장음표시 사용
291쪽
l88 DE PRAvo ARTIs CRITICae usu stris in disciplinam dederint, de amplissimis Ecclesiae
Patribus tam male sentire , tam licenter detrahere ,& quorum singularem sapientiam admirari ac revereri deberent, eorumdem gravisiimam respuere ac negligere auctoritatem p o tempora sane misera & calamitosat Iacent in tenebris abdita & consepulta praeclara Augustini, Hieronymi, Ambrosii, Cypriani, caeterorumque Ecclesiae Patrum volumina , & , si quid ad nos
aut transalpinis , aut transmarinis praelis excussim defertur , hoc statim nullo delectu arripitur ; & quod usu- venire in mercibus solet, ut illae pretiosiores habeantur , & ingenti sumptu comparentur, quae peregrinae sunt atque adventitiae, hoc usu simister venire in libris editis quotidie non sine summo animi dolore videmus . Quotus enim quisque nunc est, qui huiusmodi libros magno studio non conquirat, summo pretio non coemat, assidue in manibus non habeat, avidissime non legat, &, cum ex iis aliquid excerpserit, quod alicui Iam receptae opinioni adversetur , tum demum sibi tanquam de singulari ac recondita eruditione placeat atque blandiatur. Cautum nimirum est saluberrimis Tridentini Concilii decretis, ne quis huiusmodi libros Catholicae Religioni & bonis moribus pestiferos ac n los
absque legitima facultate legat, neque apud se retineat; cautum utique ; verum huic tanto malo magis inrates magisque gliscenti non usquequaque provisum . Quae decessaria cautio est, ea iam a quibusdam sapervaca
292쪽
Ac et IoNIs II. LIBER III. 289 alea quaedam diligentia praedicatur. Itaque sanctissimi, huiusmodi decretis quam nulla prope religione se quidam intercedere posse arbitrentur , quid me attinet dicere Verum isti: , si me audient, quid agant, quo progrediantur, & quibus se gravissimarum poenarum vinculis adstringant , serio considerabunt. XXXIV. Et hic a me quisquam quaeret, cur huius. modi libris, qui jam prope soli bibliothecas istorum occuparunt , usque adeo non delecter, ut eorum etiam auctoribus maxime infensum me praebeam atque inimicum ρ Quid ρ i veterum Ecclesiae Patrum auctoritatem tueri velit, qui traditas a majoribus nostris, sapientissimis mortalibus , opiniones retinere , qui m res integros, qui sinceram Fidem , qui Religionem salvam esse cupiat atque incolumem , poterit his libris delectari λ poterit horum librorum auctoribus inimicum se atque infensum non profiteri qui id unum omni contentione agere videntur, id unum omni ope studere , ut a qua sanctissima Religione turpiter ipsi ac flagitiose desciverint, ab eadem nos turpiter aeque ac
flagitiose desciscamus . Nam quid aliud istos velle quid aliud spectare 3 quid moliri existimabimus novis his
excogitandis disseminandisque opinionibus, nisi ut sensim ac veluti per cuniculos Catholicae fidei fundamenta subruant atque convellant Demus hoc illis, quod solum dari sibi in praesentia postulant, ut omnia , quae testatis sima ac prope luce ipsa clariora non sunt, repudiemuβ s. Tom. I. T ut
293쪽
29oDg pn Avo ARTIs CRITICAE usu ut pias quasdam traditiones tanquam imperitorum homi num ac vulgi rumores aspememur , ut sanctissimos iulos Ecclesiae Doctores, eo , quo par est, in numero non habeamus, tum denique, mihi credite,il lud etiam dabimus , atque ii sine dubitatione a nobis auferent, ut deinsertis ac relictis Catholicae Religionis signis, transfiagae in ipsorum castra veniamus. Hoc funesta eorum , qui a Romana Fide olim defecerunt exempla docent, quorum exitus luctuosissimos cum recordamur, quaese de nostra, quaesis de communi fallite cogitemus. Porro haec qui videat planeque perspiciat, ac prope certo eventura praesentiat, poterit his tantis malis 'instantibus iam atque imminentibus graviter non commoveri p
terit in eos homines , quos tantorum futuros malorum auctores pertimescat, non vehementissime concitari XXXV. Ego vero nunquam Heterodoxorum hominum odi industriam , nunquam despexi doctrinam Ilaudo etiam, si quid operis, & eos quidem multum posuiste fateor , in id contulerunt , iit Mnas artes liberalesque disciplinas excolerent ac propagarent. Magni atque adeo plurimi facio eorum Mathematiis cos , Astronomos: Geometras , Physicos , PhiloQ-phos, Philologos , quibus his maxime temporibus abundant , ik quorum tota Europa propter singularem atque excellentem eruditionem ncmina praedicam tur, & quoad bonae artes vigebunt, praedicabuntur.
Nam quod a Romana communione distracti dissocia-
294쪽
Aerio Nis II. LIEER III. ayrtique sent, hoc ego ipsis petulanter non exprobro Iimmo vero doleo & vehementer angor, tot ac tanta doctrinae' lumina falsis de Religione opinionibus, quasi quibusdam tenebris , obnubi atque obscurari. Quare illud a Deo opt. Max. iis ex animo apprecor, ut deniasissima illa errorum , qua miserandum in modum circumfunduntur , discussa caligine tandem aliquando, divina bene iuvante gratia , ad Catholicae veritatis lumen aspirent. Deserbuit ardor ille , quo olim acerrime concitati in nos eorum animi erant , ut a nobis tanquam ab infensissimis hostibus abhorrerent atque refugerent. De- tumuit aestus ille , qui eos e sinu communis Matris tamquam e tutissinio portu abripuit, de in medium turbulentissimarum tempestatum discrimen abstraxit. Quid reliquum iam nunc est, nisi ut aequitatem gc veritatem sequentes ducem antiquam exquirant Matrem, in eluseque gremium tandem aliquando se ab diuturno erroreae iactatione recipiant. Haec eos blande invitat, modis omnibus allicit, passis ulnis exspectat, qui quidem si redierint, omnibus maternae benevolentiae significationibus reduces certe excipiet ac complectetur. Hoc
spetare nos & commodi mores , & singularis humanita. , di illa ipsa , qua nunc maxime florent, doctrina iubet, di confidere plus apud illos & aequitatem & V ritatem, quam qualςcumque propriae persuasionis defendendae studium , momenti habituras, XXXVI. Verum , ut eo redeam, unde digressus T a sum,
295쪽
asa Dp pRAvo ARTIS CRITICA ususum , quod nunc bene multi e nostris a rectissimis C
tholicae disciplinae institutis se ab Hetemdoxis homini-hus abduci sinunt; quod eorum libris , quibus facile perverti possunt, & ad prava, quae in iis partim aperte
S palam propugnantur , partim clam & latenter anumis improvidorum infunduntur, dogmata perduci ; quod iis unice delectentur, unice eos legant, pervolutent , ediscant, hoc ego, pro eo , quo erga Catholicam Religionem studiocium & esse debeo,sine merita reprehemsione elabi atque abire pati nullo modo possum. Itaque dico isti usinodi libros aut omnino non legendos , aut certe non passim ac vulgo ab omnibus legendos , aut si facta legitima potestate legantur, ne nobis nocere possint summa cura diligentiaque este providendum . Addo etiam , quae in hos ipses libros decreta lata sunt, haec sanctissime observanda , in re gravissima Ecclesiae obtemperandum , nec temere ab eius edictis praescriptisque discedendum. Haec sunt , quae in hanc rem ex intimo animi mei sensu ac dolore dicenda existimavi, quae quidem quam in partem accipi possint, nihil curo ; dummodo & ita sentire Catholicum sit, Sita loqui , in tanta praesertim licentia, necessarium .
296쪽
UI semel effraenata quadam impotentis animi cupiditate abrepti praestitu. tos aequitati ac temperantiae fines transilire non dubitarunt , Florentini , aegre admodum continere se possunt , quin acrioribus eiusdem cupiditatis incitati stimulis in multo maiora , quam ipsi ab initio sispicari potuissent, atque in dies graviora prolabantur. Etsi enim a natura ita comparatum est , ut, si quando ab ossicii ratione declineismus, ad eandem naturae ipsius admonitu revocemur; ita tamen ingenio nolim in vitia proni sumus , ut naturae bonitas animi pravitate percipe vincatur. Neque vero cum lubricam insistere viam coeperimus, fines quos dam actis conilituere possumus , quos temere non
297쪽
υ DE PRAVO ARTIs CRITICIE usu transgrediamur , nec ita nosmet ipses sustinere , ut in certo aliquo nequitiae gradu consistamus ; Ted invalescente magis ac magis illa ipsa cupiditate , quae nos primum de recta virtutis semita deduxit, plerunque flagitia sagitiis addimus , scelera sceleribus cumulamus . Quare illud sapienter praecipitur ; ut, quantum
possumus, Initiis conemur obsistere , & dum res aut in integro adhuc sunt , aut non ita 'deteriores effectae , ut restitui non possint , nobis tum maxime , si nos fal- vos esse cupimus atque incolumes, provideamus. Qui saluberrimum hoc consilium neglexerunt, quantum in eo opis, quantum praesidii ad vitam sancte integreque ducendam contineretur , proprio ipsi experimento edocti sunt . Voluissent ii quidem , posteaqu aIII proclives in vitia, atque adeo praecipites ferri coeperint, sese pri Ilinum statum revocare , & ad bonam', ut aiunt ,
Dugem reverti; sed partim rei dissicultate deterriti, partim prava consuetudine irretiti, partim pessimo sui similium exemplo confirmati in iis vitiis fere miserabiliter haeserunt, quae facile a principio aut vitare omnino , aut saltem ab iisdem non ita dissicili negotio emergere potuissent. Hoc ego immoderatioribus Criticis nostris evenisse si dixerim , non me aberasse longius a vem arbitrabor . Non enim dubito , quin etiam isti , cum lubricum Criticae genus primum ingressi sunt , non dubito, inquam , quin certos sibi constituerint fines ,
ultra quos non temere ac facile progrederentur . ve-
298쪽
ACTIONI s II. LIaaR IV. rum ne ipsi quidem in eo gradu , quem sibi ab initiopnestituerant , consistere procedente tempore potu runt . Quare a contempta, uti demonstravimus , v nerandae Antiquitatis auctoritate , a repudiatis sanctorum Patrum testimoniis, a despecta vetustissimarum sanctissimarumque rerum Traditione , eo sensim devenerunt , quo ne ipsi fortata quidem unquam se perventuros , dc vero prolapsuros cogitarunt. Hinc porro effectum est , ut iuperiorem intemperantiam nova semper ac maiori intemperantia cumulantes , mihi quoque novam uberioremque criminum copiam suppeditarint , unde acri rem in eos inquisitionem instituerem , eosque vehementius accusarem. Itaque non iam amplius de sublatis piis quibusdam Traditionibus , non de Oraculis Idolorum simulacris istorum iudicio abrogatis , non de vaticinationibus a Sibyllis abiudicatis , aliisque similibus Catholicae quidem Religioni aliquo modo , sed sortasse tolerabili adversantibus opinionibus agemus; sed novae
res, S eae multo sane graviores , quam quas hactenus persecuti sumus, agentur , ac plane huiusmodi , quae Catholicam ipsam Religionem propius attingunt , &hae ipsa de causa Catholicum quemque commovere acrius debent ac vehementius. vos igitur me dilige ter attendite; quem non recuso quin sic in conseque tibus actionibus audiatis, ut, quo magis accusatio nostra progredietur , eo etiam maiora huius ipsius , quam accuse , intemperantiae documenta , di ejusdem quoG
299쪽
a96 Ds p RAvo ARTIs CRITICAE usudam quasi proce sius.atque incrementa postuletis.
II. Illud ad Catholicae Religionis singulare decus
atque Ornamentum non pertinere solum , sed ad ipsam etiam Catholicam Religionem spectare propius, nunquam non sanctis abundasse viris , qui rebus praeclare gellis eximiisque virtutibus eandem mirum in modum illustrarunt, nemini non compertum est , Fl rentini . Horum nomina ritu a majoribus tradito sacris Fastis inscribuntur , iis arae dedicantur , excitantur delubra , eorumque non tam imagines ad venerandum publice exhibentur, quam virtutes Catholicis omnibus ad imitandum proponuntur. inii hoc apud nos iure sunt, nemini fas publica veneratione privare, quam cum temel legitime adepti fuerint, eadem perpetuo 'gaudere debent. Itaque colendi sunt, & non colendi
1blum , sed divina aspirante gratia etiam imitandi . Imitatores mei estote , Gentium Apostolus ad Corinthios scriptum reliquit, sicut O ego christi. Primum
exemplar , & omnium certe quidem absolutissinum Chrillus est, in quod praecipue animum debemus intendere , & unum conari in nobismetipsis, quantum'
posilamus, exprimere. Uerum ut hanc virtutum omnium abselutionem , quoad usque humana infirmitas patitur, assequamur, non dubium, quin plurimum propositis etiam sanctorum virorum exemplis iuvemur . Id enim habent domestica praesertim exempla , ut iis . dem incredibiliter non commoveatitur selum , sed ad recte
300쪽
AOTIONI s II. LIBER IV. 297, iste facta admotis veluti quibusdam calcaribus acriter
etiam vehementerque incitemur. Atque hoc praecN puum Ecclesiae consilium est, semperque fuit , cum sanctos viros nobis ad venerandum proponit; nimirum , ut quos celebrare delectat, eosdem imitari non pigeat . III. Haec clara sunt atque perspicua , ct apud omnes Cathol icos rata ac definita. apropter hac de re nulla controversia esse debet, neque vero potest. Sed
Ars Critica, quae de rebus omnibus sibi iudicium sumpsit, de sanctis quoque viris cognoscendi potestatem
usurpavit. o iure, qua facultate , quo exemplo quo more , nescio , Florentini; sed tamen harum etiam rerum sibi cognitionem artem criticam vindicasse certum est. Exorti sunt illi sacrorum Fatarum inspectores in primis acuti, Sc vero correctores animosi, quia re tam sancta manus cohibere non potuerunt. in iure id praestiterint, iterum dico, nescire me. Sed nunc de iure non disputo, neque hoc istis obiicio, ne que in crimen voco ; quod unice in praesentia reprehen .dendum condemnandumque suscipio, illud est, quod . hac ipsa in re plura singularis intemperantiae exempla constituere , suique similibus imitanda proponere ac
relinquere non dubitarunt . IV. Ne vero hoc a me accusatorie magis iactatum
in illos, quam vere dictum quisquam suspicetur , asse rantur in medium sacri ipsi Romanae Ecclesiae Fasti , in quibus , quemadmodum dixi, sanctorum virorum,
