Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

318 DE FRAVO ARTIS CRITICAE usu gelio, quam item multa ab Apostolis in Actis Apostolorum patrata illustria prodigia narrantur λ Haec ni mirum omnia tibi , qui idcirco admirationem excluseris, ut certius imitationem obtineres , fortasse a sacris codicibus removenda videbuntur , ne forte Spiritus Sanctus , euius aflatu sacri codices conscri- pti sunt, minus de imitatione sellicitus unam captare legentium admirationem voluisse arguatur . Prodigia

igitur illa cum ad nostram doctrinam scripta sint, existimandum sane est , multum ad ipsam etiam morum institutionem plurimumque conferre I quod si illa, cur non ea quoque simili ratione , quae passim in Sanctorum historiis reseruntur ξ Haec autem aliaque huiusmodi si ante tibi proposuisses , & attentius considerasses,

quam operi tuis manum admoveres, te multo profecto aliter in conficiendo illo ipse opere tuo gessisses .c XII. At inquis, te excepisse prodigia Divina au. ctoritate consecrata . Credo equidem ; sed ista linsa praeclara exceptio parum tibi suffragatur. Etenim ratio illa tua, si recte animadvertis , cum omnia aeque assiciat prodigia , inde consequitur necessario sui si propter imitationem , cui admirationem officere yideris existimare, ab Ecclesiastica , propter eandem

causam etiam a divina Historia miracula omnia remo-yenda sint. Tu vero, qui sacram reveritus auctoriat tem ea admittis prodigia , quae in Scripturis enunciantura cur ea respuis, quae in ipsis Scripturis divina in

332쪽

.terposita auctoritate esse in posterum perpetranda dia sertissime apertissimeque affrmatur. In nomine meo , Christus inquit Marc.xv I. xv I II. damonia dicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent , si mortis rum quid biberint , non eis nocebit; super agros manus imponent O bene habebunt. Quorsum tam ampla ac ma.

gnifica promissio 3 si nullus post ipsam promissionem nullus inquam fuisset aut daemon eIectus, aut aeger sanatus , aut serpens sublatus , aut mortifera veneni sublata vis.

Hodigia igitur, praeter ea , quae in sacris codicibus leguntur , multa fuisse consequentibus ab hac promissione

temporibus patrata, universe ac generatim negari non

potest . inod si ita est, cur ea tu omnino ab historia tua removenda existimasti, perinde quasi omnia suspiciosa essent, & omni prorsus auctoritate destituerentur pXIII. An, si tu aliquam vel mediocrem diligentiam ad- .hibuisses, fieri poterat,ut in collectione tot prodigiorum

atque acervo unum alterumve saltem non invenires,quod

probares, quod dignum , cui aliquis in historia tua locus esset, arbitrarere ρ Quid ρ nullum igitur auctorem reper re potuisti, cui fidem haberes ρ Nullum prodigium, quod certum existimares ρ prorsus nullum Non illa, quae passim a sanctis Patribus reseruntur ; non illa , quae Rgravissimis auctoribus commemorantur ἔ non illa , qua ab ipsis Conciliis rata habentur; non denique illa tant tamque exquisito studio examinata, de quibus Roma na nunc Ecclesia , cum sanctis viris publicam vener '

333쪽

tao DE PRAVO ARTIs CRITI CRI usutionem decernit, iudicium interponit suum . Magnum videlicet aliquid erat , & intolerandi, credo, laboris, illam , quam dixi, diligentiam adhibere , aliquem habere delestum, &, si aliqua adhibita diligentia nullum probabilem auctorem , quem sequereris, si nullum habito delectu prodigium , de quo dubitari non posset , i venisses , tum demum , quod tibi visum esset, faceres ,

tuum institutum teneres , & novo more atque exemplo

omnia ab omnibus omnium Sanctorum historiis miracula prorsus tolleres atque praecideres. Quid igitur cauta fuit, cur in re tam certa atque explorata, in qua nullum esse poterat, dummodo aliquam in referendis prodigiis certam rationem tenuisses, errandi periculum, in qua Sancti Patres , in qua Scriptores omnes, qui Sanctorum res gestas vulgarunt, immo ipse Spiritus Sanctus, exemplo suo tibi praeiverunt, quid, inquam, causae fuit, cur tu solus hac in re tam diligens, tam religiosus, tam cautus & acutus , tam denique singularis esse volueris, cum praesertim tibi conficiendi operis , quod

ad fovendam pietatem maxime conduceret, provineiam suscepisses XIV. Sed quid ego longius hunc hominem insequar Pperinde quasi selus esset in crimine ; nec huius ipsius ,

quod nunc redarguo , criminis sectos haberet multo fortasse perniciosiores , qui contra atque hic , de quo diximus , praestitit, cum miracula omnia verbo tenus admittere videantur, nullum respuere , re ipsa nullum a

334쪽

ACTIONI s II. LIBER V. 333mittunt, omnia respuunt. Eos enim veritati, certit dini , probabilitati, verisimilitudini constituunt terminos, tam presse definitos, tam arcte circumscriptos, ut prope miraculo habendum sit, si aliqua inter huiusmodi cancellos prodigia locum inveniant, & intra illos per vim compingi possint, quin loci angustiis excludantur . E enim si miracula , quae paullo inusitatiore modo naturae modum superant, ea incredibilia exillimentur, jam de omnibus pene miraculis actum esse, nemo est quin videat.Quid vero illi multo prioribus perniciosiores qui in re sancta male salsi , ne dicam impii, visiones , quas Vocant , raptus , extases , aliaque huiusmodi per corporeas species sanctis viris oblata contemnere solent atque ridere ; perinde quasi similibus corporeis refertae speciebus Scripturae non essent , quibus aliud ostenditur , aliud indicatur. Praeclare Augustinus generatim atque universe de prodigiis omnibus, quae acriorem sui excitant admirationem , animosque hominum vehementius percellunt, praeclare, inquam, Epist.Lxiv. Si hoc , inquit , quod de Iona scriptum est, Aputrius Medaurensis, viet Apollonius TDanaeus fecisse dicerentur , quorum multa mira nullo fideli auctore jaotant, non jam in bu

eis creparet risus is

V. Sed pergant porro isti de re Catholica isto modo bene mereri ; peigant criminari prodigia Pe

gant eorum , qui ea narrant, elevare auctoritatem.

Magnam profecto gratiam se ab infensis Catholicae R i-

335쪽

gioni hominibus inituros certo sciant, quibus certismma Fidei nostrae indicia remittunt atque condonant . Fc-

quando enim ipsis prodigia, quae passim in Ecclesia

Catholica perpetrantur, obiecta sunt , ut iis se vehementissime oppugnatos non senserint Cum huc pertrahuntur inviti , quid dicant ignorant , quid reponant non habent; hoc convicti argumento obmutescunt, & C tholicam Religionem prae sua veram & unice veram taciti coguntur agnoscere. mod quidem eredibilitatis , uti vocatur, argumentum tanti semper ipsi secerunt. ut eum veris prodigiis destituerentur, falsa confingerent, quo errores suos populo persuaderent, qui huiusmodi

veritatis testimonia , quibus fere unicis convincitur ac tenetur, flagitat atque reposcit. Nunc vero . hac cura , quae eos semper maxime torsit, per istos liberati sunt. Aculeus hic , qui eos nunquam non acrius pup

git , de eorum animis sublatus est . Iam minime in posterum ad astus, quibus falsa miracula confingant , confugere necesse habebunt. Iam nostrorum liberalitate ce forum utentur; nec sibi profecto deerunt, quin hanc tantam & defendendi sui, & nos oppugnandi oblatam a Catholicis ipsis opportunitatem arripiant, ex eaque ad Catholicae Religionis damnum exitiumque proficiant.

XVI. Hic iam, quod proposui, cum satis docue rim , actioni huic meae modus a me imponi posset. Sed ignoscite , quaeis Florentini, si ulterius progrediar, &date mihi hanc veniam , ut, quandoquidem de prodigii

336쪽

agimus , peculiari cuidam meo studio obsecundem , Runius nominatim eximii hoc ipse in genere Scriptoris causam contra istos defensionemque suscipiam . Vestra in me audiendo singularis humanitas Brtasse facit , ut ego ista ipsa vestra humanitate , ct vero etiam patientia

abutar , ac longius , quam par est, producam orationem meam ; sed iterum quaese vos, date hoc mihi , quod enixius postulo; quo, quam brevissime fieri a

me poterit, transacto, perorabo.

XVII. Quam multa Gregorius ille cognomento M gnus , quam omni doctrina referta, quam toti Ecclesiae salutaria scripserit, nemo est , qui ignoret, cum luce ipsa meridiana clariora sint tanti viri opera ; inter

quae summa laude ii feruntur libri, quos Dialogos i scripsit, in quibus conficiendis perficiendisque ita vir summus elaboravit, ut in illis suam essigiem plane ad vivum expresserit, nobisque spectandam atque oculis propemodum ipsis usurpandam exhibuerit . ae duo consectanda divinus Praeceptor discipulis edixit suis, prudentiam nimirum serpentis, de columbae simplicitatem, haec , meo quidem iudicio , non in omni solum actione vitae coniunxit sic , nihil ut de simplicitate prudentia , nihil de prudentia simplicitas decerperet; sed etiam inscribendo ita copulavit, ut in omnibus suis operibus insigniter emineant & mirabiliter eluceant. Atque ut singillatim de eius Dialogis, de quibus sermo nunc instituitur ,

quod sentio , dicam , bos ego libros legi persaepe , u

337쪽

334 DE PRAVO ARTIs CRITICAE usu vehementer in his demiratus sum non singularem tantatum in rebus narrandis fidem , sed ipsum etiam elocu tionis genus . inare his libris nihil puto esse , nec ve

ro esse posse venustius. Stylus enim, co) si quid de stylo iudicare possum, mira quadam & subtilissima, ac pia

ne aurea mediocritate temperatus est ; atque eius ge

neris , ut, qui eum penitus non introspiciat, illum facile assequi imitando se posse confidat, idem vero expertus , in ipso conatu succidat atque deficiat . His de eaussis hi libri mihi semper ita probati fuerunt , ut eos ,. quemadmodum dixi , saepe legerim , & nunquam expleri eorum lectione potuerim, neque vero possim , usque adeo & legendo delector, & sine satietate de

Iector.

XVIII. Porro his ipsis

1 Contra atque hie de Gregorii sylo Parthenius sensit , de suo ipse Gregorius stylo videtur sensisse, qui in fine Praelationis , quam Enarrationibus suis in Sanctum Iob primmittit, & S.Leandro Hispaleast Episeopo inscribit, diserte affirmat se densi elegantia non admodum labo-' rare ; Indignum, inquit, vehemeρ .ao , ut verba aineos Ora--Ii ν rineam sub regulis Donati. Sed, praeterquamquod pro is animi demissione ite sanctus vir locutus est, sic ag eloquentiam nainra i pia sa-

ctus erat , ut non posset non esse Hellans . . In coagme tatione verbo-

in libris multa admiranda ,

rum , in clausaeis periodorum sane harmonicus est & suavis . Neminem autem adeo insulsum suturum arbitror, qui ei vel barbarismos vel soloecismos obiiciat, quos linguae, qua tunc homines loquetiautur, usus essecerat ne barbarismi vel soloecismi essent ;usus, inquam , uuem penes, ut ait ille , arbitrium G, oe ius, oe nomma loquan i. Delicati nimium a que adeo inepti existimandi sunt, qui secus sentiant. Caeterum Patres omnes suum proprium eloquentiae caracterem habent, quem qui probe internoscat , non poterit eorum lectione non vehementer delectari. Diuiti co by Corale

338쪽

multa supra naturae modum a sanctis viris perpetrata continentur. Multa de sancto Benedicto Monachorum parente ac magistro longe clarissimo, multa de aliis pra,cipuae sanctitatis viris mira narrantur;ut hoc etiam nomine magnam ei habere gratiam Historia Ecclesiastica debeat,quam incredibilem in modum locupletavit. Plurima enim vir accuratissimur collegit, quae nisi ipse litteris posteritatique commendasset , in tenebris consepulta oblivionis perpetuo iacuissent . inare opera atque assiduitate sua effecit, ut, qui rerum copia munumentisque Graecos superabamus, ab iisdem , qui in prindenda rerum suarum memoria sane accurati fuerunt , studio diligentiaque ne vinceremur. XIX. Haec a me vere de tanto Ecclesiae Doctore dicta esse arbitror; & non tam a meo , quo praecipue in eum feror , pietatis atque observantiae studio , quam ab unius veritatis amore prosecta. Porro hunc tale in ac tantum virum , qui in tam praecelso eulmine locatus omnem extra teli iactum constitutus esse debuerat , quis non crederet istorum censuram evasisse λEvasisse i immo vero hunc ipsum , de quo dico ,

talem ac tantum virum non sua divina virtus, non sapientia , non gravitas, non dignitas , non locus, non au

ctoritas ita sepsit atque munivit, ut ad illum, perstactis tot repagulis , licentior istorum censura intemperantiorque non pervaserit. Midio patentiores , inquiunt, quam opus erat, O iero etiam patientiores homin*m

339쪽

336 Da pRAvo ARTIs CR3TICAE usu sermonibus mirabilia ferentibus aures Gregorius praebuit;

quastivero nos non multo , quam oportuit , patentiores ,

ac patientiores tot iactatis in Patres conviciis aures hactenus praebuerimus, & adhuc praebere cogamur. Nimiae igitur, ut videtis, credulitatis insimulatur Gregorius in conficiendis illis suis Dialogorum libris referendisque prodigiis; minimi consilii , nullius prope i

dicii , qui mira omnia , quo tandem cunque auctore oblata , nullo delectu arripuerit, litterisque mandarit. XX. Agite vero nunc, & primum vosmetipsi an accuratius quidquam ac diligentius fieri potuerit, cognoscite; tum vero utrum illae contumeliosiae voces, quas ego mei hisce auribus accepi , quibusque non sine stomacho & non raro interfui, iactari debuerint, iudicate . Qiii mirabilia narraturus erat, quae de sua veritate dubitationem fortasse aliquam suspicionemque comm vere possent, quo omnem dubitationis ac suspicionis ex legentium animo scrupulum eximeret, & nostrorum nimiam Criticorum in inquirendo diligentiam anteverteret , opus suum ab hoc exordio auspicatur, quod prae-

sat audire , quo tanti viri diligentiam simul , ac prudentiam admiremini. Ea , inquit Petrum Diac num suum alloquitur, quem in his Dialogis interloc torem adhibet , ea , inquit, quae mihi sunt virorum

vienerabilium narratione comperta incunctanter narro, sanctae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius con

siet , quod Lucas ct Marcus Evangelium , . quod scri-

340쪽

ACTIONI s II. LIRER V, erunt, non visu , sed auditu didicerint; sed ut dubita tionis occasionem legentibus sustrabam , per singula qua describo , qηibus haec narrantitas inibi comperta sint, manifestabo. Hoc .ero scire te cupio , quia in quibuθdam fensum solummodo , in quibusdam vero O .erba eum sensu teneo ; quia si de personis omnibus ipsa speci

liter verba tenere voluissem , haec rusticano usu prolata , 'lus scribentis non apte susciperet; Seniorum valde vens rabilium didici relatione , qua narro. XXI. od hoc in exordio recipit, nimirum , ut quibus haec vel illa mira sibi narrantibus comperta fuerint manifestet, hoc toto in opere praestat sic , ut fere in principio uniuscujusque capitis illa suo quaeque loco accommodata legantur ; Libertini viri Moerendi mi , Fortunati Venerabilis Abbatis , Leandri Episcopi, Gaudentit Presbditeri , & reliquorum , quorum hic non est

necesse indicem texere , relatione , narratione , cogno

Ci , accepi , didici. Praeterea in singulis narrationibus loca, tempus, persenae designantur; locorum , temporis , personarum notantur adiuncta ; nec ea sibi ob icere interdum omittit, quae dubiam ac suspiciosam facere narrationem possent; nec vero etiam ea non diluit

ac plane disssolvit , quo omnis omni dubit tioni ac suspicioni aditus intercludatur . Hic ego rogo vos, Flo rentini , qui isto se modo gesserit , potueritne credulitatis & nimiae credulitatis iure insimulari Ego certe non Video , quid gravius ad veritatem ostendendam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION