De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

LiBER SECUNDUS. tor aduertant omnes, qui salutis suae curam habent, qui volunt seruare charitatem in unitate spiritus, quae est 'φ' vinculum pacis: qua in re una salus nostra sita est, qui nolunt fluctuare, ut faciunt ij, qui sunt paruuli, qui nolunt alicui doctrinae vento sese exponere , sed in firmissimo veritatis domicilio permanere, dc per stare in castris Ecclesiae Catholicae, quae sola est e τ η 3-lumna & firmamentum veritatis. Diligenter haec Tertulliani verba mecum una expendant, &me,ea explanantem, benigno dc libero ab effectibus animo audiant. Polliceri audeo fore, ut si haec animis aequis ponderare & examinare velint, sicile, & nullo profecto negotio intelligant, Ecclesiam apud nos esse, scripturas ad nos spectare, earum explanationem. a nobis peti debere, nos esse haeredes ct successores Apostolorum: eos vero, qui a nobis dissident, & sui

capitis somnia sequuntur, in eorum numerum rese- .rendos, qui veritati resistunt, sicut olim et Iannes & ,. V Mambres restiterunt: qui non Ecelesiae CHRISTI, sed Synagogae Sathanae sint:& conuentus eorum,qui malignantur, a quo, & per quos, ct quando scripturae proditae sint, de eo nulla inter nos & eos quaestio

est. Omnes in ea sumus sententi Vt pro comperto at- . que explorato habeamus, scripturas a CHRISTO

proditas suisse per Apostolos eo tempore, quo illi in- I

ter mortales versarentur,eo'; caelestibus praeceptis &doctrina Euangelij ,ad vitam immortalem instrueret. Id,quin verissimum sit, nemo est qui dubitet. Sed - .

qui sint ii, quibus Apostoli sancti libros a se conscri- zzzz i

ptos tradiderunt, quos ipsi seripturarum haredes, &- eius

212쪽

christia in iiivit Apost

restitem, quaiyst alios Dioscopos instια

DE ECCLESIA CHRISTI eius dignitatis, qua ipsi a CHRISTO ornati fuerunt;

successores designarint, de eo vero magnopere Viriq; pugnamus, nec alteri alteris cedere volumus. Vtriq; eodem studio, voluntate, & contentione praedicamus& constanter asseueramus,nos esse veram CHRISTI

Ecclesiam nos esse veros Apostolorum haeredes, sanctos libros ad nos lege iure,& qquitate spectare. Quod si viriq; eandem amplecteremur doctrinam: si,ut eundem habemus patrem in coe is, quod olim Augustinus ex Rnacleto,& Cypriano obiecit parti Donati, eamdem agnosceremus matrem in terris, res salua esset, nihil accideret,quo de aliqua controuersia oriretur. Sed quia eam illi doctrinam sequuntur, quae tanto a nostra differt interuallo, quanto terra distat a coelo,efficitur, ut necesse sit,uel illos,vel nos mentiri. Illi ne igitur

mentiantur,an nos,iam sauente eius numine, cuius res

agitur videamus. Id enim ubi perspicuum suerit,aperte costa bi t qui sint ij ad quos sanctorum librorum pos sessio, & haereditas doctrinae coelestis iure,& merito pertineat. Quamuis complures haberet discipulos C H DI S T V S duodecim tame eorum enumero sel git, quos solenni ritu,& caeremonia Sacerdotes effecit, eos Ecclesiae suae ad gubernacula sedere voluit,illud eis munus etiam assignauit, ut Euangeli j doctrinam toto orbe sererent, quam late is longeq; pateret. Apostoli

imitatione CHRISTI, clim iacerent Ecclesiae sun damenta, licet multi essent,qui eorum doctrinam amplecterentur, tamen non omnibus caelestia mysteria, regendae Ecclesiae potestatem, & facultatem administrandi Sacramenta crediderunt: sed paucos ex omnibus ubiq; sublegerunt, quibus earum rerum procurationem

213쪽

LIBER SECUNDUS: ' io Honem traderent. Cesare Paulus Timotheum institu-,. τit Episcopum: Admoneo, inquit, te, ut suscites grati- , ,

am,quae estin te,perimpositionem manuum mearum. , ,

Et alio in loco: Noli negligere gratiam,quae data est ti- , , bi,per Prophetiam,cum impositione manuum presbyterj. idem Apostolus Ecclesiae Cretens praefecit Titum, iisq;, dc Timotheo similiter, eam tribuit potesta tem,qua ipsi quoq; alios in eodem dignitatis gradu locarent. Alterum enim ita alloquitur: Manus citon mini imposueris,ne communices peccatis alienis. Ad , , alterum vero scribit ad hunc modum: Ideo reliqui te, , Cretae, ut ea quae desunt corrigas, ct constituas per ci-

uitates presbyteros. Quod Paulus in duabus Ecclesijs, secit ut nihil interim de alijs dicam, quas ille ad Christianam pietatem instituit. Idem Petrum, Iohannem, Iacobum, Andraeam, ac reliquos Apostolos in ijs Ecclesjs secisse quarum ipsi doctores& Episcopi sueriit,

nemo unquam dubitauerit,nisiis,qui ea duntaxat aetate CHRISTO populum suum curae fuisse credat. Quod quam ineptum, dc a CHRIsTI illa singulari benignitate alienum sit,quis non videt Ergo eiscitur, ut dicendum sit, reliquos etiam Apostolos ex eorum collegio,quos a simulachris ad C H RI s TI fidem c6uerterunt,quosdam spectatae probitatis & industriae homines segregasse, qui sacra administrarent, & reliquam multitudinem salutaribus documentis imbus rent. Ex quo fit,ut, qui res ab Ecclesia gestas literarum

monumentis consignarunt, scribant. Ignatium a P -' M

tro Antiochiae Pontificem fuisse constitutu, & Marcu Alexandriae, & Clementem Romae,& a Iohanne Polycarpit Smyrnae, S a reliquis Apostolis Abdiam B, S bilonio-

214쪽

DE ECCLESIA CHRISTibiloniorum,quae si quis velit plenius intelligere,is legat

Eusebium eius historiae scriptorem,ad quem eum req- mi A ο- eimus. Cui ergo suerunt ab Apostolis eo honoris er du affecti, ij alios quoque elegerunt, quibus Ecclesi- θοροι cre administrandas eommitterent: id quod sequentibus taculis sectum etiam est ab ijs, qui eorum locum tenuerunt. Neque unquam ordinaria, & perpetua illa successionis series interrupta est in ijs Ecclesijs, quae D n i beneficio ab iniurijs exterarum gentium in-

r. hst, κοω. columes suerunt. Romanorum Ecclesia numerando

εγ recenset omnes Episcopos, a quibus administrata est ia ab eo tempore,qu o Petrum habuit Doctorem dc Pon--T tificem, usque ad hanc aetatem, qua Paulus Quartus Pontifex Max .eo honoris gradu dignissimus, eius gubernacula gerit. Si Antiochensium, Hierosolymorum, Alexandrinorum, Ephesiorum Ecclesiae ext rent,atq; aliae,quas Apostoli diuinis legibus landarunt, suam quoq; originem ita ostenderent, ut sacerdotum successionem nunq; interpolatam fuisse demonstraret. Ac perpetuo quidem ita res habuit,ut cum tot Ecclesi- 'as Apostoli instituerint,& earum pleraeq; sere ad harenostra tempora vi fuerint,nemo tamen verus & legitimus Apo stolic doctrin haeres & doctor habitus sit praeterq; is,qui ab Apostoloru successoribus ad ea sunctionem vocatus & institutus suisset: reliquos, CHRIST I oties, Cane peius &angue oderunt quod eos non αὐ .. intrare per Ostium,qui CHRISTUS est,neq; ab eo

η mitti,sed honore sibi sumere, quod fieri prohibet scriptura, certo scirent: tantum abest, ut eos pro Episcopis.& legitimis Dei ministris agnouerunt. His ita constitutis,pium quemq; interrogo, num verit Apostoli

215쪽

LIBER SECUNDUS. t 4

eae doctrint haeredem suille putet Simonem Magum, equi. cum non suisset missus a CHRISTO, Euangelium

se tradere gloriabatur: An Timotheum, quem dc mista rei Aposto

sum suisse S declaratum a Paulo Episcopum,cauelles sm n Q. liter demonstrant illud etiam quaero, num Marcion μ' putandus sit verae doctrinae haeres, qui neque ab Apostolo aliquo successor designatus, neq; ab aliquo Apostolorum successore ad docendi dc sacra tractandi nata nus est ascitus: In Polycarpus, cui Iohannes Apostolus Smyrnentis Ecclesiae gubernationem demandauit Quis est adeo ab omni sensti & ratione communi alienus, ut non videat Simonem,& Marcionem non haeredes, sed hostes do strin suisse, Qui cum non essent vocati, ultro se ad docendi & sacra tractandi, munus ingererent,d imotheu vero & Polycarpum, legitimos Dei ministros & Apostolicae veritatis haeredes, S custodes extitisse qui & ordinati ab Apostolis suissent,

ct ad Episcopi dignitatem vocati. Quo vero indicio& argumento deprehendimus, neq; Simonem Magu, neque Marcionem fuisse veros doctrinae Apostolicae haeredes: Non sane alio, quam quod palam sit, eos non solum dogmata excogitaise, quae cum doctrina Apost olorum pugnarent, Sed id etiam munus usui palle ad quod exercendum, neq; ab Apostolis, neq; ab aliquo qui Apostolorum teneret locum, lecti unquam fuissent. Qua ratione cognoscimus,caelestis doctrinae haereditatem ad Timotheum & Polycarpum pertinere Haud prosecto alia,quam ea,qua certii suit, ei quam tuerentur) prouinci ς ab Apostolis praepositos eos suisse se dc ea docuisse,quq cum doctrina Apost olorum con uenirent. illud ergo fuit certum S perspicuum indictu,

s ij quo

216쪽

DE ECCLESIA CHRISTI orditum, re quo haeredes Apostolorum ab hostibus Euangelij dia noscebantur,quod illi quidem legitime & vocarentur,

succederent: hi contra, nec vocati, nec ulli succedentes, regendς Ecclesiae & docendi munus usuro st rent Timotheus,& Polycarpus haeredes fuerunt do-

re ctrinae Apostolorum, quia vocati, ordinati, dc con stituti erant Episcopi ab Apostolis,nec aliud docebant,q, i quod ab Apostolis accepissent. Simon Magus,&Marcio Corinthius, Valentinus,Basilides, no haeredes& successores,sed hostes Apostoloru iudicati sunt,propterea,quod neq; regendis Ecclesijs ab Apostolis praesecti essent,neq; ea traderent,quae cudoctrina Aposto-

Rr ilia p- loru quadrarent.Iam,ut ad qu stione reuertatur oratio,' ' si quaeris nostra aetate, qui sint haeredes Apostolorum, quibus sit tradita disciplina,qua Christiani fiui, ut Tertulliani verbis utar, conuerte oculos ad illud indicium, quo Maiores no stri haeredes Apostolicae doctri- nae ab eius hostibus secreuerunt: cogita,qui sint aduersarii nostri. Si ordinati sunt ab aliquo Apostoloru se cessore,nec ultro ipsi, nemine vocante, eam prouinciam inuaserunt,nulla subest caula,quamobrem dubites, eos Apostoloru haeredes esse. Sed si tibi compertu laerit,eos neq; vocatos suisse neq; ordinatos, sed ultro, dccum nullus esset qui eos vocaret,imo reluctantibus iis, quorum erat ossiciu,eos vocare S praeficere,ad Ecclesiasticas iunctiones intrasse,certo statuas oportet, eositi, M. non haeredes,sed hostes esse caelestis doctrinae. Age er- pq η, go,demonstret Lutherus,se ab uno aliquo eoru,qui legitime Apostolis successerit, constitutu suisse Episco' '.' pum,sicuti constitutus est Timotheus a Paulo. Probet μήν nrmi, Philippus,se intrasse per ostium, sicut intrauit Polyca pus

217쪽

LIBER SECUNDVS. 1 spus. Ostendat Caluinus, se non assumpsisse sibi honorem Episcopi, sed expediasse, ut vocaretur, sicut secit Ignatius. Quis unquam vocavit Lutherum Quis Episcopum designauit Philippum: Quis ad Ecclesiam regendam asciuit Caluinum ' Ante mille & quadringentos annos est illud in Ecclesia celebre & usitatu, ut, ut ad Episcopatum vocati essent,a tribus Episcopis ordinarentur: sicuti Canones Apostolici pr cipiunt,&Ni- . t

caenum, ac Carthaginense quartum Concilium decla- ς p.rant. Quod superiorum temporum haeretici usq; adeo Δ' '' non contemnendum esse putarunt, ut suos etiam Antistites a tribus Episcopis designari, & gradu dignitatis v i. insigniri curarit. Hoc seritu&costitutione ad Episcopi fastigia ascendisse demonstrent Lutherus, Caluinus, ct Philippus. Nam si Paulus non habitus est Apollo - .lus, antequam publico Ecclesiae ministerio eius vocatio esset patefacta, quis tam stupidus fuerit, ut Luthe-rum,S eius commilitones Episcopos esse agnoscat,nisi ab Ecclesia vocatos esse sciat Sed nullos habent Episcopos,a quibus se ordinatos esse commonstrent. Nam simul atque gerere inimicos animos in Ecclesiam cae perunt, statim Episcopis,qui eum gubernabant,bellum indixerunt. Prima militiae suae Tyrocinia in eos ediderunt, quod ijs de medio sublatis,atrocius se & liberius in gregem grassari posse sperarent. Quid ergo habebimus eos pro Episcopis sed ne id fiat, prohibet scri-ptura, quae docet,eos pro Episcopis recipiendos, non ciuise,non vocati cum sint, ingerunt, & honorem sibi

assumunt,sed qui vocentur ut Aaron. Docet non de-R- -.bere quenq; praedicare,nisi qui mittatur. Docet duodecim Apostolos ad officium Episcopi subeundum ante

S iij non

218쪽

DB ECCLESIA CHRISTI

i Lia . non accessisse quam visibili signo, & expresso mand to a CHRISTO mitterentur. Quid igitur melior est Lutherus Apostolis ribsit, ut id cogitare in mente veniat. Si illos Ecclesia quae Hierosolymis eo tepore erat,

Apostolos esse negasset,nisi a CHRISTO solenni,

st ra ηrs & sacro ritu Apostolos declaratos esse sciuisset: nos Lutheru pro Apostolo agnoscemus,quem ab Ecclesia stip/tremi missum non esse scimus ' Si dicit se a Deo missum esse, i sitiri. isse nihil escit. Nam Paulus etiam missus suit a Deo, sed: . s. . si ante non Vsurpauit munus doctoris gentium, quam te- Deo rarit -- stimonio Ecclesiae designatus esset Apostolus. Et M 'IM: ἡῖ thias volente Deo, successit Iudae, sed quo cum vocatuesse constaret, publicum Ecclesiaesesagium accessit. rum ρνω Quid ergo: Si Apostolos non reciperemus, nisi palam esset,eos a CHRISTO missos suisse, si Paulo aures non patefaceremus,nisi nobis constaret ipsus vocationem Ecclesiae testimonio confirmatam esse, Lutherum,&eius aemulos audiemus,qui non possunt demonstrare, a quoquam esse vocatos Eum ne ministrum Ecclesiae este credemus, qui contra CHRISTI voluntatem non expectauit, ut vocaretur Absit,ut,quod ne Apostolis

quidem tribuimus,id ei,& sui ordinis hominibus tribu-

, ., endum esse statuamus. Dicamus potius cum Tertulli Dipt..iμςrs no & Augustino, ostendat ex qua authoritate prodierunt: edant origines Ecclesiarum suarum: euoluant omdinem Episcoporum suorum: reddant origine cathedrae suae: confingant saltem aliquid de successione legia tima: demonstrent a quibus acceperint Ecclesias, quarum administratione usurpant: prodant,qui sint ij, quibus in eis successerint: a quibus Episcopis ad eas gube nandas sint electi: ostendat,quis fuerit primus, qui Epi-icopum

