes recte de fide sentientes extra omnem coin