De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

essent, & curare iusculorum condimenta deberent..Noluit ille nobilis pictor, ut sutori ultra crepidam quicquam liceret. Quam infinitam sutorum turbam videret, si nunc in vivis esset, quam ab eo iudicio cohiberet : quod ea altiora & magis ardua statuat,quam abiectum conficiendae crepidae artificium patiatur

albis. .ωμ Aristoteles cum de moribus praecepta conscriberet,

Iuvenes ab ea disputatione exclusit, quia non iudica- t eos esse idoneos ad ea percipienda,quae in philosophia traderentur. Quam nunc grauiter in quosdam

animaduerteret, qui vix pueritiae metas egressi cum snt,non ea,Guae morum sunt,ad quae facile quae uis aetas

admitti posset, sed religionis nostrae mysteria se aperire posse iactant Romani olim libros a Sibyllis conscriptos,tanta veneratione coluerunt,ut ijs tantum,qui

Duumviri essent, eos inspicere liceret. Ac postea cum Sacerdotio honestati essent Decemviri, eis, ut Sibyllarum monumenta legerent, permissum est, reliquis eorum lectio interdicta fuit. Quod si nunc in terris versarentur, & Christianorum legibus obediret, quam grauiter di inique serrent, nostro tempore non Sibyllarum solia, secl caelestia ac digito D EI expressa oracula, a porcis conculcari & a canibus lacerari Quid enim aliud sunt quam porci & canes, homines, qui sub imagine hominis non humanam, sed beluinam vitam traducunt Merito tales sanctorum librorum e-t A, . interpretes Suillos Vocat Clemens Alexandrinus. ν c. h. Iure profecto his dixeris, quod olim quibusdam Augustinus dixit: Quo te committis anima misera, in firma,carnalibus nebulis inuoluta quo te committis i. Arriu, Traditum est literis Hebraeorum,sicut. NaZianZenus,& Hiero-

132쪽

LIBER PRIMUS. 6a ct Hieronymus scribunt, eum librum, qui nuncupatur in prooem. Cantica Canticorum, non omni aetati legere conce sum fuisse, quod non expediret, omnes omnia statim discere, quia nec omnia omnes capere possunt, &la: - ldantur potius, quam iuuentur, si nondum capaces, ea, iquae altiora sunt, nouerint. Licuit quidem a pueritia , ..Hebraeis historiam sacram agnoscerer sed libros mysteriis plenos, antequam annum Vlgetimumquintum hiatu.=.. attingerent, euoluere nefas suit. Heu quam molestum esset nunc sanctis illis Patribus, ac Maioribus nostris, si viderent tum eum, tum alios sacros libros, qui vili indumento literae preciosa integunt Sacramenta, ab ijs pro libidine exponi Stractari,qui non vigesimumquintum, sed ne quartum quidem supra decimii expleuere. Quis non nostros homines,licet CHRI-sT1 sacris imbuti sint,barbaris tamen,& a religione nostra abhorrentibus nationibus, peiores, ac magis impios essse dicat Apud Ethnicos licitum non fuit, altiorem sacrarum rerum doctrinam, secretamq; my- steriorum rationem cuncti tenerent: sed numerosa po-

puli multitudo ea duntaxat videret,qUae prae oculiS fie- nos fractaviis ret: qui vero sacerdotio praediti essent, ceremonias atq; orgia, ritu legitimo exequerentur: Unus autem ex Omnibus magister sacrorum atq; interpres, ea, quae ibi ge' lib. i. d. cfrirerentur,comperta explorataq; haberet: ijsq; duntaxat aperiret, quos ad diuina capienda idoneos iudicaret:&nostri si Deo placet nostrae fidei abdita, reconditaq; mysteria, plana atq; aperta omnibus esse volunt, dceontra Seruatoris nostri voluntatem, margaritas pomcis, & canibus sancta pro ij ciunt Pudendum sane est, nos Christianos vocari, & sacra nostra non tanto in

, L ij honore,

133쪽

honor e,reuerentia, & veneratione a nobis haberi, quanta sua Ethnici habuerunt. Priscis temporibus cum disciplina Ecclesiae vigeret,alium, qui Catechumeni vocantur, alium, qui sacris initiati essent, ordinem tenuere. Nostra quoq; aetate suum in rebus sin-νω eskk ω. gulis ordinem Ecclesia tuetur. Sola haereticorumbit x x te saeculi sectio ut nihil aeque atq; ordinem e e-cratur, Omnia coniundit oc perturbat, nec quicquam tam augustum, tam diuinum, tam sacrosanctum est, quod suis illa manibus impuris non polluat atq; in quinet. Omnia omnibus communia esse,omnia omnibus licere vult. Quasi CHRISTVs dixerit, omnibus datum esse, ut possint mysterium regni nosse, ac non solis potius Apostolis. Quasi non aliter Apostolos,turbas aliter docuerit, ac quosdam Ecclesiae,quae sponsa ipsius est,dederit Apostolos,alios Prophetas, alios Euangelistas, alios Doctores: & in compore suo, quod Ecclesia est, diuersa membra, diuersaq; & varia ac distincta esse officia voluerit. Quid ergo est, quod isti ordinem,quem CHRISTUS in stituit, confundere dc perturbare velint ouandiu tantum tribuerint imperitae plebi, ut nihil esse in sanctis literis velint, quod ei legere non liceat, non poterunt inficias ire, quin CHRISTI signum portantes, contra CHRISTVΜ bellum gerant. Quod Naa omnes enim aiunt, homines omnes, qui Christiani sint, sa- :2: γ cro videlicet lauacro tincti, & locantes fiduciam in .c . . CHRISTO, eos spirituales esse, ac proinde omnia exacte intelligere,quam id falsum, ac veritati contra rium sit, viati Pauli verbii indicat, quo ille Corinthios, qui Christiani oes erant,carnales vocat: dc paruulos in. CHRISTO,

134쪽

LIBER PRIMVS. 63 CHRISTO, qui lacte, non esca alendi sint. Si Christiani omnes spiritales essent eo modo, quem vult Lutherus, & pseudoprophetae huius temporis, sequeretur,neminem inter Christianos esse, qui non haberet sensus exercitatos ad discretionem boni & mali: aqua sententia longe alienus est Paulus, qui Hebraeos, o quos Christi religionem amplexos fuisse constat, reprehendit , quia facti essent tales, quibus lacte, non solido cibo opus esset: quiq; vi senseum tantum non

valerent, ut bonum a malo secernere possent. Neq; 0-Mm

illud verum est, quod isti passim ad sua somnia coloranda adserunt, Uietum omnibus esse illud : Omnia probate. Id enim, ut Clemens Alexandrinus obse si . .uauit, ijs Apostolus dixit, qui spiritales sunt: & ex

veritate dijudicant, utrum omnia quae proseruntur, cum Veritate cohaereant, an ei repugnent. Atq;, Vt ab eodem prudenter annotatum est,non omnibus dixit C H RI S T V s, Vos estis sal terrae: quae verba il-le explanans: sunt sinquit aliqui ex ijs, qui verbum audiunt, marinis piscibus similes, qui cum ab ipso ortu in salso nutriantur, salibus tamen ad condiendum indigent. Sed & illud non minus ineptum est, quod huius 'saeeuli haereticis,qui fidem adhibent,affirmare non ve rentur,homines omnes a Deo ita doctos esse,ut nullius . opera ad veritatem pernoscendam in hac mortalium vita indigeant. Nam quod adducunt ad hoc commentum stabiliendum verba quaedam Hieremiae,qui- is r.3ώbus Deus pollicetur fore, ut Oibus ipsius Maiestas ita innotescat, ut nemo de ea ab altero docendus sit: Id vaticinium non in terris,sed in coelo perficiendum esse, eviore η -- non uno in loco docent eum alij sanetissimi patres no- θ'

. L iij stri,

135쪽

- e, DE ECCLESIA CHRIs Tria 't ' stri tum magnus ille inprimis Augustinus. Ex qui .

Op.,.era. bus omnibus apparet, insigni & intolerabili in errore versari eos, qui docent, nihil esse causae, cur popularis multitudo a sanctorum librorum lectione arceatur.

νομωφω Sed video fore qui mihi statim dicat. Quid ergo, in vulguq & multitudo popularis non leget sacram scripturam Igitur opifices sellularij, S reliqua plebs, non debet curare,ut ea intelligat,quae ad salutem pertinent Quisquis es frater, audi, ut D. Cyprianus dixit,no se tia, sed diserta. Nefas est vulgo dc plebi, ut scripturassi νωι suo studio,ila Marte quod dicitur euoluat. Sed neces-ππ' se est, vi alios audiat, qui ιχ sanctas literas intelligunt, ct explanare possunt: quales sunt Episcopi, Ecclesiarurectores,& qui sacrae Theologiae nunc Doctores vocantur. AD his enim petenda est sanctorum libro-Ano. D. . rum expostis, sicut Augustinus scriptum reliquit. I iis: '' Ideo enim conciones coram populo habentur, & scripturae recitantur, ut ab ijs,quibus ea potestas a Deo data est,caelestibus praeceptis instituatur. Porro autem ut

populus ipse suo ductu & sensu scripta sancta legat, permittendum non est: quia line magistri & Doctoris . opera intelligi nequeunt: sicut id ita esse declarat Eu-aa. s. nuchus ille non sterilis,sed faecundus: qui,cum quaedam in Esaia legeret & rogaretur,an ea intelligeret, Quo modo, respondit, intelligam, nisi mihi aliquis exponat Ex quo apparet, nos non prohibere, ne popula ris tuita, & qui sacerdotio non languntur, ea procurent, quae e re & salute aeterna ipsorum sunt. Quin potius id est, quod maxim Ecupimus i c optamus,sicuti par

est. Sed cum magno illo Gregorio,qui iure Theologus

136쪽

LIBER PRIMUS cognominatur, negamus omnia omnibus conuenire, sicut neq; omnium hominum una dc eadem aetas est, neq; eoaem omnes vultu, constitutione, & corporis figura sunt, nec unam& eandem totus terrarum orbis

faciem videndam praebet,nec aequalis in omnibus astris splendor micat. Illud erso populo satis est,nosse, quod

nec verbo,nec re quenq; violare debeat: contra si fecerit,suturum esse,ut graues luat poenas. Praeterea susciths,qui Ecclesi officia non administrant,ut cognita habeant decem precepta,& precationem,quae Dominica dicitur,dc Symbolum Apostolorum, ac generalem &vsitatam confitendi sermulam: &intelligant duo esse charitatis mandata, quibus uniuersa lex absoluitur: Quod conuenit scilicet, ut deum super omnia, & pro ximum sicut seipsum diligant. Deinde satis est, si eis ex

ploratum sit, naturae duo praecepta et te. Alterum, ut non aliter se erga alios gerant,quam vellent, ut alij se e ga ipsos gererent: Alterum, ut omnia quae vellent sibi

ab hoibus fieri,eadem ipsi illis faciant. Aci h c oia fidem etiam,quae in Mediatorem Dei & holum suscipitur,re quiri:& fiducia in eius precioso sanguine locari debere, ct quaecunq; Catholica Ecclesia proponit, credenda, vitamq; iuxta Euangelij praeceptiones instituendam esse qui elicitatem sempiternam adipiscantur. Atq; haec quidem sunt quae vel scit, vel sciat necesse est, quiae unq; CHRISTO nomen dedit. Rc simul culaete matris hauriuntur apud Christianos bene institutos, quod ea nostrae religionis firma, ac certa fundameta sint. At s sorte quis sit, qui haec non norit,q quorunda neglige-tia est,ea vel ab Ecclesiae pastore,vel a cocionatore Veli patre aliquo spirituali perdiscet. Ex quo efficitur, L iiij ut ne-

137쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

ut necessum non sit eam ob causam scripturam legore, & domi Biblia vulgari sermone explicata habere. Quod consilium s nostri homines sequi vellent, ut c6-

uenit, haud sane tot haereses existerent, quot nunc in Germania,& ut audio) in Italia & Gallia cernuntur,sed ea de re uberius suo loco dicam. M orares , Atq; haec quidem omnia cum vera snt, Catholicos adhortari libet, ut quando D E I optimi Max. beneficio & gratia sngulari,in Ecclesiae domicilio ael ortu hactenus permanserunt, in eodem in posterum est, quanto maximo possint studio & contentione, contineant. Illud enim persuasum habeant,necesse est: nullum esse grauius, nullum execrabilius, nullum m gis periculosum malum, quam ab Ecclesiae CHRISTI communione recedere, dc sese ad haereticorum conuenticula aggregare. Nulla enim bona opera,nullae sanctae actiones, nullae dotes & dona ae munera, quae DEI munere mortales obtinent, ei prosunt, seu-ctumue asserui aliquem, qui ab Ecclesiae Catholicae sinu alienus & extraneus sit. Nulla maior homini calamitas,nullum maius damnum accidere potest, quam se ab unitatis vinculo segregare. Quod,Vt mei municipes, hoc est, Catholicae Ecclesiae fili j,apertius intelligant,Volo, t no me,sed duos maximos viros, Ic nostr

religionis insignes propugnatores, ea de re differentes audiant, Cyprianum videlicet atq; Augustinum. AeCyprianus quide doces nihil magis esse optandu Chri- Lib. Dp stianis quam ut in Catholic Ecclesiet unitate perstent, nec ulla ratione se ab ea abduci sinant: Hanc sinquit in Ecclesiae unitatem qui non tenet, Dei legem no tenet:

138쪽

LIBER PRIMVs. non tenet patris &fiiij & spiritus sancti fidem: vitam, , non tenet & salutem. Stare tu & viuere putas posse de , , Ecclesia recedentem sedes sibi alias, uec diuersa domici- , , lia condentem cum dictum sit ad Raabcin qua praeso , ,

inabatur Ecclesia: Patrem tuum, dc matrem tuam, i& statres tuos, & totam domum patris tui, colliges , , ad teipsam in domum tuam: dc erit omnis qui exie- , ,rit ostium domus tuae foras, reus erit. An esse sibi , , cum CHRISTO videtur, qui aduersus sacerdotes, ,

Crinis II facit qui se a cleri eius, vel plebis socie- , ,

late secernit Arma ille contra Ecclesiam portat, , , contra DEI dispositionem repugnat: hostis altaris, , , aduersus sacrificium CHRISTI rebellis: pro fide, , perfidus, pro religione sacrilegus : inobsequens se , , uus, filius impius, seater inimicus: contemptis Episco- , , pis,& DEI sacerdotibus relictis, constituere audet ali- ,,ud altare, precem alteram illicitis vocibus facere,do- , , minicae hostiae veritatem per falsa sacrificia prophana- , ,re: nec scire, quoniam qui contra ordinationem DEI, , nititur, ob temeritatis audaciam diuina animaduer- , ,

sone punitur. Sic a ore, dc Datha, & Abiron, qui sibi , ,

contra Mosen,& Aaron sacerdotem, sacrificantes, li- centiam vendicare conati sunt,poenas statim pro suis, , conatibus penderunt. Terra compagibus ruptis in pro- , ,

fundii sinu patuit, stantes atq; viventes recentis soli hia- , , tus absorbuit. Nec tantu eos,qui Ruthores fuerat, Dei, , indignantis ira percussit, sed & caeteros ducentos quin- , , quaginta participes eiusdem suroris, & comites: qui , , coagulati cum eisdem simul ad audaciam fuerant, exi- , ,ens a Diio ignis properata ultione cosumpsit, admones,, scilicet & ottendens, cotraDeu fieri,quicquid improbi, ,

ia . fuerint

139쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

fuerint ad destruendam ordinationem DEI humana ,.ν- ,α Voluntate conati. Sic &OZias Rex cum thuribulum g serens, dc contra legem DEI sacrificium sibi violenter, , assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtempe- , , rare nollet S cedere, diuina indignatione confusus, . c, , leprae varietate in fronte maculatus est, ea parte com, , poris notatus, offenso DOMINO) ubi signantur,cmi, , DOMINUM promerentur. Et fili j Aaron qui imposu--t--. erunt altari ignem alienum, quem no praeceperat Do-

, , MINVS, in conspectu statim Dni vindicantis extincti risior AWφη sunt: Quos imitantur scilicet atq; sectantur,qui Dei tra- contempta, alie nas doctrinas appetunt, & ma-- gisteria humanae institutionis inducunt: quos increpatis DOMIN US,S obiurgat in Evangelio suo dices: Reij- , , citis mandatum Dei,ut traditionem vestram statuatis. Hars ri. Peius hoc crimen est,quam quod admisisse lapsi viden- ,

. . tu qui tamen in poenitentia criminis constituti, Deum, , plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quae , , ritur & rogatur: ill hic Ecclesiae repugnatur. Hie potestri necessitas fuisse: illhic voluntas tenetur in scelere. Hie, , qui lapsus est, sibi tantum nocuit: ill hic qui haeresim

, , vel scnisma facere conatus est, multos secum trahenis, , do decipit. Hic animae unius est damnum: illhic pe- , , riculum plurimorum. Certe peccasse se, hic & in- , , telligit, & Iamentatur, & plangit: ille tumens in pec- , , cato suo, dc in ipsis suis delictis placens, a matre filios, , segregat, oves a pastore sollicitat, Dei Sacrameta distur, , bat: Et cui lapsus semel peccaueritasse quotidie peccat. , , Postremo,lapsus,martyriu cosecutus,potest regni pro ', , milia percipere: ille si extra Ecclesiam fuerit occisus,ad

, , Ecclesii no potest pretmia peruenire. Quid clarius,quid illustrius

140쪽

LIBER PRIMUS. 66

illustrius, quid magis pium dici potuit, quo & unitatis bonum, quantum sit: & quanto se scelere obligent, qui ab ea discedunt, intelligeretur Atqui ille nihil tam stepe quam hoc omnibus sere suis scriptis

repetit. Vbiq; magnum sibi malum parere eos affirmat,qui se ab Ecclesia segregent: Ac tale, tamq; β se omnibus supplicijs iudicandum esse putat,ut ne Mar--m. tyrio quidem expiari pronunciet. Quale sinquit),, delictum est, quoci nec baptismo sanguinis potest ab- , , tui Quale crimen est, quod Martyrio non potest expi- , , ari Nec quicquam tam durum este potest, quod ille, ,

non esset si benter passurus, modo unitatis vinculum purum, atq; integrum tueretur, sicuti de eo memoriae prodidit Augullinus. Acquam uise quae eX Cypria-rti'. Q. no adducta sunt, satis declarent,quantopere fugiendum ac detestandum sit crimen, quo se ab Ecclesia aliquis separat,plurimum tamen ad id momenti habent,quae Irenaeus vir sanctus, & temporibus Apostolorum Erelicta να proximus, ea de re scripta posteris reliquit: qui posteaquam Ecclesiambuasi bono comparauit, in quo si eximium quoddam depositum seruetur, sitq; in eo spiritus sanctus, Arra incorruptelae, & confirmatio fidei nostrae, ac Scala, qua ad D E V M ascenditur: In Ecclesia inquit) posuit Deus Apostolos, Prophe- De in lib. 1.tas,doctores,& uniuersam reliquam operationem spiritus,cuius non sunt participes omnes,qui non concur- Α'.runt ad Ecclesiam, sed semetipsos fraudant a vita, per

sententiam malam,& operationem pessimam. Vbi . n. ratio m

Ecclesia ibi & spiritus: & ubi spiritus Dei,illic Ecclesia,& omnis gratia: spiritus autem Veritas. Quapropter, , , qui non participant eum,neq; a mammillis matris nu- , , triuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION