Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

idis Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTArgautem quantum ad humanum usum & vitae necessitatem commodi , si superessent allaturos existimabimus I Sed hos ipses libros idem , qui alios omnium omnis aetatis striptorum innumerabiles , violentus turbo corripuit a

que dispersit.. VII. od si divinorum voluminum , quae tanto religiosius ac diligentius, quanto reliquis omnibus voluminibus praestabiliora erant, custodiri debuerunt, evitari iactura non potuit; quid sentiendum de caeteris hujusmodi monumentis putabimus ξ quorum tanta facilior amissio esse debuit, quanto minus ex eorum amissione detrimentum consequebatur; ut mirari desinamus, si tot SS. Patrum opera, quot supra enumeravimus tametsi non omnia collegimus , sed aliqua tantum ex incredibili deperditorum operum numero excerpsimus interciderunt , quandoquidem divinorum ipserum codicum amis sionem effugere non potuimus. Omnino sic se res habet , non singula volumina selum diuturnitate temporis, sed integrae etiam bibliothecae consumptae sunt. Scimus asservandorum codicum gratia nobilissimas a potentissimis Regibus constructas fuisse bibliothecas; Alexandrinam a Ptolemaeo Philadelpho , Palatinam Apollini conia

secratam ab Augusto , alias ab aliis alibi. Hae porro incredibilem voluminum copiam toto orbe , immensis sumptibus , summa cura diligentiaque conquisitorum capiebant . Sed quae tot volumina capere potuerunt, e

dem quo minus ea , una cum regiis ipsis aedificiis, in-

112쪽

Acrio Nis I. LIBER UI. roscendia, casus, ruinae, direptiones perderent penitus atque absumerent, prohibere non potuerunt. VIII. Neque vero aliter esse debuisse existimandum est, si ad casus prope infinitos , quibus humanae res obnoxiae sunt animum cogitationemque convertamus. Atque ut omissis prioribus illis saeculis, quibus, vigente Romanorum Imperio , non adeo barbaries dominata est, ad tempora nostris propiora veniamus; an mihi tu hospes adeo in historia es ac peregrinus, ut Vandalorum , Gothorum , Hunnorum , Longobardorum , caeterarumque barbararum nationum fatales longe lateque excursiones, earumque teterrimas in Italiam prae- sertim nostram irruptiones ignores ρ Has autem parum

his, de quibus loquimur, monumentis exitiales fuisse eredis & calamitosis p Quocumque incitata barbarie sua & furore iniquissima gens, di humanitati ipsi inimi

ea rapiebatur, ruinae, strages, excidia , interitus, di reptiones , vastationes consequebantur . Neque vero minor calamitas egregiis sapientissimorum virorum m numentis , depopulatis provinciis , direptis urbibus, eversis bibliothecis, incensis tabulariis importabatur. Mitto hic inclinationem temporum , mitto hominum incuriam , mitto ignorantiam, mitto regnorum , mitto imperiorum vicissitudines, omnia denique bella cuiusque generis sive a domesticis, sive ab externis illata praetermitto , quibus nostra haec pulcherrima mundi plaga , Praecipua bonarum artium altrix, certa sedes, vetustissi-

113쪽

rio Dg sUMMA ARTIs CRIΤICAE DIFFICULTATEmumque domicilium infesta fuit . ut propterea artes ipsae nusquam tuto consistere potuerint ac conquiescere. Extorres miserae hac illac vagari cogebantur, ac fugasbi consulere , qua quidem in fuga , trepida praesertim ac repentina , multum litterariae hujus, ut ita dicam , supellectilis interire & amitti necessiario debuit. IX. Nam , quid postremo dicam de edacissima illa

rerum consectrice Omnium vetustate , cuius tanta semis

per vis fuit , nihil ut opere , aut manu factum exstiterit , quod ipsa tandem aliquando non consumpserit pPepercit scilicet chartis, doctis quantumlibet & lab riosis , quae se ab immanibus illis atque insanis AEgypti

rum Romanorumque molibus temperare minime potuit Jacent moles illae, quae ad aeternitatem extructae vide. bantur, & re ipsa aeternum tempus laturae merito existimari poterant; tanta erat magnificentissimorum firmitas

stabilitasque aedificiorum ; iacent, inquam , eversia nunc funditus ac perculse , vix ut ex illarum reliquiis incredibilem earundem pulchritudinem amplitudinemque aestimare possimus. Neque vero voracissima haec ipsa v tuitas istis ipsis reliquiis parcet; eas persequitur quotidie , ct persequetur in posterum , nec plane satiabitur . donec , quod reliquum est , exedat prorsus atque cor ficiat. Usque adeo nihil est durabile , omnia fluxa Sccaduca; nihil , quod tempus ferat, nihil aeternum inihil immortale .X. iam vero in tanta clade , excidio tanto Omnia

114쪽

Aeetao NIs I. LIlla R III. mgeneris monumentorum , tu mihi veterum silentium obiicies atque oppones e Miror equidem , nec satis rationem assequi possum, quare huiusmodi silentio tam tum auctoritatis inesse existimandum sit , ac perinde ra. tiocinandum ex eo, quasi silentium hoc ipsum non tacita esset aliqua de re , sed plane diserta testificatio. Locuti quidem , per me licet , illi veteres sint , nihil praetermiserint , de omni re , quae esset memoria digna, nos docere voluerint , ut hac de causa magnam illis habere deis amus gratiam. Sed , quae rerum humanarum incerta conditio est, praeclarum illud eorum nos erudiendi Iuvandique desiderium suc seu caruit. Eorum opera amplius non exstant; diuturnitate temporis consumpta sunt,

de tot voluminibus ne pagina quidem una reliqua facta est. id facias 3 quemadmodum tantam iacturam reparabis p quomodo tanto malo occurres An quae imterciderunt , ne interciderint, essicere quisquam potest ρReliquum igitur illud est, ut quae reparari non possunt ,

iis necessario careamus, eorum iacturam aequo seramus animo , ct nos in tantis malis , qua, possumus, ratione consetemur. XI. Tu vero multo aliter mecum agis. Requiris a me eorum opera, quae nulla sunt; me adigis exprom re , quod non possim . Instas , urges , opprimis, non remittis . Nam, quid aliud est veterum scriptorum silenatium obiicere quam eorum opera flagitare, quae si exstiterunt, ipsa vetustate perierunt. id ego fataciam δ

115쪽

ita DA suuMA ARTIS CRITICAE DIprie TAraciam Z quomodo tibi possim satisfacere λ An eorum auiactores ab inferis excitandi erunt, ut adsint , ut praesto sint, ut testificationem interponant suam p Ηoe fieri nullo modo potest . Quid ergo est Z quod tantum momenti in eorum taciturnitate collocandum putes. Quid , quod eorum silentium mihi ingeras atque obtrudas 3 ex eoque aliquid contra me coneris efficere ρ Ii quidem loquerentur, si exsisterent, taceant autem necesse est , quia nulli sunt. Nonne qui ita se gerat , perinde facere existimandus est , ac si post ingentem. magni cuiusdain exercitus cladem eos , quos Martis vis perculit, Sccampo exstincti iacent, testes adhibere velit, ex eorumque silentio aliquid confirmare . At tacent. Credo equidem . Quid ni taceant 8 exstincti sunt , sensu S lingua carent. Exsipectandum scilicet, dum mortui loquantur,& vocem emittant. Non est igitur , eur ex eorum taciturnitate quidquam coneris evincere, ut in eadem contra me usurpanda tam creber, tam molestus ac morosus sis XII. At non omnia vetera monumenta eandem fortunam subierunt; multa iniquissimas temporum injurias, multa furacissimas barbarorum manus evaseruut, multa ad nostra usque tempora perdurarunt Video . Nunc dicis aliquid , quod ad rem pertineat; sed ne hoc quidem tibi magnopere suffragari potest . Sic enim loqueris , veteres ut codices, aut legisse nunquam aut si legeris, non intellexisse videare . Si enim legisses & intellexisses, vidisses profecto multa in iis desiderari, quae

