Francisci Florentis jurisconsulti, ... Opera juridica, studio J. Doujatii ant. Paris. collecta, atque in duas partes divisa. Quarum prima complectitur tractatus vivo autore variis temporibus editos, qui nunc ex ipsius autographo emendati & aucti prod

발행: 1679년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

3a FR. FLORENTIS DISSERTA Tio

bus postea receptis Quibus casibus recte arbitratur praeferendos Caatanes ab omnibus Ecclesiis receptos. ct probaros , , nec praetextu hujusmodi Epis

rotarum ab Ecclesiastico usu iIla, que generaliter tenebantur, esse remoue

da. Idem Hincmarus Epistola I. cap χχ. 23. ct a . acta ἐκ gesta Synodi Romanae sub Sylvestro spuria dc suppositia notat, ut & tomovit. editionis pag. 79s. quae tamen dictum Isidorum Collegisse consutuna cum suspectis Epistolis Pontificum a D. Clemente usque ad Sir cium . JFrequentissima autem sult postremis temporibus; & prodiisse videtur aetate Caroli Magni, ut obseruauit primus doctissimus Pithoeusi 1 Glu rio Capitularium in dictione Ricu'hus s quod & confirmatur praefatione ct sine lib. s. Capitularium. Vbi Benedustus Levita profitetur ipse se in Capitularibus ex ea collectione multa inseruisse ; quod etiam testatur incertus Scriptor de vita Benedicti, quem initio Capurularium Pithaeus praemisit. J Ex quo factum est, ut in Conciliis Galliae, quae Ciroli temporibus, & postea in Gallia vel alibi sunt habita, itemque apud Scriptores illorum temporum saepius ex illo Codice plurim

desumantur: quorum exemplum Burchardus, Iuo, Gratianus,&recentiores omnes passim secuti sunt quamuis, ut monuimus, multa commentitia fint,& magno cum iudicio legenda. Sed de Isidoro AntoniusAugustinus Bbro posthumo de'Collectoribus Can. cap. 16.s .ct I 8. dc alii plus satis . Addendum tamen ex eiusdem libelli cap. 11. ct f q. & ex Dialogo I . lib. po/riσ-.ris de emrndatione Gnae ani , Antonium Augustinum merito bona fide agnoscere ante Caroli Magni temoora nullos scriptores supposititiarum illarum Epistolarum meminisse. Videndae & eiusde in Augustini nota in capitula Hadriani Papae Id Episcopos missa. JNon immeritb inter Collectiones Canonum, Regum nostrorum c pitularia recensebimus ; quia in illis multa reseruntur ex antiquis Coia ciliis in Oriente Sc in Occidente habitis: potissimiim vero ex Conculiis Gallicanis, quibus tunc temporis Germania & Italia uniuersa comtinebatur. Quin etiam adhibebantur in Concilium Episcopi una cum Regni Proceribus in Conuentibus publicis, qui a Regibus nostris i dicebantur, in quibus Confirmabantur e res ad Ecclesiasticam politiam spectantes ordinanantur, & ad omnium utilitatem capitula, seu legra promulgabantur omnium ordinum consensu. Quare Collectores re centiores inde multa deriuauerunt; aliquando suppresso, vel supposito nomine. Tantae vero fuerunt automatis, non Iolum in Gallia, sed etiam in Italia, ut a summis Pontificibus probarentur & obseruare tur, can. de capitulis Dist. x. Plura de Capitularium autoritate S m thodo , quae est confusissima, doctissimus Pithoeus accuratissimὶ initio Capitularium in unum congessit ; quibus addere licet quae in postr ma editione Capitularium Caroli Calui doctissimus Sirmondus adi cit: integriora enim longὸ sunt Capitularia Caroli Calui Capitularibus Regum nostrorum varias Conciliorum Galliae Collat . tiones licet adiungere. Gallicani enim Cai)ones & eorum autoritas non tantum in Gallia, sed etiam in Germania, & in Italia, primis Regum nostrorum temporibus obtinuerunt. quorum Collectiones antiquissimae fuerunt, ad qdas pertinet can. Prima adnonoo Dst. x uti qui alieno loco

122쪽

loco collocatur in Collectione, quae Vulgo Isidori dicitur. Uec tameuconstat, an publica autoritate Collectio aliqua apud omnes Eeesesiae Galliae recepta fuerit. Inter postremos Collectores, qui nunc extant, s sinulti enim alii Colia lectores in Manuscriptis Codicibus repetiuntur, sicut Correctores Romani in Praefatione Gratiani docuerunt, Anselmus , Deus dedit, Poly carpus & ali ) J Burcliardum Uvorma ciensem, & Ilionem Carnotensem receni ebimus: quorum Collectiones ex suspectis illis primorum Pontis. Rom. epistolis , de quibus diximus, plurimum auctae stat dc amplificatae. Quin etiam accesserunt plurima eK dictis Patrum , ut loquuntur, praesertim Augustini, Hieronymi, Gregorij dc Isidori: quod cx omnibus Collectoribus primi videntur tentas te Burchardus & Itio, exemplo petito a Gallicanis Conciliis & Scriptoribus Ecclesiasticis, in quibus post Conciliorum Canones in litibus iudicandis scripta Patrum tertituri locum obtinent, ut constat ex dicto can. de libellis, Dist. xx. qui ad Episcopos Galliae pertinet: sicut & in Iure Civili prudentum opiniones &sententiae eam autoritatem tenent, ut iudicibus ab iis recedete ffacile non liceat g. penuit. Institutionibu; de ι me naturati, gentrum, O civili. Postremo in Iuonis Collectione edita ante Iuris ciuilis publicationem in Italia Lothari; II. iussu, ex Pandectis , Codice & Noucllis excerpta plurim elumuntur; ita ut quod in Oriente sub Iustiniano Ioannes Patriaici a tentauit f primus J, ut diximus, in occidente Ilio Caerno ten sis Episcopus aggressus fuerit, nempe ut Ius Ciuile cum Canonico con- iungeretur. Ab his initiis Iuce Civili postea in Italia promulgato, qui Iuri Canonico dederunt operam, statun adiecerunt animum ad ius illud nouissimὰ promulgatum; adeo ut Bernardus , qui circa illa tempora vliit, asperrime nimium illud studium in Rom. Caria increpet primo de

sonsideratione ad Eugem- , cap. 3o. Denιque quando oramus, quando δε-cemus populos, quando AEdificamus Ecclesiam, quando med tamur in lege,

cir quidem quotidie , pcrsi punx m palatio leges , sed Iustiniana , no,

Domini.

Sub illa tempora Gratianus vixit, scilicet circa an mim Christi tis 2, qui ex omnibus illis antiquorum Collectionibus , quas hoc tractatu cnumerauimus; & ex aliis, quae non extant, Corpus Decretorum , vel, ut ipse inscripsisse videtur, Concordiam discordantium Canonum compilauit, nee vllas Pontificum post Innocentium II. Constitutiones inseruit. M thodum & ordinem ipse exposuit , qui tamen ab omnibus non probatur. Autoritas vero Gratiani maxima fuisse vidctur : nam spretis omnibus, elegerunt illum Interpretes Iuris Canonici, quem exponerent; itavi ante Innocentium III. & postea Corpus canonum & Corpus decretorum appellaretur, Ut ex epistola Innocentij III. ad Com Jlla. adium Episcopum colligitur , quae purtinet ad Gratiani decretum , non

autem ad Dionysium Exiguum, i ut male Iustellus in praefatione Codicis Ecclesiae uniuersae. JPostremo de Gratiani Collectionis arte & autoritate exactissimum M verissimum iudicium Antonij Augustini ascribemus , ex epistola quam Canonibus Poenitentialibus praefixit. Est etiam detreius habendus PAR s PRIMA. E

123쪽

er ratio autoritatis constituentium ; rn quo video multos iuris Pontisic studio .s vehementer decipi, qui Gratiani Collectionem parem vim cum Greeoriana habere putant: cum tamen Gregorius IX. Pontificia aut ori rate usui, omn/bus in eo volumine Decretalium contentis vim legis sta-ruerit; Gratianui unius Magistra ct Monachi personam gerens ea , qua re fert non maiori pollere potuιt efiere automate , qui antea fuerant. Da- .

que si qua sunt ab eodem relata ex Pontisiciis epistolis , aut ex Conciliis ge uenatibus sumpta , ea suprema illa potestate, qua excellunt, apud omnes

vim legis obtinent. At quae ex Prouincialibus Conciliis , aut ex Episcoporum, aut at orum Sancturum libras, aut Epistolis accepta sunt, ea gener Iem non habent autorii trem. Accidit autem sepe ut falsa sint apud Gra- ramum infriptiones singulorum opitum. Ita sit, ut ne illι quidem capit ι vi- legis o tineant, qua dicuntur ιsse sumpta ex Rom rnorum Pontificum aut ex generalium Conciliorum decretis : sed necesse est adire fontes , unis emt runt, ut certa ab iηcertis aestinguamus. Hactenus doctissimus Α

Rustinus, qui postea sigillatim in dialogis eruditissimis , de Gratiano

demonstrauit apertissimὶ , quae generaliter dc paucis, loco citato, ana comprehenderat. In eamaem rem similis onservanda vetus quaedam centula Parisiensis Episcopi , adhibito totius Sorbonae consilio, prol La i .i condemnatione politionis . sive Thesis cuiusdam Dominicam, qui posuerat, nihil reperiri apud D Thom tm, quod non es de crede semequae quidem Thesis est damnata, & doctissima dissertatione damnati confirmata, eaque extat in fine Librorum Magistri Sententiarum ξ, cujus dissertationis haec est Summa: nec Magistri Sententiarum, nec Gratia ni, nec S. Thomae , imb nec ullius cujussibet alteriuq Doctoris adeo per omnia veram esse sententiam, quin & Errare, dc labi quandoqu

possit. J

Post Gratianum variae Collectiones Decretalium promulgatae sunt rsola tamen Gregorij I X. in scholis praelusitur , de qua ita ipse Gregoe

rius loquitur in Praefatione. Sane aluersas Constitutiones ct D cretale

vi tosta Praedecesso um nostrorum in diuersa dispersas volumina scilicincollegimus in , quarum aliqua propter nimiam similitudinem , ct quaeda,

prepter contrarietatem, etiam propter sui prolxitatem , coufusionem induc ro v debautur, aliqua veri vagabantur extra volumiua supra dicta. Quo locoeper sdiversa volumina intclligit quinque antiquas Collectiones, quae praecessur mi: quarum duae priores priuata opera & studio collectae sunt di ideoque non aliter in itidiciis fides illis haoebatur, qvim si a scrinisa

riis Ecesesiae Romanae recognitae de comprobatae forent: t ut constat en Tancredi famemo , edito a doctissimo Bosqueto in notis ad epist. r. Iibe 13. Regi ibi hinocentiij III. de ex cap. o. Extra defent. excom. ibi stquam S. Dolastici ab Alexandro Papa emauas proponuul. Qiio loco insitelligitur O p. a. Collactioni r. tit. de ofi ct potemte PMἱ ti ct Lud o di - . 1 Tertia vcro primum auroritate publica, id est, iussu Innocent ij III. promulgata cst Se confirmata, ut constat ex epistola prima Innoia. 'centii III initio Collectionis teitiae: f&a Glossa in cap. 18. dr P -Sώ - in verbo coinc Arionem, δc in verbo Ecclesi im . appellatur absolute Compilatio Innocenth: dc ex ea citatur utroque loco cap. I. de ro'

124쪽

DE ORIGINE, ARTE ET AVTOR. IURIS CANON. 3s

Iudicata, quod & eodem ordine in 3. Colla mone reperitur. J Quarta etiam post aliquot annos ab eodem Innocentio III. composita; sicut& quinta ab Honorio III. nondum edita : f ex qua tamen quaedam a Contio excerpta fucrunt, in editione Plantim, quae falso Parisinae no men habet expressum in Decretalibus; quamuis Antuerpiae sit edita: quam & Panormitanus vidit, & Dominus Cui acius , ut probant notata ab eo ad cap. 63. de appellat. ct aa tit. de ollidis est maIse. in fine. J Tres autem istae postremae, quae publicae fuerunt, sblius Innota ccnia, de Honorii Constitutiones habciar. Postrem b Gregorius I X. ut diximus , quae praelegitur hodie , plenissimam Collectioncm Decretalium confici mandauit ex illis antiquis Coscctionibus , & ex aliis Constitutionibus, quae extra illas vagabis niur squarum exempla rcferi Glolsa in prae tionem Decretalium in vcrbo I vab..ntur. J quibus addidit sitas, i proprio motu, S. nullo petente editas. J Dc qua Collem

ne ita Matthaeus Paris in II. urico III. His cauoqAe temporibus , inqui Gregorius I x videns ted osiam Decretalium proLmtatem , sub aru ciam compendio evi eleganter abbrevιatas ct coli dias , sole ter est authra tι-ce per totius mundi Ia'ιtudinem legi praecepit est promta stara. Ilias . uti m ab Autore 'orum Gregor nas appeliamus , sic νnc pienter , Rex pacificus , &c. In qui us quadam Innouauit, ne scilicet illegit mi Praelat in vel Ecrisio ea bene ima , nisi adepta a S de Romana ter timationis dispensatione , obtineant e sciens riae Currα Romiana pro ι, tristione latimul a emolumenta prouemre s sicut ex saluto Innocentij pro dspens ti ne plurium ben sciurum obtin ndorum. J Gregorii exemplum secuti sunt Bonifacius in Sexto, Clemens in Clemcntinis , Ioannes in Extra ia- gantibus , & postremo amor Collectionis extrauagantium comm nium. Quas omnes Collectiones veteres & nouas extravagantium communi & generali nomine vocare possumus, quia scilicet extra Decretum Gratiani vagantur, cuius appendix & continuatio possitnt d1ci, I Cui acius ad ap. a. despons. l. ex matrim. J Idcoque recte Bernardus Papiensis autor primae Collactionis breviarium Ext vagantium opus suum inscripsit, quasi cx vereri & nouo iure, quae a Gratiano omissa fuerant, supplerct, ut constat ex trafatone Couerition ς prima eiusdem Bern. rdi, qui saepe ad Gratianum nos rcmittit et unde factum est, ut Passim citentur Extri; integro nomine, ExtraUagantes.

De autoritate Dccrctalium Gregorii I X. & reliquorum satis constat eam οὐ publicam ex confirmationibus, quae singulis praefixae sunt. Hoc tantum notandum propter graves inimicitias inter Bonifacium VIII. dc Regem nostru in Philippum , Sextum Decretalium , qui Bonifacii automate editus est, in judiciis apud nos candem non obtinere vim dc Potc statem, ac reliquas Collectiones. Et generaliter tam in studiis

Iuris Canonici, quam Civilis observare debemus , quod Philippus Pulcher praecep :t in litteris quibusdam MS , quibus multa prui. legia

Dersis locis est studiis Regnι nos per schola os legi sinax tur. Multa Nuper Toloste ed ta est ab Innoc. Cironio. Uide tamen querelas Con

cretalium.

De his omnibus vide ses. prifationem sub finem

125쪽

pR. FLORENTIS DISSERTATIO, dcc.

namque eruditioni or doctrina proficιunt, licet recepta non fuerint r nee τEcclesia recipit quam plures Canones, qu3 per desuetudinem abierunt, vel ab initio non fuere recepti ; licet 1n scholis a studiosis propter eruditionem legantur. Scire namque sensus , ritus mores hominum di- Iuersorum , locorum 2 temparum valde lmscit ad cuiuscunque doctri

nam. μν

128쪽

DOMINO VENERABILI

MIHI IVLIANO PRESBYTERO

tituli Sanctae Anastasiae.

DIONYSI V S EXIGUUS.

ANCTITATIS Pestra piis excitatus studiis, quibus nihil prorsus eorum , quae ad Ecclesiasticam

disciplinam pertinent, omittit inquιrere , prater rO-νum Sedis Apostolicae Praesulum constituta , qua -- lui, cura diligentiaque collegi , in quemdam redigens υνὰ nem, rituus riwnxi compsuis: ita dumtaxat ut βουν forum fontiscum quor π ά me praecepta reperta sunt, sub nanumerorum serie terminarem, omnes lue titu os huic praefarioni subneriterem , eo m Io quo duium de Graeco sermone Patrum tranf- ferens Canones ordinaram, quod ambis nimium placuisse oognoueram. Qui ero sucerissimo assecFu Deum diligitis, O idcirco famulos eius lauYanda Iollicitudine contineris. Quis enim pereaeria nantium fermens Christo , ,estro non fovetur hospitio Iustum credidi Ῥsiis in hae parto famulari , quatenus industriam iestram, quam caelestibus impenditis regulis, cor praesens imitetur sitas, mposteritas ψ commiser ur. Nam pro inutis amore cuncta , qua 'sunt Μιba , desi eratis a noscere ἔ licet omnem enera iri urιs obaseruantiam mopibus impleatis. Quantique sit apud Deum meriti Unde usque agbeatus Papa Gelassus, m nos qui eum praesentia corporali non i- Gelasium indimus, per bos alumnos eius facilius olimamus. Cuius eputitione clusiuE inser- formati gradum Pres teri, sancta conuersatione decoratis , ast in v x dςςrcta Pa-

estrorum morum ρerspicuo munere eius quodammodo videatur actio periacere. Quem , sicutι estra relatione comper mus, ιn tantum bone Miuntatis extitisse gratulamur, ut, avnuente Domino,

princirerum in Ecclesia pro multorum salute susiripiens, eum sier-uienti potius, quam dominando sustolleret, iraeque castimoniam

doc firma meritis ampliaret. Denique omne ostias eius aut oratιο

fuisse memoratur, aut temo. Inter tum quoque scribendi curam sumebat. prout causa 'νel ratio popo*set, feruovumque Dei maxume consomo atque societate prudebat. Quorum se ritali conlatione, eanto diuini amoris studio , tanto erbι Dei mei tam Oue - frue- fouebatu

comitetur.

129쪽

se . .

batur, ut huic etiam illud , quod Psalmisa cecinit , aptaretur :Beatus homo quem tu crudieris , Domine, & de lege tua

docueris eum, Ut mitiges eum a diebus malis. Huius enim saeculi malos dies , ita Domino mitigante atque gubernante transegit ,. t muerias tentationes mira prudentra longanimitate1μ ferret , delicias ieiunus susti neret , Iuperbiam humilitate calcaret , tanta misericordia animi alacritate clarescerer, Pt omnes Jere

pauperes satians, inops 18se moreretur. ProjeEho beatus hac inopia, per quam diuinis semper lauribus inharebat , Isicut Propheta dicit ad Dominum , Pauper & inops laudabunt nomen tuum. Fuit enim Pir ingenio luculentus , aura praecipuus , auclaritate reuerendus. Et ideo tot Ῥιrtutum ornatus insignibus , ad tam celsum o elum non accessisset indignus i honorem summae dignitatis graue nimis onus Utimans , parumque negligentiam Pontificis ingens animarum discrimen esse contestans. Idcirco nullo se desidiose oris tradidit , nec luxur16o conuiuio effusique seruiuit , ex quibus re bus animarum morbi nascuntur m corporum. Hic itaque pater summ* atque PQ oris imitator existens, egregius Praesul Sedis. Apostolicae 1Die , qui diuina praecepta fecit m docuit. Unde eum magnum inter Sanctos esse confidimus, iuxta promi nem Christi Domini dicentis: Qis fecerit & docuerit, maximus vos bitur in regno coelorum.

PRAEFATIO,

130쪽

PRAEF ATIO,

1N QUA PLENISSIME DISSERI TUR, TAM

de Methodo , Autoritate Collectionιs Gratiani, quam relI- quarum omnium Collemon m Decretalium post Gratianum . ab Autore Nouem Tractatibus in IX. Priores titulos Lib. I. Dein

cretalium praefixa,medita snno i 6 Ir postea quibusdam passim

Insertis , oes notιs adiectis aucta. VRIS Canonici summam quandam cognitionem habere desiderantibus , nihil utilius visiim est , quam generales Tractatus quosdam in Decretales tradere. Institutiones enim interpretari, a Lanceloto, Cucco Mediolanensi, Canisio, μ' utum vel aliis , priuato studio confectas, vel novas scribere, Auctoru. periculosum est : quia studiosorum aures ea tantum ab initio debent accipere , quae certa sint, & autoritate publica confirmata ir ut rectε in Confirmatione Institutionum. Nam quae priuatim qui liber, quami is doctus EM ingeniosus scribit, in promptu est non admittere I nec in iudiciis ullam vim & robur obtinent. Adde quod huiusmodi Institutionum Autores, aliam viam & methodum instituentes, quam Pontifices , & Iuris Canonici Conditores, a lectione Decretalium, vel omnino auertunt, vel saltem ad eas legendas, animos non praeparant. In Paratillis vel longioribus Tractatibus aliter eueniet : nam in his ordianem & methodum Decretalium sequimur; imb Sc Librorum, & Titulorum connexionem & seriem investigamus , Rubricas interpret mur , & quantum opcris modus sinit , origines Iuris Canonici veteris

'Bc noui indicamus. Quinetiam, si quid usus Galliae non admittat, ex Cipitularibus, Pragmaticis, Concordatis , & Iuribus, seu J quas vulgo vocant, Libertatibus Ecclesiae Gallicanae , vel etiam privilegiis J Libertazes a adnotamus . Qui enim hactenus Institutiones, aut Paracilla Iuris C priuilegiis senonici scripserunt; vel Iuris antiqui Canonici valde periti non fue- parandae , C runt, vel locis & temporibus inservierunt, in quibus libros suos pro- quillius in pr mulgarunt, insuperhabitis & neglectis, tam communis veteris, quam fatione hist. G illicanae Ecclesiae Iuribus, vel priuilegiis , quae recte Gallicanorum uernen*pra. δε Tribunalium Consultissimi quique, ab antiquo iure communi uniuem

se Ecclesiae , fere omnia repetita esse verissime contendunt. Reliqui fere omnes populi, qui in Parcia obedientiae, quam vocant, mora tur, immutationes & innovationes posteriorum Consti tutionum, quae frequenter occurrunt in Decretalibus, saepius ultrd amplectuntur & re

cipiunt. .

Antequam Vero materiam aggrediamur, Prim a necessarium est prae- Argumentum mittere duas summas, & totius Iuris Canonici praecipuas divisiones, Tractatur. PARs PRI MiΛ. F

SEARCH

MENU NAVIGATION