219쪽

LIBER SECUNDUS. ios se opum egerit vel Uuittembergae,vel Geneuae,vel Ti- mee urar tia uri, Vel Lipsae,antequam ipsi earum se urbium Epi- ': 'icopos constituerent. Quamdiu non ostenderint,vnde prodierint: quos habuerint Episcopos,quibus successerint: a quibus Episcopis ordinati sint: eos habemus in eorum numero,de quibus Cyprianus ad hunc modum verba facit: Hi sunt,qui se ultro apud temerarios, dc co- M . uenas sine diuina dispositione praeficiunt, qui se praepo- sitos sine ulla lege ordinationis costituunt: qui,nemine,, Episcopatum dante,Episcopi nomen assumunt. Appa , ,ret quis fuerit illorum hominum animus, cum se ultro ab Ecclesiae corpore, & populi Dei societate segregarunt: Sea officia, ad quae vocati legitime non suerant usurparunt. Nam qui publicum Ecclesiae munus administrare velit, eum vocandum esse, nec ante quenq; ad Ecclesie mini sterium admitti debere quam sit vocatus, non sacrae tantum literae, sed ipsorum etiam scripta demonstrant, de quibus paulo post testimonia prosere

mus.

Sed dicet Lutherus, se esse vocatum, & id certum c d L. Maatque exploratum habere. Nam in ijs commentarijs, quos scripsit in Epistolam ad Galatas, de sua vo-tinet. catione ad hunc modum verba facit: Cum autem Prin- 1. ceps, seu alius Magistratus me vocat, tum certo

cum fiducia gloriari possum contra Diabolum, &ho stes Euangelij quod mandante Deo,per vocem hominis vocatus sim. Est enim ibi mandatum Dei per os Principis, quod me certu reddit,vocationem mea esse diuina. Sumus igitur & nos diuina authoritate vocati, non quidem immeditate a CHRISTO, ut Apostoli, ' 'sed per hominem. Hactenus ille. Ex cuius verbis sicile

s iiij per i

220쪽

Principe Ib

Nusquam exstat in Dru

Princeps aut

care.

DE ECCLESIA CHRISTI perspicis eum de hoc gloriari, quod a Duce Saxoniae

sit ad praedicandum Euangelium suum vocatus. Ac possemus nos dicere falsum esse, quod a Principe suo vocatus initio fuerit,cum in hanc se Tragoediam praecipitasset. Nam vel teste Steidano, qui alterius partis alumnus fuit, satis constat, Lutherum, posteaquam a Caesare proscriptus esset,& alicubi latitasset iniussu&sne ulla voluntate Principis V Vittembergam reuertisse,& docendi munus usurpasse. Sed & eo tempore, quo ausus est contra Apostolicas condonationes sacrilegum os aperire,nihil ea de re Princeps ei iusserat. Sed esto. Demus hoc Luthero, ut a Principe &Magistratu vocatus sit, nunquid propterea haec vocatio legitima S rite laeta est Num ideo consequens est, eum legitime vocatum fuisse ' Nam,ut testimonijs

scripturarum contra eum agamus,qui praeter scripturas nihil admittit, ubi nam scriptum est,Ecclesiae ministros a Principe, aut Magistratu vocari debere Quod nam ea de re extat verbum in scriptis Prophetarum S Apostolorum, sine quorum expressis Oraculis nihil se facere isti Euangelici tam asseueranteria stant Quod Deus CHRISTUM, quod CHRI-sT Vs Apostolos,quod Apostoli Timotheum & Titum,Ecclesiae gubernandae praefecerint, id sanctae literqtradunt. Quod vero Principes, Ecclesiae ministros coitituere possint,id sane nusqua in sacris literis legimus. Quod spiritus sanctus Episcopos designarit, ut Dei Ecaclesia regeret, & sua atq; uniuersi gregis salute procuraret,ex celestibus scriptis intelligit. Quod vero Pricipib. ad Ecclesiam moderanda potestas aliqua a Deo tributa sit, id nusqua certe scriptum est. Quid ergo est quod isti

gloriantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION