De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

hostium eloquentiam dc dicendi facultatem,qua apte animi sensa efferunt, admirantur, dc maximis concelebrant laudibus : ornatuq; & elegantia orationis aule sti, quicquid illi dicunt, pro caelestibus oraculis habent, dc venerantur. Ac, nisi me opinio fallit, uniuersam Germaniae iuuentutem hec una res planE corrumpit, ac perdit,quod pueri, cum primum fari incipiunt, statim traduntur ludi literarij moderatoribus, ex quibus vix tres inuenias Catholicos,oc de vera religione bene sentientes: Atq; hi mox pueros cate chismis a se conscriptis, ad Lutherismum, dc alios emrores instituunt, oc antequam Christiani sint, haereti-

με si V cos faciunt. Haec una pestis Germaniae imperium no-ostri. bili latinum euertit, ludi iuuicet magiitelli, Culicum

quatuor paginas in Cicerone, Aristotele, dc lacris liateris legerint, statim se, quidquid est eloquentiae, phi-

losophiae, dc rerum coelestium notitiae, consecutos euse putant. Et quia i quotidiano docendi usu aliquam -- , sibi eloquendi, atq; ornate dicendi vim compararunt, se de omnibus Christianae fidei mysterijs disserere pos se credunt: contra atq; Doctor ac Magister gentium

.corii.er i. statuit, qui regnum D E I non in sermon sed in virtute consistere ait, &se coelestibus praeceptis, Corinthiorum populo tradendis, non oratione elaborata, dc ad persuadet, dum oratorum more composita, sed plano ac sinplici genere sermonis usum suisse,gloriatur. Isti vero, quia aliquam aetatis partem in arte dia Aurinis. d. cendi consumpserunt,sine ulla animi puritate, quae sola coelestia arcana percipere potest, ad sacras literasse conserunt,eatq; pro eo,ac libet,qui'; interpretatur. Et reiectis

42쪽

LIBER PRIMUS. 'reiectis sanctorum virorum commentariis, quibus ad sacros libros intelligendos facilis aditus dari potest, nouas conminiscuntur explanationes, scripturas ad suum sensum accommodant, & quo visum est, deto

quensiac melle venenum temperantes, quod ipsorum Hieronrm. is

maioribus familiare suit, suos errores facundiae inuo- I 'lucris tegunt,atq; inde miseris mortalibus calicem plus quam Babylonicum propinant, & Venenum, quod labijs gerunt,instillant. Illud sinquam) venenum aspidum,'uod coelestes literae vocant insanabile. Niliit de

meo hic fingo: quod septem annorum experimento didici, loquor. Hi sunt,qui ea,quae falsa sentiunt, aut no satis explorate percepta, dc cognita habent, sine ulla dubitatione, incredibili temeritate defendunt. Hi sunt

Germaniae Doctores. Hi sunt imperij Romani cui olim tuendae verae religionis vel prima cura fuit)Magistri. Hi sunt principum, magistratus, ct imperitae plebis idola,ut merito possis dicere: Hi sunt dij tui Germania, qui te eduxerunt de terra AEgypti. Hi sunt tandem illi Euangelici Doctores, Apostoli, Heliae, dc Danie- 'les,quibus Germania, proh dolor, aures patefacit, dicentibus, hactenus Christianum populum, S CHRI.s Ti Ecclesiam in summo errore, atq; in Veritatis ignoratione iacuisse: & affirmantibus Ecclesiam. coe tum esse hominum sanctitate praestantium, qui soli

D EO noti sunt: fieri non posse,Vt ea videatur,&sub ho-πια ι. minum oculos cadat: quippe quae lateat,& in obscuropolita sit. Hi sunt clari ac celebres illi Euangelij re- stauratores, & doctores Christianorum, qui doctrinae verae lucem eripiunt, &quasi noctem quandam

rebus

43쪽

DE ECCLESIA CHRISTI rebus offundunt di desertorumq; & iam pridem damnatorum errorum patrocinium necopinatum) sese

cipiunt. Deniq; hi lunt, qui suis praestigiis & fraudibus

id efficere student, atq; enituntur, ut Christi populus nesciat,ubi quaeri debeat domus illa, quae abscondita

mira. s. quit,& alto in monte locata est: dc lucerna illa, quae non ponitur sub modio,sed in eo loco,unde ab omni- bus conspici possit: sed callide, atq; astute inprimis, Ut caeterae omnia. Nam cum intelligant Ecclesiae Christi authoritatem vel maximam S grauissimam - esse, quod mortalibus omnibus, ut se ei obedientes praeberent, CHRIST VS praeceperit, & qui contra fa- 4- cerent, eos pro Ethnicis & publicanis haberi voluit, nullas non admouent machinas, quibus validam illam domum, quae supra petram standata est, euertant, diruant' solo aequent. Quod ut commode atq; ex voluntate facere possint, vel se, eam esse dicunt, vel cognosci conspiciq; posse negant. Interea Sathanas, cuius hi homines satellites sunt & administri, pro libidine in animas eorum grassatur, quorum principem Christum filium suum unigenitum pater com' stituit, cum dixit in Psalmis: Postula a me, Sc dabo tibi gentes haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. Dum misera plebs dc multitudo, quae paruo. momento huc, illucue impellitur, vel nescire vult, Vel nescit,nos ne Ecclesia simus, an illi: . . cuiuis doctrinae vento sese exponit:& reiecta CHRI. . S T I religione & Apostolorum decretis, nugas men- dacium,& a veritate aberrantium hominum & daemoniorum doctrinas sequitur,& veneratur. Ac saepe quidem optaui, ut magnus aliquis vir, doctrina dc eruditione

44쪽

LIBER PRIMVS istione sanctarum rerum valens, quales non paucos nostrum habet saeculum,plano &distineto sermone eiusmodi librum conscriberet, quo demonstraret, CHRISTI Ecclesia quae esset: quibus signis ab haereticorum conuenticulis discerni posset: quam salsum sit,quod isti perditi, dc deplorati homines dicunt: dum aut se, Ecelesiam Christi esse iactant, aut latere eam,atq; in e rore, & veritatis ignoratione versari posse affirmant: qui sint, qui ad eam pertineant: qui ab ea alieni censeri debeant inter eos, qui titu γ Christianae pietatis Sathanae haedi sunt, non Christi ques: quae eius do strina, & a quibus prodita sit: quis illius rector, dc in

gister in terris existat, atq; ad haec usq; tempora extiterit. Neq; vero ignoro, singula haec separatim a maximis viris distinete, ornate, & copiose explica ta nostro tempore Hisse: Inter quos facile principes sunt Stanis laus Hosius Vuarmiae Pontifex, cuius ex-s--Rν cellens, ac diuinum ingenium, variam, & multipli-plicem rerum caelestium doctrinam, singularem eloquentiam, & sanctam, atq; Episcopo dignam vitam, nemo non laudare solum, sed ne admirari quidem satis possit. Et Iohannes inopperus, Vir summo iam inops iudicio, summaq; eruditione, & scientia diuinarum li-ρο 'terarum praestans: Qui nuper magno cum detrimento Reipublicae Christianae evita migrauit. Et Pe-ω- ωἰtrus Sotus, Hispanus meus, quem propter ingentem doctrine famam,& incredibilem pietatem,ac rara pro bitatem, merito habuit charissimu Carolus Quintus Cesar,immortali,& sempiterna memoria dignissimus.

