Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

,18 DE suMMA ARTIs CRITICAE DIpFICULTATE aciemque debilitat. Etenim , ut nulla fortasse ars , quam critica , praeceptis abundat mag s, ita nulla incertior est , nulla impeditior; nullius minus tuta praecepta sunt,

quibus sidere possis , dc te , ullo sine staudis periculo,

committere .

XIX. Ac primo quidem , quod necesse fuit , in tanta praecipientium multitudine, magistri isti tui inter se

convenire minime potuerunt. Ut enim non eadem omnibus ratio , non eadem mens; ita varium etiam ae duversum debuit esse consilium . Et sane , non modo ii non secum consentiunt , sed etiam inter se valde dissemiiunt. Alii eadem de ra alias regulas tradunt, alii aliter omnino praecipiunt. Hi angustiores in definiendo , illi laxiores sunt. Quas circumscriptiones aliqui apponunt , alii penitus tollunt. Quae constituta ab uno sunt, labefactantur ab alio ac subvertuntur . Neminem fortas. se unum invenies , cui plures non contradiςant; non plures , quibus non a multo pluribus contradicatur. Non haec eo dico , quo eorum auctoritatem elevem , regulas infringam , praecepta condemnem ; sed tantum dico id , quod est , quod fieri necesse fuit, quod nemo negabit , quod tu ipse insietari non potes; ut tritum illud Boi eapita , tot sententia , si usquam alibi , certe in arte critica locum habeat , de eaque jure debeat usurpari. XX. In tanto autem praecipientium magistrorum ditasidio , exspecto , quam potissimum rationem sis initu rus. Interponeste te S interpellabis uid Z quos tanquam

82쪽

quam magistros audire ac venerari debes, his te aude. his interponere 3 hos interpellare tu importunum os istud tuum praecipuis artis doctoribus obiicere tu te pacis sequestrem offerre ae tanta auctoritas in te residet quae commendatio ingenii , doctrinae, eruditionis , consilii, nominis unquam fuit, ut inter doctis simos eruditisiimosque viros pacis arbiter ac sequeiasser eum dignitate sedere possis I Ten eredam ingenio isto tuo, ista vi , isto mentis acumine , isto consilio ;hoc est, nullius prope ingenii , solertiae, consilii, doctrinae , eruditionis, existimationis hominem tantas posse lites componere, tantas controversias dirimere , tam Varias conciliare sententias p Vides, opinor , ut initia

se dant, quanta in processu diffieultas futura sit, cum tanta se in ipsb ostendat exordio. XXI. Sed , ut a praecipientium magistrorum Iitibus

S controversiis ad praecepta ipsa transeamus , quam tam ab eorum indole ac natura difficultatem emersuram putabis p sam ex his , quae generatim diximus de praeceptis , quid nominatim de illis, quibus ars critica continetur , sentiendum sit, conjectura te arbitror assecutum. Sed tamen de his ipsis, contra atque de aliis aliarum artium praeceptis affirmatur , illud universe ac vere duci potest, esse multiplicia, esse varia , esse diversa , esse opposita inter se, era referta exceptionibus, di pluribus praeceptorum se mutuo complicantium ambagibus involuta atqne implicata , quae quidem nescio

quem

83쪽

i o Da suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATA quemadmodum evolves atque explicabis. Nam quid inextricabilius esse potest , quam addere praecepta praeceptis , regulas regulis cumulare , ut regulis ipsis , non nisi aliarum regularum ope atque praesidio uti possis SIllud certe fieri necesse video, ut praecepta praeceptis implicentur, regulae regulis impediantur ; tu vero in gis ac magis impeditus & implicatus ex istis ipsis regulis ac praeceptis, tanquam e laqueis ac pedicis expedire te atque explicare non Valeas.

XXII. Quid vero , si praeceptis obscuritas quid , si

acumen accedat p nimirum ut minus clara, & nimis acuta sint; nonne tum multo magis ad implicandam ,

quam ad explicandam difficultatem valebunt I Atqui ita est . Ars enim critica natura sua subtilis est , acris est, acuta est, spinosa est, quae suis ipsa se acuminibus compungit ac serit, ut propterea ingenium selers in primis atque acutum flagitet. Neque vero haec perindς accipias, quasi de industria criticae artis praecepta nimis acuta faciam atque subtilia ; quo te novis subjiciendis , inanibusque excogitandis difficultatibus curem subve tere. Etenim si semel dederis , quod negare non Po

res , artem criticam acutam esse ac subtilem, illud n*cessario consequens est , non alias habere posse regulaa , nisi naturae atque indoli suae accomodatas; acutas ni mirum atque subtiles. Multa Criticus videat necessς

est, multa introspiciat acriter , multa solertissime distinguat , io res ipsas, de quibus agitur, penitius intimi.

. usque

84쪽

Aetio NM I. LIBER II. : a 8r usque invadat oportet. Si secus se gerat, neque muneri suo satisfaciet, neque certi quidquam constituet. XXII l. Iam in tanta magistrorum inter se dissidentium copia , in tanta praeceptorum subtilitate via necessario aliqua ineunda cum sit, quam poti cimum tu possis eligere ; ego plane non video . Etenim magiitrorum ip sorum conciliare dissidia , controversiasque dirimere, non est, uti diximus, illius ingenii tui. Unum aliquem Optare ac reliquis anteponere summam habet dissicultatem . Optio enim contentionem requirit; singulorum Oportet dignitatem expendere , ne cuiquam facere ini riam exitii meris , & alium alii sine causia anteponere vi dearis . Excerpere autem , quae in unoquoque sunt optima , id sane multo dissicilius eli, multi laboris , perfecti subactique iudicii. Eaedem porro dissicultates insta

rantur in praeceptis , quae varia cum sint , contentionem ipsa etiam requirunt, optionem flagitant; ad eorum autem acumen ac subtilitatem hebes profecto ingenium aD serri atque opponi non oportere , ne tu quidem , Opinor,

negabis . in id ergo quid relinquetur non aliud certe, nisi cura , labor , angor, mole iliae , angustiae, & illa ad

extremum , aerumnosorum scopulus , nisi tua , qua unice vales , in tempore confidentia succurrat , desperatio.

XXIV. Sed bonitas causiae quam defendo , ct indulis gentia mea te ista eligendi magistri , discutiendorumque praeceptorum cura molestiaque facile liberant. Sit vir Uoneus, qui, quem sequaris, doctorem probatissimum,

85쪽

za Da su A ARTIS UTICAE DIFFICULTATa& artis criticae experientissimum suppeditet; ex eo a tem, praecepta , si quae habet obscura, implexa , dissicilia, praetereantur; clara, facilia, aperta, ac prope exposita ebgantur . mid tum ἶ quid censes futurum pabsolutumne transactumque negotium p Nihil minus . Dieo enim illa ipsa praecepta , quae maxime certa &minus impedita videri possunt , ea etiam esse incerta , S ex quibus non nisi aegre admodψm elici veritas possit. XXV. Age porro , ut quo loco res sit, quam in vado esse arbitraris, cognoscas, unum aliquem ex iis , qui canones appellantur , dc quidem ex eorum numero excerptum, qui certiores exploratioresque habentur , speciminis causa, examinemus. Canon sit. SI vATE RagSCRIPTORIs ΜINIΜE INTER SE CONSENTIANT , QUA Quis AETATE , QUOVE LOCO VIXIT, EIUS AETATIs LOCIQuE HI TORIAM SCRIBENTI FIDEM HABETO , TUM QUI PROXIMVIXlT , CONSULITO, AB ALIIS CAvETo . id est, quod

firmius ad constituendam veritatem stabiliri 3 quid, quod ad refellendam. falsitatem accommodatius praecipi posist ρ Ediei ut fidem habendam illi esse scriptori, qui ea pia aetate vixit, qua hoc vel illud factum contigitis narratur , qui minime necesse habuit rem ab aliis discere , cuius ipse testis fuerit, quam suis prope oculis usurparit. Equidem nescio an exploratior certiorque afferri a me canon potuerit , neque vero a te desiderari. Nam quid magnopere consequentium aetatum testi mynia requiramus, quandoquidem eius ipsius scriptoris

86쪽

Acetro NIs I. LIIER II. audibritate nitimur, qui ea prope ipse vidit, quae scripto

mandavit , ut si aliquam rem enunciarit, credere ; si vero reticuerit , eam iure negare possimus, atque adeo debeamus . Hoc tibi certum videtur. Sic opinaris, sic existimas.

XXVI. Vide nuhe, quid inter tuam , ct doctissimi aenobilissimi Histori ei opinionem intersit. Tacitum dico, gravem in primis Sc acutum scriptorem , de quo clarisiimi viri illud testimonium reliquerunt; fuisse quidem

eloquentia, aut aliis virtutibus Livio superiorem , sed prudentia'iudicii notis illustriorem. Iam tu putas testatiorem suturam historiam , quae ab eo scripta sit, qui ea, qua vixit is, de quo scribit , aetate vixerit; ille vero contra multo aliter existimavit , & maiorem illi habendam esse fidem , ea ipsa de causa contendit, quod ea, qua ii, de quibus scribit, aetate non vixerit. Quid ita IAudi ipsum ς Veritas , inquit Historiarum suarum lib. I. cap. I. pistribus modis infracta ...... Mihi Galba , Otho , Vitellius nec beneficio , nee hquria cogniti. Pa eis oppido vertris multa complectitur , ea quidem , quae cuique maxime probari debent. At, inquis , hoc esse non potest . Sed hoc ita esse & milliae Sc gravissimae rationes persuadent. Rem enim altius introspicienti , non pauca ostendistur , quae Hiitorici de iis ipsis rebus ,

quae sua aetate eontigerunt , scribentis fidem elevent atque auctoritatem infringant.

XX rii. Et sane , putaste eum illi ipsi Galbae, oth

87쪽

g suMMA ARTu CRITICAE DIFFICULTATA nes , Vitellii, cum veteres primi Imperatores viverent. putaste, quenquam fuisse scriptorem tantis cervicibus , qui, quae turpiter, sceleste, nefarie, crudeliter pare xant, scripto mandare auderet, eorumque indignatio nem sustinere se posse confideret I Nonne multa aut premenda silentio, aut extenuanda verbis erant, ne odiosa turpissimorum flagitiorum memoria ad posteros permanaret y Contra, siqua forte aliqua cum laude gesserant , nonne miris, atque adeo minime veris supra modum laudibus erant efferenda sic , ut maximam sibi partem ad latio vindicaret, minima veritati relinqueretur 3 invidia vero , qua plerique eorum flagrabant gravissima & m alma, cum scriptorum animos occupasset, nonne in ipsa

arrepere scripta debuit , i ut siquas ab iis graves accepiciant iniurias, eas sive dissimulando, quae praeclare ge-sa , sive exaggerando , quae nefarie, squidem id impune facere se posse existimarent, ulciscerentur. Vides hic scriptorem summas. in angustias coniectum G hinc trumore, illinc odio oppugnatur , adulatione circumsistitur , tenetur undique , nullum certum ac tutum effugium habet . Iam vero, quam veritatem exspectes ab eo, qui tot angustiis prematur , tot sit obsessus periculis, cui , si vera enunciet, poena gravis proponitur , capitis ipsius discrimen aditur . De potentissimis , si nescis , hominubus agitur, qui , quae sagitiose ac turpiter agunt, vulgari nolunt, silentio premi, adulatione extenuari volunt;

qui, siquid forte in scripto displiceat, nequaquam, ut

88쪽

ACTIONI s Ι. LIas R. II. 8j Aristarchus Homero , notam adscribunt; sed interdiri, exilia , carceres, cruciatus, crucem apponunt, necem intentant. Hinc illa eiusdem Taciti Annalium lib. I. cap.I. Verissime scripta ; Dberii Caiique , O Claudii ae onis res , florentibus ipsis, ob metum fassae I pG-

quam occiderant , recentibus odiis composita sunt. XXVIII. At non semper in lubricis huiusmodi argumentis scriptorum versatur labor. Arbitror, Verum non iniuriarum solum , sed beneficiorum etiam meminit Tacitus , & in utrisque ad infringendam veritatem summum momentum collocat; Mihi, inquit, nec injuria , nee beneficio cogniti. Seponamus, si vis, injurias; facessant interdicta , minae, exilia, carceres, secures, cruciatus, cruces; dc siqua alia sunt huiusinodi ad incutiendum ti morem , constantiamque scriptoris labefactandam excogitata procul abigantur. Qsidi Beneficia exiguam. ne vim habitura existimas ad Historici tentandam fidem, de rectoque veritatis tramite deducendam p Beneficia , non magis scriptoris adstringunt animum , quam linguam colligant , di manum devinciunt , eorumque vim, quo liberalius nacti ingenium sumus, ct honestius ed cati , eo acriore' vehementioremque experimur. id Z quod remunerationem beneficia exigunt δ qua Propter cum grati ac memores in referenda gratia Ruideri & esse cupimus, nihil facilius, quam ut bene uis hominibus nimis faveamus , dissimulemus eorum vitia , virtutes, quae in illis re vera non sunt, aut Vi-

p a dere

89쪽

86 Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATAdere nobis videamur , aut squae sunt , eas scribendo maiores amplificandoque faciamus. Hic quoque , uti vides , angustiae; non grayiores illae quidem superioribus , sed quae tamen scriptoris fidem corrumpere , animumque labefactare postini atque pervertere. XXIX. Sed reliqua expendamus. QUO QUIS LOCO VIXIT EI FIDEM HABETO . His verbis sive patriam , sive

nationem indicari puto. Si patria significatur, in qua

quis natus , altus , institutus, ecce tibi acrius quoddam di vehementius studium , quo corripiatur Historicus , S labefactetur historia . Favemus enim omnes natura patriae nostrae, re eius caritate ducimur, & facile ab aequitate deducimur . Si vero nomine Loci natio intelligatur, ecce iterum tibi novum aliud studium , non minus quam superius, acre & vehemens. Fiet enim , ut scriptor , nisi caveat, externarum gentium abiiciat laudes, ut suae gentis decora atque ornamenta extollat. a lue omnes fere cuiusque nationis Historici inficiu

tur , Sc omnes omnium prope gentium foedantur annales . Dixi ni caveat ; cavere autem , et pravas Omnes animi permotiones , quibus humana tentatur infirmitas , habere edomitas sic , ut nemo laedatur , nemini invideatur, uni studeatur veritati , nonnisi paucorum est aae plane sapientum. XXX. Si vero exclusius ab iis , qui ea aetate , qua res gesta dicitur , vixerunt, scriptoribus, ad proxime sonsequentis aetatis auctores , explicandae veritatis gratia a

90쪽

AcTIO Nis I. LIBER II. tia , delaberis, quod a canone his Verbis praecipitur;i

TUM QUI PROXIME VIXIT CONSUMTo, non vitabis dissicultatem , sed in multo graviorem incurres . Nam quaero , si Purius ex ipso fonte petuntur aqus, quae, quo magis a staturigine digrediuntur , lutulentiores evr. dunt; quae spes erit purae, ut ita dicam , hauriendae' veritatis a consequentibus scriptoribus, qui tanto rem tiores a sente sunt, quanto post tempore ab ipsa re gesta exstiterunt. Si ratio subest de eorum fide dubitandi quia ea ipsa aetate vixerunt, qua res gesta dicitur , pr pter ea , quae commemoravimus , incommoda, quanto potior ratio erit , cur de consequentilam scriptorum fide dubitemus Nam , amabo te , unde quae scribeiarent, petere poterant ρ quibus certis auctoribus dises, re quae posteritati mandarent 8 Si priores scriptores tana quam duces secuti essent, quos indicavimus scopulos ,' effugere non potuisient; fingere autem ex ingenio , &. comminisci concesium non erat. Quid facerent 3 Famam , opinor, rumores vulgi , qui suis temporibus nondum plane conquiessent, consectari debebant P Sed

quid his auctoribus incertiusὶ quid levius k quid dubium ac suspiciosum magis p Homo fhilicet gravis , & Ηistoricus, qui in historia sita conficienda sibi uni veritati

esse serviendum putet , captandam famam , vulgi rumores , temere plerunque di seminatos , tanquam certos auctores, aucupandos existimabit Jam' extrema illa AB Mus cAvETo non est cur exponam , quae cla-

SEARCH

MENU NAVIGATION