장음표시 사용
381쪽
Da pRAvo ARTIs CRITICAE usu ter derogant, & eorum Tyrannos novo mansuetudinis ac clementiae praeconio Ornant.
XXVIII. Hie vero, quandoquidem ut in multis , tum praecipue hoc in genere Acta Martyrum illis suspecta sunt, quo certius de eorum veritate constet, amotis parumper Actis, huiusce rei veritatem aliunis de exquiramus. Ac primum ; parum ne atrocia illa sunt, quae Paulus Apostolus Haeb. xti xxxvii. de Martyribus iam inde ab exordio Ecclesiae scripta retia quit Lapidati, inquit, sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; eircumierant in melotis, inpellibus caprinis , egentes, angustiati, assicti , quibus dignus non erat mundus ; in sontudinibus errantes, in montibus o spei uncis O in ea*ernis terrae. Qitae vero consequentes Martyres multo atroclora passi sunt,eorum certissimi scriptores meminerunt . Inter hos praestae audire Gregorium Nyssenum & Eusebium. Et Nyssenus quidem in vita Gregorii Thaumaturgi gravissimis verbis immanissima a Martyribus tolerata supplicia ita describit, ut ea nobis quodammodo spectanda exhibeat . unus, inquit, earnificinarum appuratus omnem Uerebat toneu ο nem . Enses, ignis, bestiae, scrobes O fovea ; item instrumenta , quibus membra tonstringerentur torquerentur. tum ferreae sella ignitae , tum ligna erecta , in quibus sta
cum eorpora dum intenderentur terribilium unguium violentis admotionibus lacerarentur, atque alia item innume ra ad varia corporum tormensa exquisita ab iis excogita
382쪽
Acrio NIs II. LI AER VI. 3 ρbantur. Studium iis, qui eas potestates fusceperant, unumerat, ne quisquam alteri secundus exsuperantia saevitiae
mitior videretur . 2 'n misericordia infantium , non honor canitiei, non virtutis verecundia in mentem veniebat infensis ; ne mulierum quidem naturali sexus infirmitur; indulgebatur, ut ejusmodi periculis exempta manerent; sed una adversus omaes crudelitatis ergi lex, eodem modo poena , nullo discrimine sexus habito .XXlX. Non minori verborum gravitate eandem suppliciorum , quibus Martyres affecti sunt, immanitatem exsequitur Eusebius Hist. Eccl. lib. vm.cap. XII., cuius oratio longe lateque discurrit, & totam AEgyptum, Thebaida, Antiochiam,Syriam,Po nium, Arabiam,Cappadociam, Mesepotamiam , Alexandriam peragrat. 2sed nominatim , inquit, attinet commemorare, aut Oaria plagarum
suppliciorum genera , quae insignes Martyres perpesssunt, oratione depingere λ partim securibus caesi , sicut his
qui erant in Arabia , contigit ; partim cruribus confractis divexati , .eluti his , qui in Cappadocia versabantur , accidit; partim eιiam pedibus in sublime appensis capiteque in terram demisso , igne paullatim accenso , lenster exardescente , O fumo e materia accensa asce dente suffocati , quemadmodum illis, qui in Mesopot mia morabantur, evenit ; partim naso , auribus O manibη amputatis , eaterisque corporis membris dilaniatis deformati , ut his , qui incolebant Alexandriam , o ruit . Illud opus est etiam eorum, qui Antiochia mar.
383쪽
3go DE PRAvo ARTIS CRITICAE usu rium subierunt , memoriam renovare quorum aliἰ eandentibus eraticulis suppositis, non ad mortem usque , sed ad longinquum O diuturnum cruciatum assati sunt. Ab his autem regionibus idem digressus, & oratione sua ad Pontum deflectens 3 Cruciamenta , subdit, que Martyres in Ponto tolerabant auditu videntur horrenda . Staidam enim digitos manuum ab extremis unguibus acutis arundinibus transfixos habuere; eliorum terga plumbo igni liquefacto , ejusque materia iam si liente effervescenteque perfusa, O corporis partes , quas natura maxime ad necessitatem Diricata est, flammis adustae . nn sit membris pudendis ae visceribus eruciatus turpes, intolerandos , O ejusmodi, quos exprime reformidat oratis , subierunt. XXX. Jam vero, quid ad haec nostri misericordes, qui usque eo atrocitate insolentiaque suppliciorum commoventur, ut ab Actis Martyrum omnino expuncta velint, quid hie dicunt aut sentiunt λ Nam per Deum immortalem l si enses, si ignes , si bestiae , si scrobes , si ferreae ignitae sellae, si candentes craticulae, si ligna erecta , si acutae arundines unguibus infixae levia cruciamenta existimabuntur, quae gravia iudicabuntur Si nullis corporis partibus parcebatur, quae amputabantur, conc debantur , dilaniabantur, astabantur , liquefacto plum bo torrebantur ; si ne vel ipsa quidem pudenda reveriti tortores, ea modis omnibus dilaniabant , si torment erant huiusmodi , quae refugit exprimere ac reformidat
384쪽
oratio, si vel selus instrumentorum & earnificinarum apparatus omnem asserebat concusonem , si haec aliaque huiusmodi supplicia non inaudita, inusitata, atrocia, horrenda nominabuntur, quod tandem suppliciorum genus erit, quod his vocabulis exprimi debeat atque
indieari ρ Postremo si Praesides ipsi de crudelitatis palma
secum certabant, eamque alius alii praeripere conaban-' tur, ne quisquam alteri secundus exsuperantia sevistia miatior videretur , quid ad tantam immanitatem addi queat, exspecto , dum isti dicant nobisque significent. Nonne huiusmodi sunt , ut ea malus Daemon Praesidibus suggessisse dici possit 3 Qiod si ita est , & haec ipsa aliaque huiusmodi supplicia nobis a certissimis auctoribus tradita verissimisque tenentur, quid est, quamobrem e dem in Aetis Martyrum locum habere non possint ρXXXI. At enim in edictis Imperatorum haec & his similia horrenda supplicia perscripta non erant. Esto . Sed primo non quaeritur nune, quid in edictis scri pium fuerit ; sed quid re ipsa factum sit indagatur . Fuerint nec ne in edictis huiusmodi tormenta perscripta, hoc ad rem non pertinet; quod ad rem perti net , illud est innocentissimos Martyres crudelia quaeque atque atrocia fuisse perpetas; quod certissima , eti mamotis Actis , quae istis suspecta sunt, testimonia m
niseste evincunt atque declarant. Deinde quis non in telligit, haec fere ex eorum arbitrio ac voluntate pen dere , quorum munus est edicta Principum exsecutioni
385쪽
38a DE PRAvo ARTIs CRITICAE usu mandare ; neque vero ex eoruΠdem arbitrio tantum voluntate, sed etiam ex natura plerumque atque ingenio,
quo , qui aliis immaniores efferatioresque erant, ita fiebat, ut immanioribus etiam atque atrocioribus suppliciorum generibus Martyres excruciarent. id pquod Proconsules, Pretesides, Praefecti, Judices expromenda in Christianos crudelitate Imperatorum se gratiam inituros putabant. Quid ρ cum videbant ipsa vel atrocissima supplicia a Christianis vulgo negligi atque contemni, id λ cum vinci se a pueris interdum puellisque iniquissimo animo paterentur . Quid denique
cum haec ipsa tormenta supra naturae infirmitatem imbecillitatemque sexus alacriter atque intrepide tolerari viderent, hoc autem magicis artibus tribuerent, ut sibi iam non cum ipsis Martyribus , sed cum infernis potestatibus certamen era crederent, quorum vim atrocitate poenarum atque immanitate tormentorum a se vincendam subigendamque esse arbitrarentur; nonne tum vel maxime ad multo atrociora supplicia animum convertere, & ad inaudita ac singularia , quo inauditam ac singularem constantiam edomarent, excogitanda tormentorum genera propemodum adigebantur ρ His igitur de
causis fiebat, ut efferatiores evaderent, vehementius excandescerent, atrocius faevirent, atque extrema quaeque , etiamsi in edictis scripta non essent, contra i nocenti ssimos homines supplicia experirentur. XXXII. Sed quo tandem cumque modo scripta essent
386쪽
Aeet Io NIs II. LIBER VI. 383 Imperatorum edicta , non est, quamobrem eos isti imma onitatis conetur absolvere, & in tantῖς partem cladis atque excidii venisse negent. idquid illis vel non repugnantibus , vel conniventibus , vel consentientibus fiebat , etiamsi in eorum edictis perscriptum non esset, ipsis tamen erat praecipuo jure tribuendum . Praesidum , Praesectorum, Proconsulum, Iudicum iniquissima contra Christianos edicta , quoquo modo-vel sua etiam spo te ab iis lata, ipsorum Imperatorum tuta atque edicta censeri debebant. Immo vero ipsi Accensi , Apparitores, Satellites, Lictores , Carnifices non tam Juducum ac Praefectorum , quam ipsorum Imperatorum mampus putandae erant , quibus illi ad expromendam in mansuetissimum atque innocentissimum hominum genus crudelitatem utebantur . Ipsi igitur Imperatores Christianos divexabant, ipsi eruciabant, ipsi exilio ,
carceribu , morte, inauditi. tormentorum generibus afficiebant.
XXXIII. Ae ne illud quidem diei potest, quae fiebant
Imperatores longe positos atque absentes ignorasse. Multa enim hitiusmodi facta sunt ipsis jubentibus, praesentibus, adstantibus , videntibus , laetantibus . Sed abfuerint licet disiunctissimis longe in terris regionibusque sonstituti. id Z totus terrarum orbis inauditae crudelitatis testis erat, testes omnes mortales, Omnes nati Des , vel in intimis terrarum orbis partibus abditae ac rein
truci, atrocissimae caedis testes erant & consciae, δοῦ haec
387쪽
g84 p RAVO ARTIs CRITICAE usu . poterant Imperatores ignorare Palam atque aperte Christiani conquirebantur , capiebantur , ad tribunalia, ad sellas Iudicum raptabantur, quaestiones publicae habebantur ; prope infinitum eorum numerum carceres non capiebant; fora, theatra , amphitheatra innocenti sanguine redundabant, ubique luctus , ubique gemitus ubique plurima & teterrima imago mortis omnium oculis obversabatur , & haec , Imperatores ignorabant eignorabant haec omnia ξ Tantisne rebus , tam gravibus tantique momenti , quae regimen imperii, pacem atque otium provinciarum a que regnorum propius spectabant, quae praecipuam boni Principis curam ac vigilantiam merito suo requirebant, eos indurmilla credemus Sed dormierint, licet , arctius graviusque dormierint atquestertuerint. id ρ toto terrarum orbe contra Christi
nos personante , tantis clamoribus nequaquam excitatose diuturno veterno Imperatores fuisse , nunquam evigila sse censebimus pXXXIV. At certe neque Traianus, neque Antonianus , neque Marcus Aurelius, quorum Imperatorum
in pluribus Martyrum Aetis mentio fit , quidquam in Christianos sanxerunt. omodo non sanxerunt pSi in quaestionibus habitis , his ipsis Imperatoribus, eorum nomina a Iudicibus appellabantur, qui dici potest, nihil in Christianos sanxisse λ si nihil sanxerant , quid erat , cur illa vocabula , quae jusonem ae prα- ceptum significabant, saepius a Iudicibus inculcarentur 3
388쪽
AeTIONI s II. LIEgR VI. eur voluntatem Imperatorum toties obtruderent pQuam voluntatem p quam jussionem ρ quod praeceptum Iudices somniabant, si neque Soluntatem, neque jussionem, neque pr ereptam ulla lege lata , ullo edicto Imperatores ipsi indicassent λ Praeterquamquodsi nihil illi contra Christianos sanxissent , quid causae fuit, cur Iustinus A pologia Antonino oblata de nimia edictorum atrocitate quereretur Quid , cur Apol giam item Meliton Sardicensis Episcopus M. Aurelio exhibuerit ρ in qua illa leguntur; Persecutionem nunc patitur piorum hominum genus novis per Asiam decretis exagitatum ; N illa ; Delatores ex Imperialibus edictis occasionem nacti palam diu noctuque grassantur. Quid , cur Apollinaris Hierapolitanus, cur Athenagoras , ctu Miltiades, crudelibus per ea tempora Laevientibus persecutionibus luculentissimas pro Christianis Apologias &scripserint & obtulerint ZXXXV. Verum esto ; nulla huiusimodi horum edicta Imperatorum nomine re ipsa fuerint promulgata. Absolvendine idcirco erunt Imperatores isti, atque omni prorsus crimine liberandi p Nullo modo , Florentini, dicam iterum S saepius , nullo modo. Sunt enim in crimine ob illa ipsa edicta , quae eorum nomine lata nunquam lause isti contendunt. Fuerint illa decetarum , facile patior , non repugno. Sed quandoquidem ea
nec rescinderunt, nec abrogarimi , quod facere Om
389쪽
386 DE PRAvo ARTIs CRITICAE usosorum ac propria existimanda sunt. Iure igitur eorum nomina a Praesidibus appellabantur ; iure eorum edicti proponebantur ; iure auctoritas interponebatur; iure illa vocabula jugbsio , praeceptum , loluntas S usurpabantur, & inculcabantur; ac proinde iure ipsis quidquid contra Martyres agebatur adscribendum erat ac tribuendum. Non enim magis alicui id imputatur, quod
per ipsum fit, quam ei, cui adstricta demandati muneris ossicio potestas sit aliquid perhibendi , ne per alium fiat.
XXXVI. Neque vero solum , quo Imperatorum cauissam sublevare pergant, atrociora supplicia negant, sed etiam iterata pernegant. Et certe suppliciorum ite ratio in edidiis Imperatorum ullo modo neque perscripta erat, neque praescripta. Quo loco, deserta semctorum Martyrum causa , propemodum cogor Iudicum ipsorum patrocinium defensionemque suscipere. Nam cum sepe eveniret, ut divina virtute ensium atque securium acies retunderetur; rogis impositi Martyres non conflagarent; flagellis lacerati , atque ungulis discerpti subito curarentur & convalescerent; carceribus inclusi ianuis clausis serisque intactis manentibus educerentur ; in profluentem deiecti aquis supereatarent,& salvi atque incolumes in ripa sisterentur; obiecti
leonibus rabidos eorum morsus evaderent ἔ quam in
rem illa praeclarissima sunt Ignatii Antiocheni ; Utinam bestiis stuar, & quae sequuntur satis nota ac pervulga
ta ; haec aliaque hujusmodi cum usu venirent, nonne,
390쪽
Acrio NIs II. LI3εR VI. 387. , ut ita dicam , iterare ludices supplicia cogebantur , nec
finem facere alia aliis cumulandi, donec vel igni, vel aquis, vel ferro , vel alia qua tandem cunque ratione , quos prorsus consumptos volebant, absumerent Θ Quid enim facere poterant Iudjces, siquidem invidios Christi Confessiores perdere omnino vellent, quid magnopere facere Iudices poterant δ a in re non tam ςrudelitas Tyrannorum apparet, quam suprema divini Numinis potestas maxime elucet, qua fiebat, ut non eo mortis genere , quo Tyranni vellent, sed quod decretum jam ab ipse fuerat, atque adeo horae momento Martyres interirent,
XXXVII. Ab Iteratis silppliciis ad iterata demum pri digia delabuntur, ne sine censura , quae pars hujusmodi Actorum est multo potissima, de sanctis ipsis Martyribus longe gloriosissima , elabatur, in id Prodigiorum igitur numerum , mensuram , modum libito suo statuent iiii atque desinient λ Pauca miracula probabunt λ plura non probabunt saepius iterata improbabunt i perinde quasi in divinae potestatis arbitrio non fuerit illa aut omnino non patrare , aut, si ita visum esset, semel, iterum , tertio, quarto denique & eo saepius patrare Z inae nova isthaec S inaudita licentia est praescribere Deo hac in re, &divinam ipsam omnipotentiam ad Criticae leges adducere. Atqui, ut ad has ipsas leges res adducatur, si opportu nitas, si tempus, si locus, multa eaque clarissima patrandi prodigia unquam fuit, ea profecto opportunitas, illud B b a terum
