De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

DE ECCLESIA CHRISTI, , cando satigarentur vicit falsos fratres, tolerando: vicit, , schismaticos, ordinem retinedo,& unius ductu sequen- , , do,ut de illa quoq; dici recte posset: Egressi sunto effi- , iij Israel,& pariter cogregati quasi vir unus: Erat nanq; multitudinis credentium cor unum,& aia una: vicit Iu- , , daeos & haereticos,verum scripturarum sensum, ab illis, , nisintellectum,ab ijs praue detortum,aperiendo. Nam, , Ecclesiae suae dixit Christus: Ego dabo vobis os & s

c. x . pientiam,cui no poterint resistere, lacontradicere oes, , aduersarij vestri. Neq; dixit magis, q; praestitit. Quo- , , ties. n. Ecclesiae fuit cum Iud is S li reticis de scripturis, , cocertatio, dedit ei hoc os, dedit hanc sapientia, cui ne- , , quaq; resistere & cotradicere potueriit. Viderint ergo quid faciant haeretjci,du Ecclesia persequutur. Nam te cotis. 3. etu tu Salomonis,qui Ecblesia Christi est,sexaginta sortes custodiunt,oes ad bella doctissimi. Hi sunt Patres &Maiores illi nostri, doctrina & factitate excelletes viri.

Feci uςQq qui praeclaris ingenii monum elis Ecclesiae do zmata &νM ... doctrina propugnarunt. Quod si hos ut faciet,cum res

postulauerit) in aciem Ecclesia produxerit, sicut vicit,t S ad internecione deleuit Cherinios, Hebiones, Me-lnandros,Marciones,Valentinos,Manichaeos,Arrios, Macedonios,Eutychetes,lo uinianos, Vigilatios, H ibaitardos, Vulclesos,Hussios,dc reliqua errantiu ho imiturbam ita nunc ex ol hoim memoria tollet Lutheros, Philippos, Caluinos, Brentios, Illyricos, Gallos, S ne-pfios Schvvenchseldios, Anabaptistas, ct caeteros, qui se ab eius castris segregariit. Vbi. n. nunc sunt ij haeretinum. o. ci,quos comemoraui Nonne merito dici de eis posset = memoria eorum cia sonitu, Ecclesia aute in aeternii permanet Quare Quia Diis in medio eius no

152쪽

LIBER PRIMVS. γλcomouebitur. Atqui no aliter fiet olim, veniet. n.tempus, crim sacrilegu erit vel ore usurpare nota eoru, qui nunc Eccletiae signa portantes, cotra Ecclesiam arma gerunt. Haec igitur,per Deum immortalem,Vt expendant & diligenter considerent, quam possum amanter Oro eos,qui se a nobis ultro segregarunt, & ad matrem illa, quae eos in CHRISΤO ad vitam immortale refinxit redeant,& se ad eius gremium recipiant,a qua,sicut olim de Manichaeis dixit Augustinus, ante per abor- contra post. tum e terunt,quam perfecte formari, & integre refici h. possent. Quod ut ex animi sententia escere possint, omnem animi elationem procul abij ciant: nullo contradicendi instituto ducantur: tumore & fastu ex ania Mut. s. mis deleant: submisse de se sentiant: auaritiae, quae ido loru seruitus est,ualedicant: vetris voluptatibus,quarii

finis interitus est,nuncisi remittat: superbia, q defici edita vero Dei cultu initiu est,cane peius & angue oderint: iuueniliades eri a fugiat mec habeant tantu fidem,sed etiam bona conscientia,quam qui pro nihilo habuerui,

naufragiu secerut in fide: sectetur iustitia, em, S cha-

vitate,longanimitate, patientia: a turpi lucro abstineat: Tu M.. s.

ineptas & aniles fabulas de uitent: exerceant seipsos ad pietate,ne langueat circa quaestiones & pugnas verborsi: acquiescant sanis sermonibus Dni nostri Iesu Christi,prophanas vocu nouitates,& oppositiones falsi noli scietiae auerseni: sugiat lites,& ut Dei seruos decet, ma- suetos se erga oes mortales exhibeat: Atq; ita demu fiet,ut tra illo quietoq; aio.& ab assectib' vacuo .se homines esse,qui errare possit intelligat: petatq; suppliciter a Deo sapientia, qui dat oibus affluenter nemini

exprobrat:&cu Davide dicant, illumina oculos meos,

ct cosiderabo mirabilia de lege tua:& cu piorum coetu

1ponsum

153쪽

a. r.

DE ECCLESIA CHRISTI sponsum ijs verbis alloquantur: Indica mihi ubi cubes, ubi pascas,indica mihi locum illum,in quo cum sanctus Dauid esset,dixit, Dominus pascit me,& nihil mihi deerit,in loco pascuae ibi me collocauit. Indica mihi, ubinam sit ovile illud, quod tu unum esse affirmas,&excelsos illos montes, in quibus te oves tuas caelestis verbi pabulo resecturum esse polliceris: ne impingam in me ridie, quasi in tenebris, dc absq; oculis attrectem: ne te, qui solus es via,veritas, Ic vita, repudiato, tanquam emratica ouis incipiam vagari post greges sodalium tuorum,qui sunt haeretici,qui ut decipere tuas oues possint Christianae prosessionis titulum usurpant, cum ipsis ductores sint, semperq;l proficiant in peius errantes, &alios in errorem mittentes. Quod si eiusmodi vocibus, quae pietatis plenae sunt, puro, & ab omni perturbationis labe integro corde sanctissimum Dei numen intempellarent: si veritatem rebus omnibus praeponere st tueret: si priuatis suis affectibus& commodis abiectis, se totos ad eam indagandam S sequendam compone

rent: si Ecclesiae Christi laete ali, spiritu animari,filhq;

liserae esse cuperent,& aquarum multarum diluuium vitare, dc Noe arcam ingredi vellent, protinus sane fieret, ut ex lupis oves fierent, & squamae ex oculis eo rum caderent,& visum reciperent, Velamenq; auferre-l tur ab oculis eorum, planeq; & aperte cognoscerent Christum non in frigidis Genetiae montibus, non in rigentibus, glacieq; concretis Smoniae praecipitijs, non in gelidis V uittembergae saltibus, sed in meridie cubare,, pascere eos, qui ipsius obtemperent volutati. Cubat enim ille in meridie, id est,in eorum pectoribus,qui seruant unitatem spiritus in vinculo pacis: Qui in domo una

154쪽

LIBER PRIMUS. 73mo una reficiuntur alimonia corporis & sanguinis CHRISTI: qui veri Salomonis regnum non scindunt: qui sunt unum corpus, cunus spiritus, sicut Vnam V cationis spem omnes propositam habent: qui unum DO MINUM,Unam fidem, unum baptisma, unu m D um venerantur & colunt: qui omnes idipsum dicunt,&sapiunt: nec ullis scissionibus lacerantur: sed sunt compositi in eodem sensu,& in eadem sententiar qui mutuam animorum propensionem, Scharitatem, quanto maximo studio,& cotentione possunt,aiunt &fouent, persuasum illud habentes, nullum esse tam praeclarum& excellens DEI munus, quod prodesse ei possit, qui charitatis expers sit: quippe,quae illud existat signum, quo CHRIST VS suos Viscipulos a Sathan discipulis s cerni voluit: In hoc, inquit, cognoscent,quod discituli mei estis,si inuicem dilexe itis ioc est mandatum illud

nouum, quod Christus suorum pectoribus tam alte fixum esse voluit,nihil ut eis ardentius comendarit. Huius sanctissimae praeceptionis memor Apostolus Ioli,nes, qui C H RIS T O prae caeteris charus suit,nihil frequentius ore usurpabat,discipulisq; repetebat, quam ut mutua se charitate amplecterentur. Cur hoc tam saepe

inculcaret rogatus,quia sinquit) pr ceptu Domini est:& si solum fiat, omnia fiunt. Si ergo Caluinus,Philippus, Brentius, Snepfius, Anabaptistae,reliquiq; omnes

nouarum rerum studiosi homines charitatem,& mutuam dilectionem colere velint, dc vitae puritatem --

plecti: rehcereq; omnes priuatae voluntatis affectus: &quaerere non quae sua sunt, sed ciuae Iesu CHRISTI: polliceri ausim fore, ut sanctas literas intelligant: atq;

tentis. inrem'. lib. . comm. in

lat. a.

phili p. a. i

155쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

ex eis Acile percipiat se hactenuian manno errore ver satos esse:& ab Ecclesia segregatos adulterae adhaesisse,& extitisse alienos ab ea domo,qui una est,& unius cubiculis amnitatem casto pudore custodit nec ad CHRI. STI praemia pertinuisse: sed prophanos potius,atq; eius hostes fuisse: quod cona fauente Deo intellexerint,r dibunt tandem ad matris dulcissimae gremium,a quo se ultro separarunt,& ea ultro eis obuiam prodibit,pedes eorum abluet aqua spiritus sancti, quae in sola Catholica Ecclesia scaturit dc manat: & fidem Catholicam, quam ipsi coeno h reseon oppleuerunt,docebit,atq; Vl-nis eos excipiet,& osculabitur, stolaq, induet,& anulo, calceamentisq; ornabit, cla adducet vitulum sagin tum dc occidet,coelesti': alimoniae cduiuio recreabit:& pane eo reficiet,qui de cetio descendit,& vitam mundo largitur, & eisciet haeredes eorum bonorum, quae M nec aspectu sentiri,nec auditu percipi, nec cogitatione

adumbrari possunt: collocabitq; in eo domicilio quod

est super montem locatum, nec abscondi potest, quod est columna & firmamentum veritatis: nosq; ipsi tum illis, quod in viam veritatis redierint, tum nobis etiam, quia statres nostros lucrati simus, gratulabimur, S de eorum Vnoquoq; dicemus: Manducemus, & epule l mur,quia hi statres nostri mortui erant, dc reuixerunt: μ j perierant, cinuenti sunt. Quod tu tandem nobis concede CHRISTE optime Maxime,qui medium m

certei parietem dissoluisti,& fecisti utraq; unum: χ

congrega nos, ct collige, facq; vi in ut simus, sciit tu pater unum estis: ut hic te in unitate spiritus, in vinculo pacis colamus, Ic confiteamur nomini saneto tuo, . . di glorie-

156쪽

. A LIBER PRIMVS. M Jc gloriemur in laude tua, ut vitae muneribus desuncti,ad te migremus,te, sicuties,non iam per speculum S in aenigmate, sed facie ad iaciem contemplemur, illudq; cum tuo sanctissimo Prophetalaeti canamus: Scut audiuimus,lta & vidimus,leq; ibi unanimes uno ore laudemus,qui cum patre &spiritu sancto vivis S regnas in saecula saeculorum

Finis libri primi de Achsta aristi.

157쪽

DE ECCLESIA CHRISTI AB

HAERETICOR UM CONCILIABVLis

dinoscenda Liber Secundus. THORE.

OG ITANTI MIHI HUIC SE-cundo libro mandare & refellere ea, quae aduersarii nostri adducunt de signis, quibus Ecclesiam CHRISTI mostrari affirmant, quam partim occultam esse,partim apud se habere locum iactant, nosq; ab ea alienos esse pronunciant: a bitror me non inanem operam & laborem positurum. esse,si, quod separationis principiumillis suerit, & quas ob causas se a nobis segregare voluerint, paucis per stringam, antequam me ad institutam disputationem conseram. Id enim ubi perspicuum fuerit,iacile intelligi poterit: eos nouum Christum, nouam Ecclesiam, nouum Euangelium, dc nouam scripturam ac Doc trinam sibi confingere Voluisse: atq; eam, quam uniue sus terrarum orbis antea sequeretur, repudiasse.

i. --ι Annus est quadragesimus ab eo tempore,quo Leodecimus,Pont. Max. S Maximilianus Imperator r Rrip. oneor. rum apud Christiano potiebantur: remq; alter Eccle- . Ai ...' sae publicam, Romanorum alter Imperium admini 1Mnι- strabat.Omnia tuc pacata tranquillaq; erant, quaecuq; ad religionis statum pertinerent. Vnum omnes Deum eolebant: unam omnes fidem amplectebantur: una,eademq;

158쪽

LIBER SECUNDUS. 7sdemq; apud omnes vigebat Doctrinaru fideiq; pro- sessio: Vnum cor omnium erat, & anima una. Nullatum inter Christianos schismata, nullae dissensioneunulla de religione, et D EI cultu controuersia audiet batur. Deniq; talis erat Christianae Reipublicae status,

qualem suisse terram scribit Moses,antequam BabylO- cm. ii. nica turris aedificari coepisset. Erat nimirum unius la-bij terrarum orbis uniuersus,quicunq; CHRISTUM diuinis honoribus asticiebat. Omnes idem sentiebant, i. c-.ι.& loquebantur : nec aliud erat tota Christianorum

Respub. quam late Imperij sui fines porrigebat) quam unus quidam Episcopatus, qui uni pastori, dc Episco- - λ.

po, eidemq; CHRISTI Vicario obtemperaret. Vnga-ν '

ria, Sarmatia, Dacia, Germania, Italia, Gallia, Hispa- : h et 'nia,unam eandemq; fidei normam tuebantur: li fidem, ιο in cbristi. Do strinam,Sacramenta,ritus,constitutiones,& ceremonias spectares, quibus tunc CHRISTI populus Lysi ρ-- utebatur. Christianum orbem unam esse domum dixisses, quam unius patrisfamilias nutus, ct voluntas moderaretur. Vt unus reliquis sederibus sol praeest, suiq; vi luminis terras omnes illuminat, ita unal CHRISTI Ecclesia, unus CHRISTI senatus, un)Doctrinae dc traditionis facultas colebatur. Neminem tunc vel eloquentia inflabat,vel rerum naturae cognitio extollebat, vel inuidia inflammabat, vel accend bat ambitio, ut se supra caeteros efferens, ct tumens sensu carnis suae, auderet violare librum sacerdotalem, hoc est, Ecclesiae doctrinam : quae, ut Diuus ς Ambrosius scriptum reliquit, a C6sessoribus,&Mar- L.F.,. d fiuxyribus fgnata est. Nemo, inquam, in tanta homi si

N iij num

159쪽

on iunctio anismσriam pro

pria est cisi,

simili puls

DE ECCLESIA CHRISTI num multitudine erat, qui nouis opinionibus a verit te abduceretur, & vel proprios ipse errores fingeret, vel confictos ab alijs defenderet. Quid pluribus opus est Quocunq; mentis oculos conuerteres, florebat optatissima illa pax, & coniunctio animorum, quod propria Christianorum est, & laudibus celebratura Propheta, qui ait: Ecce quam bonum, S quam iucundum,habitare fratres in unum. Sed hanc se licitatem votis omnibus expetendam inuidit CHRISTI gregi serpens ille antiquus,qui semini sanctae mulieris perpetuo Jolet insidias comparare. Male illum habuit, vehementerq; anxium reddidit, quod EcclesiLam Christi, atq; eam haereditatem, quam ei pater eπomnibus gentibus, linguis, dc populis legit,&assignauit,tam diuturna,& tam alta pace frui,potiriq; videret. Cruciabatur mirandum in modum, quia intelligeret Christi populum, gentem sanctam,& regale sacerdotium,quod ipse suo sanguine a peccatis expiasset, tam arcto vilitatis &charitatis vinculo esse copulatum,nullis ut fallitatis artibus, nullis mendaciorum dolis, nullis odij machinis expugnari posse speraret. Quos tamen Arietes s culis superioribus adhibuerat,ad quati eda atq; euerteda Ecclesiae castra,eos sibi tuc adhibendos esse

putauit. Quare,quod solet Accipiter facere,ut ex toto; auium agmine unam aliquam segreget,atq; in eam im petum faciat: omnes enim se victurum esse desperat,ssconiunctas adoriatur: quodq; lupis familiare atq; Vsitatum est, ut non gregem uniuersitim ed unum duntaxat pecus invadant: c tota Christianorum societate&populo suis dolis & artibus consceleratum quendam &flagitio-

160쪽

LIBER SECUNDUs. τε

flagitiosum hominem selegit, cuius ope & astu publicae pacis Unitatem perturbaret, CH HISTI membra discerperet Dominici gregis animum nefaria aemulatione laceraret,altare erigeret contra altare, Ic pro Ecclesia Christi quae terribilis est, ut castrorii acies ordi--ο. nata Babylonicae meretricis ciuitate efficeret, tandeq; i quod olim Hebraeorum populo accidit, ab ea gente, quae Christo se in piam seruitutem dicauerat, obtine ret: vi vera religione, Deiq; cultu, & diuini numinis ti more repudiato, sine lege, sine Rege, sine sacerdotio, ' sine sacrificio,sine deo vitam duceret. Is suit Martinus I Lutherus, homo phanaticus, altilius, versipellis,& dignus Praeceptore Diabolo,cuius se in schola progressius My

magnos secisse gloriatur. Idoneum Sathanae mem- Nartistii Luobrum & in strumentum, ad quae uis contra veritatem cogitanda, dicenda, facienda paratum, promptum, sinstramea

impigrum, quantumuis ea turpia, perniciosa, & fal- 'sa essent: id modo consequeretur, quod semel animo destinasset. Is primus omnium mortalium tem pore nostro ausus est eam pacem, quae aliquot saeculis in orbe Christiano viguerat labefactare,Haeresibus Ecclesiam perturbare, & illam CHRISTI inconsu- io. s.

tilem tunicam, a quo facinore vel imp ij Milites abstit: ta: nuertit, varias in partes scindere, Christiq; corpus,quod illi in cruce integrum reliquerunt,diuidere. Atq; initiui quide. quod ille huie Tragoediae primit dedit,siquisse cum reputet, quale fuerit: is facile intelliget, eum hominem, si modo hominis vocabulo dignus est,qui nithil unquam in vita egit, quod ad dignitatem homi

nis attineret, eorum e numero esse, quos Paulus

N iiij scribit,

SEARCH

MENU NAVIGATION