Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

so8- Dg FRAvo ARTIs CRITI en usu fuisse eonscriptam . Fuerit; non abnuo, non repugno. id igitur ὸ idcircone continuo falsa , & ad arbitrium eonficta existimanda erit λ Novum sane consecutionis. genus, quod hactenus Dialectici ignorarunt ; perinde quasi stylus non , nisi in re ficta , possit exerceri. Dic , amabo te , quid est , quamobrem in re ficta sinius exerceri possit , in re gesta non possit λ eum idem in utraque aeque facili ratione praestetur . Cuius quidem rei exemplum si flagitas, non longe petendum est , & tibi Hieronymus ipse suppedinit . . Hoc enim ipsum praeis sitit in altera historia , quam de Muliere sepilas ictaeonscripsit . Excusat initio narrationis , epistola ad I nocentium data . styli desiletudinem , & , Otium , in quit, quasi quadam ingenii riango parvulam licet fami tatem pristini Meavit eloqiui . Quare ut emissum aedesuescentem stylum acueret, ac renovaret , Sc eloinquii venam, quo iterum exuberantior efflueret , sollia

citaret, hane scribere est aggressus historiam , qua inscriptione duo piaestitit, & stylum exercuit, Sc vera narravit . Potuit igitur, quod fecit in hac , similiter facere in vita Hilarionis, quin ulla prudens suspicio de Hieronymi fide anxios nos reddere debeat atque solliciatos. Ηaec clara sunt, atque perspicua. ' - XVII. Sed nos hebetes nimirum sumus, nostri calia gant oculi, isti soli acuta , qua pollent, oculorum acie , ea vident, quae praeter eos videre nemo neque potuit ,

ne Θ vero potest. Exs ctemus igitur lippi, dum oc

312쪽

AeTIONI s H. LIEIR IV. lis nostris novae huius artis criticae, ut ita dicam , isti collyrium illinant , ut tum demum aliquid videamus , de aliquid his de rebus iudicemus. anquam , ut quod sentio , dicam , quamlibet novus hic Hieronymi

censor sibi de acumine mentis , & de acuta oculorum acie vehementer placeat, ut, quod nemo ante ipsum viderit , selus ipse se vidisse arbitretur, dubitare subit

utrum quas Hieronymus scripsit vitas unquam legerit ac pervolutarit. Si enim eas attente legisset ac diligenter pervolutasset , quandoquidem calumniari in animo h bebat, ex iis saltem aliquam elegisset, cui aliquo modo tanta haerere calumnia potuisset. Nam , cum viatam Hilarionis vita Malchi Monachi captivi statim com sequatur , miror sane , cur illam potius optarit , quam

commentitiam esse diceret, hanc praeterierit, quae propter rerum , quae exponuntur, admirabilem quandam ωriem adornandae componendaeque calumniae aptior vid

ri poterat, & re ipsa erat accommodatior . Mirabilis enim in ea describitur eaptivitas, & multo admirabilior non multis sine prodigiis e captivitate insperato consecuinta narratur libertas. id igitur causae fuit, quamobrem tam pulchram occasionem elabi sibi iste pateretur ξ Si in hac Malchi vita elaborasset, & aliquid saltem studii posuisset , aliquid fortasse prosecisset , nec se prope o batum oculis ostendiiset. Sed nimirum sua nimia istum opinandi licentia fefellit, & quaeque sine delectu arriapiendi consuetudo excaecavit; nisi forte illud assimare

313쪽

sro DE FRAvo ARTIs CRITIere usu velimus, istum ea de causa , praeterita vita Malchi Monaehi , Hilarionis vitam optasse , ut, cum eo honore , quo Hilarion gaudet, qui sanctus habetur de

colitur, Malchus non gaudeat , eius idcirco intemperantia insignior esset, atque exstantior emineret.

XVIII. Sed quod tandem cumque hac in re huius hominis consilium fuerit, quod nunc non investigo, illa cedite ex eius opinandi licentia Catholicae Religioni vehementer incommoda consequuntur. Etenim si Hilarionis vita, quae auctorem tam gravem, tam idoneum, tam se ctum habet, falsitatis insimuletur, quid, obsecro, in hoc scriptionis genere reperiri poterit, quod veridicum , quod ratum ac certum habendum sit λ Historias omnes expungamus licet, omnes omnium Sanctorum vitas tamquam falsas & eommentitias inducamus. Ego sane non video, quae maior auctoritas resideat in Athanasio ,

qui Antonii Magni, in Gregorio Magno , qui Benedis cti, in Ennodio, qui Epiphanii, in Gregorio Nagia Zeno, qui Gorgoniae, in Ioanne Chrysestomo, qui Phialogonii, in Petro Damiano , qui Romualdi, in Be

nardo, qui Malachiae, in Bonaventura , qui Francisci, ct in aliis huius notae, existimationis , sapientiae, sanis ctitatis Scriptoribus , qui sive vitas , sive elogia Sanct rum scriptis mandarunt suis, non, inquam video, quae maior resideat auctoritas, quam in Hie ronymo D ctore Maximo, ut, si eius scripta hoc in genere repudientur , non sint aliorum similiter scripta eodem in

314쪽

ACetro NIs II. LIBER IV. - gragenere repudianda. Itaque non ego hic reliquos in. serioris notae auctores commemorabo , qui praeclaram operam in eonficiendis sanctorum virorum husoriis & magno Catholicae Religionis ornamento , Sesiimmo Christianae pietatis incremento posuerunt . Per eulsa enim atque abiecta principum illorum , quos nominavi , auctoritate , reliquorum etiam omnis omni no auctoritas , ut videtis , concidat necesse est.