Neq; ea laude priuadus a me doctisiimus ille Ricardus, Rqui egregijs, & mirabili eruditione illustribiis scriptis. Ecclesiam

45쪽

DE ECCLESIA CHRIsTI Ecclesiam Catholica ab haereticorum fraudibus dese dit,deq; populo Christi praeclare meritus est. Sed illi de

Ecclesia Catholica non plura literis mandarunt, quam instituta ab eis disputatio requirere videretur. Nec id proprium ac praecipuum eorum institutum fuit,ut uno aliquo opere separato, summa ac maxima huius argumenti capita persequerentur, & ad omnes,aut ee te plerasq; aduersariorum rationes,in quibus aliqua verisimilitudo inesse putaretur,responderent. Quippe, ossi clo se suo secisse satis arbitrati sunt, si eorum duntaxat

argumenta diluerent, ct fraudes retegeret,quibus cum congredi, dc manus conserere statui sient. Neq; ab eis requirendum amplius quicquam erat. ininetiam me

non latet, Reginaldum Polum Cardinalem amplissi' mum,ante complures annos de Ecclesia opus mira diacendi venustate,summaq; grauitate,& scientia scriptu, peruulgasse: quod tamen in eo totum versatur, ut vali- .dis, & ad persuadendum aptis rationibus demonstret, Romanae Ecclesiae Episcopum Christianorum Pontificemn uniuersalis Ecclesi pastore,& caput iam inde ab ultima religionis no strae origine suisse,atq; in posterum suturii esse: donec in S opi: max: ad iudicia exercedae coelo descendat. Ego vero, quamuis neq; meum dicendi, eloquendiq; conatum tantae rei explicandae parem esse putem: neq; eam in me eruditionem, scdoctrinam agnoscam, quae necessaria in primis ei est, qui tu ea materia laborem sumere velit: tamen partim' eoru,quos modo nominaui, Ic Coclei ac Ioannis Echij.

atq; .iorum illustrium nostri saeculi scriptorum vesti-gijs insistens: partim sanctissimorum Maiorum nostro rum,qui pulcherrimos in sanctos libros commentarios

ediderunt

46쪽

LIBER PRIMUS. 196iderunt, scriptis adiutus: fauente Augustissimo Dei

numine, a quo omne bonum atq; praeclarum munus, δε - tanquam ab uberrimo sonte,ad mortales permanat: aggregiar tale opus conscribere, quo & ijs, qui haeretico ru in quidem opinionibus adhaerent, sed quadam veritatis specie decepti sunt, qua illi oculos eorum perstringunt, ad eam ipsam quam no sie cuperent Veritatem, Viam atq; aditum communiam: & eos corroborem ac confirmem, qui D E I beneficio singulari manent in Ecclesia Christi,superquam sui Irenaei verbis utar sanctus spiritus requiescit. Neq; dubium sane apud me est, '' quin tum illi aci nos, quos nulla causa deseruerunt, redi turi: tum isti multo libentius in Ecclesia permasuri sint, . . ubi intellexerint,apud eos C hristi Ecclesiam habere sedem, qui licet magnis terrarum intςruallis disiungatur,

dc varijs,ac discrepantibus linguis utantum. si tamen doctrinam, Dei cultum,& pietatem spectes, ita coniuncti colligatiq; sunt,quasi unam incolant domum, & unam mi . . . habeant animam,& unum coriatq; unum os possideat. V

Atq; id quidem ut commode facere psssim, ponendae in medio sunt rationes, quibus Primi pili haereticorum nostri saeculi, aut se esse Christi Ecclesiam iactant, aut leam latere affirmant: eaeq; discutiendae dc refellendae erunt. Recitare etiam conueniςt ea signa,quibus nosci

Ecclesiam putant: eisq; reiectis, illa adducentur, quae lquasi digito ostendunt,quae sit illa Christi lucerna, quae sola lumen sponsi sui retinet,dc septem illa habet cando llabra de quibus D. Ioanes grauiter disserit. Postea pau- Αμον. ..cis perstringendus erit locus ille, quo explicatur, quae t ' huius Christi Ecclesiae uniuersalis priuata Ecelesia mater, magistra sit: quis eius Rector,Pastor,& princeps

