Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sis DE PRAVO ARTIs CRITICAE usupiendam impulit , dies noctesque stimulat, quietum se non sinit, dc non solum ad perstandum in instituto,

sed ad idem aerius etiam ac vehementius urgendum imis

pellit . ino quidem loco non dubito , quin isti aegre

admodum laturi sint, & deteriorem fortasse in partem aecepturi odiosi accusatoris in incoepto perseverantiam. sed, praeterquamquod privata incommoda publicae utilitati sunt anteponenda, sciant me bono animo agere cum ipsis, nec tam communem .in hoc iudicio respicere , quam peculiarem ipsorum spectare utulitatem , illudque habere propositum, & pro viribus sontendere , ut , si quo modo possim , ipsis prosim, de

ita prosim, ut in posterum meliore conditione sint, quam hactenus fuerint, & ipsi fortasse esse volunt. Etenim non ego ex eorum condemqationa ulla mihi spolia fla-oto atque deposco ; neque vero ullam nominis famam atque existimationem quaero , unde crescere mihi liceat, qui in novissimo loco recumbens ad altiores gradus ascendere nec laboro nec vola, sed satis amplum qualiscumque ius contentionis meae praemium me reportasse arbitrabor , si eos ab immoderata opinandi licentia ad certam quandam temperantiam ac moderationem , a praVO Ar

tu criticae usu ad rectum eius em artis usum Deo bene iuvante traduxero. apropter quamcumque tandem in partem ea , quae dicturus sum, accepturi isti sint, non ma gnopere laborabo , & nihilo secius persequar initit tam , urgebo propositum , obsequar studio erga Cath Iicam

322쪽

quantum assequi potero , bonorum omnium votis satisfacere . Ita mihi favor vester atque humanitas, quam hactenus expertus sum , adsit, di me ad exitum usque prosequatur, ut ego hujus ipsius, quam accuse, i temperantiae progressiones , quod iam recepi, vobis non ostendam selum , sed etiam , quoad per vires p. cebit, efficiam , ut Vos quoque, quos summa de nimia istorum in opinando licentia admiratio coeperat, novis iisque gravioribus de eadem ipsa licentia edocti

exemplis mecum una in posterum mirari desinatis . - II. Sancti viri, quorum de hi si oriis iam egimus, non selum rebus praeclare gessis eximiisque virtutibus , quuhus, dum viverent, floruerunt, sed etiam admiranda ilis Ia a Deo ipsis tradita potestate, qua multa supra humanae naturae modum facere poterant, di re ipsa consueverant, quam maxime celebrantur. Hoc autem ipsum Christi

Domini denunciatum fuit oraculo , qui disertissimis verbis affirmavit; Discipulos suos non selum mirabilia, quae fecisset ipse , facturos, sed borum etiam majora facturos . Eventus porro ipse , ut in Sanctorum ipsorum monumentis passim legitur, tantae praedictonis veritatem confirmavit. Iam qui prodigia sanctis viris aliqua ratione

adimere conatur, is non tam in eos criminosus ostenditur , quam in Deum ipsum , cujus omnipotentiam quodammodo videtur circumscribere , iniuriosius esse convincitur. Nihil erum est, quod Dei t. Max. n

323쪽

31o Da pRAvo ARTIs CRITIem usumen clarius evidentiusque declaret; quam prodigia, quae a sanctis viris vulgo dc passim perpetrata dicu tur . Haec immoderatiores Critici nostri non negant ea quidem ; sed, quod in huiusmodi rebus factitare consueverunt, quantum assequi vel commovendis suspicionibus, vel congerendis dubitationibus, vel siqua alia ratione

possunt, convellunt , ut ex hoc capite maior , ut viis detis, eorum semper ac maior intemperantia , quod demonstrandum suscepi, convincatur.

