장음표시 사용
141쪽
138 Da su MMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATgquidem auctoritas, cum perfectae cumulataeque sapientiae Ductus sit, non nisi in doctissimo viro ac rebus omnibus praecellentissimo reperiri potest. XLI. Haec sunt, quae ego , ct mecum quivis sapiens ab homine , qui sibi in litteraria Republica censeris parates deposcat, afferri volet; quorum aliqua si desiderentur , persenam quam susceperit, pro dignitate sustinere non poterit. mare , qui his praesidiis destitutus est ,
me auctore , animum ab huiusmodi munere avocabit,& alio , quo tandem cumque ipsi libuerit , curam omnem suam operamque convertet . Utrum ego desipio γan plus , quam ratio ipsa patiatur , a Critico peto atque effagito S Facerem equidem libentissime , ut nostra hac praesertim aetate , hac scribendi licentia , hac vulgandorum nullo sine librorum intemperantia , Critic
rum numerum augerem . Ut enim in bene constituta civitate Sc numero civium affuente multos esse accusat res utile est , ita non minus utile atque adeo necessa
rium , litterariam Rempublicam censeribus abundare is Sed , cum Critici dignitatem cogito , cum munus per pendo , cum officium considero , cum mihi versisturante oculos incommoda toleranda , suscipiendae inimicitiae , adeundae tempestates , cum animo subit doctrina illa , quae a Critico postulatur , tam varia , tam multiplex , tam copiosa, tam exquisita , cum horum unumquodque mecum tacitus reputo , sanioribus cogor dare
locum consiliis, nec facere omnino pyssum , quin hunc
142쪽
AC Tio NIs I. LIB3R.III. Iaudis aditum , quem magnis gravibusque ingeniis semper patere volo, levibus atque mediocribus interclu
- XLII. Qiiamobrem , ut te , qui cum solo mihi res hactenus fuit, postremum alloquar , & amice commonefaciam ; Muta , obsecro , illam mentem , de noli influito proposito permanere diutius. Sine eos hanc tantam provinciam tam arduam atque dissicilem suscipere , atque etiam sibi ultro appetere , quibus divino quodamnaturae habitu obtigit ingenium perspicax, mens ex perrecta, memoria tenax , iudicium acre , auctoritas summa , prudentia singularis, firma valetudo ; quos labor non frangat, quos vigiliae non debilitent , quos molestiae non consciant, quos ulla difficultas non terreat; qui disciplina illa vetere, rigida ac severa, educati sint , non hac recenti, languida atque enervata instituti, qui verae laudi ac gloriae studeant, non abdomini voluptatibusque serviant, qui pluteo immoti quotidie
assideant, non matronarum cathedris affixi haereant ,
qui pene omne honestae relaxationis genus sbi interductum putent, qui non ludis , non conviviis, non fabulationibus, non deliciis ullis capiantur, sed toti in eosnt, ut susceptum opus dies noctesque sine intermissone urgeant, ibi habitent, ibi commorentur, nec ullis vel illecebris, vel molestiis se ab instituto abduci patiantur I ac demum facultatem tantam de animi, ct cor Poris asserant, quantam ad munus omnium longe gravis
143쪽
r o m MIMMA ARTls CRITICIE DIFFIcUITArgsimum de maximum afferri oportere , huc usque demon
XLIII. Hae incredibili contentione atque assiduitate , hae ingenii praestantia , hoc mentis acumine , hac singu- Iari doctrina , exquisita eruditione , iudicio , prudentia
multi doctissimi viri , 8e Critici nobili ssimi exstiterunt,
quos enumerare longum esset , atque adeo supervactaneum , quorum cum fama tota Europa longe lateque diffusa est , tum vero suis praeclarissimis editis operibus Ω-tissuperque celebratur. Hos autem si vis, per me licet , adito, hos consulito , ne omnem tibi scientiam videar atque eruditionem invidere ; verum cum hos appellas , nunquam eorum nomen sine laudis praefatione usurpato; cum grandia illa , quae reliquerunt, atque immensa volumina pervolutas , exhorresce ; cum legis ,
siquidem aliquid intelligas , non minus de eorum eximia doctrina , quam de tua singulari inscientia cogita ; cum vero eosdem non una in re peccasse audis, hinc etiam artis Criticae dissicultatem , quam tibi hactenus expositi, coniice atque cognosce ; quorum demum opera non impediam , quin sic evolvas, ut admireris, sic admireris, ut laudes , sic laudes , ut nunquam illorum operum auctores in hac impeditissima studiorum ratione tibi ad imitandum proponas . Dementis enim hominis est illud appetere , quod consequi nequeat, atque eo connuti, quo non solum non evadet, sed nunquam se e v surum certo sciat. .
144쪽
U O D erat maxime providendum , &quod unum , quoad eius fieri poterat, modis omnibus prohibendum , ne nimis multi ad Artem Criticam , Omnium , quemadmodum superioribus actionibus demonstratum a nobis fuit, artium multo gravissimam & difficillimam se conferrent; id neque proavideri satis , neque omnino propter summam hominum cupiditatem ullo prohiberi modo potuit, Florentini. Nam cum plerique in eligendis suscipiendisque muneribus cupiditate atque ambitione magis, quam consiliodi ratione ducantur; & ea fere cupidius appetant, am
145쪽
bitiosiusque sibi deposcant, ad quae minus a natura comparati instructique sunt; nulla tanta vis exstitit, quae obstare potuerit , quin bene multi ad artem criticam , neque cognita prius , uti oportuit , artis ipsius natura , neque perspecta dissicultate, neque exploratis proprii ingenii viribus, temere secesserint; rati scilicet , se ad gravissimum Critici munus satis paratos ornatosque , si ad illud. cum laudet obeundum animi plus S confide tiae, quam consilii atque excellentis doctrinae attulissent. Itaque ars critica multo plures, quam necesse fuit, di usus posteret, cultores habuit, quibus oneraretur potius , quam allevaretur; nos vero, si exiguum paucorum Criticorum numerum excipias , quibus idoneis Sualde utilibus utimur, incredibilem perferre multitudianem cogeremur & ineptorum , & perniciosorum . Nam
quid peraiciosius generatim Reipublicae 8 quid homi natim Religioni praesertim capitalius esse potuit quam huiusmodi homines una ambitione & cupiditate incitatos
ad hanc artem accedere , qui non jam sibi certam verutatis indagandae rationem atque opportunitatem proposItam,sed oblatam potius occasionem,ac prope concessam, obtentu ac simulatione artis criticae,quaelibet impune opinandi facultatem arbitrarentur. Qua in re, cum summa
arti ipsi conflata est invidia ; tum vero obiecta nobis iusti timoris causa fuit atque formidinis. Affectis enim hoc modo istiusmodi hominum mentibus, ct falsa persuasione correptis animis, nihil ut sibi. eius, quam profitentur ,
146쪽
ACTIONI s II. LIBER I. artis iure non licere exit liment, quid est , quod nos ab illis multo potiori iure timere non debeamus Ego sane semper ita sensi , nullum ab huiusmodi hominibus exspectandum esse bonum ι contra , nullum non esse malum pertimescendum . Atque utinam solus timor nos anxios haberet atque sollicitos, ac non potius ea ipsa, quae coniectari facile poterant, non minima ex parte mala consecuta iam essent, quibus & nos miserandum in modum conflictaremur, & Religio summum in discrimen adduceretur . Pravae enim opiniones , si unquam alias , hoc certe tempore disseminantur ubique , opinandi licentia crescit in dies singulos, perniciosorum Criticorum augetur numerus, de impunitate ipsa magis magisque corro boratur. Jam vero, qui de summa artis criticae difficult te tam multa prioribus actionibus verba fecerim , poterone de pravo atque perverse artis criticae usu reticere tpotero publica ac privata incommoda dissimulare ρ pol ro in Religionis ipsius discrimine atque periculo lentus haberi ac dissolutus Ego vero non faciam , neque com mittam , ut in re tanti momenti mihi , vobis, Reipublicae , Refigioni, quae me potissimum ad hanc ca sam suscipiendam impulit, desim ; & quandoquidem ad utilis ac maxime salutaris argumenti pertractationem ag gredi placuit, multo potissimam institutarum actionum mearum partem desiderari a vobis, ac requiri a me minime patiar. Dicam igitur de pravo artis criticae usu, qui his temporibus maxime invaluit ; dicam quod sentio libe
147쪽
i ι DE PRAvo ARTIs CRITICAE usure, &, quoad potero, citra cuiusquam offensionem dkam Nam quid dissimulatio prodest in re summi maximique momenti I Dicam apud vos , quibus arbitris ac disceptatoribus in hac causa uti placuit; Sc eo alacrius ac fidentius in causam ipsam ingrediar, quod non obscuris , immo vero perspicuis significationibus intellexi, v
bis argumentum hoc meum maxime probari, eius vero
pertractandi rationem non improbari. ino nomine sumis mam ego vobis habere me gratiam profiteor , quod hominem natura timidum , & doctorum hominum non expressa modo, sed tacita etiam iudicia, sepra quam credi potest, expavescentem benevolentia vestra erigitis, Rhanc debilem animi mei partem atque infirmam iudicio vestro gravi ssimo & maximo confirmatis. Quare , ne longum sit, nostra haec ad iudiciarium tandem morem ac forensem rationem , quam tenere in his actionibus placet, causa componatur. Suscipite vos pers,
nam ludicis; suscipiam ego partes Accusatoris; Critiei
intemperantes, contra quos solos acturus sum, Rei vices sustinebunt. anquam ego non iam accusatoris partes in hac causa , sed patroni ac defenseris potius suscipere mihi videor. Defendo enim artem ipsam criticam, quam isti summam in invidiam sua ipsorum intemperantia ad duxerunt . Defendo aequitatem pluribus, usi ostendam , modis ab istis laesam ae violatam . Defendo multos finctissimos & sapientissimos viros, maiores nostros Pr dentissimos homines, antiquitatem totam 3 Religionem
148쪽
, Acrio Nis II. Lia FR. s. et r sdenique ipsam defendendam patrocinandamque suscipio; ut haec accusatio mea defensio potius , quam accusat &. appellanda sit, & re ipsa existimanda . Compam te igitur animos vestros , Florentini , ad e* , quae di-
. icturus sum. Si unquam vos attentos optavio, nunc maxieme attentos volo . Agentur res gravissimn Sc maxima quae uti vos ad me attentius audiendum excitare ita me ad dicendum vehementius debent merito suo incia '
tare. Audietis enim de summis gravissimisque ecclesiasticae praesertim historiae incommodis. Cognoscetis levissimis de causis , tenuissimis suspicionibus, inanibus
coniecturis per silmmam iniuriam veteres sententias r pudiatas; novas quasdam atque hactenus inauditas nubio more , nullo iure , nullo exemplo: tametsi haetate exempla non desunt 3 in earundem locum sitffectas; partim ab istis, acute scilicet, excogitatas, partim, immo vero plerasque, ne dicam omnes, quod quidem sine erroris periculo affirmare possim , excerptas ab illis, a quibus minime omnium debuissent. Videbitis sanctam , - venerandamque antiquitatem ab istis contemptui hab tam atque ludibrio . Intelligetis maiores nostros, s pientissimos prudentissimosquφ mortales, superbius appellatos , perinde quasi in summa rerum omnium. ignO- . rati φ constituti, totius artis criticae prorsua ignari nihil prope ingenio consequi, nihil ratione interno se .re potuissent. Haec aliaque huiusmodi a me profere
149쪽
his , tanquam certissimo aliquo, de quo dubitari tati possit , locupletissimoque testimonio confirmabuntur . Quandoquidem vero huiusmodi facta, quae inerimen vocari potiunt, numero pmpe innumerabilia sunt, non est , cur quisquam a me hoc , vel illud nominatim requirere cogitet; & in eo, quod hoc vel illud omise
rim , mihi iuccensendum putet . In materia uberrima ego praecipua tantum rerum capita ac genera pers
quar, S in summa factorum copia ea selum in m dium afferam, quae ex una fere ecclesiastica historia de prompta erunt, & haec ipsa maxime insignia & pervagata , ut mihi etiam huic studiorum generi non admodum dedito, nee reconditioris eruditionis famam captanti, sed non stulto Brtasse alieni artificii aestimatori, p-pter ineredibilem istorum in opinando licentiam , non omnino ignota esse potuerint. Postremo illud oro vos , obtestorque, ut , si oblata occasione dolentius interdum conquerar , si vociferabor , si quae sentiam paullo libeatus expromam , mihi ignoscatis idque non meo ing vio , quod eerte ab omni acerbitate abhorret, tribuendum a sed rerum potius, de quibus acturi sumus, indignitati adseribendum putetis. II. Atque ut a principio intelligatis , cuiusmodi causam acturi simus , quam certa , quam explorata sit , nulla ut Brtasse certior atque exploratior in iudiciis ad hane diem versata fuerit , hanc ego paucis absolvere,
& quam brevissime expedire, si velim , facile possim.
150쪽
ACTIONIs II. LIBER I. obiicio istis in arte critica intemperantiam ; haec una a me accusatur, hanc unam in crimen voco , de hac una vos iudices sedetis δι arbitri; quam quidem ego si tantum ex istorum vocibus atque sermonibus colligam, iam a me quam brevissime causa perorabitur ἔ nec vero uulum vobis dubium relinquetur, quid de istis sentire , quid decernere debeatis . Nam quid , amabo vos, quid saepius usurpatum ab istis p quid repetitum fi eque eius λ quam ἔ Hoe nulla certa ratione probari; Illud nullo modo verisimile esse; Aliud manifesa cum Ueritate pugnare. Atque haec iactata quidem , ut prima specie videtur, in incertum, sed re tamen ipsa ac tacito consilio ad certum scopum designatumque directa. iniuilla λ plena cuiussam spiritus, omnia di superbius fastudientis ,& contumacius repudiantis, quae passim loquum eur, S quae non tam audientium aures feriunt, quam animos graviter vehementerque percellunt. Huic ausilli Histories , dum do iis incommodet , fidem non se habendam , pugnaritia , assuria, incredibilia scripsisse , cacutisse , dormitasse , sommasse . Quid illa alia ρ quae in
praesentia, cuiusmodi sint, non expendo , sed tantum dico deteriorem in partem accipi ab istis, dc malum plerunque in usum detorqueri; cuiusquam rasionem non esse ducendam ab eo, qui unam meritatem inquirat; cem soriam virgam nullo discrimine peraque in omnes esse acritico distringendam; nulli hominis esse eredere, dubi-δare sapientis.