47쪽

DE ECCLESIA CHRISTI a Christo institutus suerit. Prius vero quam quicquam

adduca, quod ad rem iaciat explicandam, non inanem me opera sumpturii esse puto,si demonstrem & planu retici φων facia,quae sint cavst,ob quas h retici tatis opibus S co C. ,2 pijs,conantur Christi Ecclesia oppugnare:& cur nolint eam agnoscere. Id enim ubi perspectum suerit imperitae multitudini,quae eos veritatis doctores esse putat,credibile est, sore,ut no pauei cognitis eorti dolis & artibus,

eo,Vnde temere egressi sunt,reuertantur: sc quantis oppressi tenebris fuerint,cognoscant. Ac non omnes quidem eius separationis causas patefaciam: id enim nemfieri posset, ct singulas annumerare molestum esset: sea praecipuas tamen exprimere conabor. Quod ergo plerosq; rerum nouarum cupidos homines mouet,ut se a Christi domicilio quod Ecclesia est,separent, ad errorii praecipitia conserant, cum aliae complures causae, tum ambitio inprimis est, dc immoderatum honorum studium ac plus habendi immodica cupiditas, qua qui ducuntur, ut ait Apostolus, incidunt in tentationesila laqueos Diaboli. I quod nos verum esse aliquot ex-Hl.εςxi.D. emplis demonstrabimus. Narrat Eusebius Caesariensis Theobulen quendam, cum non potuisset summum

sacerdotium squod in Ecclesia Christi Episcopatus est)

obtinere septe haereses excogitasse,atq; eas populo pro doctrina caelesti proposuisse. Nouatus,quo cl Episcopus declarari cuperet, votiq; copos no efficere Lab Eccles qcosensu desciuit,seq; ut Cyprianus ait nemine Episco-- patii date Episcopu creauit. Arrius ciam inuideretrile- elui urbis,quq Alexadria dicta est,potifici,nouit de Christi natura,atq; essetia errore cometus est. Aeri

us etia,sicuti memori e prodidit Epiphanius, Costanti

48쪽

LIBER PRIMUS. ao

Cypri Episcopus, cum ad Episcopatu aspiraret,& Eu-

stachium,qui iam eum adeptus ellet, odio prosequeretur,coplures confinxit haereses,quas omnes nostri temporis haeretici pro Euangelio Claristi vulgo venditant. Vuiclesias, qui non multis ab hinc saeculis bellu in Ec- voici M. clesia gessit,quia no potuit cosequi Vigoriesem Episco avisa. ω patu cuius obtinedi studio flagrabat, Marcionis & Ma--M nichaei errores amplexus est, & nouos ipse permultos inuenit. Eode ambitionis morbo Husitu uec Pragensem Hieronymum laborasse, Pius pontifex memoriae prodidit. Quin etia nostros aduersarios hoc vitio vehementercolaminatos esse,argumento illud est,quod eorum princeps, neq; indulgentias peruulgare optasset, neq; le DEI gratia Ecclesiaste V uittebergicii vocasset, ..i nisi ambitionis aegritudine accensus suisset. De caeteris, qui eius exemplo a Christi Ecclesia discesserunt quid opus est dicere Pr sertim cilinies ipsa indicet, tanta eos honorii cupiditate duci,ut noua voce se Episcopos vo cent,& pro Episcopis haberi,& salutari velint Namqu- -riti eis

perintendensxocabulu, quod illi passim usurpant, quid GT II. aliud latine significat,quam quod Graece Episcopi nomen Lege cum alia scripta eorum .ium ea potissimum, quae ipsi consessiones vocant: Videbis longumJupei intenuentum Catalogu. Nemo deniq; eoru ex ordine est,cui; animu haec ambitionis labes no maculet. Adeo in M. vera est illa Theodoreti sententia, quae haereticos omnes ambitionis vitio tentari tradit: &quod Augustinus scriptu reliquit.multos esse.qui Ecclesia idcirco deserui. -.1.. quod apud haereticos eos adipiscant honores,ad quos, si inter Catholicos versaretur,peruenire no possent. CH- stat quide certe Ioanne quenda Laseu natione Polonu sianis Ostia

' D ij tantoperc

49쪽

DE ECCLESIA CHRISTI tantopere Episcopi dignitatem affectasse,ut primu L theri deinde Zuinglij dogma susceperit, quo in eo mu- 'ρ' ' nere es gradu locarec Id quod ad extremit ab Eduard