XIX. inare non alia hic ego amplius huius inis

temperantiae documenta afferam , nec plura hac de re exempla congeram, ne & me dicendo, & vos audiendo fatigem.Dixi iam,ita vos me audire oportere, ut ab uno alterove crimine reliquorum in eodem genere , quae e plicari ab accusatore per tempus non licet, coniecturam capiatis. Et sane utinam, Florentini, crimen hoc,de quo dico , ad unum tantum alterramve Criticum pertineret Utinam de istiusmodi Criticorum paucitate laetaremur potius, quam de eorundem multitudine querereamur. Verum multo latius , quam ut & ego possim or tione mea comprehendere, & vos assequi cogitatione

vestra possitis, pestifera haec diffusa contagio est, atque pervasit. inem enim istorum invenias, qui se huius Criticae generi dediderunt, quibus aliq uis hoc in genero auctor probetur; qui numeris omn ibus per ipssis abs lutus sit; quem iidem sive nimiae credulitatis non inmmulent, sive falsitatis non arguant, sive aliis nomini- .us non criminentur ; quorum etiam nonnullos usquae

315쪽

FRAvo ARTIS CRITICAE usu adeo despectui habent, ut eorum obiectam auctoritatem una mollitie cervicis atque argutia digitorum satis eleva re se putent; vero nomen cum risu excipiant, & modestiae temperati audire velint, si cachinnis ac subsanationi

bus parcant. Horum ego nunc scriptorum causam non

suscipiam , quae suscepta iam fuit ab viris doctissimis sa) atque idoneis , qui temperantia ac moderati

ne usi ea norunt distinguere ac separare , quae acervatim isti confundunt atque permiscent. XX. Nam quid praeterea hoc loco commemorem ab istis non in Scriptores solos, sed in ipsos etiam sanctos viros intemperantius inquiri, omnia singulorum prope Sanctorum dicta ac facta ad acerrimam censuram re vocari, pene omnia infinitis dubitationum ambagibus i volvi , pene omnia in falsitatis suspicionem adduci . De nomine, de ortu , de patria, de peregrinationibus , de rebus mirabilibus patratis quaestiones nullo fine instituuntur, dubitationes sine numero commoventur, sus piciones sine modo coacervantur. id illos nomin

tim appellem qui ab istis propter rerum gestarum si mili-

Legenda omnino est Praesa-- nio, Daniele Papebrochio , tum ab tio, qtiam Actia sanctorum premitis aliis subinde egregii laboris consortulit Ioannes Bollandus plenam iudi- bus di scietis eontinuato, & s mucii, plenam moderationis, & vero ae adhue ad exitum post tot amorum sariente Critico dignam ; quae duae contentionem perducto , saltem vativirtilites moderationis ti iudicii toto de producto elucent sic , ut in illo hoc immenso in opere ab Heriberto lector nihil requirat , quod ad abs P sve d., adumbrato , suscepto a Io- lutum boni ae probabilis Critici os

316쪽

Aeetios Is II. LIsER I v. si a uillitudinem quandam omnino reiiciuntur, perinde quasi in tot Sanctorum millibus aliqua sive in cultu vitae , sive in peregrinationibus , sive in perpetratis prodigiis similitudo esse non potuerit . Alii quidem aliam fere

tenuerunt viam , sed cum omnes eodem , ad caelestem nimirum patriam , tenderent , quid est , cur in e dem vestigia eorum nonnulli aliquando non incurrerint λQuid denique illa referam e quae passim in Liturgiris ipsis codicibus o isti condemnant, aspemantur, despuunt, quasi apocryphis & commentitiis referti essent narrationibus. In his aliisque huiusmodi infinita ist rum disquisitio se iactat , in his istorum labor versatur

assidue , quae si vellem singula colligere , nullum m dum habitura esset oratio. XXI. Atqui aliquis certe modus tantae intemperam tiae meo quidem Iudicio est constituendus. Nam quod Criticae genus istud esse dicam ρ quod exlex , sine modo, quo libet impune vagetur, & sacratiora ipsa adyta per Vadat atque perrumpat 3 Non iam tentatur solum , quod ille expertus vacuum aera pennis non homini datis ,

sed caelum ipsum petitur Iutitia; ut ego sane, qui V

ω meliloe Canus de Loe me. ,, hutis generis historias Catholicitidi s. - .s. ,, Esto in publicis M. is legerint beati Pauli sententia prae M slesiae precibus habeantur quaedam ri eedat; Omnia probare, quod , vs Mi m suis; num ideireo historiis si num est tenete . . . Maneat in E in omnibus fidem ab orare is votum gesta, quae in Ecclesi3 i m Perges t . . . Mihi quidem illud ,, si latent , dei ici nullo modo M., Gausu eansilium placet, ut cum is Ponere. Diuitigod by Corale

