장음표시 사용
371쪽
g68 Da pRAvo ARTIs CRITICIE usu esse potest , quin ita , uti ab Ambrosio relata sunt; re ipsa a SS. Martyribus Sixto ct Laurentio fuerint pronunciata. Omnino nescio quid divinum sonant, & tantum flexanimae vis adiunctum habent, ut in audientium mentibus infigi atque haerere debuerint, & dignissima exilli mari, quae posteritati nullo vel tenuissimo apice
immutato traderentur . Hic ego iterum quaero ab istis ,
ubi in his verbis Eloquentiae privilegia φ ubi scenae ubi theatra ubi fictitii Heroes illi ab istis perperam
excogitati, qui a Patribus artificiose secum colloquentes in scenam producerentur ubi denique ea , quae , cum Patres de Sanctis Martyribus scribentes legimus , nos
oporteat meminisse ρ Monita isti sua sibi habeant, sibi reservent , & meminerint in posterum de Patribus & hci. norificentius sentire , & temperantius loqui . .' XX. Ab Oratoria ad Poeticam gradum faciunt. Atque hic quoque audite rursus, audite, inquam, istorum verba& ea vos momentis suis pro vestra aequ itate ac sapientia penditote. Est cur credamus,inquiunt, S.Paulinum ex Po ticae disciplinae ingenio S. Felicis virtutes celebraturum ab
ejus artii licentia se nequaquam abstinuisse. id hic ego
dicam , aut agam ρ Nolo dolentius vociferari; nolo conquestionibus intemperantius indulgere . Quid faciam igitur aut dicam Parco misellis; parco ignorantibus, qui sicuti nunquam verae Eloquentiae studuerunt, ita,quid P sis sit, nunquam didicerunt; redarguendi quidem certe,
sed non minus etiam docendi. Poeta fictor est , Poema est
372쪽
AcTIONI s II. LIEIR ULest compositio. Itaque hi tantum Poetae habendi sunt, qui aliquid ad arbitrium quidem , sed substrata facti ali-evius illustris veritate componunt ac fingunt , de ita nobis naturam suis expressam coloribus in aliquo Heroe exhibent , ut ad vitam recte instituendam illo veluti proposito exemplari erudiamur . Caeterum qui tantum res gestas adstricta poeticis numeris oratione peris sequitur, is non Poeta , sed Versificator habendus est. Electioribus quidem verbis in rebus exponendis hic uti potest , sed res ipsas fingere omnino non potest; ut non aliud inter oratoris & Versificatoris orationem discrimen intersit, nisi quod altera adstricta numeris est , altera plane incedit libera ac seluta; nisi sorte communes utrique numeri iudicentur, ut una oratoriis vincta
sit , altera poeticis numeris adstringatur. In huiusinodi autem Poeta , qualis Paulinus fuit , mitto reliqua tanti viri ornamenta a sanctis Ambrosio , Hieronymo, A gultibo , Gregorio scriptis suis celebrata , quorum gratia plurimi eius ab istis fieri debuit auctoritas; sed tamen in huIusimodi Poeta quae suspicio exaggeratae aut emen litae veritatis esse potuit P Sed haec isti neque distinxerunt unquam , neque distinguunt, qui illud unum videntur habuisse propositum , ut Acta Martyrum poetico ex
pressa metro in falsitatis suspicionem adducerent. XXI. Quapropter non hoc loco eorum ego mentionem faciam , quae de Martyribus bene multi versibus exararunt , quorum egregios labores isti tanquam e poetica
373쪽
3 o DE PRAVO ARTIs CRITICAE usu disciplinae ingenio , ct ab hujus artis licentia profecto, criminabuntur. Neque vero quidquam dicam de Hym. nis & Rithmicis huiusmodi carminibus, quae quidem caris
mina , si vetustate commendentur, magnam obtinere deinbent his in rebus auctoritatem. Picturas autem quid hic in medium asseram : quaς non solum nos delectant cognitione sermarum , sed rerum etiam notitia erudiunt.
Uon enim dubito , quin illa statim potestas 'quidlibet vi dendi Pictoribus atque Poetis communis mihi ab istis sit opponenda. Esto; Acta nobilissimae Martyris Euphemiae
Asterius Amasenus Episcopus expressa tabulis tanti fece .rit, ut ea digna putarit , quae a se descripta posteritati spectanda propemodum transmitterentur . Esto ; eadem contra Iconoctastas a Concilii Niceni Patribus fuerint adhibita ad sacrarum imaginum asserendam confirmandamque venerationem . Haec ab istis nullius auctoritatist nutilius momenti existimantur, in quibus Poetarum videlicet di Pictorum licentia dominari potuit . Itaque per istos retexantur licςt Coronae illa: ac l*cerentur, quibus Prudentius Poeta nobilia & pius Martyres insignivit suos.
Inducantur Elogia illa , quae sanctus Damasus carminibus exarata Martyrum sepulcris pro sua erga eos pietate ac religione insculpenda curavit. Picturae denique amoveantur , ne Pictorum licentia ad confirmandam veritatem abuti videamur. Haec aliaque huiusmodi ex eorum loquendi formulis , si eas recte interpretemur, necessaria consequi, mentientur isti profecto, si vid
374쪽
AcTIONI s II. LIazR VI. XXII. anquam , si me audire volent, non erit,
cur tot circumlocutionibus utantur , cur nova Eloquemtiae privilegia excogitent, cur poetica licentia fines amplificent , atque his similia comminiscantur , quibus incauti facile decipiuntur. Dicant aperte quod sentiunt; quidquid isthic latet in eorum pectore , tandem aliis
quando erumpat in lucem . Si ita fiet, non mihi conatendendnm ulterius erit , non diutius laborandum ; non eliciendae sententiae, atque a verborum involucris, quibus eas circum vestire solent, mea magna molestia, Scvero etiam vestra explicandae. Nam quid est λ quod eos impediat, quo minus, quod sentiunt aperte enuncient. Pudor λ at eos non puduit nova , uti vidimus, opini num portenta in medium afferre , & ea plusquam Oratoria ac Poetiea licentia confirmare . Antiquitatis auctoriatas at ei refragari ac contradicere in multis , ut demonstravi, non dubitarunt . Reverentia erga Patres at eos quo in numero ducant,& supra in aliis actionibus,&paullo ante vidimus, ac suis ipsi verbis perspicue declararunt. Religio Catholica P at huic fortasse plus nocent hoc modo tecto atque ob sicuro, quam si eam illustri atque aperto, nulla simulatione , dissintulatione nulla adorirentur . Facilius enim ab imperitis caveri tum possent qui cum ancipitia quaedam vocabula usurpari audiunt , facile in errorem inducuntur. Prodant igitur sine te giversatione mentem suam sententiamque declarent. Dicant, Acta Martyrum , quae ab se temere excogitatis
375쪽
Ds p RAvo ARTIs CRITICAE usu veritatis indiciis carent, esse dubia, esse suspiciosa, esse commentitia , esse falsa , plena verborum esse, inania veritatis. Haec si dicent, si hoc modo sententiam enunciabunt stam , magna me primum , ut dixi, cura liberabunt; tum imperitis non offendiculo erunt, non piis scandHo . Ita dicent, ut nemo sapiens eos audiat; ita dicent, ut eorum dicta nemo pius excipiat; ita denique dicent, ut eos sua ipsorum oratio refellat &sermo condemnet.
XXIII. Sentio, Florentini, mihi vestrae occurrendum esse satietati; sentio in magna rerum copia moderati nem adhibendam . Sed ignoscite , quae , si ulterius dicendo provehar ; S ad ea , quae restant, mentes an, mosque vestros, quaesis , reficite , & quam sancti ipsi Martyres, quorum nunc causa agitur, in tolerandiscruciatibus patientiam exhibuerunt, eandem mihi de illis dicenti exhibere ne recusetis . anquam haud scio , utrum majorem mihi, an istis , de quorum intemperantia iamdiu dico , hanc ipsam eritis patientiam exhibituri. Neque enim his , quae hactenus exposuimus, veritatis ac falsitatis indiciis contenti ad alia &multo graviora progrediuntur , quae quidem ego nunc temporis angustiis exclusus non singula persequar, sed Praecipua solum , quam brevissime potero , expendam. XXIV. Homines , quod miremini, Philosephiae caeteroquin amantes philosephari Martyres nolunt, S
siqua hujusmodi , quae Philosephiam sapiant , in
376쪽
eonim Actis occurrunt, omnia ab Actorum Script re addita ex ingenio criminantur. Non negarim , interdum in Actis Martyrum aliqua reperiri, in quibus dialecticum acumen, ec res andendi ac lacessendi prominpia vis ac plane insignis apparet. Ego certe quoties Acta
sanctissima: Virginis & nobilissimae Martyris Caeciliae 9
O Antonius Bosius de Ss. Madit bus egregie metitus omnium prumus saera Urbis Gemeteris exquia sita indagatione perlustravit, & inde quae colligi potuerunt spectantia ad Martyres monumenta eruit, quibus opus illud longe utilissimum magis mentatum fuit , quod Roma subterranea inscribitur. Idem Acta sanctae Caeciliae edidit una eum Passo S. Urbani I. & Litteris S. Paschalis I. de Reislatione , Inventione & Tν-slatione corporis B.Caeciliae in avitam eius domum iam a s.Urbano in Basilicam consecratam . Haec omnia ex V
ticanis aliisque optimis MM.depromo Psit, atque eruditis adnotationibus iulustravit. Postremo ne quid, quod ad nobilissimam Martyrem pertineret, omitteret, recentiorem eiusdem eo oris sub taemente VIII.P.M. Detecti nem adjeeit. Iumen hoc Paulo S-drato Cremonensi Gregorii XI v. fratris filio Titi S. Caeciliae Cardinali nuncupavit ἱ non tam quia is eo Titulo' decorabatur, quam quod ipsum Titus tum magnificentissime decorandum cuia i ravit. Quae pia ad ejusdem ornamem rem' Cardinalis munificentia eontesvhie breviter adnotabo. Corpus B. Gelliae arca argentea , Qem. VIII. quinsuit munus, pondo ec Li. conclusit. Se pulchrum lapidibus pretiosis ornavit. Conspicuo in locula lydio lapide constructo eius statuam eo eorporis P situ , quo reperta suit, egregie es boratam locavit. Antiquum cibo. rium sepulchro imminens , subtemisneam confessonem , Presisterium , Oratorium beatissimae Martyris, Sanneum, in quo Martyrium passa est, marmoribus pretiosis, aere inaurato. egregiis picturis nobilitavit. Ad ale
Ma lychnos xc., fere omum alge reos, qui Perpetuo collucerent, a
num redditus attribuit. Annuos item redditus Presbyteris, Clericis alii' ministris eonstituit. Pretiosissimas Sanctorum omni ex parte Reliquias coli git , & auro argentoque inclusis iis eandemBasilicam intulit,quam demum ex asse haeredem reliquit. Non dubium quia pius Cardinalis tam insigni munifieentia tantae virginis & MartPris , cuius etiam ad pedes tumulari voluit, patrocinium sibi consiliarit .
377쪽
; PRAVO ARTIS CRITICAE usu legi, legi autem saepe , totier philosophantem , toties acutas ratiocinationes concludentem , instantem Quaesitori suo Almachio , eiusque dicta repellentem & refellentem sum demiratus. Sed miror, non minus istos , qui multa ad rem non pertinentia meminisse nos volunt , eorum oblitos esse,quae diserte servis suis promisit Chrisus; ipsis , mm stetissent ante aries o Praesides, verba non defutura , quibus non tam ipsi loquerentur, quam Spiritus Sanctus in ipsis loqueretur. Spiritus igitur Sanctus, istis auctoribus , in Martyribus suis philosophari non potuit λ Eadem est ratio locorum sacrae Scripturae , quae passim in Actis citantur , & quae isti a Martyribus prolata negant; perinde quasi quo magistro Petrus, qui
piscator antea fuerat, & sacris certe Scripturis non studuerat, tantam Scripturarum, quantam ab Ccenaculi egressu ostendit , cognitionem acquisivit , eodem Maris res acquirere magistro non potuerint .
XXV. Verum , qui philosophari Martyres nolunt ,
& quibus notitiam Scripturarum negant , non tam ex Philosophiae, quam ex Scripturarum ipsarum praescripto maiorem fuisse ab ipsis adhibendam in dictis moderationem contendunt . Optandum fortasse, inquiunt, oppo tune apponitur particula ad mitigandam asperitatem acerbioris duriorisque sententiae optandum fuisset
Certe apud posteroe immortalitatem bus non quam estissime desta iuris snominis consecutus est, qui tam pie sed diu ac perpetuo mansuris coli opes suM impendit, easque in operiis caudas existimavit. Diuiliaco by Coosl
378쪽
Aexio NIs II. LIagR vl. is posteritatis exemplam , ut Martyres suavitatem inmoderationem a Christo Domino discipulis suis praeserἰ-ptam , O tum re , tum verbis in semetipso expressam , operibus νetulissent. Neque enim eredendum est DioAnum spiritum ita esse locutum , is multi Marores locutι esse perbibentur . Optandum , dico ego , & multo quidem potiori iure optandum , ut moderationem a Christo Domino , tum re , tum verbis in semetipso expressam , 'si in eius servos, quos modis omnibus exagitare non sunt reveriti , retulissent ; neque huius tam intemperanistis licentiae exemplum posteritati reliquissent. o loco, ut videtis , isti nescio qua religione ex improvise corinrepti nonnullis sanctorum Martyrum dictis graviter os-fenduntur quali vero , exempli causa , illa constanteeaeque ac iuste clarissima virgo & Martyr Agatha Tyranno non exprobrasset suo ; Impie , tradetis Dranne non es confusus amputare is famina , quod in matre si
xisti . id est quod in his verbis quisquam reprehenodat quid i quod scandalum creet nisi sorte isti proin priae dignitatis obliti se ab amplissimo Criticorum ordiane ad insmum pusillorum vulgus sponte sua demiserine atque ablieerint. Itaque dico , hare aliaque huiusmodi dicta in sanctis Martyribus reprehendi non posse ; muto Vero minus tanquam a Christiana mahsuetudine ac pa tientia aliena in erimen vocari .
XXVI. Patiens profecto erat mansitetus Ioannes ille Christi Praecursor, di tamen Iudaeos cum repre
379쪽
3 6 Da PRAvo ARTIs CRITICAE usu henderet, viperarum genimina appellare non dubit vit . Patiens certe & mansiuetus Stephanus erat, & illa tamen suis popularibus exprobravit; Vos semper Spiritia Sancto resistitis , & quae sequuntur , fatis gravia ac vehementia . omnium certe Christus & mansuetissimus Sc patientissimus fuit, qui non praecepta selum patientia:& mansuetudinis dedit, sed luculentissima harum vir tutum nobis ad imitandum reliquit exempla; Herodem tamen vulpem nominavit ; dicite .ulpi illi. Mitto hie ea commemorare , quibus idem Seribas de Pharusaeos, & omnes generatim hypocritas exagitavit. POL.
sunt igitur haec aliaque huiusmodi dici, & sine piaculo dici , cum iusta ita loquendi causa adsit, Sc ita dici, ut
a mansuetudinis & patientiae praescripto non discedamus. Pro sua quidem potestate ita locutus est Christus ; pro ea , quam impertiri servis suis ipse potuit Sc Martyres loqtii potuerunt. Doceant isti, a sanctis Martyribus h
jusmodi dicta extra locum, extra tempus, nulla de causa esse usurpata, demonstrent, praefracte, petulanter, odio , ira , invidia, indignatione iactata, ostendant, eos antimo malo incitatos ac prava convidiandi voluntate locutos esse , tum a patientiae ac mansuetudinis praescriptione discessisse concedam . Caeterum si loco , si tempore , si certa de causa, si quiete , si pacate , si nulla
prava animi commotione permoti locuti sunt, quid est quod eorum quisquam dicta reprehendat atque condemnet . 2.n es ista, recte de praeclare Hilarius adversus
380쪽
ACTIONI s II. LIBER VI. Constantinum , non est ista temeritas , sed fides ; neque inconsideratis , sed ratio ; neque furor , sed fiducia . XXVII. At Tyranni excandescebant. Quid igitur
num parcendum idcirco erat veritati num praese&renda ignavia ρ animus humilis , demissus, abiectus , ostendendus λ At illi saeviebant atrocius. Esto; sed eorum crudelitati robur invictum , di incredibilis consta tia opponebatur ; & fortasse non magis commovebantur Martyrum dictis,quam eorundem in perferendis torme tis constantia irritarentur . Constantia igitur, animus e celsus atque erectus, firmum robur , pectus impavidum
minus erat exhibendum λ minus libera Catholicae Relia gionis facienda professio P tacenda multa Θ multa di is mulanda ρ quibus Tyranni, si vellent, proficere & corrigi possent, ne illi saevirent atrocius , ne vehementius in rabiem ac furorem agerentur. inae nova isthaec ratio est ρ quod Tyrannorum ipserum culpa fiebat , id Martyribus vitio vertere λ innocentes condemnare no centes absolvere ρ Atqui, quod vix eredibile videatur , hanc ipsam mansuetudinis laudem , quam patie tissimis Martyribus negant , quibus omnium minime debuissent , concedunt. Adduci non possitnt homines subita commiseratione perculsi , ut credant, tantam e Promptam esse in Martyres crudelitatem , quantam Act/ ipsa praeseserunt & doeent. Itaque exquisitiora qu*dam S inusitata tormenta ab Actis Martyrum re movent ; qua re & invictae Martyrum patientiae insigniter
