Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

α93 DE PRAvo ARTIs CRITICAE usu nomina veteri consuetudine perscribi solent, circumisserantur, legantur, inspiciantur. Videtisne ut pluribus in locis frequentis liturae vestigia appareant p ut plura nomina in ipsa litura demersa prorsus iaceant atque depressia λ Jam quid istae sibi liturae volunt λ quid indicant 3 quid significant Qi id erat isthic antea scriptum,

quod postea inductum fuit quae tandem menda liturae istae tam crebrae, tam spis ae , tam perspicuae correxerunt 3 Ego quidem nihil dico. Falti sunt in medio ; codices prostant, qui adiri facile ab omnibus & considerari commode possunt. Nonne, vel tacente me , codisces ipsi loquuntur, & se corruptos, interpolatos , interlitos , & foede ab istis mutilatos clamant nonne huius ipsius, quam nunc coarguo, intemperantiae crimen accusant docent, condemnant λ id Z Isti ne tantum sibi sument ac vindicabunt, ut levibus de causis , inanibus coniecturis , futilibus argumentis, quae de sacris Fastis nomina ipsis libuerit, expungere sibi iure concessum arbitrentur, & re ipsa licenter hoc iure atque intemperanter abutantur Atqui ita est , uti dico ; neque vos de mea fide in re tam gravi dubitare velim, nec vero ullo modo patiar. V. Itaque scitote exstitisse hominem , non Italum illum quidem, sed externum , qui in hac licentia ita libere intemperanterque versatus est, ut ab hac comgnomen dignum re , dignum facto , dignum prava, qu l Orabat, consuetudine apud populares suos invenerit . Nam

302쪽

Aexio NIs II. LIB1R IV. ais Nam eum sanctos viros Criticus nimis acer passim in operibus suis alios alia de eausa insectari , di de sacris Faltis consuesset eximere , hoc adeo visum est popula, ribus ipsis suis indignum S nullo modo ferendum, ut i de , quemadmodum dixi, proprium ei ac singulare cognomen adhaeserit. χωρ quodnam Z Verbum latinum

ad id explicandum quam vellem idoneum non reperio; si vero circumlocutionem adhibeam , vereor ne vocabuli vis corrumpatur, & quod intelligi volo non apte satis atque 'aperte significetur. Vocabulo igitur utar italo, quod domellicae huius, de quo dico, auctoris linguae omnino relpondet; Snicebia Santi. Non quia sanctos viros e loculis , quibus eorum veneranda populo simulacra proponuntur, re ipsa exturbaret; sed

quia , si , quae in ipses scribere solebat & vulgare, rata habenda essent, exturbari omnino debuistent. movocabulo, ut videtis, & mala hominis consuetudo oste ditur, & facti indignitas tulis meritoque convicio nom

iatur a

. UΙ. Hic vero tantae rei atrocitate commoti & vehementer perturbati exspectare mihi videmini, Florentiani, dum hunc hominem, qui tantum audere & conari potuit, proprio nomine appellem . Verum ego , quod hactenus praestiti, neque huius, neque huic similium

hominum nomen unquam adducar, ut edam . Perstri

gam intemperantiam , quod unum mihi proposui, quam in huiusinodi auctoribus deprehendero; auctori

303쪽

3ω Da pRAvo Allet Is CRITI eae usubus vero ipsis parcam , & eorum famae atque existima tioni nominis subductione consulam . Novi qui sim . apud quos loquar; quid a me dici conveniat , quid vos

a me audire deceat non ignoro . sic ergo habetote. Intendo vocem , ut etiam ii, qui extremi in concione sunt, exaudiant. Ego neminem, nisi cum laude nominavi , neque nominabo I si quem autem reprehensione dignum Iudicavero, rem notabo, hominem praeteribo .

Quare vulgatum illud a me recte usurpari posse video; mihi irasci poterit , nisi qui de se ante volueris.

eonfiteri. Vos autem, quae vestra modestia est & temperantia, ulterius inquirendo progredi ne velitis , quos se- Io , quod enunciari, cognomine contentos esse decet. VII. Ac ne illud quidem ego velim vos a me post . letis, ut tale ac tantum, quod dixi, crimen, longe lateque. pertinens, & fere per omnes Sanctorum historias dissi

sum singillatim agam , ct sanctos quosque viros ab isto

tam insigni affectos iniuria commemorem, dc qua quem que de causa ex sacris Fastis sullulerit, vos doceam . Potam utique , si vellem, Liturgicos codices , quibus insignis Ecclesia utitur, vobis ostendere , R deletos ex iis expunctosque sanctos viros nominatim indicare. Sed . cum id ipsum p estitum ante me a Critico docto atque idoneo iam fuerit, non ego nune tantum mihi negotii imponam , ut explicandum in praesentia exponendumque suscipiam, quod circumscriptior actionum nostrarum m diis non patitur. Ita similiter nolim, a me exspectare Vos, dina

304쪽

'AcTIONI s II: LIBER IV. Fidum hune ego hominem meritis verbis reprehendam atque castigem , qui in hac licentia aut singularis omnino fuit, aut certe neminem habuit superiorem . Video , nihil esse, quod quidem gravius ac vehementius dici possit, quod in tantam licentiam intemperantiamque non conveniat ; sed hac etiam me cura Romana ipsa Ecclesia molestiaque liberavit. Auctoritatem enim interposuit suam ; Hominem merita affecit censura ; & quid de eo iudicare vos ac sentire debeatis suo ipsa iudicio sententiaque praeivit. VIII. Verum ne sine peculiaris alicuius expositione

facti, nostra haec , praeter institutum jam morem , elabatur actio , unum nunc maκime insigne sigillatim a feram , de quo sic vos me audire conven it, quandoquidem in singulis exponendis insistere , vel etiam percurrendo singula tantummodo commemorare non possumus, sic , inquam , vos audire me convenit, ut de rei, quis , quae praetermittere necessitas cogit, coniecturam

eapiatis. Hilarionem eremi incolam celeberrimum fuisse scitis, eundemque sanctissimum hominem , qui vita caste integreque in summa rerum abstinentia atque asperitate traducta, cum ad extremum devenisset, illud de ipso pervulgatum ac prope nemini . non auditum saepius usurpabat; Egredere , quid times p Egredere an

mo mea , quid dubitas λ septuaginta pνope amnis servisti Christo , oe mortem horres λ Ita se in supremo agone

constitutum ad mortem alacriter constanterque Obeynda in

305쪽

3og DE PRAVO ARTIs CRITICAE usudam vir sanctissimus confirmabat. Hilarionis vitam ae- eurate scripsit Hieronymus, auctor omnium certissumus & locupletissimus, de cuius ingenio, sapientia , eruditione , cognitione linguarum Sc artium , quid ego possim dicere , quod vobis cognitum non sit planeque perspectum qui inter caeteras, quibus storuit, praeclarissimas laudes tantum in sacris Scripturis partim interpretandis , partim recognoscendis studio suo doctrinaque perfecit, ut unius prope interpretis ore Spiritus Sanctus locutus esse videatur. Itaque, tametsi multi in Ecclesia Doctores, praestantissimi illi quidem & sacrarum litterarum peritia exi mii, exstiterunt, adeo tamen unus Hieronymus ingenio valuit, adeo facultate

caeteris antecelluit, ut sibi Doctoris Maximi nomen . proprium fecerit ac singulare . IX. Iam vero cum , de qua dicere instituo , Hilarionis vitae Hieronymum auctorem tam certum , tam locumpletem , tam religiosum habeamus , quis unquam de eius veritate ambigendi locus fuit, aut esse potuit φquae dubitatio de tanti viri diligentia , fide , integritateae religione suboriri λ Mihi quidem hoc in facto videtur omnis omni non dubitationi selum , sed vel ipsi

etiam suspicioni obseptus esse aditus, ac prorsus inte elusus. Ita quidem mihi videtur ; nec dubito quin vobis quoque idem videaturi qui pro vestra aequitate ac sapientia sitis momentis atque ponderibus res expende re o non levia quaeque atque incerta consectari indicia

306쪽

eonsuestis . Verum istis non ita; qui tanquam venatici canes omnia sagacius odorantur ac pervestigant; S uni prae reliquis nominatim , qui tantum abfuit, ut historiam hanc veram iudicarit , ut etiam fictam esse totam de commentitiam, atque ab Hieronymo exercendi styli causa sitisse conscriptam ais are non dubitarit. X. O rem prorsus novam atque inauditam l Quid hoc est utrum hanc nos opinionem dicemus an potius singulare quoddam opinionis monstrum atque poristentum appellabimus p Igitur non sanctus re ipsa Vir in Ecclesiam ab Hieronymo , sed novus quidam Heros , tanquam a Poeta in scenam Hilarion inducitur, fictus omnino & commentitius, atque ad effervescentis ingenii arbitrium excogitatus. Sed si hoc est, quid hic agimus, Florentini ρ quid hic stamus 3 quid sedemus pquin repente consurgimus 3 quin imus p & nostris ipsi

manibus Η ilarionis templa diruimus, aras evertimus Isimulacra disturbamus p quis tantam superstitionem a delubris , ab aris, a templis, ab Ecclesia unive a avertimus ac prohibemus quin denique Hieronymi

scripta , quae hoc tantum ac tam insigne mendacium continent , aeternis tenebris oblivionique mandamus

Etenim si hoc vere ab isto animatur, si Hilarionis vita ficta est , si commentitia, si ab auctore suo exercendi tantum styli causa conscripta, necessario , ut videtis , illa consequuntur, & sunt omnino intemperantissimi hinus , de quo dico , Critici iudicio consentanea.

307쪽

3o DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usu XI. At non hoc certe de hoc sancto eremi cultore Eeclesiae iudicium fuit , non haec Ecclesiae ipsius de Hieronymo opinio, non haec de hac ipsa nominatim historia sententia. Etenim , ut te potissimum novae huius sententiae sive auctorem , sive exscriptorem appellem , harum rerum cognitionem ad Ecclesiae spectare juducium, opinor, dabis. Audi ergo, quid de vitis ab Hieronymo conscriptis in Lxx. Episcoporum Concilio senserit Gelasius Pontifex auctor gravissimus. Exiviamo , inquit, Hilarionis bifloriam , ut O cateras , quas

scripsit Hieronymus , eum omni honore ac reeterentia suscipiendas. Dicam iterum , ut cum rubore quo intemperantia progressus sis tua cognoscas , & te tuimet ipsius pudere incipiat; cum omni honore ac reverentia

suscipiendas . Nihil profecto ad veritatem ostendendam illustrius nihil ad sanctissimi Scriptoris fidem vindicat . dam praeclarius, nihil ad tuam licentiam coercendam neque gravius dici potuit neque vero opportunius. XII. Vide porro nunc ac perspice, quid inter tuam &sapientissimi Pontificis opinionem intersit. Gelasius historias omnes ab Hieronymo conscriptas veras dicit, αλ omni falsitatis suspicione liberat , tu contra in fal- statis ae mendacii suspicionem vocas ; ille certa de causa id ipsum assirmat , tu nescio qua inductus ratione inficiaris; ille re cognita sententiam pronunciat suam , tu vero incognita opinionem obtrudis tuam ; ille de iam pientissimi Concilii auctoritate aequissimum decretum in

308쪽

terponit , tu unam secutus opinandi licentiam sapienti simo & aequissimo decreto intercedis; denique ille Hilarionis nominatim historiam suscipit , ' tu reiicis; ille omni cum bonore ae reveremtia suscipit , tu cum insigni contumelia reiicis. inem ad gradum tantam e v dere intemperantiam existimabimus XIII. Sed quid tandem censori nostro displicuit in hae vita, aut displicere potuit, ut & ipsa tanquam falsa traduceretur, & Hieronymus tantus Scriptor turispissimi mendacii insimularetur ρ Gravis enim vero ratio esse debuit , quae hunc hominem eo adegerit, quo ne vel ipsa quidem licentia progredi potuisse videatur. Itaque , si placet, Florentini, hanc ipsam Hilarionis vitam parumper sumamus in manus, eamque paullo diligentius consideremus. Ac primo quidem eius exordium gravius

esse non potest , nec ad conciliandam rebus, quae narra

dae sunt, fidem accommodatius. Religiosissimus Scriptor Spiritum Sanctum invocat, ut sibi de sancto viro striis bere instituenti adsit , quo eius vitam & fideliter nam ret , Sc luculenter exponat. En sancti Historiei ipsi ipsissima verba. Scripturus vitam beati Hilarionis habitatorem ejus invoco Spiritum Sanctum , ut qui illi virtutes largitus est , inibi ad narrandas eas sermonem tribuas, ut facta dictis exaequentur. Iam si aliquid metum & commentitium mandare litteris Hieronymus habuisset in animo, qui De uti exordio potuisset ξ Tan tumne flagitium admisisse Hiemnymum existimabimus a Tomia. V ut

309쪽

366 M Avo ARTIs CRITICIE usu ut Spiritus Sancti opem in re falsa imploraret E eius in re eommentitia interponeret auctoritatem ρ falsitati, ae mendaeii testem Spiritum ipsum Sanctum adhiberet pHorret animus , refugit mens hoc non dicam de tanto viro & Scriptore sanctissimo assirmare , sed vel tantum is modo suspicari. .

XIV. Ab hoc exordio reliqua profluunt, & quam

sincere narrata sint, quanta fide , quanta integritate , quanta religione conscripta , legenti manifeste apparet . Et vero in tota narr tione nihil occ rit, quod verisimile non sit, nihil, quod incredibile videatur. Omnia ab initio suo deducta , & usque ad finem perpetuo ae non latercise filo perducta. Designantur sancti vis ri , ortus, natio, patria , institutio , di prima ad

discentiae disciplina , tum omnium rerum terranarum abdicatio exponitur 3 consequitur secessus in eremum , in eaque diuturna commoratio ἔ deinde sanctae , utarunt, eonversationis studium , dc vero summus etiam in Omi virtutum genere profectus;ad extremum sancti viri obitus accurate luculenterque describitur. Ubique elumcet Veritas, ubique Scriptoris fides, ubique religio . His accedit, quod sanctus Scriptor , qua maiorem sibi comeiliet fidem, adstipulatotem adhibet, & testem citat e rum , quae narrat, sanctum Epiphanium Salaminae Cypri Episcopum , qui plurimum Hilarione usus fuerat, eumque pro familiaritate, quae inter ipsos intercessitarat, intime norat, cujus virtutes brevi etiam com

310쪽

Actio NIs II. LIBER I v. 3 mentariolo , quod tunc legebatur , comprehenderat. Banquam , inquit , Sanctus Epiphanius Salamina chpri Episcopus, qui cum Hilarione plurimum mersatus

est . laudem rius brevi epistola scripserit, qua vulgo leogitur , tamen , & reliqua. Iam, ut videtis, non uno res testimonio nititur, sed duplici gravissimo teste cer tissimoque fulcitur 3 prorsus ut nihil appareat, quod dubium quenquam facere posset, ut aliter de hac vita , quam aequitas; postulabat, tantorum vir rum auctoritate contempta sentiret. - XU. Ego vero ut . hoc loco qualecunque iudi cium interponam meum, quoties eam legi, legitem saepe , , toties in ea nihil offendi, quod non dicam dubitationem , sed ne . dubitallanis quidem iuspicionem intieere posset ; immo' omnia reperi ad priscorum choritarum morem , institutionem, disciplinam persecte exacta, omnia denique ita a sancto Scriptore digesta. uti re ipsa gesta erant, Sc probabiliter , vere , fidein literque narrata. Non dubito , vobis idem videri, si eam legistis, & visum iri , si eam legere volueritis . cuidigitur causae fuit, cur hac tanta calumnia haec historia dein honestaretur, & non uni selum, sed duobus sanctissimis di doctissimis viris tam gravis iniuria uno temp*re ita rogaretur λ Cur tibi Critim in primis acuto & sollertialiter de hac vita, atque omnibus , qui illam legerunt saut in posterum legent, visum est ρXVI. Dicis , exerceati Idili causa ab auctore D.

SEARCH

MENU NAVIGATION