De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

161쪽

Cap. XIII. DE MEDICINA. aeta

tur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendos inguinem citat. Sed has si in summo sunt, medicamenti curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt: si vero altius descenderunt necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet, postea facienda eadem sunt, quac in auribus adustis eXposita sunt.

A P. XIII.

De eradicis Citiis, et curatione. AT in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit υρογχο λην Graeci Vocant quo, modo caro hebes, modo humor aliquis, melli aquaeve similis, includitur interdum etiam minutis ossibus

pili immisti Ex quibus quicquid est, quod tunica

continetur, potest adurentibus medicamentis curari. Quibus summa cutis cum superjecta tunica eXeritur; quo facto, sive humor est, profluit sive quid densius, digitis educitur tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam , deinde vitiosus sinus ab integro corpore digito separatur, totusque cum velamento suo Ximitur tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adjecit, eluitur oraeque una sutura junguntur caeteraque eadem, quae in aliis suturis, superinjiciuntur leniter deinde, ne fauces urgeat, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia li

C A P. XIV. De Umbilici vitiis. SUNT etiam circa umbilicum plura vitia de quibus, propter raritatem, inter auctores parum constat Verisimile est autem, id a quoque praetermissi

sum, quod ipse non ognoverat a nullo id, quod

162쪽

; et A. CORN CELSUS Lib. VII.

non viderat, fictrum. Commune omnibus est, umbilicum indecore prominere. Causae requiruntur Meges tres has posuit modo intestinum eo irrumpere, modo omentum, modo humorem. Sostratus nihil de

comento dixit. Duobus iisdem adjecit, carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit sed eadem tria causatus, spiritum quoque interdum eo dixit irrumpere. Hieron om-1onibus his quatuor positis, et omenti mentionem habuit, et ejus, quod simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus, neque mollis est omni frigore commi-xs nuitur; non solum sub omni calore, sed etiam retento spiritu crescit sonat interdum atque, ubi resupinatus est aliquis delapso intestino, ipse desidit. Ubi vero omentum est, caetera similia sunt, tumor mollior, et ab ima parte latus, extenuatus in verticem est; sidio quis apprehendit, elabitur. Ubi utrunque est, indicia quoque ista sunt, et inter utrunque mollities. At caro durior est, semperque etiam resupinato cor-POre tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas: in carcinomate Xposui. Humor autem is premitur, circumfluit. At spiritus pressus cedit, sed protinus redit resupinato quoque corpore tumorem in

eadem figura tenet.

Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinamao non admittit. Car quoque, carcinomati similis, cum periculo tractatur, itaque omittenda est. Sana excidi debet idque vulnus linamentis curari. Humorem quidam vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant. In reliquis variae 3 sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus si se res ipsa testatur ut in uterum, sive intestinum, sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici, tum Vacuus, a quibusdam duabus regulis exceptus est, Vehementerque earum capitibus deligatis, ibi e-

163쪽

Cap. XV.

moritur a quibusdam ad imum acu trajectatur, duo lina ducente deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstringuntur, quod in uva quinque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est,

moritur. Adjecerunt quidam, ut antequam vinci srent, summum una linea inciderent exciderentque

quo facilius digito demissis, quod illuc irrupisset, depellerent tum deinde vinxerunt. Sed abunde est, jubere spiritum continere, ut tumor, quantUS maXimus esse potest, se ostendat tum imam basim ejus o atramento notare resupinatoque homine, digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur post haec, Umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere: deinde partem superiorem aut medicamentis, aut Isferro adurere, donec emoriatur atque, Ut caetera usta, ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum, vel omentum, vel utrunque est; sed etiam, hi humor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod e vinculo periculum sit zoNam curationi neque infans, neque aut robustus annis, aut senex aptus est; sed a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est

id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodque papulas, impetigines, similiaque habet, i etsdoneum non est Levibus quoque tumoribus facile subvenitur : at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni et autumnale, et hibernum vitandum est Ver idoneum maxime est. Ac prima aestas non aliena est . rae 3oter haec abstinere pridie debet. Neque id satis est sed alvus quoque ei ducenda est quo facilius omnia quae eXcesserunt, intra alvum considant. A P. XV uomodo aqua hydros cis emittatur. I A tere, alia diX , nunc, quemadmodum id fiat. dicendum. Quidam autem sub umbilico, fere quatuor interposit1 digitis a sinistra parte quidam, ipso uir b

164쪽

umbilico perforato, facere consuerunt quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso; quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter

coit. Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua Vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat: demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur eo tum plumbea aut aenea fistula injicienda est, vel recurva-1otis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quodam nodo ne tota intus delabi possit. Hujus ea pars, quae intra paulo longior esse debet, quam quae extra ut Ultra ulteriorem membranam procedat. Ῥer hanc effundendus humor est atque is tibi major pars ejus evocata est cludenda demisso linteolo fistula est; et in vulnere, si id ustum non est, relinquenda. Deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae Vestigium appareat. quidam tamen etiam non ustadio cute, protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant deinde postero die rursus fistulam demittunt quod recens vulnus paulum diductium patitur ut, si quid humoris superest, emittatur idque bis ita fecisse contenti sunt. A P. XVI. De Intestinorum vulneratorum curationibus. NON nunquam autem venter icti aliquo perforatur sequiturque, ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an integra ea sint deinde, an his color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse, jam retuli Latius intestinum sui potest non 3s quod certa fiducia sit; sed quod dubia spes, certa desperatione sit potior, interdum enim glutinatur. Tum, si utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.

165쪽

Cap. XVI. DE MEDICINA. et '

Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est momento enim alienantur externo et insueto spiritu circundata. Resupi nandus autem homo est, coxis erectioribus; et, ζangustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac,

si jam sicciora intestina sunt, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adjectium. Tum minister oras vulneris leviter diducere manibus suis, Vel etiam duobus hamis, membranae interiori injectis, io debet medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet. Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est, quo fit, ut per se singula intestina in

sua sedes deducantur, et in his considant. Hi con I, ditis, omentum quoque considerandum est: e quo,

si quid jam nigri et emortui est, forfice excidi debet: si quid integrum est, leviter super intestina diduci

sutura autem, neque summae cutis, neque interiolis

membranae per se satis proficit; sed utriusque Et et quidem duobus linis vincienda est, spissior quam alibi quia et rumpi facilius motu ventris potest, et

non aeque magnis inflammationibus pars ea expolita est. Igitur in duabus acubus fila trajicienda, eaquQduabus manibus tenenda et prius interiori mem asbranae sutura injicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, dextra in sinisteriore a principio vulneris orsa, ab interiori parte in extet orem acum immittat, quo sit, ut ab intestinis ea pars semper acuum Ionge sit, quae retusa est Semel utraque parte tra 3 jecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra, ea veniat in sinistram, quam dextra continuit: iterumque eodem modo per oras immittendae sunt atque ita tertio et qEarto, deincepsque permutatis inter manus acubus in-3scludenda plaga. Post haec eadem fila, eaedemque ad cutem transferendae similique iatione ei quoque parti utraque sutura injicienda; semper ab inte iore parte acubus venientibus, semper inter manu tra-T t jectis.

166쪽

33o A. CORN CELSUM Lib. VII.

jectis. Dein glutinantia injicienda. Quibus aut spongiam, aut succidam lanam ex aceto 1mpressam accedere debere, manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Impositis his leviter deligari venter debet. A P. XVII.

De Interiore parte abdominis rupta, et qua ratione curanda.

INTERM Um tamen vel ex icti aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra rumpitur. Quod foeminis quoque ex utero saepe evenire consuevit: sitque praecipue circa ilia Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestinai contineat, hisque intenta cutis indecora intumescat. Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basim immissis sic utrinque devinciunt, quemadmodum et in umbilico, et in uva positum est, ut, quicquid super vin-aoculum est, emoriatur. Quidam medium tumorem excidunt, ad similitudinem myrtacei folii quod semper eodem modo servandum esse jam posui et tum oras sutura jungunt. Commodissimum est autem, resupinato corpore, Xperiri manu, qua parte is tuas mor maxime cedat, quia necesse est, ea parte rupta membrana sit quaque integra est, ea magis obnitatur tum, qua rupta videbitur, incidendae scalpello duae tunicae sunt, ut exciso medio interior membra n utrinque recentem plagam habeat quia, quod

go vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam, sed Veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum ora UUS XUlceret. Caetera, quae ad suturae reliquam curationem pertinent, supra comprehensa sunt. 3 De Varicibus ventris. Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem X- Planaturus, hanc quoque eo differo.

167쪽

Cap. XVIII. D MEDICINA.C AR XVIII.

De Tesicuserum natura, et morbis eorum. VENIO autem ad ea, quae in naturalibus parti sbus circa testiculos oriri solent, quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis PI OPO-nenda est. agitur testiculi simile quiddam medullis habent, nam sanguinem non mittunt, et omni sensu carent dolent autem in ictibus et inflammationibus H, tunicae, quibus hi continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos Ῥμα jM Gr cinominant, Cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Hae autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae V a LiGraeci nominatur. Super eam Valentior tunica est quae interiori vehementer ima parte inhaeret, τον Graeci vocant. Multae deinde membranulae vena et arterias, eosque nervos comprehendunt atque inter duas quoque tunicas superioribus partibus leve Par eto Vulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt. Communis deinde utrique,

omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a nobis απι Graeci, scrotum nostri vocant. ΙΩque ab ima parte mediis tunicis leviter inneXUS est, disa superiore tantum circundatus es Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt, quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui modo his integris fiunt, siquidem interdum vel ex morbo priamum inflammatur, deinde postea pondere abrumpi gotur, vel ex icti aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit. Tum pondere eo devolvitur, aut omentum, aut etiam intestinum o ibi reperta via, paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes demissum, sub-3s inde nervosas tunicas, et ob id ejus rei patientes di

ducit, ἐντεροκηλ' et πιπλοκν λην Graeci vocant apud nos

indecorum, sed commune his herniae nomen est. Deinde, si descendit omentum, nunquam in scroto TQ a tumor

168쪽

g3 et A. CORN CELSUS Lib. VII.

tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum, aut aliquo modo collocatum itemque si retentus est spiritus, non magnopere increscit, tacti vero inaequalis est, et mollis, et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et, cum conquiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, interdum sic dividitur, Ut in scroto Xiguae reliquiae maneant: at siro clamore, et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nixus est, crescit frigore omni contrahitur, calore diffunditur estque tum scrotum et rotundum,

et tactu leve idque, quod subest, lubricum est; si

pressum est, ad inguen revertitur dimissumque, ite-Is Um cum quodam quasi murmure devolvitur, et id quidem in levioribus malis evenit. Nonnunquam

autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potestri adfertque tum dolorem et scroto, et inguinibus, et abdomini. Nonnunquam stoma-aochus quoque affectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem

humor distringit. Atque ejus quoque species duae

sunt. Nam vel inter tunicas is increscit, vel in mema branis, quae ibi circa venas et arteria sunt, ubi haegravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori, qui inter tunicas est, una sedes est. Nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid go est, in ii appellant nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, hoc quoque sub eodem nomine, quo priora, habent. Signa autem quaedon Communia sunt, quaedam propria. Communia, quibus humor deprehenditur propria, quibus locis. 3s Humorem subesse dicimus, si tumor est, nunquam ex toto se remittens, sed interdum levior, aut propter famem, aut propter febriculam, maXimeque in pueris cisque mollis est, si non nimius humor subest; at si is vehementer increvit renititur sic ut

169쪽

Cap. XVIII. DE MEDICINA. 33 a

liter repletus arcte adstrictius venae quoque in scroto inflantur; et, si digito premimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non pressus, attollit et tanquam in vitro cornuve per scrotum apparet isque, quantum in ipso est, sine dolore est. Sedes autem e sjus sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressus, paulatim humor inter eos revertens subit scrotum ipsius albidius est; si ducitur, aut nihil, aut parvulum intendituri testiculus ea parte neque visu, neque tactu Iosentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis

ramex innascitur, i in tam Graeci appellant, cum Venae intumescunt. Hae quoque intortae, conglome- is

rataeque ad superiorem partem, Vel ipsum scrotum implent, vel mediam tunicam, vel imam interdum etiam sub ima tunica, circa ipsum testiculum ner-Vumque ejus, increscunt. Ex his cae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent hae Vero, quae mediae zoimaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt praeterquam quod et tumoris aliquid est, Pro Venarum magnitudine et modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos Venarum toros inaequa asle est; et, qua parte id est, testiculus magis justo dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, utpote alimento amis . Raro, sed aliquando caro quo goque inter tunicas increscit, σαρκοκη λην Graeci vocant.

Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit partesque hae intumescunt, nerVUS, AG quo testiculus dependet, plenior fit, simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnunquamyarices implent, cino in appellant.

170쪽

334 A. CORN CELSUM Lib. VII.

C A P. XIX.

De siculorum curationibus communibus et primo de incisione et curatione Inguinis, vel Scroti.

HI cognitis, de curatione dicendum est. In qua

quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de his, quae scalpellum desiderorant; nam quae Vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ac ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante

triduum bibere aquam pridie abstinere etiam a ciboas debet ipso autem die collocari supinus deinde, si inguen incidendum est, idque jam pube contegitur,

ante radendum est et tum, extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua tum abdomine tunicae inferiores committuntur. ao Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, qua media est. Plaga facta, foramen deorsum versus subest. In id demittendus est finistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus memus branulis, simul laxet. Alinister autem, sinistra manu comprehenso scroto sursum Versus eum debet extendere, et quam marime ab inguinibus abducere primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranUlas, quae super mediam tunicam sunt, si digito 3 deducere non potest, scalpello abscindat deinde sine

eo, ut is delapsus ipsi plagae jungatur, digitoque inde promatur, et super Ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua vitiosa sunt, circuncidenda sunt. In quibus cum multae venae discurrant, Ss tenuiores quidem praxidi protinus possunt majores vero ante longiore lino deligandae sunt; ne periculose sanguinem fundant. Sin media tunica veXata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non

tota

SEARCH

MENU NAVIGATION