De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

DE ECCLESIA CHRIsTI

.. bulat inflatus sensu carnis suae:& no tenet caput,ex quo, totum corpus per nexus dc coniunctiones subministra- , , tum&constructum,crescit in augmentum Dei. a. a... Quod Vero secundo loco adserunt, se totam aeta smptararum tem in sanctis libris consumere, nec quicquam praeter

sacros libros habere: Id,ut paucis demonstremus, nihil eorum causae opitulari, dicimus complures fuisse ho-Mtari' mines, quorum admirabilis fuerit diligentia & labor in sacris libris intelligendis, quiq; se totos, alijs curis omnibus abiectis, ad id unum studium contulerint: quos tamen constat turpiter hallucinatos fuisse: & ea, quae religioni nostri; plane aduersarentur, sensisse. Nam stiis uia eri Caesariensis Eusebius, qui Pamphili martyris cogno- μμ men adeptus est,quantus in scripturarum intelligentiam cata. ad ac cognitione fuerit, indicat illud, quod a Diuo Hie-D ' η ' Clauis scripturarum nuncupatur. Sed nihil

hoc effecit, quo minus contra totius Ecclesiae CHRI-sTI sententiam, filium patre minorem esse, aliquando defenderet:& columnam,ac firmamentum Verit a. Tu th. 3. tis,quae Ecclesia est, apud Arrium, Ic qui eum secta τὰ - Do. rentur, esse putaret. Quid Ticonius Quo poterit

elogio ornari, quod magis honorificum sit, quam illud, quod Augustinus ille excellens tk admirandus Ecclesiae doctor, ex eius scriptis quasdam regulas excerpserit,quae ad intelligendam scripturam plurimum P adiuuam: de eis ipse testatur Attamen, isquam. p. D. tuscunq; in scripturarum notitia indaganda fuit, in Donati, dc Pelagij haeresim lapsus est: ct magno opinionis errore, duo CHRISTI corpora: duas videlicet Ecclesias confinxit: In qua sententia Melanii thonem

122쪽

LIBER PRIMUS. thonem fuisse, quae ipse scripsit, palam demonstrant. la oti Quid de Tertulliano dicam quanta is eruditione & scientia caelestium literarum excelluerit, quanta vi& acumine ingenij praestiterit, ac res diuinas perceperit, ex eo conijci potest, quod c Cyprianus ut dictum est)eum Magistrum suum vocaverit: & Hieronymus nihil eo acutius, nihil eruditius esse scripse-orat. rit. Verum, quod sine magno animi dolore commemorare vix possum, tam praeclarum doctrinae lumen, cum multos ex errorum tenebris ad veram lucem reuocasset, postea ipse,nescio quo malo genio an flatus,in sordos ac pudendos errores sese praecipitauit:& ab ea doctrina, quae toto terrarum orbe florebat, ad Montani impostoris vecordiam defecit,qui se Paracletum a Patre missiim esse mentiebatur. Sed &eoru errori favit,quos nos Millenarios dicimus,Graeci Chili astas vocarunt. Deniq; horrenda atq; immania eorum, qui Cataphrygae appellantur,deliria approbauit. Possem de Origene idem dicere: si quidem eius li-l bros ab ijs,quibus vera religio cordi no fuit, deprauatos lac corruptos non esse constaret. Ad alios orationem

vertamus. Apollinaris Syrus, qui omnium suae aetatis hominum doctissimus suisse dicitur,Porphirij erro με ρ με res prodigiosos, dc incredibilem contra Christianos petulantiam,triginta voluminibus retrudit: Hebraeorum uniuersam historiam, usq; ad Saulis Regis tempora heroico carmine persecutus est: & opus in viginti quatuor Tomos, iuxta literarum Graecarum numerum diuisit. Atq;, ut multa uno verbo complectar, tantus ac talis suit caelestium scientia literarum, ut cum summis aedificatoribus Ecclesiae coniungi

K iij potuerit,

123쪽

DE ECCLESIA CHRISTI spotuerit, sicuti eo dixit Lirinensis ille Vincentius.

. . Quid autem ei ad extremum accidit, ut prophanahaereticae curiositatis libidine cunctos labores suos, velut cuiusdam leprae admissione faedarit, & doctrina eius non tam aedificatio, quam tentatio Ecclesiastica seerit: Ac possem ego in hac exemplorum commemoratione, ac rerum antiquarum prolatione diutius immorari: sed satis sit illud dicere, paucos admodum

priscis aetatibus,ea, quae cum religione nostra pugna- πω - rent, asseruisse, qui vel magno in scripturis opere ex

να praetextu ercitati non merint,Vel magnam apud vulgus autho-

- - . ritatem ac fidem, eo sibi nomine non conciliarint. Hoc Arrius, hoc Macedonius, hoc Eunomius, hoc Nestorius, hoc Eutyches, hoc omnes haeretici secerunt, quotquot hactenus suas priuatas opiniones,Ecclesiae totius sententiae & praeceptioni anteposuerunt. Relinquitur ergo, ne hanc quidem ob causam eis accommodari aures debere. SM- sitis Sequitur, ut ea quoq; salsa esse demonstremus, quae postremo ab eis adducuntur, nempe sacra volu-μ'i clara & perspicua esse, nec quenquam ad ea intelligenda, patrum explanationibus indigere et ut eorum opera discat in sanctis libris,quae sit CHRIsTI Ecclesia,& qui de eius collegio censeantur. Ac commune quidem atq; usitatum haereticis omnibus est, assirmare, sacros libros tam esse ad intelligendum faciles, ut nihil in eis ipsi obscurum, nihil perplexum isti trist & intricatum deprehendant. Facit hoc callida haere- .isti z. ticorum pervicacia, ne, si quid se non percipere sarii. 4 M. teatur, in eo iudicium Ecclesiae expectare dc audire debeat.

124쪽

LIBER PRIMVS. ssdebeat. Sed eos turpiter decipi, & graui in errore versari, sicile indicat Apostolorum Princeps,qui tum in h. 3. diuina omnium scripta, tum Pauli potissimum Epistolas ad intelligendum dissiciles esse assirmat. Quinetiam CHRIs ΤVS ipse indicat,caelestes literas non usq; adeo claras esse, ut, qui eas intelligere cupit, huic aliorum diligentia & labor necessarius non sit. Ait, , enim: Scrutamini scripturas. Quod si nulla in eis , , obscuritas inesset, tum nihil necesse esset eas scrutari, sed legere tantum suis ceret. Atqui eas magnis ob- riscuritatibus & dissicultatibus plenas esse, illud est indicio, quod vel apud illos ipsos haereticos, qui se ni

hil in eis ignorare gloriantur,de una saepe Voce com plures interpretationes, varisq;, ct dilientientes reperiantur: Id quod usu euenisse legimus in illis Chri- , ,sti verbis: Hoc est corpus meum. De quibus plu- , , res quam octo expositiones, easq; diuersas, annotatas a se suis se scribit Lutherus. Sed mira est illorum 'α ιο bi, quin hominum impudentia. Nam si sanctae litera ab omni' o adia bus mortalibus intelligi possunt quid est causae,quam- . r. scor

obrem ipsi tantum laboris Inlumant, Vt luis eas com- .-- firmisis

mentarijs illustrare & explanare conentur Si nihil in eis obscurum est, quorsum tot ab eis expositiones conscribuntur quid est,quod nouas quotidie explana tiones comminiscantur Quicquid isti nouarum rerum Autores,& prophanarum nouitatum amantes'omines excogitent,quicquid somnient , c deblaterent, vel ex eo intelligitur, multa in scripturis sanctis obscura dc intricata inesse: quae,nisi ab alio exponantur, percipi a quo uis nequeant. Certe, si vera eslet illorum hominusententia, neq; Origenes, neq; Basilius magnus, neq;

125쪽

DE ECCLESIA CHRISTI Ambrosius, neq; Hieronymus, neq; alii sanctitate &doctrina Illustres viri, cum Graeci,tum Latini,Commentarios in sanctos libros edidissent: neq; Diuus Augustinus quatuor de doctrina Christiana libros elaborasset: in quibus certas quasdam regulas ct praeceptiones traderet,quae ad diuina mysteria capienda viam aperirent. Si verum est, quod Aduersarij tam arro- η mi με, ganter sibi assumunt, cum dicunt: qui CHRISTID,MADI fidem amplectatur, nihil esse, quod eum in sanctis li- ρm' se teris sugiat, quippe, qui familiarem dc propitium Dei spiritum habeat: consequens esset anctos etiam patres, qui a temporibus Apostolorum usq; ad nostram aet tem: in Ecclesia floruerunt, eo spiritu destitutos fuisse: quando ingenue fassi sunt, multa se in sacris literis deprehendere, quae intelligentia complecti non possent. p.rere nobi. Quod quidem certe, si Aduersarijs detur, illud obtinebunt, ut dicendusit: Ecclesia, cuius nobilissima &illustrissima membra patres sunt,non habuisse eum spiritu,

quem CHRISTUS se ei missurum esse promisit. Sed longe id falsissimum est : Nam sicut nauem nauclerus, ita spiritus sanctus perpetuo suam Ecclesiam regit,& in patrum pectoribus habitans,coelestia oracula explanat: nec tamen id obstat, quo minus quaedam ab eis salubriter ignorari permittat,quia sui praeclare seri iresiae. D. .. ptum est ab Irenaeo diuino hoc consilio fit quo semper habeat spiritus sanctus, uae mortales doceat: dc semperum est UM sint aliqua, q mortales a spiritu sancto discere possint. Quid enim magis optandu,& votis Oibus homini ex-

p th h netendum.Quam ut perpetuo spiritu sancto doctore

rea mortales. diuina mysteria perdiscat. Id autem qui fet,nisi quis,

etiasimillies diuinos librosxuoluat,n6 nulla in eis igno

ret,

126쪽

LIBER PRIMUS.ret, & ea sibi a Deo patefieri precibus contendat. Id

si verum est, ut profecto est Verissimum, quis non videt, haereticos nostri temporis, nolle spiritum sanctum magistrum habere, quando nihil sibi obscurum esse in sanctis libris contendunt Recte nimirum in eiusmodi holes quadrat,quod dicit Comicus: faciunt nae in telligendo,ut nil intelligant. Nam dum omnia se, quae in sacris literis sunt, percipere iactant, eiscitur, ut ne Uno quidem, aut altero loco quid sibi illae velint,assequantur. Assirmat Diuus Hieronymus, neminem libros Moysis,ac Prophetas,sine doctore dc magno studio intelligere posse. Palam asseuerat Augustinus tantam esse caelestiti literarum profunditate, ut in eis quotidie proficere posset, licet ab ineute pueritia, maximo otio, summo studio, & acriori ingenio sese in earum

intelligentia exerceret. Idem reliquos omnes patres iudicasse, supra diximus: & audet si Deo placet nescio quis Lutherus Apostata : nescio quis Grammaticus Philippus: nescio quis suscepti voti violator Bucerus:& eorum collega Brentius: atq; alij, verae fidei desertores assirmare, nihil in sanctis literis occurrere ipsis pol se, quod non facile & plane intellecturi sint. Nec cogitant ab Augustino scriptum esse, idcirco quaedam in sacra scriptura reperiri, quae obscura & caligine plena sint, ut superbia nostra labore dometur, ct animi fastidium excutiatur: cui, facile inuestigata, plerunq; vilescunt. Sed quid ego nunc in eo laborem, ut planum faciam, scripturam obscuram esse,& vulgo ab omnibus intelligi non posse: cum nostri Aduersari j vel inuiti suis scriptis ac mutuis dissi- dijs id probent: dc sicut olim aliter eam interpretatus

lib. a. Lap. ascriptura cur

obscura fit.

alia ratio.

pturam obsaaram esse proo

127쪽

DE ECCLESIA CHRISTI tus est Nouatianus, aliter Photinus, aliter Sabellius, aliter Donatus, aliter Macedonius, aliter Arrius, aliter Eunomius, aliter Apollinaris, Priscillianus, Io uinianus, Pelagius, Celestinus, Nestorius, Eutyches, S alij mendaciorum Architecti ac principes: ita nostro tempore alium ex eis sensum eruit Lutherus, alium Philippus, alium Caluinus, alium Zuinglius, alium Oecolampadius, Brentius, Osiander, Flaccus, Gallus, VUestphalus, & reliquum haereticorum agmen : qui, scuti ait Propheta, nomina sua in terris vocaverunt. Quid enim 1 An non vel iii una Augustana consessione, ita ab omnibus laceratur scriptura, dum quis'; ei, quem libitum sit, sensum assingit, ut ex ea consessione, quam ij amplectuntur, qui consessiorum quam martyrii numero adscribi malunt, confuso maxima sinata Ac verissime de ea dici pos-st,quod grauis & doctus inprimis author Tertullianus

Lib ais s scri sit: colasio predicatur dum religio asseueratur. Ab

hoc icilicet fonte manavit error ille peruulgatus, qui, ι' , ia iis ei d plerosq; Omnes mortales in Germania cruciat: ι, ο, tuis. dii quisq; ab his doctoribus persuasus, etiamsi nullis via quana diuinis praeceptionibus tinctus fuerit, nec ullii in Theologis studio laborem operamq; posuerit,iam bene se sacros libros intelligere posse credit S praedieat, atq; is intelligeret, qui in eoru sensu exquirendo omnia summa secerit. Primus omniti nostrae aetatis hominum iecit mali huius radices Erasmus Rotero damus, qui a sanctarum literarum lectione neminem prohibendumelle scripsit: omnibus eam planam, & ad intelligendum facile pronuncians: cum interim ipse non pauca in sacris literis loca perperam dc infeliciter interpretatus sit. Sed

tamen

128쪽

LIBER PRIMUS. solamen hoc idem malum ab ijs, qui consecuti sunt, tam longe lateq; propagatum est, ut nemo in Germania tam abiecta & vili conditione ae fortuna sit, quin utriusq; testamenti libros in vernaculam linguam conuersos habeat, quotidieq; aliquid in eis legat, eaq; reduntaxat fretus, de omnibus Christianae religionis myste-rijs disputare:& cu eo qui doctissimus sit & habeatur,in acie prodire audeat. Dum Christianissimo Ferdinando Caesari septe sere annis seruio, in ijs actionibus, quae sacro sanctae sunt,& ad immortale vita perducunt, bona Germani parte per raui: nec ullii vel publicii,vel priuatu hospitiu ingressus sum, in quo non viderim Biblia

sacra Germanice expressa,quae no procul posita a mensa vellent,nollent hospites legere interdu cogerentur. Ac miru sane est,quanto supercilio, quanta arrogantia,

uuanta animi elatione ac fastu, clim oes in Germania in Germisia homines, tum maxime IJ, qui e teros holpitio eXci' eaoeιαν Hispiunt, de cotro uerlijs nostri temporis colloquantur, &sententia proserat. Annus est,cu Vienae me ad mensam Miloisi sigis adhibuit Martinus Cromerus claria & eximiti Polo ὀ Ii'

poru getis ornametu qui religionis ac fidei causa,summo semper iudicio, sumaq; doctrina & eloci uetia tutat' est,& nunc Regis sui note legatione apud Caesare sungitur: tum pro ea humanitate, qua Germani conuiuijs celebrandis declarare solent, holpes uni cum uxore ad prandiu vocatus est,atq; ibi uxor Germanice de coniugio sacerdotii disputare mecuc pit: ego quavis pleraq;

perciperem,tamen chimita respondere, ut me illa intes- , ,

Iigeret, non possem, S disputationem finiri cuperem, 'iussi testamentum nouum vulgari lingua perscriptum adserri, quod illa cum statim produxisset, ex eo

legendum

129쪽

ιι in Epist.

e' DE ECCLESIA CHRISTI

legendum ei exhibui, illud quod Paulus ait, Mulieri

non permitti, ut in Ecclesia loquatur. Quae verba, eum

illa de Paulo audiuisset,quid sinquit contra me testem Paulum appellas, qui nobis mulieribus idcirco insensus fuerit quod a mulieris congressis perpetuo abstinuerit: tum disputatio risu soluta est. Atqui huiusmodi disputationibus nihil magis usitatum in Germania,nihil magis vulgare, ac familiare est. Domi in cubiculo, in hypocausto,in lecto, in balneo,in mensa soris in compitis,in plateis,in foro: pueros, adolescentes, iuuenes, viros senes,pu ellas,nuptas,p ublice,priuati, sine ullo rubore, s- ne ulla verecudia,de sacris reb' sermone miscetes,& suasonia defendentes audies:& post equorii cura, post spectacula, post cantilenas, post Ventrem, dc ea, quae subventre pudenda exercentur: post ebrietates Scopiosam crapulam, de fide dc religione ubiq; disputatio instituitur, & conuiuiorum hilaritas omnis huiusmodi nugarum taedio diluitur. Diuus Gregorius, Nagianzi Episcopus conquestus olim est,quod suo tempore magnum fidei mysterium,in argutam quandam artem de generasset, & illius aetatis homines pro delitijs haberet, de diuinis contendere, & repugnantium argutiaru subtilitatem meditari: Quid faceret,si in nostrum sareulum incidi siet,quanto tu stius conqueri potuisset ' Certe spectaculum illud tam triste dc miserandum, quod Diuus Hieronymus depingit, vix ulla aetas apertius vidit, q; nostra haec videt, ut ille non magis de suo, quam de no stro tempore scribere voluisse videatur. Nunc, ut ille

ait, Agricolae, cementarij, Fabri metallorum, lignorumq; caesores, lanij quoq; ,& fullones, &c teri,qui v riam suppellectilem, & vilia opuscula fabricant, absq;

doctore

130쪽

m maxime ecommodia

LIBER PRIMUS. doctore esse non possunt, quod cupiunt. Quod medi-Hi- αι corum est, promittunt medici, tractant fabrilia sabrii: ... Sola scripturarum ars est, quam omnes sibi vendicanti hanc garrula anus, hanc delirus senex: hane Sophista verbosus, hanc uniuersi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alij adducto supercilio, gradia vemba trutinantes, inter mulierculas ae sacris literis philo

sophantur. Alij discunt pro h pudor) a taminis, quod

viros doceant: dc ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt alijs, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus,qui,si sorte ad scripturas sanctas post si culares literas venerint, ct sermone composito aurem populi mulserint, quicquid dixerini,hoc legem Dei putant. Nec scire dignantur, qui prophetae,quid Apostoli senserint. Sed adsensum se uir incongrua aptant testimonia: quasi grande si, & non viciosissimum dicendi genus, deprauare sententias, Sad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem. Quam vero praepostere hoc fiat, argumento est per ii ulgata illa de Basilio illo Magno historia,qui cum de rebus sacris loqueretur coram imperatore Valente, ac Demosthenes quidam,qui rei culinariae apud Caesaremi praeerat, ad eum sermonem accessisset, deq; diuinitate coepisset colloquium miscere,ium ille subridens, Demosthenem inquit illiteratum vidimus: cumq; idere offensum se verbis Basili, esse demostraret,rursum B ' 'silius: tuum est,Demostiaenes,curare iusculorum condimenta. Quid autem nunc diceret vir ille,sanctitate &doctrina admirabili, si intermortales lucis huius communis usura seueretur Quam multos reperiret D

mosthenes, quibus & illud obῆceret, Quod illiterati L essent,

SEARCH

MENU NAVIGATION