Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

398 DA PRAVO ARTIs CRITIC E usu potuerunt spatia Scripturarum λ id Peregrinae linguae, quibus ab origine sacri codices conscripti sunt, diversae codicum ipsorum versiones, ratio interpretandi exponendique Scripturas tam varia & multiplex , Israelitici populi mores, leges, instituta, ritus, caeremoniae, aliaque huiusmodi prope dixerim infinita,quae in sacris libris occurrunt , parumne amplam de locupletem materiam ad captandam exquisitioris reconditiorisque eruditionis famam istis subministrasset: parum acuisse ingenium S munus acriter istorum opinandi licentiam sollicitasse existimabuntur λ Hoc omnino esse non potuit. Silebitur igitur a te de tot gravissimis de maximis rebus nihil de istorum hoc in genere intemperantia dicetur λ & huius ipsius intemperantiae ne specimen quidem aliquod exhibebitur λ Hie ego tam subita interpellatione oppressus quid agam, Florentini Repudiabo aequi ilimam po-1tulationem λ at hoc ab ingenio meo abhorret. Morem geram 3 at portum spectans immense adigor me rursus pelago turbulentissimoque committere. Verum, quandoquidem postulatio non aequa solum est, sed moderationis finibus circumscripta , ne inossiciosus omnino viis dear , non abnuam studio vestro, S , quod enixius petitur, impetrari a me facile patiar. Postulatur tantum specimen; specimen dabo ; & quidem huiusmodi, quod reliquis, quae afferri possent, merito suo anteponendum sit, & quo uno vos ipsi contenti esse possitis. II. Christum Dominum, qui nunquam non Mosaicis

402쪽

ACTIONI s II. LIEER VII. legibus diligentissime religiosissimeque paruisset, iis

dem se in extremo vitae suae exitu obsequeatissimum praestitisse , itaque ante quam sanctissimam mortem obiret ritu a maioribus tradito selemnique caeremonia Pascha cum discipulis suis celebrasse , vetustis. sima fuit opinio , & , quoad per certum hominem licuit, saeculorum omnium mirifice consentiens & co spirans, nullo prope contradicente , sententia . Mitto hae super re tum Latinorum, tum Graecorum Patrum certissima afferre documenta ; mitto hic de sacro codice verba recitare; nihil dico de Concilii Tridentini auctoritate , nihil de totius Ecclesiae consensu , nihil de sese veterata traditione , nihil de consensione Scriptorum omnium tum Catholicorum tum Heterodoxorum , pr pterea quia qui contrariam opinionem tuetur, id non diffiteatur modo,sed ultro etiam concedat ac praeseserat. Sed praestat hae super re Auctoris huius audire verba , quae sane dignissima sunt , quibus aures vestras quam a tentissimas praebeatis. Suandoquidem , inquit , opinio , quam tueri aggredior , in universum deserta erat, pr pterea congredi cogor eum Theologis , Scripturarum Interpretibus, Historicis Ecelesiasticis, chronologis, O g neratim cum omnibus iis, qui eum inter Catholicos, tum inter Heterodoxos celebriori eruditione praestiterunt . cuncti adversarii mei sunt, quos partim adortor , pax tim repello , ut de me disi possis, quod de Ismaele tr dant littera sancta; Manus ejus contra omnes , O msi

403쪽

ήω DE PRAVO ARTIS,CRITICAE Usunm omnium contra eum. Huc usque auctor hic, de quo dicere instituo.

III. Hic vero inexspectata huius exordii novitate perculsi haerere attoniti mihi videmini , Florentini, &quorsum tantus tantarum rerum apparatus evasurus sit ,

dubii atque ancipites cum animis vestris vobiscum ipsi reputare. Novus Ismael in lucem prodit , & praefidens atque interritus procedit in medium ; unus contra omnes in arenam descendit, unus contra communem omnium sententiam stare , unus omnibus objicere se atque opponere non reformidat. Cum hoc autem novo

Ismaele quis tandem congredi audebit quis manum conserere λ cui tantum animi & virium suppetet, ut eius ictus repellere , impetum sustinere , & vel selum aspectum ferre se posse confidat inlid igitur I Audentiorne ego , dc tanto animosior , quam caeteri , ut propius accedere non dubitem ; nec eius mihi certamen in praesentia fugiendum congressionemque vitandam putem ZFuit hoc animo quondam adversus Goliatem Philistaeum arrogantius insolescentem , & agmina Dei viventis co viciis petulantius insectantem tener adolescens & pastor David , qui divina virtute fretus contra Gigantem stetit, processit intrepidus, strenue pugnavit, felicissime depugnavit. Ego vero , qui novo huic Ismaeli par esse nullo modo possum , quid consilii eapiam ρ Illud unum , quod optimum duco, & ab eo capi necesse exitii mo, qui propriae insirmitatis conscius salvum se atque incolumem

404쪽

AcTIONI s II. LIagR VII. Mi cupiat. Arma tantum , quibus novus hic limael usus est, vobis spectanda proponam , ut ex iis S pugilis viri tem , & pugnae exitum coniicere per vos ipsi possitis. Hoc de armis Goliathis factum in divinis codicibus reperio , cuius hastae modus a sacro Scriptore definitur , &loricae pondus quantum esset indicatur ἔ nimirum ut ex armis qualis quantusque foret is , qui ea tractabat, quam terribilis, quam metuendus agnosceretur. Ego quoque sic faciam ; arma tantum istius vobis ostendam, hoceli rationes , quibus sententiam propugnat suam , e ponam ; vestrum iudicium erit, an his armis feliciter usus holles suos re ipsa confecerit , de iisque triumphum , quem sibi ante tempus propemodum gratui

tur, reportaritia

IV. Atque ut inde initium ducam, unde iste exorsus est; quid de magnifica illa , quam audistis, ostentatione sentiendum putatis quae quidem est hujusmodi, ut ego

certe, quod iste de se profitetur, vobis non fuerim enumciaturus, nisi iisdem prorsus, quibus ipse usus est verbis , uti potuissem . Abhorret enim a boni accusatoris officio aliquid proponere , quod statim atque propositum sit, aures ipsae tanquam falsum de incredibi- se respuant atque repudient. Sed eius audistis verba, S reliqua etiam deinceps audietis, quibus ego Pres sus , quoad potero , hac tota actione mea inhaerebo . Opinio , inquit, quam tueri. aggredior in universum deserta erat. Si igitur deserta erat, c Tom. I. C c gni

405쪽

4oa D s p RAVO ARTIs CRITICAE usu gnita ante fuerat ac probe explorata ; si non deserta solum , sed in universum deserta ; non igitur unus aut alter , sed doctissimi viri illam cognorunt diligentissimeque examinarunt ; ct quod nullo ea modo propugnari poterat atque defendi , idcirco unanimi consensu repudiandam , ct in universum deserendam existimarunt. Sedit quodammodo pro tribunali tota Antiquitas , assederunt Ecclesiae Patres atque Doctores , Theologi , Scripturarum Interpretes, Hii lorici Eccle-

fastici, Chronologi, sapientissimi quique inter Catholi-

cos viri, ipsi etiam Heterodoxi celebriori eruditione praestantes in consilium adhibiti sunt; citata ad comparendum opinio , examinata , disculsa ; & demum cognita causa , ac probe perspecta, quid de ea sentie dum fuerit,unanimi consensu suffragioque pronunciatum Jam vero hoc modo transacto tali ac tanto audicio ἡquis non subscriptor accedat Z quis audeat refragari, quis intercedere t Vix credibile videtur, exsistere unia quam potuisse tanta confidentia hominem , qui hune

ipsum consessum tam gravem , tam frequentem , tam unanimem, non selum , quod par erat , non reveritus Delit, sed ei, quod minime decebat, unum se obiicere atque opponere non dubitarit . V. Et vero exstitit, & quas asserat rationes ad elevandam primum consentientem Patrum auctoritatem , qua maxime prem tur atque oppugnatur , ex

ipso praeitat audire. Patres, inquit , penitus hanc

406쪽

AcTIONI s II. LIBER VII. gogeontro ersiam non cognorunt , quippe qui neque satis

otii ad id praestandum habuerint, neque si habuissent, id ipsum illos praestitisse putandum esset ; propterea'

quia toti in eo erant, ut populorum pietati utilitatique confiderent, oe Haereticorum errores refellerent; ac propterea Scripturas sacras facili quadam ac populari ratione interpretarentur . ot verba, ut videtis , non tot certe Patrum elogia , de quibus nihil dico, propterea quia hinusmodi loquendi formulis valde istis familiaribus & usitatis aures iam nolirae obduruerunt. Patres igitur ad hanc controversiam penitus cognoscendam satis otii non babuerunt φ iniis est ille , qui Patrum occupationes scrutetur λ qui, quid otii, quid negotii , quid liberi ac vacui temporis habuerint, acrius S curi sius inquiratὸ ac ne illud quidem tempus iis concedendum putet, quod certe nancisci non potuissent, si quantum temporis plerique somno , ludis atque conviviis tri-huunt , ii tantundem in studiis suis non impendissent. At erant in populorum institutione occupati . Fuerint sene . Sed has inter ipsas occupationes fieri ne potuit, ut aliquid vacui temporis non reperirent, quod ad penitiorem Scripturarum cognitionem intelligentiamque conferrent Alienum scilicet erat ab ejus, quam susceperant , vitae ratione , ut populos erudirent , attentius secras Scripturas meditari, quo certius rectae populorum institutioni prospicerent I Immo vero non aliunde aquam a Scripturis, uberius iis suppetere poterat , unde

407쪽

o Da PRAVO ARTIs CRITI cae usu illud ipsum , quod sitsceperant erudiendorum populo-

rum munus & cumulatius explerent de salubrius exsequerentur . Quid vero illi Z qui nullo publico munere distinebantur , qui frequentiam exosi in solitudinem se receperant, qui institutum fuerant amplexi monasticum , quo liberius, nulla procuratione districti , Deo ae sibi viverent, studiisque suis impensius vacarent. His certe satis otii, satis vacui ac liberi temporis & fuit,& esse debuit, quod in acerrima divinorum codicum meditatione impenderent.Ηosine etiam populari tantum Scripturarum intelligςntia contentos fuisse credemus , ut in Scripturarum ipsarum intimiora adyta non penetrarint ρ Quid δSummo praediti erant ingenio , abundabant otio, divinos libros diurna nocturnaque manu versabant, meditabantur , contemplabantur, & intimum eorundem sensum reconditioremque cognitionem non assequebantur pUl. Sed quale tandem cumque hoc studium a Patribus divinis libris impensum pro diversa vitae ratione fuerit, sive ipsi occupati, sive vacui, sive publica procuratione districti, sive seluti dicantur , sive quo secumque modo habuerint, quomodo studium hoc ipsum non ad erudiendos populos tantum , sed ad confutandos etiam Haereticos , ut ille posuit, conferre poterant, si populari tantum dil cuique obvia Scripturarum intelligentia contenti fuissent λ Haeresis ingratum quale sit nemo ignorat, quam callidum , quam subtile et acutum . Pugnat omni ratione , doctrina, eruditione, cognitione

408쪽

linguarum & artium. Sacros vero codices armamentavirium putat esse suum , unde arma sumat, quibus ad versarios minus fortasse infeliciter , quam iste praeitit rit, adoriatur atque repellat . Praeclaros enim vero Catholicae Religionis propugnatores contra acerrimos hostes omni ratione pugnantes hic noster opponit, qui eos populari tantum divinorum librorum notitia iiistructos non tam ad contentionem producere , quam ad certum obiicere interitum videatur.

VII. Sed non est, cur de Patrum otio sive negotio p'ura differamus , qui, ut multum otii habuerint , ut animum ad Scripturarum studium adiecerint, ut summo fuerint ingenio praediti , ut plurimum contenderint, in intimam tamen Scripturarum cognitionem pervader omnino non potuerunt. At qui hoc esse potest Me in terrogatis ρ ex ipso quaerite ; ipsium audite . Patres , inquit , multis earuerunt cognitionibus ad enucleandas penitus Scripturas necessariis ; ae propterea haerere mu

tis in locis coacti sunt , quae expediti a sunt iis , qM rem altius a fonte i m haurire possunt. Mitto hoc locis

quaerere, quaenam sint huiusmodi cognitiones ad enucleandas penitus Scripturas necessaria, qtubus Patres caruerunt. yχn percontor quae nam loca sint, isi i iidem haserunt sui ex iis expedire se non potuerint. Non investigo nunc novos istos Patribus claussis penitus atque obstru elos; istis vero apertos solis atque patentes , unde tan ta salubrium aquaruae copia erumpit, quas Patres non

409쪽

os DA PRAVO ARTIs CRITICAE usu gustarunt , Sc quibus sola istorum ingenia ubertim i rigantur. Haec omnia missa facio, & tantum quaero, quod nostra maxime interesse debet. Si gravior aliqua super implexiori aliquo sacrae Scripturae loco inciderit difficultas, sublata isto modo Patrum auctoritate, qui caruerunt multis cognitio jibus ad enucleandas penitus Scri pluras necessariis , qui haeserunt multis in locis, qui δε res ignorarunt, unde res altius hauriri possunt, quaero , inquam , nec quaerere desinam , quid nobis , in eo,

quem dixi, rerum articulo constitutis faciendum λ quid consilii capiendum sit quo confugiendum λVIII. Etenim si hoc perfugium , quod in Ecclesia

semper maxime patuit, adeundi Patres, eorumque de disescilioribus Scripturarum locis exquirendi sententiam Obstructum atque interclusium sit, quo iste nos allegatὶ quo amandat ubi responsa atque oracula petamus. Dicat ipse , audiemus nos; si consilium probabitur, utemur etiam . Delphumne p an Dodonam proficiscemur 3 At oracula omnia ab istis prorsus sublata meministis opinor, quae elinguia fuisse contendunt, Sc solum fraude atque astu Sacerdotum diserta. An proprio ex ingenio Scripturas quisque interpretabimur At periculosum hoc nimis est , & omnino vitandum , quippe hoc modo spiritus, qui vocatur, privatus induceretur , quo nihil exitialius ac pestilentius esse potest ἔ unde exortae Haereses omnes , quae statum Ecclesiae miserandum in modum labefactarunt. An E cclesiae ipsius iudicium exquirem dum

410쪽

Fidei, sela nuncia veritatis. Sed Ecclesia ipsa , inconsultis Patribus atque inauditis, nihil constituere , nihil deis cernere consuevit; Patres semper in consilium adhibuit ; Patrum sententiam requisivit; Patribus plurimum detulit; nec vero , si praesertim aliqua in re conse serint, ab eorum opinione iudicioque recessit; atque id quidem more a maioribus tradito , ct in Ecclesia nunquam non retento , & in ipsis incumenicis conventibus sancte religioseque servato . Quo igitur tot viis obstruis ctis deveniendum nobis erit id tandem fiet quis doctor quis magister adeundus λ quis consulendus φIX. Verum tametsi supra allata verba huiusmodi sint, quae Omnem propemodum eripere,intimam certe Script rarum cognitionem Patribus adimere videantur; nolo tomen quemquam falso insimulare , & video illa ad hane citra dogma potissimum controversiam ab auctore suo reis ferri.Subdit enim desiderariPatrum opus,quo in opere bano de Pasiba controversiam examinandam susceperint. Audio. Sed primum; si Patres non satis otii ad id praestandum habuerunt, si contenti populari tantum scripturarum intelligentia ad populos erudiendos accommodata fuisse ducuntur, quem ad finem implicatissimam de Pascha qui stionem instituerent, quae ad populi institutionem non pertineret,eamque exponendam rudi vulgo explicandamque aggrederentur Deinde si cognitionibus ad enucleandas penitus Scripturas necessariis caruerunt, quid erat, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION