De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

eontra

LIBER SECUNDUS.monio facile probatur. Is enim disserens de possessio- . ne scripturarum, dc declarans, ad quos ea iure pertineat : Quapropter inquit in haereticos probamus sine scripturis ad scripturas non pertinere. Si enim haere- iarititici sunt, Christiani esse non possunt, non a CHRI-sτο habendo,quod de sua electione se stati haereti- , ,

corum nomine admittunt. Ita, non Christiani,i ullum , , ius capiunt Christianarum literarum. Haec Tertulia Her isti lianus. irenaeus autem,qui eo vetustior aliquanto fuit, non obscure demonstrat,ad solam CHRISTI Ecclesiam scripturas pertinere, recteq; ab ea sola intelligi: haereticorum vero doctrinam ignem alienum esse, qualis suit ille, quem Nadab & Abiu offerre Volue- Lia .runt. Porro autem magnus ille Athanasius, dum ae confligeret cum Arrianis,nihil eis cum scriptura esse, Arrinoceiusmodi sermone ostendit: Quid Marcioni & Ma- , , nichaeo h reticis cum Euangelio,qui legem abnegant , ,

Ex veteribus enim noua dc vetera nouis cotestata red- , ,

duntur. Qui igitur ista inficiantur,quomodo illa agno- , ,scent Paulus certe eius Euangelij Apostolus fuit,quod , , pronunciauit per Prophetas suos in scripturis sanctis. Quin dc ipse Dominus locutus est: Scrutamini scriptu- iom. . ras, quoniam illae sunt, quae testimonium perhibent de , , me. Quomodo igitur agnoscent Dominum, qui non ,, ante de eo seripturas consuluerunt, ιχ scrutati sunt HNam,quem Moyses descripsit dc Prophetae, eum se in- , , uenisse discipuli affirmat. Aut quorsum Sadduc is lex, i m . non recipientibus Prophetas quum qui legem edidit, , Deus, idem sit, qui in lege Prophetas sese excitaturum t. promisit,adeo,ut idem Dominus sit legis dc Propheta-i,

rum: dc qui alterum neget,neget utrumq;. Aut quor-

252쪽

DB ECCLESIA CHRISTI, , sum Iudaeis vetera, quum non agnoscant eum,qui inde , , expectabatur, Diam: Si enim scriptis a Moyse fide habuissent,fide quoq; habuissent Dni verbis. De me sin- , , quit ille scripsit. Aut quid Samosatensi cum scriptu- , , ris, neganti verbum Dei, eaq; inficianti, quae pariter, , ct ex veteri & ex nouo testamento significantur, ae, , Dei aduentum in came demonstrant . Quid item A ,, rimis cum scripturis aut cur eas proserunt, qui ere , , turam asserunt esse Verbum Dei dc ut Etlantei δε-- .., lent) cultum Exhibent creaturae, omisso creatore: Et μ si , quotquot sunt haereses, nihil habent in suis figmentis .. M. et constituendis,quod commune sit cum sacra serietura: ρ 'μ Neq- id eos latet qui eiusmodi errores tuentur, q; lon-

,.se,imo quam omnino illa haeresis dissentiat a sacra scriptura: sed tamen ad dolum simpliciorum, de quibus

Prouerbia mentionem faciunt, simplex credit omni, , sermoni, veluti Diabolus ipsorum pater, transsormas. cario, tionem vultus, ad speciem Angeli consormant,eamq; xi verborum indolem praeseserunt, ut rectum sensum habere videantur, eumq; ubi persuaserint, eo miseros de- istici, M in ducunt,ut diuersa alienaq; a scripturis sentiant. In singulis haeresibus ita transfiguratus Diabolus, dictiones

lubi jcit plenas dolo. Haec Athana' viri sancti silmi

verba, si quis aequo, ac in neutra partem propenso animo legere voluerit, facile perspiciet, haereticos ab omni scripturarum possessione alienos atque extraneos existere. Quamobrem D. Hieronymus enarrans illaia Hieremiae verba, quibus Deus quosdam reprehendit, k-i is quod Verba ipsus serentur: Seper,inquit imitatur me-dacium veritate, dc nisi habuerit aliqua similitudinem recti decipere no potest innocetes. Quomodo igitur in

priori

253쪽

LiBER SECUNDUS. ta 3 priori populo mentiebantur Prophetae, atq; dicebant: δε Haee dieit Dominus: Et vidi Dominum: Et verbum, , Domini,quod factum est ad illum siue illii. Sic haeretici, , ssumunt testimonia scripturaru de veteri & nouo te- stamento,dc furantur verba Saluatoris, unusquisque a , ,

proximo suo, Prophetis, & Apostolis, ct Euangel , ,stis,& assumunt linguas suas,ut cordis Venena Ore pro- , , nuntient: & dormitant dormitationem,de quibus vere,, dictum est: Dormitauerunt somnum suum, & nihil in- beneriit. Sunt igitur haeretici lares &latrones,quia in- , , de testimonia petunt, ubi nullum ius habent. Quare sapienter Clemes Alexandrinus,haereticos&Philoso- m. phos in eodem albo ponit, Ic utrosque fures esse ex eo

demonstrat: quod illi ab Hebraeis, isti a Christianis iv. ea serentur,quae ipsi non intelligunt, & quasi sua faciant,ac qu dam quidem adultetent,alia autem superuacanea diligentia indocte quasi sapientes pronuntient. Quinetiam ipsum Christianorum nomen eis, qui vere Christiani sunt, eripere conantur, imitantes patrem suum Diabolum, qui, ut scribit Apostolus, transfi- .Qm gurat se in Angelum lucis : ita neque haeretici Chri- stiani sunt. Ac si scripturarum possessio ad haereti cos pertineret, fieret etiam, Ut Diabolus, quo parente illi nati sunt, posset ius & potestatem in eas sibi attribuere. Nam &ipse ex eis,quas de suo testimonia adduxit quibus CHRISTUM scripturarum Au- M

thorem de alto illo dignitatis gradu, in quo pater eum eonstituit,deijceret. Sed si absurdum est, valdeq; a pie '' 'tate nostra alienum,dicere, Diabolum scripturas possi- ' dete: licebit & illud affirmare, longe absurdissimii esse, quod haeretici scripturaru possessores censeatur. Quid

i X iij enim i

254쪽

, cis. c. enim luci cum tenebris,ait Paulus quid iustitit eum imiustitia quid Christo eum Belial Admonet Apostolus suum Timotheum, ut depositum custodiat, propter: zia prophanas vocum nouitates,& oppositionem salsi no-εμ - ωα minis scientiae. Hoc depositum, quid est aliud, quam ea doctrina, quam religio Christiana veneratur: Cuius aute curae depositum hoc Apostoli crediderunt: Nonne Ecclesiae,quae,ut ex Irenaeo ante diximus,depositorium quoddam amplum est, in quod Apostoli bona fide effuderunt quaecunq; a Christo acceperunt Quibus enim sicut Clemens scripsit aliis quam solis fidei agricolis semina fidei commisissent Iussit ergo Apostolus Timotheo,tanq; ei, qui fidei agricola esset, ut depositu custodiret. Qui autem illi sint quorum causa custodiri depositum hoc conueniat, declarat Lyrinensis, qui, eum locum tractans: Quid est ait depositum custodi: custodi propter fures, propter inimicos, ne dormi- ,, entibus hominibus, seminent Zizania super illud tri- , , tici bonum semen, quod seminauit filius hominis in ,, agro suo: Atqui asij sunt isti fures , c inimici quam H r tiri im- haeretici Vnde autem haeretici fures, inimici,& ex-hri .n .. tranei sunt Audi, quam eius rei causam esse dicat Te tullianus: Vnde inquit in extranei & inimici Apostolis haeretici, nisi ex diuersitate doctrinae, quam unusquisq; de suo arbitrio aduersus Apostolos, aut A protulit aut recepit: lana mecum cogita, quisquis es Christiane si depositum hoc hoc est, celestis doctrina, cuius non exigua pars sanctis libris coinprehensa est, custoditur propter haereticos, quod seres re inimici sint: quod dormientibus hominibus superseminent Zizania super illud tritici bonum semen, quod seminauit

u C filius

255쪽

LiBER SECUNDUS. ia filius hominis in agro suo: sab Apostolis exhaeredati& abdicati sunt,ut extranei, ut inimici: si diuinae le- Η '. 3.gis oraculo lares declarantur,quia scripturae sacrae ostium violenter effringunt, & ad suam lententiam commodumq; verba Dei detorquent, & veluti in ius suum transscribunt: cogita sinquam) mecum, & attente considera, an non a sacrarum literarum sasti,gio arcendi sint,& de earum iure tanquam iniqui ponsessores deturbandi inis enim tam mentis inops see: fit, ut eos iuste possidere aliquid dicat, qui testamento ab eius possessione exclusi, hostes,atq; inimici illius, qui testamentum condidit, declarati sunt Eosne, ut nos sanctas literas habere credamus, quorum improbitas ne eas nobis deprauet,dc sicut Philist i olim coeno Isaac puteos oppleuerunt, suarum opinionum colluvie obstruat, non mediocriter pertimescendum est Absit, ut nos, qui DEI benignitate Christiani su- νmus, haereticis scripturas haereditate relictas esse pu- itemus. Ne quid tale unquam nobis cogitare in men- Prime . s. tem veniat, admonet nos scriptura, quae eos palam su- res vocat, & eorum dogmata aquas furtivas esse pronunciat: quas mulier stulta, &clamosa,plenaq; illecebris,& nihil omnino sciens,quae haereticoru imaginem gerit,quasi dulciores & suauiores sint,auidissim8 bibit. Ac certe ita est, cum primum enim capitis sui somnia proferunt, id sertim & clanculum faciunt, & ut olim Tertullianus dixit: Nihil magis curant, quam oc-U cultare,quod praedicant, si tamen praedicant qui occul- v tant. Obae omnia cum tam vera sint,ut nemini aliquis dubitandi locus relinquatur, quis tam fuerit a seipso

ri; X iiij alienus,

256쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

alienus,dc veritatis negligens, ut dieat apud eos homines scripturas sanctas esse, quos ab earum lectio ne a cent oracula coelestia,tanq; seres,dc latrones,& perduelliones,atq; inimicos veritatis Qui eas cum legunt, non intelligunt,vel negligunt potius: quando pulchre . in eos illud cohaeret,quod Author ille,quicunq; sit,ee te non malus,ait: legere & no intelligere,negligere est. Hi ne scripturam coelestem habent, qui,ut de omnibus rem, .re, haereticis scribit Diuus Ambrosius, quod bene legunt, ' ' male credunt &intelligunt An non Dene legit Philip-Haer mi quoi pus,ctim apud Paulum legit,Deum unicuiq; secundum λώ. - . opera ipsius persollaturum esse: An non male eredit

RQ Philippus, cum contra atque Apostolus pronunciat,

id de fide dicitum esse credit Nonne bene legit Calui-

- q. nus cum audit&legit CHRISTUM dixiste Hoeest corpus meti. Nonne male credit Caluinus cum, multo aliter,quam CHRISTUS Voluit,credit, Eucharistiae Sacramentum non esse, sed significare corpus Chritaniario. .sti': Si scripturae, ut Diuus Hieronymus ait, non in le-

αλ' gendo,sed in intelligendo consistut: si sensus,qui in ver bis latet,potius quam verba spectandus est, quem dicemus scripturas habere, eumne, qui eas intelligit eo spiritu,quo proditae sunt: an illum, qui omnia, quae in eis continentur,multo aliter dicta esse accipit,& ad priuatas suas cogitationes, opiniones, & somnia accommodat Si libros sanctos habet Iudaeus,qui ita eos intelligit,ut omnia quae in eis legit ad suam sectam ct mei dactu transierat,& aptet: Si libros sanctos habet Maurus,qui,quaecunq; eis expressa sunt, ad sui cerebri commenta traducit: Si libros sanctos habuit Arrius, qui Christum negauit patri esse aequalem: Si scripturam

habuit

257쪽

LIBER SECUNDVS. ias habuit Maeedonius,qui spiritum sanctum Dei dignita- - --.te spoliauit: Si scripturam habuit Nestorius, qui Christum Dei filium non esse contendit: Si scripturam habuit Eutyches, qui unam duntaxat voluntatem Chii sto attribuit: Si ij,quos iam numerando recensui, & l

xe plures, quos aci eorum numeru aggregare possem,lcripturam habuerunt. Scripturam quoq; habet Philip- ν M. pus qui nihil tribuit operibus Christianoru: scripturam h et Caluinus,qui negat panis & vini speciebus,Christi eorpus S sanguinem contineri: scriptura habet Bre- ου --.tius, qui Ecclesiam, sola eoru, qui ad vitam sempite nam praedestinati sunt, societate constare tradit: seriapturas habent Anabaptistae, qui infantes arcent auacro regenerationis, quo qui non sit ablutus in coelum non recipietur : scripturam habet Seruetus, qui r --. Arrij errorem ab inseris excitat: scripturam habet

Osiander, qui nos ita iustificari contendit, ut natu- 4--.ra nostra in diuinam transeat naturam. Solus Suvenck-

ldius, ne videatur legere, quod non intelligit: &be-nE legere, quod male credit, Scripturas non reci-α22 Iit,re ne attingere quidem vult: sperans fore, ut ne-δ η cio cuius tripodis numine afflatus, ea hauriat, quae enarrare lingua hominis nequeat. Sed sicut illi de quibus dixi) haeretici, qui superioribus saeculis nouos excogitarunt errores, scripturas non habuerunt,

qui falso eas intellexerunt, & quod bene legebant, male crediderunt: ita neq; ij habent scripturas, qui

nostra aetate,deserto Catholicae veritatis itinere, eosdem renouant errores, quorum illi Autores extiterui.

Quicquid enim nostro tempore vel Lutherus,vel Cal--ι uinus,vel Philippus,vel Brentiu vel alij eorum grega- ' γ' les

258쪽

DE ECCLESIA CHRISTI les pro coelesti doctrina amplectendum esse docent, id omne ab ijs acceperunt Autoribus,quos paulo ante commemoraui : nee alios doctrinae suae Autores, dc Patronos proferre dc demonstrare possunt. Equidem minime dubiu apud me est, quin prudens dc Claristianus cuius animus ad veritatem recipiendam, is purgatus sit ab ijs affectibus, qui alterutram in partem mentem rapere solent, facile, si ea quae in medi attuli-υ . mus, expendere Velit, intelligat, haereticos tam esse a. coelestiti literaru possessione alienos, ut nullii ius sibi in eas vendicare possint. Verum,quo id planius atq; ape tius fiat, operae pretium suerit videre, atque attentius perpendere, qua fide & integritate scripturas haeretici luperiorum temporum receperint: atque ij etiam reci-Nimpi optant contra quos nobis disputatio instituta est. Quod

ma certu alique lacrorum libroru numerum esse conueni-

at, qui recipi ab Oibus debeat, qui Christi nomen & do-

mirari s ctrina profitentur,nemo est,qui neget: de nostra modo

..ῖur. religione recte atq; sane,ut par est,sentiat. Ac fuit semilis. per illud in Ecclesia Christi solenne& usitatum, ut de eo numero dc ordine librum aliquem expellere nemini liceret : ut contra nefas habitu est, line Ecclesiae voluntate dc decreto, alicui libro locum dare inter eos qui sacri dc canonici nuncuparetur. Quiciiq; Ecclesiae Dei filij esse volueriit,ab hac fidei regula dc canone,vel minimii unguem deflectere, summu esse scelus putarunt. Contra la retici,& externarum opinionii colentes atq; amantes holes,ut sibi lieere voluerunt,quas libitu e siet, amplecti sentetias: ita hoc quoq; peculiare habueriit,ut

λ ai arbitrio quos libros vel approbaret vel danarent, eos, aut inter sacra volumina reciperent, aut de eo numero delerent.

259쪽

LIBER SECUN DV g. delerent. Neq; enim causae & parti,quam tuerentur, conuenire iudicarunt, vi,quibus in doctrina cum E elesia minime conueniret,ij eosdem cum cae tu piorum libros haberent communes. Quare e re sua esse statuerunt,eos libros reῆcere, atque in priuatis locare,qui ei sententiae,quam ipsi tueretur,pugnaret. Quos enim intellexerunt suis erroribus fauere, eos diuinos ocia crosanctos haberi voluerunt. Denique si diligenter animaduertas qua fide S synceritate hqretici scripturas recipiat, intelliges vere a Tertulliano scriptu illud esse H reticos neq; omnes scriptura neq; integras recipe- re,& quas recipiant, eas adiectionibus&detractionibus ad instituti sui dispositione interuertere, & diuersis expositionibus adulterare: ac quam veru illud sit quod primu ait,videamus. Vtrum scilicet haeretici omnes iasis, scripturas admittant. Scribit vir sanctus Epiphanius, quod Ebion,& qui eius parti sese addixerunt, solum il- Lib. ω.,.lud Euangelium quod a Mathaeo scriptum est, habere diuinam authoritatem & pondus pronunciarunt, reli qua vero tria reiecerunt. Cur ita quia Christum nihil

aliud quam purum hominem sentiunt, quam blasphemia reliqui sancti libri palam refellunt. Qui vero Gno-sticos se appellariit, eo de usi cosilio, q in sacris literis ad

errores suos stabiliendos facere viderui, ea a spiritu sancto prosecta esse dixerunt,quae vero ipsorum sectae aduersabatur,ea a Diabolo,& spiritu vertiginis co ficta fuisse ais arui. Clierinthus & Menadesiqui de Christo renon multo aliter q; Hebion pr dicarunt,ex Euangelio Math i,eoq; mutilo & corrupto,testimonia ad sua co-- 3. firmada petierui, reliquos lib. diuinit' proditos esse negarui. Paulit scripta 1primis auersati sui. Quid Cerdo m.

an non

260쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

b. GD. i. annonis, quia duos esse Deos statuit, bonum alterum, - '' alterum malum, vetus testamentum, quod cum eo e rore omni ex parte pugnat,de ordine sanctarum litera---ν is rum deturbauit 'Solum,ut Tertullianus ait, Euangelius Lucae,nec tamen totum recepit: Apostoli autem Pauli, neq; omnes,neq; totas Epistolas sumpsit. Acta Apostoloru,& Apocalypsim,quasi falsa reiecit. Quid Masenisti . cion Audi,quid de eo Tertullianus dicat:Marcion sinquit exerte dc palam machaera,non stylo usus est, quoniam ad materiam suam c dem scripturarum consecit. Re verum quidem est, quod Marcion scripturaru caedem ad materiam suam consecerit. Nam ut narrat Epiphanius,inim tria principia statueret, sabbatoq; ieiunaret,& baptismum tertio repeti posse doceret,& corpora ad vitam immortalem reuocatum iri negaret, multaq; alia aperte falsa in CHRISTI populum inse ret,non alios esse censuit diuinos libros,quam E uangelium Lucae,de cuius initio,medio,ac fine complura,scuti libitum est,resecuit:&decem tantii Apostoli Epistolas, reliquis plane repudiatis,admisit: ex quibus multa quidem expunxit,non pauca mutauit, pleraq; etiam peruertit ac deprauauit. valentinus etiam, ut 1 ertultis ψε--res sanus scripsit,legis& Prophetarum quaedam probauit, quaedam improbauit, id est, omnia improbauit, dum quaedam reprobauit, & Euangelium habuit suum praeter haae nostra. Neq; minus iuris,quam ij, quos nominaui in Canonem scripturarum sibi vendicarunt, qui erat . Eucratitae,& Alogi vocantur. Illi enim ex libris veterisias . .. ,. Testamenti quosdam quidem recipiendos esse arbitra-

r so sunt, alios vero ex albo sacrarum literarum expunxerunt. Hi autem, Alogi videlicet, quos Epiphanius

sic m. merito

SEARCH

MENU NAVIGATION