De ecclesia Christi ab haereticorum conciliabulis dinoscenda, praeclari libri duo ante hac nunquam aediti Authore Iacobo Noguera, ..

발행: 1560년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

DE ECCLESIA CHRISTI

cuiusdam reformationis ac emendationis abusuum,qui '' apud Eeclesiasticos&saeculares radices egerunt, Ciperat: verbis tamen oc saetis mox indicauit, sese non into ibmani dere,rem emedare,sed prorsus euertere. Quemadmo-

gloriatur eo se rem perducturia e se, Vtintra pau-

Chrasti cos annos nullum templum,nullum collegium,lacellia,

aut monasteriit: nullus presbyter, Monachus, aut mO' ' nialis: nullus item Episcopus aut princeps sub coelo m Vnere debeat. Quid hic cogitas, quisquis CHRISTI no-' ' men & fidem ex animo amplecteris' An non eiusmodi ingenium ad seditiones,& bella concitanda,remq; pub. Christianorum sursum ac deorsum quatiendam, penitusq; euertendam,natum suisse videtur Atqui eodem, quo ille aio fuit, eius discipulos suisse, inde cognosces, quod cum proxime ad colloquendum de religione cunostris Vuormatiam eis ueniendum esset,Franc sordiae se os iureiurando astrinxit Philippus, qui tum sabulae Coryphaeus suit,ne quid aliud in eo couentu cogitaret,q; ut, quod potestatis in Papatu supererat, funditus de-staindibula terent. Quid ergo aliud operam dabunt atq; enitentur,22.2 qui id cogitant, cum sacra scripta Vsurpant, quam Vt perdant ac destruant jAt qui tales sunt, fures esse& latrones, non pastores,quod isti sibi tanto arrogant super

... cilio,declarat CHRISTUS, qui ait: Fur non venit, nisi ut laretur Sc mactet&perdat. Sed ne videar verbis so- ruis lici no- tum agere,id ita esse facile demonstrabo. Omnes icci

::ῖ :z: eo se ad diuina studia conserunt,ut ex utriusq; testame-ctu litos voculas aliquot & sententias furentur, quibus

π nitantur imperitae multitudini suadere, summum Pontificem Antichristum:& Romanam Ecclesiam, quae Christianorum magistra semper suit, Babylonicam illam

82쪽

LIBER PRIMUS. 3γlam meretricem esse,quae ab omnibps regibus & principibus diuinis honoribus assci velit. Qui vero reges S principes ei se obedientes praebeant,eos Ic Antichriasti macipia,& meretricis illius seruos, ac idololatri de-

sensores existere. Quanta id, deus bone, verboru liber tale & licentia conantur planum facere. QEantopere omnes eloquentiae neruos,opes, Y copias hac una in re explicant. Quantis dicendi fulminibus id apud suos detonant. Hic inaudita,inusitata,horrenda,ec quae castis auribus stuporem merito incutiant, nomina &conuiatia excogitant,quae,si quis nominare velit, sine piaculo id facere vix possit. Eas vero Christianorum cicholas& Academias, quae Pontifi. Max. & Rom. Ecclesiae autoritatem quae Augustissima semper,& sacrosancta habita est defendunt, quibus non maledictis proscindunt,quibus non monstris verborum impetunt Lupanaria, odomas, & Gomorras ubiq; vocant. Haeccine

est sapientia illa, quam Euangelium comendat & laudibus extollit maledictis & conuitijs,a quibus Christanae aures abhorrerequam longissime debent,summum CHRISTI Vicarium,qui mille & quingentis ab hine annis,maximum ac primum in populo Christianorum locum tenuit, & qui ei adhaerent, perpetuo incessere Si Quintum Euangelium talem laudat sapientiam,cetate CHRISTI Euangelium multo aliter veram nobis sapientiam describit. Quae enim inquit,desursum est si pientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, o modesta, adibilis,bonis consentiens,plena miserico dia&seu stibus bonis. Sed exerant 'uantum libeat) co-ις tam 'tranos linguas, nos cum Beato illo Episcopo,&mar-z I i

tyre Cypriano dicemus eis: QEasi apud lapsos S pro- ει M. G phanos,

83쪽

DB ECCLESIA CHRISTI, , phanos,& extra Ecclesiam positos, de quorum pecto

, ,ribus excesserit spiritus sanctus, esse aliud possit, nisi , , mes praua,& si ilax lingua,& odia venenata, & sacrile- ,, ga mendacia: quibus qui credit, cu illis necesse est in- ,, ueniatur,cu dies iudicij venerit. Haud sane nobis mirum accidit, quod illi conuitijs & salsis criminationibus Ecclesiae Antistites, & Sacerdotes traducant,eu inter suos versantur. Fuit olim Diui Basilij, merito cognomento Magni, querela,suo tempore, quo ni mirum Arrius pacem Ecclesiae Catholicae perturbauit,ut quisq; lingua esset ad maledicendum & conuitiandum procacissima, ita prae caeteris maxime iudicatum suisse idoneu, qui ad Ecclesiae gubernacula Vo-RAst. caretur. Quineti sicut D. Augustinus,&Ecclesiastic historiae scriptores memoriae prodiderunt, haereticis Oibus familiare & usitatii seper buit,ut cum no haberent argumenta,quibus diuisionis suae causam defendere dc

tueri possent,aliud nihil faceret,q; ut crimina aliquoruvel colligerent,vel confingerent eaq; ipsa salsissime iactaret: vi,quia ipsa diu in scri p tur veritate quae diffusa

ubiq; CHRISTI Ecclesia comendatur, criminari, &obscurare no possut,hoies, per quos praedicatur, adducerent in odita, de quibus fingere quicquid in mentem Veniret,possent. Atq; id quidem versi esse, ex ijs perspicitur,quae de Cornelio ab haereticis conficta suisse,que-ia . - - s, ritur Cyprianus: quaeq; olim Athanasio, Chrysosto

mo,Basylio,Gregorio Nagian Zeno, Anastasio, & alijs viris, netitate & doctrina excellentibus, ab haereticis salso obiecta suisse Ecclesiae historici tradideriit. Qua uis autem id semper haereticorum proprium fuerit, nulli tamen unquam haeretici,maiori id studio& contentione

84쪽

LIBER PRIMUS. 3stentione secerunt,quam ij faciunt,qui se nostro saecu- remita,ο, . to ab Ecclesia vltro separarunt. Nam ut missa nunc : zz. faciam ea, de quibus absq; vlla causa apud vulgus nos

accusant, ut olim Catholicos insimularunt Donatistae eorum scelerum, quae nunquam cogitare illis in mentem venerat: quia intelligunt Ecclesiam Romanam unam esse, quae semper haereticorum conatibus obstiterit, eorumq; impetum facile fregerit: atq; errores & fraudes retexerit & consularit: ac veritatem ab omni salsitatis a dinistione puram seruauerit:& ut Cyprianus de ea memoriae posteritatis man- n. s h. dauit nius cubiculi castitatem sancto pudore cu p in' stodierit: in qua deniq; una apparuerit Veram esse illam CHRISTI promissionem, quod portae .in Μήβ. 6.serorum, id est, haereses, ei non essent dominaturae, quando nullum unquam ad eam accessum habuit perfidia : nihil non excogitant & comminiscuntur, ut

suis sectatoribus & patronis persuadeant, 'aliquot Pontifices haeresis labe inquinatos fuisse : quorum innumero Liberium sanctissimum & constantissimum zmMi Catholicae fideipropugnatorem locare non verentur: quod quam saltum sit, cum Ribertus Pighius, tum noster Hosius copiose demonstrarunt. Deniq; ut libidini, & petulantiae, ac rabiei, qua ad maledicei

dum rapiuntur, morem gerant,quaecunq; iuxta Rhetorum praecepta, in quibus exercitati sunt, crimina in nos fingere possunt. ea statim aliquo orationis suco ornant, expoliunt, ac literarum monimentis con signant. An non hosce homines liceat in simili prosecto argumento ijs verbis assari, quibus olim scri- n. . .his bas,& Phariis os affatus est D.Berialiardus Vestras, o a is haeretIci,

85쪽

DB ECCLESIA CHRISTIA, iam iij, haeretici, manus nec adultera effugi nec pudica: ve stras accusationes nec sanctus, nec peccator euadit.

mmo bore. Dissimulatis peccata veltra,vbi inueneritis aliena alio

. . quin vero, si quis sorte suum non habet, vestrum ei. . crimen impingitis. Quicquid isti sibi de suo illo spiritu squo duce, se nihil in coelestibus literis ignorare

iactant) polliceantur, nullo orationis colore, nulla sermonis venustate, nulla rhetorica exornatipne persuadere sanae mentis hominibus poterunt, quandiu Ecclesiae CHRISTI principes, ct reliquam gentem Christianorum tot falsis vexationibus onerent,& conuitijs proscindant,se non violare praeceptu illud, quod M. H. ait, Principi populi tui ne maledixeris. Dum falsis criminibus traducunt, Maximum Pontificem,& sacrum summorum Antistitum collegium, non possunt infi-ziab. a. ciari,quin Sathanam imitentur, qui stetit a dextris I E-S V, sacerdotis ma3ni, ut eum conuit ijs appeteret.

Nihil ad nos, quod se tum demum egregios Euangelij propugnatores fore putent, si summum Pontim licem, etRomanam Ecclesiam in qua,sicut scribit Au hustinus, Apostolicae cathedrae semper viguit principatus ac reliquum E scoporum ac Sacerdotum o di nem,omni co uitiorum genere quam acerbissime i sectentur. Neq; nos mouet illud, quod eorum si bri scateant eiusmodi conuitijs, maledictis, dc salsis . criminationibus : quas si ex eis auferas , vacuas sane chartas relicturus sis. Viderint interim ipsi, qui pleno squod aiunt in ore praedicant, nihil se dicere, quod coeleste oraculum non sit: quo animo legant il-a.c.ν... lud,quod digito DEI expressium elt: Maledici regnum

86쪽

. R. cor. 1 .

LIBER PRIMUS. 39DEI non possidebunt. Habes quid illud si,quod potissimum spectent haeretici omnes, quicunq; de Ecclesia exierunt, chim vel contionantur ad populum, vel sanctos libros, aut publice in Gymnasijs enarrant, aut commentarijs in lucem edendis explanant. Iam, ne sit tibi graue audire, quid praeterea sit, quod eiscere volunt nostri isti Euangelij restaura- Ghias ripistores. Caue putes eos id velle praestare, quod Pau- 'f'lus ait praestari ab eo posse, qui intelligat,quae sit utilitas ex sanctis libris petenda. Longe alia eorum mens est. Sathanas ut suas seaudes ac mendacia pro diuinis legibus obtrudat, ea veritatis titulo vestit & o nat : atq; ita se in lucis angelum transfigurat. Praeclare isti hac parte parentem suum ac praeceptorem imitantur. Si palam flagitiose vixerint, si aperte se in omni libidinis genere effuderint, si publice aliena rapuerint, si nullo veri similitudinis suco iura diuina& humana omnia prophanarint, Verentur, ne statim non contemnantur solum, sed meritas etiam poenas luant. Quid ergo faciunt quid aliud lquam quod in patris fui Schola didicerunt vitia dscelera, flagitia, & mendacia, ac fraudes, & do

los, ad quos natura procliues sunt, scripturae aliquo testimonio colorant, & Euangelium vocant:& si quaeras, cur, qui prius vitae monasticae insti- ε vel . tutum prostatis est, cucullam abiecerit,& mulierculam sibi copularit: statim tibi respondet, scriptum esse:Nubere quam uri praestare:& fieri nequire, ut quis

perpetuam castitatem seruet: qui hoc te facere dicant,simulatores esse,nec admitti ad Ecclesiae ministe-

G iij rium

87쪽

DE ECCLESIA CHRIsTI

rium debere quenquam, qui prius uxorem non di Nerit. Quod aetate praeterita quosdam haereticos se Contra iovi. cisse,scribunt Hieronymus dc Epiphanius. Si interroges, quare liceat apud eos principibus, bona, quae compluribus saeculis Ecclesia possedit, Caesarum, re gum,& eorum, qui aliorum imperium tenuere, benignitate ei relicta, inuadere, atq, ad suum patrimonium b.ε. adiungere: mox audies,scriptum esse: CHRISTUM,&Apostolos, Sc nascetis Ecclesiae rectores,pauperes sui sese, nec ullas opes cumulasse: temporalia bona principuarbitrio cedere debere: clim tamen ipsi postea suis principibus ita adulentur, ut bonam eorum reddituti parte, quos ipsi illorum fisco adiudicarunt, blanda oratione extorqueant: unde dc se,&suas meretriculas splendide alant: nullam interim rationem habentes eorum, qui in aegestate sunt,& vitam ex Ecclesiae eleemosynis traduxerunt,antequam ea libi principes attribuerent. Si perconteris, quid sit quod in sexta seria,& in Quadragesima quo tempore iam inde ab initio nascentis Ecclesiae habitum ciborum delectum,& ieiunium a coetu

piorum toto orbe terrarum, quam late CHRISTI cultus & nomen pateret, seruatum, dc corpus castigatum,

atq; ita ad diuina habilius effectum fuisse,antiquissimi

patres memoriae tradiderunt in ipsi valenti corpore, &nulla aegritudine asseeti carnibus vescantur: vino se in gurgitent: opipara&lauta conuiuia instituant: gulae ac Ventri, quaecunq; libuerit, indulgeant: confestim di

cent, conscriptum coelestibus monimetis extare: om-τι nia munda mundis esse: Quaecunq; apponantur eis Vese

ei licere, quicquid in sero S macello veneat, Christianis

88쪽

LIBER PRIMUS. Mnis edere fas esse: nolle deii eiusmodi cultu placari, nec quicquam, qui ieiunio corpus castiget, ab eo obtinere:

relictum cuiusq; arbitrio esse, ieiunare ne velit, an contra. Si exquiras, qui fiat, quod apud eos tantus bonorum operum, & recte factorum neglectus sit, nulla ut virtutum S piarum actionum exempla cernantur: sed

quisq;, quod libitum sit hoc faciat: &cuiq; liceat, quod

libeat: nemo ieiunet, neminem Vitae ante aetae poeni teat, nullus alteri libenter impartiatur, & reliqua pietatis opera exerceat: responsum praesto erit, bona ope ra ad regnum coeleste adipiscendum nihil habere momenti , neq; delictorum condonatiqnem impetrare: neq; curare deum, rectene, an secus vitam agas: imo opera, quae bona vocas, si rem diligenter expendas, peccata esse, eaq; non talia, Vt facile veniam prome reantur , sed quibus aeternae mortis supplicium paratum sit: solam fidem esse, quae CHRISTI sacris ini- Lπt..tiatum hominem, diuitem,& opibus ac bonis omni 'φ'bus cumulatum reddat: sacris literis esse comprehensum: Qui crediderit, vitam sempiternam adepturum Μcr. 3σ. esse: eum, qui non crediderit,damnatum iri. Abra-R-hamu nullis operibus, sed sola fide remissione peccatorum obtinuisse: qui in recte factis spem salutis locet, eum graui se scelere astringere: quod summa iniuria CHRISTI mortem,& quod ille ea morte meritusest,&nobis a patre impetrauit,assiciat. Postremo,si scire velis,q sit causa,q; obre,qui se apud eos Sacerdotes iactat esse,& Superintedetes vocat, no oret,& preces ad DE-VM sundat ijs horis, quibus Maiores nostri ab ipsis Ec-G iiij clesiae

89쪽

I. Iberanoruuelamen, Cr

DE ECCLESIA CHRISTI clesiae incunabulis Deum precati sunt: protinus tibi de sacris libris vocula illa proseretur, quae Deum ita loquentem introducit: Frustra me colunt, docentes praecepta& mandata hominum: Deinde subi cient, traditionem hanc esse humanam: & cultum ab hominibus institutum,quo Deus honorari nolit. Haec, S plura, quae verbis & oratione persequi possem, cum vitia, flagitia, ac scelera maxima sint, & cum verbo DEI, quod illi passim crepant, quamuis nihil minus,quam illud habeant, Euangeli j specioso nomine Ornant, D coelestia esse oracula asseueranter affirmant. Quid iam ad haec dicis, quisquis nostra legere non grauaris: An non palam intelligis, Euangelium hoc Quintum omnino illis quatuor aduersari, quae Ecclesia nobis commendat An non vides, hoc Euangelium nequitiae & scelerum velamen, atq; asylum esse: nonne aperte cognoscis, nullum esse ab istis Nouatoribus dogma susceptum, quo non aliquod insigne vitium, & flagitium notabile tegatur : nec aliud eos suo isto Euangelio moliri, quam Vt Vni- Uersam religionem euertant, & morum disciplinam

omnem de medio tollant NonnE ex ijs perspicis, quid consilij eis si, eum ad sanctos libros legendos

S interpretandos adeunt Quid animo constitutum habeant, & confirmare ac stabilire velint, cum testimonia e sanctis libris adserunt, & patris sui imitatione ad singula dicunt: Scriptum est Quis credat D EVM sanctarum literarum intelligentiam ijs hominibus patefacturum esse, qui eas ad res turpissimas & sordidissimas,ac cogitationes, & studia maxime praua S conscelerata in testes vocant Absit,ut ab eiust modi

90쪽

Li AER PRIMUS. At modi hominibus scripturae intelligantur,& diuina mysteria percipiantur. Absit sinquamὶ viij, quibus ni-L- - 'hil commune est cum Christi castissima puritate, certa 'f' 'nere in scripturis Ecclesiam possint, quam ille aeterno sibi connubio copulavit. Si inuenire Ecclesiam in scri- rp. pluris,in quibus ad viuum expressa est, velint, desinant

Cauponariam artem exercere, Vino aquam ne misce-

ant, scripturam ne torqueant, di priuatae suae sententiae seruire faciant. Quid enim Hoc est scripturas interpretari, ac non potius sui Augustinus scribit) adima-co D .u.gines phantasmatum suorum, cum quibus carnalis anima uolutatur, omnia Sacramenta , & uerba librorum sanctorum conuertere Quae sunt imagines phan- εν- itasmatum , nisi affectiones & perturbationes animi, 'πὴ , ad quas qui'; natura sertur nisi cogitationes & stu fripturam dia , unde uitia oriuntur ': Nonne cum iis anima uolutatur, quoties sese eis oblectat Ad nas conuertit sanctorum librorum uerba quisquis uoluptates, quas ex eis capit, specie pietatis tegere vult. Es libidinis amans , oppugnas uitam coelibem, quo tuae libidini praetexere honestatis speciem possis,&Sace dotibus aeque ac reliquis hominibus coniugium praereptum in lanetistiteris esse contendis. Es gulae man-cipium, quaeris aliquod in sacra scriptura uerbum,qtiod perperam intelligens, aut de industria falso explanans, eo torques, ut ieiunium,& ciborum delectum cultum

humanum,& a verbo Dei alienum esse monstres. Fer- Ηη..ia epist.

uet auaritia iniseraq; cupidine pectus,ut ille ait. Quid tu hic Pervolas per sacra volumina,& uoculam aliquam

suraris,

SEARCH

MENU NAVIGATION