III. Atque ut sine cunctatione , & a me instituto iam

more ad hoc ipsum docendum veniamus, Historiam scitote quandam , quae sanctorum virorum res gestas complectitur, in lucem fuisse editam. Haec autem ab auctore suo homine extereo tanta tamque exquisita diligentia, tanto artificio, tanta sollertia conteria fuit, ut ab ea, quae hie vel ille sanctus vir patrasse fertur, sublata miracula ae praecisa inveniantur. Sed praestat facti tam singularis ab ipsemet auctore exquirere S audire rationem , quam sane gravem filisse necesse est, quae hominem eo adigere potuit, ut prodigia contra omnium Ecclesiasticorum Scriptorum eonsuetudinem atque auctoritatem ex historia sua expungeret atque deleret. Excogitate , Florentini, rationem , quam potestis, acutam snovam , singularem I vincam tamen exspectationem vestram . Hunc igitur auctorem , qui Sanctorum vitas tam foede, ut dixi, circumcisas ac mutilatas edidit ,

tantum abfiiit , ut facti sui puduerit , ut excusa

324쪽

Acrio NIs II. LIBER V. 3 ardum etiam defendendumque susceperit. Accipite rationem peracuto ac religioso homine dignam . Ait semiuisse ea scribere , quae homines admirarentur ἔ m tuisse, quae imitarentur , litteris consignare . IV. O rem novam atque hactenus inauditam l o cogitatum plane incredibilet quo id agitur ac molitur, ut, si quo modo fieri possit, omnis prorsus admiratio

de mundo tollatur . Hic ego miror vehementer , miramini vos , Florentini, di omnes, qui historiam hane in manus sument, non minus , quam ego , quam VOS , profecto mirabuntur, quid causae fuerit , cur auctor hic adeo admirationi insensus exstiterit, ut eam in lectoribus suis sibi nequaquam excitandam putarit; nec vero animadverterit, se , dum omnem comprimere admirationem conatus est, hoc ipso magnam de se , magnam de suo singulari facto omesum admirationem commovisse . anquam , ut castigatius loquar , stomachor ego , stomachamini vos, & omnes, quoiqnox hoc opus legent, profecto stomachabuntur ἔ ut re ipsa non

iste quidem admirationem sui excitarit, sed omnium dc moderate , & recte , di pie sentiendum in se indignationem concitarit.

V. Sed quid tandem vitii in admiratione deprehendit ille , aut deprehendere potuit, ut eam in lectoribus commovere refugerit, ac propemodum exhorruerit stis i Atqui Deus ipse tantum abfuit, ut ab admiratio ne refugeret, ut eam etiam in condenda pulcherrimδAm.I. X hae

325쪽

sar DE PRAVO ARTIS CRITICAE usu hac rerum universitate dedita opera industriaque qua serit. Quorsum enim tantopere ornatui indulsit quor sum caelum tot luminibus, signis, planetis, sedeributaque distinxit quorsum terram tanta tamque admirabili arborum , herbarum , stirpiumque varietate convestivit quorsum, inquam , tantus in tanta molitione rerum ordo , varietas, species i copia, venustas p Temfecti , inquit, Dr erit O terra , Gen. II. I. O omisnis ornatus eorum. Tantam, credo, speciem iumentis & brutis animantibus spectandam Deus admirandam isque proposuit, & non potius expositam esse voluit hominibus , quibus & omnipotentiam ostenderet suam , ct in eorum animis iustam ac debitam tot admirandis ab se constitutis operibus admirationem conciliaret . VI. Neque vero in tam admirabili rerum condenda oris dinandaque varietate admirationem quaesivit solum, sed eam etiam,ac praecipue quidem, nominatim ab hominibus requisivit. Nam quid frequentius in sacris Scripturis occurrit quam illa ; Recordor mirabilium tuorum , d Laudans altissimum de mirabilibus suis , de Narrate omnia miractilia ejus , & Considera mirabilia Dei, aliaque huiusmodi sexcenta, quibus passim Deo ipQ hortatore atque adeo impulibre ad supremi numinis, ejusque

operum admirationem erigimur atque excitamur .

id Z Deus mirabilia sita suspici vult, considerari vult, laudari, narrari, praedicari vult; iste nimirum sese interponet , & , si qua admiratio in hominum animis exci-

326쪽

tari coeperit, eam comprimere , atque in ipse exortu ac semine elidere prorsus non dubitabit λ Isto scilicet auctore ac siuasbre tantam pulcherrimarum rerum varietatem , speciem , venustatem, tantum Ornatum , quo perfecti sunt caeli de terra , non admirabimur , nec tenue saltem hoc munificentissimo ac magnificentissimo Domino tot nominibus debitum admirationis tributum exsel vemus pVII. Iam qui in condendis rebus inanimis sensitique carentibus tam admirabilis suit, multo sane admirabilior idem exstitit in servis suis, non selum propter eximias, quibus illi excelluerunt, virtutes, sed etiam propter signa atque miracula , quae patrarunt; ab eodem enim fonte & eximiarum virtutum copia, & patrandorum miraculorum potestas in eosdem redundavit. Verum , quanquam virtutes merito suo prodigiis sint anteponendae 3 tamen nescio quomodo haec prae illis vehementius homines commovere solent,& acrius eorum animos percellere atque ad sui admirationem excitare. Quos igitur tanta collata potestate Deus admirabiles effecit , & in quibus ipse admirabilis exstitit , & se admirari profecto Voluit , nos isto auctore nequaquam eos suspiciemus atque mirabimur λ & quo omnis admirationis occasio tollatur , novo more atque exemplo prodigia ab eorum historiis removebuntur λVIII. Veteres certe illi sanctissimi ac sapientissimi Ecclesiae Patres , quibus novum hoc consilium X a igno-

327쪽

324 PRAVO ARTIS CRITIC E usu ignotum prorsus erat, nec Vero ingenio ipsi suo aliquid huiusmodi excogitare poterant , non ita sese profecto gesserunt, nec sibi a referendis sanctorum virorum prodigiis abstinendum esse existimarunt. Hoc inter caeteros, ut de Cypriano , Athanasio , Ambrosio , Hieronymo, aliisque Patribus bene multis sileam , praestitit Augu- sinus lib.xxi I. cap.vIII. de civit. Dei, ubi narrat miracula , quae ad Aquas Tibilitanas , quae in Castello Synicen si , quae Calamae , quae alibi passim ea aetate beatissimi Protomartyris Stephani implorato auxilio copiosa atque illustria patrabantur . in id illa , quae

sermone CCCXXIIL ex iis, quos de Sanctis inscribit, ab eodem beatissimo patrata Stephano' fuse lucule

terque persequitur id illa , quae leguntur in eius Consessionum libris , ubi illius nominatim prodigii m minit, cui ipse, Mediolani cum esset, interfuit. & quod

Deus ostendit, cum sanctorum Martyrum Gervasit &Protasii corpora recenti respersa sanguine , ac si eo ipso die martyrio affecti fuissent, a Sancto Ambrosio repe ta sunt. Miracula, credo, doctissimus ac sanctissimus vir & scribendo , & conesonando persequebatur, ut nimirum lectores auditoresque suos minus de imitatione sollicitus, vana quadam atque inani admiratione de

fixos ac suspensos teneret.

IX. At enim fortasse sterilis, & bonae frugis pro sus expers existimanda admiratio est, ut propterea iste ei se jure iniquum adeo infestumque praebuerit. Sterilis

328쪽

AcTIONI s II. LIBER lis admiratio i Bonae frugis expersi o noster osor admirationis huc ades, ac paullisper adsta , & vide, quam multa quamque excellentia ab admiratione , quae in no-uram nillitatem derivari possint, bona proficiscantur . e magnitudine, inquit, Sapient. XIII. v. speciei, Ocreatura, quae utique sui admirationem excitant, coisgnoscibiliter poterit Creator horum videri; neque videri solum , sed etiam divinae e us perfectiones aliquomodo intelligi possunt atque cognosci. Invisibilia enim, ut ait Paulus Apostolus, ad Romanos I. xx. ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus, O diviα nitas . Iam , si ex admiratione hoc solum boni proveniret , ut specie ac magnitudine creaturarum obiecta ad Creatoris cognitionem erigeremur , parumne utilis

ac frugifera admiratio existimanda esset ρ Nam quid homini in hac vita expetendum est magis, quam condiatorem suum auctoremque cognoscere ἰ Atque hac fere via, multi Gentiles di considerando opera Dei de a mirando ad Dei ipsius notitiam evaserunt. Nisi forte eam fingis admirationem , quae stupida sit, Sc quam nulla consideratio consequatur. Bestiae enim admiranda videre possunt, admirari non possunt , quia carent imtelligentia. Porro ex cognitione Dei illa proveniunt. nisi prava voluntas obstet, ut eum colat, diligat, et pareat, & fidelem se praestet in hac vita , quoad usque illum in altera tanquam finem consequatur. Spem

S a cies

329쪽

326 Da PRAVO ARTIS CRITICIE usu cies rerum admirationem commovet, admiratio con

siderationem gignit, consideratio cognitionem Dei, co gnitio Dei & cultum , & obedientiam , & amorem parit, ex quibus illa demum superna ac sempiterna emergit beatitudo. Hae sane bonae Duges sunt, quae ex hoe , veluti admirationis agro, quem tu inanem ae sterilem videris existimare , copiosae atque uberes efferri possunt, & vero efferuntur. X. Nam quid de prodigiis nominatim dicam I quot, & quanta bona ex iis proveniant; quantae erumpant utilitates , quid commemorem Prodigiis nutrimur, atque alimur ad Fidem . Prodigiis in ipsa Fide confirmamur . Prodigiis Catholica olim Religio longe lateque per totum terrarum orbem diffusa fuit ac propagata . Prodigiis etiamnum propagatur ; quod recentissima utriusque Americae & Indiarum exempla declarant.

Prodigiis ad fiduciam erga Deum , & Sanctos ipses

excitamur , ut ea etiam , quae supra naturae modum

sunt, nos similiter, atque alios , quos aut legimus aut audivimus, aliquo in discrimine sive animi, sive Corporis constitutos, consecuturos esse confidamus . Prod giis saepe terremur , & proposita Dei vindicis in scelestos animadversione a vitiis ad bonam Dugem revocamur . Prodigiis & Sanctorum cultus augetur , & debita Deo prodigiorum auctori veneratio incrementum capit . Tolle prodigia , iam uno eodemque tempore tot ac tanta bona sustuleris . Nunc quid vis amplius Z ut

330쪽

eum admiratione in gratiam redeas, nec eam pergas bonae frugis vacuam atque inanem criminari.

XI. Dicis , te uni imitationi studere Φoluisse , O ea scribere , quae homines non admirarentur ; sed quae imItarentur. Audio. Sed primum , quomodo doces, admurationem cum imitatione componi non posse 3 Mesquidem iudicio admiratio nunquam imitationi impedimento fuit, quominus proficere propositis Sanctorum Virorum exemplis possemus, etiam si coniunctim cum prodigiis virtutum exempla proponantur . Nisi forte tu pertim utili, ne lectores tui cum miracula legerent, pota habitis virtutibus, ea sibi tantum imitanda arbitrarentur ; ut exempli causa qui mortuum ab inferis excitatum legerit, sibi similiter imitandi causa excitandos e sis ab inferis mortuos existimaret. Facile quivis lector, quae admiranda , quae vero imitanda sint, separare novit a que distinguere. Cur igitur ea tu , quae copulari inter se possunt, dummodo ad diversa referantur , dissocianda

existimasti Z Deinde, qui ostendi tur a te, prodigia ipsa

ad imitationem, hoc est ad mores nostros componen

dos , S uitam recte instituendam nihil conferre posse. Atqui , ut inquit Apostolus ad Romanos xv. IV. macumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Iam in Scripturis sanctis quam multa a Moyse& Iosue clarissimis populi Israelitici Ducibus, quam multa ab Elia & Eliseo celeberrimis Prophetis, quam multa a Christo Domino Reparatore nostro in Evan

SEARCH

MENU NAVIGATION