317쪽

314 DE PRAVO ARTIs CRITICAE usoeabula omnia potestatis , imperii , dominationis , Iiaeentiae , intemperantiae iam consumpserim , quo potissimum nomine artem hanc , ut ab istis exercetur, appel-

Iem , non inveniam , nisi sorte illud in eam quadrare existimetur inauditae cuiusdam proscriptionis , qua illius eaelestis patriae coloni ex illis ipsis supernis sedibus , quas sibi vigiliis , ieiuniis , laboribus , sudore multo, & iussi

etiam non raro sanguine acquisiverunt, iniquissimo iure propemodum exturbandi exterminandique denotentur. XXII. At enim multa in Sanctorum historias irrepserunt, quibus censura non parcat , & quae merito ab eorundem hillariis removeantur. Audio ; atque in hoc non repugno , non contradico . Potuit , ego quoque concedo, interdum humana Scriptorum ipsbrum infirmitas labi, potuit credulitas decipi, potuit simplicitas raptivari; potuit his in rebus se vulgus immiscere ,& , ut est natura ad rerum admirabilitatem augendam proclive , nonnulla depravare, potuit denique verum admixto falsb corrumpi. Qi iid igitur proiiciamne aurum , quod fere purum non est , & multa ex diversis inferioris notae metallis, & vero etiam luti ipsius ac terrenae fecis concreta habet Sanctorum historiae non

plus fere quam humanam sibi vindicant fidem , non solis diori , quam quod humana substernat fides , fundamento nituntur. Sed hoc ipsum fundamentum ab istis subrui , humanam hanc fidem iis abrogari , hoc ego dico , & s pius dicam , di sine intermissione dicam nullo modo esse

318쪽

AcTIONI s II. LIEER IV. ferendum. Itaque per me licet Historicorum , qui haee vel illa de sanctis viris posteritati tradiderunt, ingenium, gravitas , eruditio , probitas, fides exquirantur ; historiarum ipsarum veritas expendatur , omnia suis ponderibus examinentur , vera a falsis secemantur ; & , si quod est aliud, omne boni censtris officium expleatur . Sed adsit modus , adsit aequitas, adsit sobrietas , adsit aliqua praescriptio, re illa praesertim , . quam saepius a pellavi , di qua una virtutes omnes , quae a Critico reis quiruntur, comprehendisse mihi videor, temperantia

adhibeatur.

319쪽

ARTIS CRITICAE

REDO ego vos superiore actione v hementer esse miratos , Florentini, eo usque istorum in opinando evasis. se licentiam , ut sanctissimis viris , quorum memoriam venerari ac revereri sanctitatem maxime debuissent, non modo non pepercerint; sed eosdem etiam in sepemis illis sedibus constitutos , in quibus cum Christo beati regnant ac vivunt, propemodum adoriri novo atque inusitato more non dubitaverint. Verum , ut, quod sentio , libere dicam , tametsi hoc indignum valde & effusae cujusdam intemperantiae est , mihi tamen neque novum in illis , neque inusitatum , neque vero magnopere pro caetera intempe

rantia mirandum videtur . Dixi antea, semel illos prae cipis

320쪽

eipitem nimium lubricae artis ingressos Viam nequaquam futurum, ut se intra praestitutos cuiusdam moderationis terminos continerent, quin in deterius ruerent, & se xperiorem intemperantiam nova semper eaque maiori' intemperantia cumularent. od iam fore certo pra dixeram, hoc ut demonstravi, & novis a me documentis

confirmabitur , non sine Catholici nominis probro nec minore Catholicae ipsius Religionis detrimento evenite

Atque utinam secus, atque ante denunciaram , accia

disset a utinam a me graviora istis , quam quae hactenus obiecta sunt , opponi non possent, & interce optus nunc actionum mearum consistere hie necessiario cursus atque haerere cogeretur. Mihi sane mblestutae

hoc ita me Deus adiuvet, ut ex intimo animi sensu lodquor, & quod latet in pectore vere sincere que exprodmo mihi, inquam, molestum hoc ae grave non es set; immo vero gauderem maxime, & pro eo , quo erga Catholicam Religionem amore sim atque eo deabeo, addo etiam, pro meo erga istos ipses studio, mihi in praesens ademptam ulterius in accusando proin .grediendi facultatem incredibiliter vehementerque laeta irer . Non enim me ad hanc accusationem privatae ullae multates inimicitiaeque, quae cum his intercederent, per. traXerunt; quae quidem si intercessissent, ficile eas egσcum ipsis, tum praecipue, Religioni remisissem , libenterque condonassem. Verum ista ipsa Religio , quae me , quod saepius prosessus sum , ad hane causam susti .pi in

SEARCH

MENU NAVIGATION