Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

I quotquot ad Artem Criticam ace dere meditantur , quid ea sit, quam dissicilis, quam laboriosa , quam plena molestiarum , quam reserta pericul rum , serio perpenderent; non dubiato , Florentini, quin potius ad eandem essent, si qui idonei existimarentur , impellendi; quam ab eadem minus idonei, atque adeo inepti repellendi. Sed quis tandem hominum eupiditati modum imponat 3 quis obviam ire possit ξ quis caecam illam ac temerariam animo rum nostrorum dominatricem intra iuris & moderationi S repagula adigere queat & eontinere ξ id pistos ut ulla res terreat 3 ut ullum periculum moveat p

62쪽

AeTIO Nis L Lialla II. ut ulla difficultas retardet ut modestia quadam atque ingenuo pudore ab impeditioribus muneribus abilineant atque refugiant ρ optandum quidem hoc esset; sed nequaquam sperandum ab istis arbitror, immo vero prorsus desperandum . Sic enim animati sunt, ut quo gravior istis opponitur difficultas, quo gravius objicitur periculum , eo acrius ac vehementius illa ipsa , quam diximus , cupiditas incitetur ; & quo impeditiora sunt munera, eo promptius illa sibi ultro adsciscant atque deis

poscant. Alacriores difficultatibus evadunt , contemnunt pericula , salutaria monita negligunt , de exitu nihil laborant; una , qua unice valent , confidentia omnia se nullo expedire negotio posse arbitrantur . A

que id recte fortasse quidem ; si quantum in gerendis

praeliis audentes fortuna juvat , in quibus non tam cO silio, quam vi geritur res; tantum in eXercenda armie critica audacia & confidentia valeret. Sed contra est. In hoc nostro concertationis genere unum consilium praevalet ; una ratio dominatur; omnia ingenio , aequitate, sapientia ac moderatione administrantur . sunt virtutes , sine quibus ars critica nulla est, nec quidquam

valet; & si quid valet, ad perniciem unice atque exutium valet. Ego vero , si unam aliquam harum virtutum in illis vulgo residere deprehendissem , dedissem utique iam inde ab initio manus , nec repugnatam , quo minus ad artem , omnium maxime lubricam ac difficillimam , exercendλm accederent. Verum cum earum null/m in

63쪽

iis esse compererim , quid est , quod ego magnopere facere potuerim e nisi eos ab eadem omni ope avertendos repellendosque curare. Ubi enim in istis ea , quae si- periore actione necessiaria Critico praesidia atque adiumenta demonstravimus P ubi acerrimum ingenium p ubi tenax memoria 3 ubi locuples multiplicis doctrinae instructus p ubi copiosus eximiae eruditionis apparatus pubi fama collecta I ubi parta existimatio P ubi labor pubi contentio λ Nihil horum , Florentini. Contra vero mediocre ingenium , vulgaris doctrina , non singularis non exquisita eruditio , non fama , non existimatici , non labor, non contentio . segnities autem multa , multa remisso, plurimum otii, omnia denique huiusmo. di, ut ad molle potius ac delicatum vitae genus nis, quam ad laboriosissimum hoc aerumnosissimumque aut a natura comparati, aut a disciplina instituti esse videantur. Neque vero illud, in tanto tamque implicato negotio , quod ego jam iis inculcavi, salutare mo- , nitum amplecti voluerunt ; nimirum ut, si tantopere arte critica delectantur, illam ad sua tantum privata studia conferrent , domesticis se pariet ibus sepirent; conspectum vero hominum frequentiamque sibi omnino vitandam putarent; tum enim temere suscepto consilio honestum exitum quaesisse existimarentur . Sed quid his hominibus facias ρ aut quibus tandem rationibus convincendos putes ρ Prodire omnino volunt , publico cῆrere non possunt ; quam ob causam prorsus ignoro; .

64쪽

nisi forte ut eorum intemperantia manifestior appareat , eonfidentia insignior iudicetur. Sic enim fere cam, paratum esse novimus, ut qui minus possunt , plus audeant ; & plus se posse , fastu quodam superbientis

animi arrogantiaque arbitrentur . Verum quid tandem erit, quod tantos spiritus insinuet atque alat, quibus incitati a tanta difficultate negotii minime deterreantur p id est, cur ultro se ingerant S cur se invitis obtru dant λ cur repellere conantibus se inferre per vim contendant quid denique afferunt λ quamobrem aliquomodo tolerabiles Critici habeantur. Unam , mihi cre dite , asserunt , quam supra dixi, confidentiam; hac una se ex maximis , quas persecuti sumus, gravi ssimi seque difficultatibus facillime evasuros esse confidunt . At hanc ipsam confidentiam ubinam innixam p ubi tam firme ac selido constitutam putabimus p ut tot admotis a me quasi machinis atque arietibus , nulla non solum

ex parte labet , sed ne ulla quidem vi concuti 'ac lab factari posse videatur. Id ego , nisi fallor , mihi videor assecutus, qui istorum ingenium , multo ante, quam in hanc caulam ingrederer , laboravi, ut probe cognitum haberem atque exploratum. Est, est i quam , in quo repositam habent spem , omnem suam

fiduciam collocant, & quo Critici dignitatem facile

tueri se putant posse . Regulas quasdam mente agitant, Canones nescio quos blaterant, quos mihi universos in praesentia obiicere meditantur , & tanquam catervamali

65쪽

o a Da suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICuLTArgaliquam maxime bellicosam & invictam ad omnes meos impetus opponere . His confisi nihil reformidant, resistunt intrepidi , & omnia consilia mea aspernantur, quia bus eos a tanta suscipienda provincia dehortari ae deis terrere conatus sum. Quare videtis, Florentini , mihi has Regulas , hos ipsos mihi Canones necessario nunc

exponendos esse , & paullo diligentius inspiciendos. Examinandum , quid opis in iis collocari possit; qua rendum , quid ab iis sperandum praesidii sit; videndum

denique, utrum artis criticae dissicultatem imminuant, aa potius adaugeant. Itaque faciam atque ut ab instituisto dicendi genere minime recedam. Adversarium illum meum rursus adibo, quem tanquam in scenam induiscere: placuit , quo liberius his de rebus , sine cuiusquam offensione , loqui possem , illi pressius haerebo ,

eundemque acriter non minus ac vehementer, quam

priore actione praestiterim , excutiendum exagitandumque suscipiam. Vos attendite diligenter; enitar ipse ,2uantum potero, ut me non attente solum, sed aliqua etiam cum voluptate audiatis. II. Age vero, huc ades Graecule noster. Demo

strata jam satis a me artis criticae difficultate , quid est , quod hanc ipsam dissicultatem aliquo modos levare ponsi atque imminuere λ Praeeepta , inquis , sunt certique canoneS, quibus Criticus juvetur plurimum, & quorum praesidio , tanquam Ariadnaeo illo filo regatur sic , ut a siae ullo erroris perieulo , ex ancipitibus illis ate

66쪽

ACTIONI I. LIBER II. te superiori actione commemoram semitarum flexi bus ac maeandris haud ita difficili negotio possit evade re. Audio; & nihil haesitam do esse praecepta , do

esse canones, quot quantosque Velis ἔ tantumque abest, ut hunc locum, quem tu tanquam munitissimam arricem aliquam insedisti , & ubi te defensis satis ae

protectum putas , reis idem ἔ ut etiam tibi maximam habeam gratiam, quod me huc non modo non repugnantem , sed etiam volentem adduxeris. Tete igitur confirma ἔ esto vir , animumque tuum ad pristhaos illos spiritus revoca, quibus in prima congressione n stra paullo e*sultantius insolentiusque ferebare . Novi te , novi ingenium tuum , novi ictus , novi petitiones ἔnon is hostis es, cuius aspectu terrear , cuius arma perhorrescam. Congrediamur. III. Primum , vide quaese , ne erres, qui in ea opunione videris esse , ut statim atque alicuius artis r gulas cognoris , ac praecepta d diceris , rem esse in v do arbitreris. Ego aliam ab hac tua sententiam sequor, qui nescio quo fato evenire dicam, ut in hac con tentione nostra in omnibus abs te dissentire cogar. Noli tamen me tibi subiratum existimare ; sed ad rationum, quas asseram , momenta attende. Etenim ecqua ars

reperiri potest, quae suis praeceptis colligata , regulis apta ac coagmentata non sit λ Suas habet regulas Musica , suas Pictura , Architectura, Sculptura suaso tamenne omnes , qui hasce regulas perceptas habent,

tibia

67쪽

6 Da suMMA ARTIS CRITICAE DI3pIcULTATa& his artibus dant operam, arguti Musici, summi Puctores , periti Architecti, Sculptores eximii evadunt δIt Sculpturae quidem non regulas tantum absolutissimas edidit Policletus , sed statuam ita affabre ex artis suae

praeceptis elaboravit , tanta venustate membrorum ,

tam mira descriptione singularum partium , tanto artibcio , ut eam merito canonem appellarit; tamenne multos excellentes Sculptores , & cum Phidia aut Praxitele aliquo comparandos Graecia suspexit λIV. Atque ut aliquid de mea hac arte dicam , credi vix potest quot regulis affluat , quot praeceptis abundet. Pleni sunt horum praeceptorum libri, pyna sapientum volumina. De his Gorgias ille Platonicus , de his Ariasoteles, de his Dionysius Halicarnactus , de his Demetrius Phaleraeus , de his Hermogenes , de his Longinus , de his Lucianus, de his Auphtonius , & hi quidem Graeci omnes; ex Latinis porro, de his M. Tullius

Cicero , de his Caius Cornificius , de his Fabius Quintilianus , de his Fabius Marius Victorinus, de his Rutilius Lupus, de his Iulius Rufinianus , de his Sulpicius Victor , de his Iulius Severianus , de his Aurelius Augustinus , aut alius quispiam vetus auctor, de his rece tiores prope innumerabiles; qui vitii quibus studiis a que artibus exculti l quo ingenio i qua eruditione praediti l quam eximia reconditaque doctrina praestantes t sutatiliter copioseque disputarunt. Ex his ego multa. per otium vidi , legi , pervolutavi; multa audiendo accepi ,

, . . .

68쪽

ACTIONI s I. LIBER II. 6squaerendoque cognovi ; & , si hoc de me citra ostent tionem affirmare licet , didici etiam ; S , nisi mihi nimis fortasse blandior, artis meae praecepta, si non cominmode , certe non incommode teneo . Tamen , ita mihi Deum propitium vel im , ut, cum aliquid ex Rhetoricae artis praescripto elaborandum est, quod praesertime privatis latebris in publicam lucem conspectumque hominum prodire debeat, non solum rei difficultate commoveor , sed graviter etiam vehementerque perturbor . Fatebor de me id , quod est , & dicam ingenue , nihil tum propius fieri, quam ut animum pariter artemque despondeam V. Iam tum mente & cogitatione prospicio , quamia hominum futura exspeetatio sit , qui conventus do. Etissimorum eruditissimorumque virorum, quid a publico doctore, quid a Rhetore, qui aliis eloquentiae artem tradendam susceperit , requiratur ; quae me, vel in prima rerum dicendarum molitione, anxium maxime iaciunt atque sellieitum. Illa deinde ingrata & acerba succedit cogitatio , quam multa sagaciter investiganda snt; quae investigaveris, quam solerter expendenda . quae expenderis, quam acri judicio eligenda; ac demum quὸς elegeris, quam prope religiose , non ordine 2-lum , qui rebus venustatem afflet, perspicuitatemque conciliet, ted etiam momento quodam disponenda ac dispensanda sint, ut suum unaquaeque res locum sortito decenter teneat. Haec ubi summo studio diligentiaque Ton .L E per-

69쪽

66 Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTAT perfeceris , nihil propemodum egeris. Ille tibi summus atque omnium multo molestissimus superest labor , sub tectam materiam illustrare sententiis , figuris, tanquam luminibus , distinguere , exquisito verborum delectu

ornate eleganterque efferre , ut iucunda , teres, poluta , admirabilis, plena , S rerum omnium pulcherrimarum copia affluens oratio audientium auribus & animis influat ; tu vero non tam loqui, quod hominis est, modo non elinguis, sed , quod est diserti oratoris, et qui videare. Stylus propterea, pro Varietate rerum , saepe variandus ; nunc sublimior ac magnificentior an surgat, nunc depressior atque humilior subsidat necesse est; nunc eo utendum , qui sit ex utroque & elatioris

S depressioris genere temperatus, Sc subtili quadam

mediocritate commendetur. Pandenda sunt modo veIaeloquentiae , modo eadem contrahenda; nunc lenior, nunc incitatior feratur oportet oratio.

VI. Verum , Superi bonii quam multi occurrunt in hoc ipso scopuli, quam multae syrtes occultaeque insidiae

objiciuntur, quas omnes evitare , S ita orationis cursum dirigere ac moderari, ut portum ulla sine offensione t neat , omnem propemodum vel dexterrimi gubernat

ris artem fugit ac superat. Si enim stylum sine modo aries , incertus eris & fluctuans ; si verborum flosculos studiosius consecteris , ineptus & putidus ; si negligas, incomptus & horridus; si nullo calore inter scribendum effervescas, remissus & frigidus ; si immodico

70쪽

Aerro Nis I. LIBER II. 63 ardore efferaris, suriosus ac prope catenis constringendus. Hinc illa , quae diu multumque meditatus scripto

mandaveris , nunquam non ad examen revocanda, nunquam non acriter discutienda , retractanda saepius atque iteranda sunt; fingenda multa , limanda pleraque, non pauca circumcidenda ; quae vero subito impetu effuderis , abiicienda prorsus , & non raro illa ipsa iquae labore improbo , S intentiore studio vix demum extuderis , impacto transversim calamo , inducenda. Hinc tot curae frustra susceptae , tot vigiliae deperditae , tot sudores incassum effusi. Hine illae tristitiae &querelarum plenissimae voces , quibus cogeris obductum verbis vulgare dolorem , & durissimam multorum di rum pertinacissimamque contentionem in nihilum redactam conqueri, atque acerbius lamentari. VII. Testor conclave illud meum , studiorum ac commentationum mearum conscium , quoties me rebus meis desperantem diffidentemque vidit. oties Vivos ungues arrodere , scabere caput , pluteum caedere , lacrymas prope non tenere , & meam vicem aegre &dolenter deplorare . oties importuna illa ac praeceps animum subiit cogitatio , arma abiicere , Rhetoricae valedicere, & Graecorum imitari consilium , qu rum si qui citharaedi evadere non poterant, desperatarius artis excellentia , eo delabebantur, ubi in aulaedis aliqua saltem cum dignitate consisterent. Auloedus sit, inquit Auctor idoneus, ad cuius similitudinem me co-E a nor

SEARCH

MENU NAVIGATION