116쪽

ACTIONI s I. LIBER III. Ira frustra sapientissimorum hominum diligentia, frustra sagacitas exquirat. Multa imperitorum faeculorum insestia, aut ad alienum sensum traducta , aut per vim nullo more, nullo exemplo intrusa, multa librariorum vitio, ignorantia , oscitantia foedissimum in modum depravista , multa corrupta ac turpissimis mendorum sordibus atque illuvie inquinata , quae omnia quantum fidem elevent , testimonium infirment, argumentorum vim pro terant atque infringant, quis non intelligit Plurimam quidem operam & diligentem & diuturnam ad eos ab errorum colluvione perpurgandos contulerunt viri doctissimi , ut, si fieri posset, illos pristinae fidei integritatique restituerent. Utrum vero, quod optimo consilio efficiendum susceperunt, re etiam ipsa persec rint , malo sapientum opinioni relinquere , quam in or

tione mea ponere. XIII. Hoc primum; deinde nihilo minus, quam antea, acriter ac vehementer argumentationem instauro. Nam, tametsi multa veterum scripta ad nos pervenerint, cum tamen ad nostras manus non omnia pervenisse certumst, quid est quod tu in me oppugnando diutius perse-Veres. Opus flagitas auctoris, cuius mihi silentium odimuis . Dico , periisse , quod credibile est & verisimile in tanta, quantam supra demonstravimus, veterum scriptorum clade atque interitu. At huius ipsius auctoris multa supersunt opera. Esto; sed non omn ia. ino modo ostendes superesse omnia ρ quomodo me convinces I qui Tom.I. H si.

117쪽

xi Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATA satis planum iam fecerim multa eorum ipserum seriis piorum , quorum opera ad nos pervenerunt, multa, inquam , desiderari. Jam, si non exstant omnia, nihil pr fecto est, quod contra me argumentando ratiocinand

que possis effcere Illud ipsum opus, quod a me flagitas , potuit intercidere; si intercidit , argumentum nullum est; si potuit , dubium valde ac suspieiosum . Unum de duobus necesse est ; aut plane constare debet. nihil eius auctoris , cuius mihi silentium obiicis, desiderari; aut, si hoc non constat, nec demonstrari ullo modo potest, consequens illud est , ut prope nihil inde, quod quidem ratum ac firmum sit, essiciatur. XIV. Verum esto, huius ipsius , cuius mihi silentium opponis, auctoris opera exstent omnia, nullum petierit . Quid ρ si male corrupta , si foede circumcisa , si interpolata, si interlita, si pessimum in modum depravata ad nos pervenerint id tu quid Critici omnes argumentabuntur λ Poteruntne mihi eripere facultatem reclamandi, omnibus consilio utentibus rationem auferre suspicandi, lacunam exstare aliquam in his operibus ipsis, quam recognitorum diligentia atque sagacitas nequaquam explere potuerit λ Quid praeterea 3 si idem iste auctor quanquam multa scripserit, Se nihil eorum, quae scripsit, interciderit , omnia tamen aut litteris consugnare noluit, aut, si voluit, ei fuit interdictum ; t menne eius auctoritas tanti erit, ut , si aliquo de facto reticeat , ejus mihi silentium iure possit opponi λ- At

118쪽

AeTIONI s I. LIBER III. ris XU. At credibile non videtur, ab accurato scriptorerem ullam , quae ad illud ipsum, quo scribebat , tempus aliquo modo pertineret , fuisse praetermissam 3 praesem tim vero si res illustris admodum fuerit , si dexter se locus scriptori , si idonea de ea mentionem faciendi obtulerit opportunitas . Verum , ut istud ipsum , quod dicis aliquid ad persuadendum momenti habeat, quod tamen ratione magis , quam usu probatur; quis in se recipere poterit , & fidem interponere suam , nihil huiusmodi vel ab accuratis unquam omissum fuisse script ribus 3 Multa enim re ipsa omissa sunt. Si quam ob ca iam quaeris 3 nescio. Non enim possum divinare . Etenim & multae , & graves, de ctiam necessariae causae esse potuerunt , quare hanc vel illam rem omiserint; hoc unum scio, certo scio , omisisse. id I nonne nobis vel non cogitantibus , vel aliud cogitantibus multa in scribendo Habuntur atque praetervolant Atres erat illustris & huiusmodi, quae omnino ut de sementio fieret de postulabat , flagitabat. Audio. At locus scriptorem admonebat. Video. Compellebat et iam . Non contradico ; sed nihilo tamen minus aio , &re postulante ac flagitante , & loco admonente dc compellente , nullum eius illustris , quam dicis , rei apud

scriptorem exstare verbum . Tu quidem clamas ac V

ciferaris, hoc esse incredibile. Sit incredibile , ut vis; sed istud ipsum incredibile tuum & factis refutaturict exemplis credibile redditur .H a Euin

119쪽

ri , DI suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTArgXVI. Eusebius certe accuratus fuit scriptor & dilia gens , vir apprime doctus & eloquens. Multa , quae suo tempore contigerunt, copiose & luculenter scriptis persequitur suis; nonnulla tamen , quae commemorari ab eo debuerunt, omnino praetermista silentio sunt. Certe patrata in saluti serae Crucis inventione prodigia & insignia fuerunt, & illustria , & ad confirmandam Christianam Religionem maxime accommodata . Locus Praeterea commodus, Opportunitas summa Eusebio offerebatur , ut nonnisi a negligenti & oscitante scriptore praeteriti posse viderentur. Omissa tamen ab Eusebio sunt, viro, uti diximus, docto de accurato, & ex mio in paucis Historico ; cuius historia illustris adeo hahetur , ut sine eius luce in summa rerum ecclesiastia carum ignoratione versaremur. Riod Eusebio usuvenit, quae potior ratio, cur aliis quoque scriptoribus sive usii , sive casu venire non debuerit & potuerit, etiamsi consimili & accuratioris diligentiae, & doctrinae exquisitio.

ris laude commendentur.

XVII. id veroὶ si ob eam ipsam causam , quod res aliqua maxime insignis S admodum illustris fuerit, ac

Propterea omnibus nota, omnium passim usurpata linguis, iactata sermonibus, sirpervacaneum iudicari potuit eam scripto tradere, & posterorum memoriae commendare. Scriptores fere in rebus minus notis ac reconditis diligentiam probari volunt suam; a vulgatis & a nemine ignoratis dedita opera abstinent , quas nullo negotio

120쪽

AeTIONI s I. LIBER III. D nitant a quocumque scriptore posse litteris demandari. Idei reo diligenti cimi quique scrutantur tabularia , abdita

quaeque investigant, rerum memoriam eruere cona

tur ultimam ; & tum demum , cum aliquid vulgo ignotum , & a nemine enunciatum e tenebris in lucem protulerunt , 1e magnum aliquid praestitisse arbitrantur ;tum sibi placent, tum se diligentis omnes implesse partes scriptoris putant. Fac nobiliores eiusdem aetatis scriptores in hanc convenisse sententiam , iam hoc pacto praeteriri multa potuerunt, quorum memoria digna plane erat , quae litterarum monumentis consignata non in tercideret.

XVIII. Neque vero est , cur hoc loco scriptores omnes , atque Historicos ad boni Historici ossicium revoces. Hoc etiam advocato in cause tuae subsidium adminiculo, nihilo certe meliorem causam essicies. opinor boni Historici ossicium hoc esse. Primum nequid falsi dicere audeat , tum ne quid veri non audeat, demum nequa suspiacio gratiae sit in scribendo , nequa simultatis . Haec a doctissimis viris historicae veritatis iaciuntur fundamenta . Sed quotus quisque Historicus reperietur, qui fundamentis his suum superexstruxerit aedificium. Si Historicos ethnicos spectes, eorum fides multis de causis sucpecta est. Funebre s laudationes in morem apud Roma nos inductae omnem fere latinam corruperunt historiam , quae affrmante Iussito laudationibus est facta mendosior. Nam quid hic ea colligam, quae vulgo ethnicis script

SEARCH

MENU NAVIGATION