장음표시 사용
341쪽
338 Da PRAVO ARTIs CRITICAE usu quid ad omnem dubitationem , & vel ad minimam tenuissimamque dubitationis suspicionem amputandam non dicam fieri, sed ne excogitari quidem a diligenti stamo accuratissimoque Scriptore accomodatius potuerit. XXII. Miracula quidem sanctus Scriptor narrat, &multa narrat, & illustria narrat, & inusitata narrat; sed ea , quae narrat, siragula sibi virorum fide dignissimorum narratione comperta narrat. Prodigiis utique totum illud opus contextum est , sed non tam prodigiis , quam summis gravissimisque auctoritatibus coagmentatum . Dicit, se quae narrat de Seniorum .alde venerabi- Itim relatione didicisse. Dicit , se multa iisdem verbis, quibus sibi narrata sunt, scripto mandasse fideliter. Dicit , se in quibusdam narrationibus sensum tantummodo; in quibusdam vero verba cum sensiti retinuisse. Quae qui dicit, apposite profecto ad conciliandam fidem dicit. Addit praeterea, minime esse necessarium , ea , quae narrantur, visu, sed satis esse si auditu percepta sint, Sc hoc ipsum allato Lucae & Marci Evangelistarum exemplo confirmat. Neque Vero quemquam , opinor, rusticana illa verba, quae usurpare se nolle dicit, commo vere debent, perinde quasi quae narrat a rusticanis accepisset & minus fide dignis hominibus. Nam , praete quam quod pleraque a Senioribus Calde venerabilibus se didicisse diserte affrmat, non rusticana idcirco verba reiiciuntur , quasi falsi aliquid contineant, cum sententia teneatur; sed quia sermonis elegantiam perderent
342쪽
ACTIONI s II. LIBER V. atque corrumperent. ina re satis ostendit , ita se veritati studuisse , ut linguae nitorem , qui summam rebus dignitatem conciliat, non neglexerit . XXIII. Hic ego iterum rogo vos , utrum vobis a curatius aliquid fieri ac diligentius posse videatur. Ego sane non video, quae nam maior atque exquisitior adhiberi potuerit diligentia . Si in hoc erro, cupio doceri a vobis , cupio corrigi , atque adeo reda gui non aegre feram. Sed vobis tacentibus, di mecum
sentientibus , & approbantibus irrumpunt isti , omnium hominum plane confidentissimi , & certius de rebus ipsis a Gregorio narratis sibi iudicium vindicant. Audite quomodo λ Ego , Gregorius inquit , rem vidi, rem perspexi , aut rem ab eo , qui vidit & perspexit , cognovi; opportunitatem habui, rogandi , qua rendi , & quidquid ad rem ipsam certam facie dam pertineret , sciscitandi , ac demum omnibus rite perpensis & examinatis , ita hoc , vel illud , quod
narro , & non aliter se habere pronuncio . Haec Gr
gorius . Quid isti Non illi, qui rem vidit, qui perspe-Xit, qui singula , quae opus erant , sciscitari potuit , aut rem ipsam , de eo , qui di vidit & perspexit, se didicisse asseverat , fidem adhibe ; sed quam illi fidem detraxeri. , nobis , qui tanto post tempore fuimus , qui rem nec Vidimus , nec perspeximus, nec ab eo , qui vidit dc perspeXit, cognoscere potuimus, adiunge . Numquid tibi
idonei non videmur , qui his de rebus iudicemus i IdOx Y a nei
343쪽
ι o DA PRAVO ARTIS CRITICn usu ne i quidem estis , sed perVellem his temporibus, quibus hae res actae dicuntur , proximi Ores e setis ; cuperemeertis auctoribus vobis easdem ei se cognitas; vobis etiam oblatam fuisse interrogandi, quaerendi, sciscitandi facultatem . Quam proximitatem , reponunt, temporis flagitas 3 quam interrogandi opportunitatem requiris I Nos his de rebus , quanquam in summa temporum longinquitate constitutis, sine tot percunctationibus multo certius ars nostra critica ferre sententiam docet. At enim ars critica iudicium est, quo tantum Doctorem destitutum esse quis credat λ Iudicium sit; sed hoe ipsum iudicium recentioribus huius ipsius artis praeceptis institutisque perpolitum multo rectius censeri debet atque limatius. At haec ipsa ars ex earum artium genere non est , quae consequentibus temporibus, ut Physica , ut 'Astronomia , ut plures aliae, incrementa sua debeat. Quare cum multis opportunitatibus, quando de rebus amemoria nostra disiunctis agitur, ars ista vestra necessario careat, minus idcirco idonea ad ferendum sium de iis iudicium interponendamque testificationem vid tur esse existimanda , ut in contentione testificationum illae, quas 'antiquitas commendat, iure sint anteponendae . Praeterea . . .
XXIV. Sed quid est , cur ego ulterius stomachando progrediar, & plura congeram Audistis iam, & mecum etiam doluistis , quo in numero Ecclesiae Patres isti ducant;quam iis generatim atque universe pietatem imperio
344쪽
ACTIONI s II. LIax R v. dant , quam reverentiam & re & verbis exhibeant; ut omnes prope ordinis, loci , dignitatis gradus a sustulta
rint, ut omnia denique ad arbitrium suum licentia intemperantiaque exaequarint. Nunc autem , ut de reliquis sileam, quem isti Patrem , Deus immortali si tanta affecerunt iniuria λ quem Virum credulitatis , perinde ac si iudicio prorsus destitutus fuisset, insimularunt ρ quem Scriptorem infra sequioris notae Historicos detrudere cogitarunt ρ ut mihi quidem in tanto Patre, Viro , Scriptore statutum ab illis tantae intemperantiae exemplum esse cum maxime acerbum propter indignitatem rei , tum propter auctoritatem hominis M omnino intolerandum
XXV. Etenim estne hic Gregorius ille Magnus, curus praeclarissima merita toto terrarum orbe diffusa ad Ecclesiam universam pertinuerunt cui cognomen illud dignitatis atque auctoritatis insigne, uni tantum intest summos Pontifices , si Leonem I. excipias , propter sin gularem sanctitatem di doctrinam & res praeclare ge-
Egregie , ut caetera , Melahist
Canus de Loc. Theol. lib. I. cap.ε.
Modeste, inquit, & circumspectois italeio de tantis vitis, c Greeorio m nimirum , eui Eedam adjuvie
M Pronunciandum est ... Pauca enim
se in eis possis arguere , quanuis,, Historiam Ecclesiasticam revocare,, ad severiora iudicia contendas. ,, Ae fi necesse est in alteram pec-- care Partem ν omnia eorum Pr bari legentibus , quam multa re . k, probari malo. D Ad elevandam tanti viri a ctoritatem nescio quid de anima Traiaiani ab inferis precibus S. Gregoti liberata notinulli blaterant . vina labellam egregis confutat Baronis in sula Annalibus . Legendus omniano est Natalia Alex. tom. 3. sa Maiis.I. qui rem non tam auemiusquam definit . Diuitiaco by Corale
345쪽
pKAvo ARTIs CRITICAE Usussas communi Ecclesiae ipsius consensu sententiaque tribu.
tum est. Estne hic Gregorius , de quo sanctus Isidorus Hispalensis Episcopus amplissimum illud S longe hon rificentissimum ab se conscriptum reliquit elogium , his verbis ; Gregorius Papa , manae sedis Apostolicae Prasul, compunctione Dei plenus, humilitate summus, tanto per gratiam Spiritis Sancti scientiae lumine praediatus , ut non modo illi praesentium temporum quisquam Doctorum, sed ne in prateritis quidem illi par fuerit unquam Estne hic , quem Honorius Augustodunensis organum Spiritus Sancti , incomparabilem omnibus suis praedecessoribus nuncupat δ quem Jor Tritemius Theologortim principem , splendorem Philosophorum , Met rum lumen nominat , O virum in dioinis Scripturis eruditissimum , O in saecularibus litteris doctismum appellat Estne hic , quem Venerabilis Beda tanquam Anglorum Apostolum , ut re ipsa fuit , & colit , de praedicat Estne hic , qui Catholicam Fidem multis locis labefactatam restituit, qui Donati ilas in Africa contudit , qui Arianos in Hispania coercuit , Agontias Alexandria eiecit , Neophytos haereticos e Gallia exterminavit , . Gothos pestiferam sectam eiurare adegit , Mauritium Imperatorem ab iniqua sententia deterruit EEstne hie , cui Spiritus Sanctus , quae scripto manda bat , dictasse fertur , quem Petrus ipse Diaconus columbae specie eius capiti insidentem cepius se vidisse testatin est 3 Estne hic, qui librum, quem Euthymius Patria
346쪽
AcTIONI s II. LIEER V. eha Constantinopolitanus contra veram carni resurrectionem scripserat, confutans ita Tiberii Imperatoris animum commovit , ut eum librum tradendum flammis Imperator ipse absumendumque iudicarit; Euthymium autem ita convicit, ut in extremo vitae suae termino constitutus pellem manus suae contrectans multis praesentibus illud testificaretur; Confiteor , quia in hac carne omnes resu
gemus λ Estne hic , qui Joannis Patriarchae item Comstantinopolitani sibi misersalis Ecclesiae Episcopi nomen arrogantis audaciam fregit petulantiamque compressit, & nomen illud uni Romano Pontifici aseruitae vindicavit Θ Postremo estne hic , qui summum honorem fugiens, & in spelunca alieno vestitu , ne agnosce retur , delitescens , indicio igneae columnae ostensus ad Petri Cathedram invitus & multum repugnans evectus eam Virtutibus , moribus , sanctitate , doctrina , institutis, edictis , legibus, libris editis, & prodigiorum patratorum fama mirandum in modum illustravit In hoc igitur tali ac tanto viro intemperantiae tam gravis exemplum constitui oportuit Z Hune , quem sine aliqua significatione honoris ne nominare quidem licet, cred litatis & nimiae credulitatis ipsimulari λ O rem acerbam ac maxime luiniosami de qua nec satis graviter conque ri, nec satis digne vociferari, nec vero ad id ipsum prae standum verba satis idonea, qui vehementiora omnia V cabula iam de mea oratione praeciderim , di unum, mite
347쪽
344 PRAVU ARTIS CRITIC E usu sane illud ac moderatum , intemperantiae mihi reserv rim, reperire me posse intelligo . XXVI. Sed moliantur , machinentur isti licet omnia, omnem lapidem moveant; sudabunt, si Superi volent,& nihil tot molitionibus ac machinationibus assequentur. Istis vel invitis, contradicentibus , repugnantibus, oppugnantibus , quae ab auctore gravissimo , ingenio, sapientia, fide , religione, integritate, sanctitate, prodigiis ci rissimo scripta sunt, manebunt, & inconcussa manebunt . Exstabunt sanctissimi Pontificis & sapientissimi Doctoris opera omnia , & hi nominatim Dialogorum libri, non solum ad tanti Scriptoris commendationem , sed ad rerum ipsarum , quae his in libris narrantur , recordatione Sc side dignissimarum , notitiam sempiternam exstabunt; & opus hoc eximium , singulare , admirandum , divinum, quam in Ecclesia Graeca , cujus etiam in linguam conversum est, semper obtinuit , in Latina nunquam non retinebit auctoritatem .
348쪽
O N dubiunt, Florentini, quin inter omnes sanctos viros , quorum causam proximis duabus actionibus defensionemque suscepi, sancti in primis Mamtyres , S egregiarum virtutum copia , & miraculorum patratorum fama maxime emineant , & longe multumque antecellant. Hi sunt se tissimi Athletae, qui in durissimo agone constituti pro Religione Catholica strenue decertarunt, hi sunt, qui impiis Tyrannorum edictis invicte res iterunt, qui eorum minas, quibus illos a vera fide abducere, & ad nefandum Idolorum cultum traducere conati sunt, intrepide contempserunt, qui carceres , vincula , exilia ignes , gladios, secures, cruces, inaudita cu usque ge
349쪽
346 DE PRAvo ARTIs CRITIC E usu neris tormenta sortiter constanterque perpessi de ipsi, demum Tyrannis clarissimum obita morte di fuso sanamine triumphum reportarunt. Tantam autem inde gloriam Catholica mater Ecclesia, quae tam fortes acgenerosos partus edidit, instituit ad fidem , armavit ad pugnam , erudivit ad coronam , consecuta est, ut non maiorem a reliquis, quorum vita, etsi acta sanctissime fuerit, - non ita tamen per omnia proborta fuit, adepta sit. Quapropter iure ae merito illos peculiari honore ac veneratione dignos semper existimavit; eorum
nomina sacris Fastis iam inde a vetustissimis temporibus inscripsit; praeclara eorum certamina quotidie praedicat , triumphos celebrat, & augustioribus indictis
lemnioribusque caeremoniis eorundem annuos dies festos memoriamque prosequitur. Vidit hoc aemula Haeresis; vidit, & invidit, ac nigro livore tabescens tanto se honore nudam prorsus ac spoliatam ingemuit. Itaque , ne quidquam hoc in genere laudis Catholicae Ecclesiae concederet, ad astus atque fallacias cons git , ac Marcionitas primum & Cataphrygas, tum alios subinde mendacissimos homines nequissimosque commo vit , S nescio quos ab illis excogitatos Martyres colendos imperitae multitudini venerandosque proposuit.
Sed sua eam fefellit astutia ; non enim illud providit, quod providentissime Catholica Ecclesia in Martyribus sui3, quos non facit poena , sed causa, multo ante , atque adeo a suo ipsius exordio praecaverat . Hac igitur spe
350쪽
deiecta , quam conceperat, fore, ut iisdem nobiscum is signibus ornata procederet, alio consilia sua, immo vero astum atque fallaciam improba veteratrix contulit, aliamque sibi ineundam elis rationem existimavit, ut,
si quo modo assequi posset, Ecclesiam Catholicam ,
aut tanto ornamento spoliaret, aut certe multum de tanto Ornamento detraheret. Sed conatus omnes licetexerat suos, omnia moliatur; nihil sane proficiet, nihil eonatibus, nihil molitionibus suis assequetur . Quos Haeresis desiderat Martyres , quibus caret, & carebit in posterum , iis nullo. non tempore Catholica abundavit Ecclesia ; & , quoties se praebebit occasio , nunquam non abundabit. Ardor ille , quo gloriosissimi olim di fortissimi Heroes incensi fuerunt, restinctus non est ;viget adhuc , & multorum pectora succendit, ut non
longe a memoria nostra repetenda recentiorum Martyrum aeque certa atque illustria exempla declarant. Iam Vero aegre admodum fero accusationem meam in eum esse
locum necessario adductam , ut istorum , hoc etiam in genere intemperantiam dissimulare non possim, quae tam to gravior existimanda est, quanto insignius meriti de Ecclesia Catholica Martyres sunt, maiusque ei decus pria reliquis sanctis viris atque ornamentum contuleruntωVerum , quando ipsi hac in re non se dissimulanter gesserunt; dabunt mihi, opinor, hanc veniam , ut ego quoque nihil dissimulem , de ea non obtegam ac silentio