Angliae rege obtinuit:& eorsi,qui propter vera religio ne deserta in Anglia profugi erat,Rector essectus,& peregrinorum Episcopus vocatus est. Nos quoq; Omnes, qui in Aula inuietissimi Ferdinandi Caesaris versamur, nouimus quendam,cui,si Labacensis Ecclesiae Episc patus pro eo, atq; ipse optauit,suisset datus,aut intra Ecclesiae sacraria masisset,aut ta cito inde no exivi siet. Est S aliud no leuius quam hoc matu, quod ut quo sida,qui superioribus saeculis vixerunt, ita plerosq; nostrae aetatis haereticos mirabiliter insedit. Id quale sit, indicat p. 3- Paulus, cum ait: Multi ambWlant, quos saepe dicebam vobis,nunc autem flens dico, inimicos crucis, quorum finis interitus,quoru D EVs venter est,& gloria in cola-- sione ipsoru,qui terrena sapiunt. Nihil potuit aptius dici,ad exprimendu eoru hominia,qui hoc saeculo Christi Ecclesiam agnoscere nolunt, ingenium. Si vitam ct mores, quibus hi homines praediti se ut, expendas, Bine. s.fπ.i. Epicuri,nis Christi discipulos dixeris: Ventri apud eos omnia serviunt: Et simulant Curios, ct Bachanalia vivunt. De libidine' eorum quid nunc attinet dicere. umiri, er Quam misera Veneris mancipia sint nostri isti Euan- ρ μ' stelici illud declarat,quod Apostoli,cum Euangelium Christi toto orbe terrarum propagare vellent, vel VXO- res reliquisse, vel eas pro sororibus habuisse legun- Cim M'. tur. Isti contra,non possunt hoc & quintum & suum ' Euangelium si modo impia doctrina tam honorificum

nome meretur evulgare,nisi uxores ducat,&eas quide. non virgines tantiim,sed viduas etia,& scorta, idq; non semel,

50쪽

LIBER PRIMUS. Hsemel, quod dc veteris, & noui testamenti Oracula pro - Lokitiei ,i. hibent. Ad has duas causas, quas comemorauimus, cedunt aliae duae, quae utinam no tam multQs ex Ecclesiae castris nobis abducerent, atq; in errores, &haereses

praecipitaret. Vna est,quod assidue prophanos scriptores habeant in manibus, & humaniorum literarum stu- dijs tantum tribuant,vi qui eis fuerit imbutus,nihil eum

iu ere posse putent. Ab oratoria,& Poes,ac libris Phi- Izzz

lolophorum, unde infinita turpissimarum aetio Du ex- nism orti.

empla hauriuntur, neglectis patrum & maiorum explanationibus, ad sacras literas statim transiliunt,atq; ex eo fit, ut quia puro & integro animo sacros libros non versant,no quid spiritus sanctus velit: sed quid Sathanae gratum atq; acceptum sit, inde petant: nec aliud sentire scripturas credant, quam quod ipsis somniare visum est. Vetus Tertulliani querela est, haereses et Philosophorum Schola ortas esse. . Extant permulta, eaq; z2 non obscura complurium hominum exempla, qui, dum Philosophorum literis plus aequo se addicunt, a vera religione ad commenta & sabulas hominum aberrarunt. Vnde enim I ones Valentini fluxerunt Vnde Marcionis melior Deus Vnde animae interitus unde materiae, & Dei aequalitas: None ex osicina Phi

i lardi,& non pauci Anabaptistarum errores nonne ab hoc sente manarunt Et vel ad ea, quae recentiora sunt, cilf. i. .' veniamus, nonne Vuaelesium,&Berengarium inanis Philosophia decepit,& secit: ne crederet CHRISTIVe- ririi corpus S sanguine esse in Sacramento Eucharistiae, quod nuc totis viribus propugnat Sacrametari j,quoruPrinceps est Caluinus Nemo est,qui linguaru, & Phi-

iij losophiae

SEARCH

MENU NAVIGATION