De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

51쪽

transivit, quoque plura loca injectum vinculum mordet, eo majores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat sed ea hactenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere etiam fibulae latius vulnus esse patiuntur: sutura ras jungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent i ut si quod intus humoris concreverit; sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo imponendacio est spongia ex aceto expressa Si sustinere aliquis aceti vim non potest, vino utendum est Levis plaga juvatur tiam, si X aqua frigida expressa spongia ini ponitur. Sed ea, quocunque modo imposita est. dum madet, prodest itaque, ut inarescat, non est scommittendum. Licetque me peregrinis, et conquistis, et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod me sevo compositum sit ex his, quae cruentis vulneribus apta esse proposui maxi etoriaeque si caro est, Barbarum' si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, Vel labra sunt, Polybi sphragidern AleXandrinum quoque viride nervis idoneum est eminentibusque partibus

ea, quam Graeci jύπτου M Vocant. Solet etiam, collis ocis

corpore, Xigua parte findi cutis. Quod ubi incidit. non alienum est, calpello latius aperire nisi musculi, nervique u Xta si ut, quos incidi non expedit, ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamvis parum diduc- otum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet adhibenda sunt ea, quae humo rem leniter extrahant praecipueque ex his id, quod AGI vocari proposui. Non alienum est etiam, ubicunque vulnus est grave, impositum, quo id juvetur, 3 sipsuper circumdare lanam succidam e aceto et oleo: vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus, aut musculosus, quod emol

52쪽

A. CORN CELSUS

Lib. V. uomodo vulnus ligari con niat. Fascia vero ad vulnus diligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel injecta non vulnus tantum, sed paulum utrinque etiam oras ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recesiit, ab ea melius attrahitur: si aeque ab utraque, transsiversa comprehendere oras debet aut si id vulneris ratio non patitur, media primum injicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem dili- Iogenda est, ut et contineat, neque adstringat, quod non continetur, elabituri quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur. Hieme sepius fascia circuire debet aestate, quoties necesse est. Tum eXtrema pars ejus inferioribus acu assuenda est; nam nodus vulnus is hedit nisi tamen longe est. Porro neminem decipi decet, ut propriam Viscerum curationem requirat

aliis quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda

extrinsecus, Vel sutura, vel alio medicinae genere est.

In visceribus nihil movendum est nisi si quid aut exeto jecinore, aut liene, aut pulmone duntaXat extremo dependeat, praecidatur. Alioquin vulnus interius ea victius ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri conveuire superiore libro proposui. De ratione victus et notis ulnerum curationibu lie eorum.

et His ita primo die ordinatis, homo in lecto collocandus est cisque si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem a cibo debet bibere, donec sitim finiat, aquam calidam, vel, si aestas est, neque febris, neque dolor est, etiam so frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro Viribus corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit tenuem scilicet, et Xiguum, qui tantum sustineat. Multique etiam ex profluvio sanguinis intermorien-3 te ante Ullam curationem vino reficiendi sunt quod alioqui inimicissimum vulneri est. Nimis vero intumescere vulnus, periculosam nihil intumescere,

periculosissimum est, illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque si

53쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. at

mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet, mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflamma-stionis durat, vel delirium movet: vel si nervorum rigor aut distentio, quae e Vulnere orta est, eam non sinit. Vomitus quoque biliosus non voluntarius, vel Protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in his duntaxat, loquorum Vel nervi, vel etiam nervos loci vulnerati sunt ponte tamen vomere, non alienum est, Principue his, quibus in consuctudine fuit sed neque Protinus post cibum, neque jam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est. Biduo is sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. suo die rursus detecto vulnere, considerandus color est Quod si lividus, auido pallidus, aut Varius, aut niger est scire licet, malum Vulnus esse, idque, quandocunqne animadversum est, terrere nos potest. Album, aut rubicundum esse ulcus, commodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit Bona signa sunt, ubi etshaec sine dolore, tenuis, et mollis est. Sed si glutinatur vulnus, aut leviter intumuit, eadem sunt impo- nenda, quae primo fuerunt Si gravis inflammatio est, neque glutinandi spes est, eaque pus OVeat, aquae quoque calidae necessarius Usus est, ut et a 3oteriam digerat; et duritiam molliat, et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti ocunda

sit, usque eo adhibenda, donec aliqui4 minuisse ex

tumore, caloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Maximeque, si grande vulnu est, tetra-3spharmacum: si in articulis, digitis locis cartilaginosis, θου Ρost id fomentum, si lata plaga non patet, imponi protinus emplastruis debet, et si latius hiat, illud emplastram liquari ex irino unguento

e portet,

54쪽

A. CORN CELSUS

Lib. V. oportet, eoque illita linamenta disponi per plagam: deinde emplastrum supra dari, et super id lanam succidam minusque etiam, quam primo, fasciae adstringendae flant. Curationes propriae articulorum.

Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus si praecis nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur. Si id dubium est, et exacuto telo plaga est, ea transversa, commodior est: io et si ex retuso et gravi est, nullum in figura discrimen est at visendum est, pus supra articulum, an infra nascatur. Si sub co nascitur, albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum esse credibile est: magis quoque, majores dolores inflammationesque,

as quo maturius Xcitatae sunt. tiamvis autem non abscissus nervus est tamen, si circa durus tumor diu permanet, necesse est, et diuturnum ulcus esse, etiano quoque eo tumorem permanere futurumque est, ut tarde membrum id extendatur, Vel contraha-zotur. ajor tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhil ita est quam in recur-Vando eo, quod restium continuerimus Collocari quoque membrum, quod ictum est, ratione certa

debet. Si glutinandum est, ut superius sit si inas inflammatione est, ut in neutram partem inclinatum

sit si jam pus profluit, ut devoxum sit. Optimum

etiam medicamentum, quies est. Overi, et ambulare, nisi sanis, alienum est. lnus tamen periculosum his est, qui in capite vel in brachiis, quam quiso in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit, femine, aut crure, aut pede laborante. Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum Vulnus purum est,

inter res infestissimas est Nam id et humidum etas sordidum reddit. Ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit Levis frictio recte adhibetur; sed his partibus, quae longius absunt a vulnere. Vulnus quomodo purgandum es. Inflammatione finita vulnus purgandum est. Id optime

55쪽

Cap. XXVI. D MEDICINA. 19

optime faciunt tincta in melle linamentari supraque

id emplastrum, vel Drio φ ακον dandum est. Tum demum Vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium

neque siccum, neque humidum est. Ac quodcunque sensu caret, quod non naturaliter sentit quod ni sinium aut aridum aut humidum cst quod aut pallidum, aut albidum, aut lividum, aut nigrum est; id purum non est. uomodo vulnus i=nplendum est. Purgato, sequitur ut impleatur jamque calida a-io

qua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae succidae supervacuus usus est lota melius circumdatur Ad implendum autem vulnus proliciunt quidem etiam medicamenta aliqua itaque ea adhiberi non alienum est ut butyrum cum rosa, i is eXigua mellis parte aut cum eadem parte Ut cum

Cadem rosa, τετραφάρμακον aut ex rosa linamenta Plus

tamen proficit balneum rarum mihi boni succi vitatis omnibus acribus, sed jam plenioribus, nam ct avis, et Venatio, et suilla elixa clari potest Vinum dio omnibus, dum febris, dum inflammatio est, alienum est itemque usque ad cicatricem, si nervi muscU- live vulnerati sunt etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus modice tamen datum, ad implendum quoque asproficere. Si quid molliendum est, quod in nervosis locis, musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est At si caro supercrevit, modice reprimit siccum linamentum VehementiuS,

squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhi- obenda sunt etiamnum Vehementiora, quae OPPUS X- edant. Cicatricem, post omnia haec commode inducit lycium ex passi, aut lacte dilutum vel etiam per

se impositum siccum linamentum. De ulceribus, quae extrinsecus per vulnera incidunt, cu 3 Srationibu ue eorum.

Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt. Interdum enim Vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et cir- e et Cum

56쪽

Lib. V.

cum orae crassae livent. Post quae, quicquid medi camentorum ingeritur, parum proficit quod fere negligenter curato ulceri superveuit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob ae-nstus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictram est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a GraeciS didrictim in species est, nostris vocabulis non est. Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod ro occupavit; sed etiam serpit deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit: ρυς πελας Graeci nominant modo ulcus nigrum est, quia caro ejus corrupta est, idque vehementius ratiam pu-rs trescendo intenditur, ubi vulnus humidum est, et ex nigro ulcer humor pallidus fertur, malique odoris

est, et carunculae corruptae interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demisium descendit aut in latus, aut deorsum, eoque Vitio nona nunquam quoque os assicitur modo oritur ea, quam Graeci γάγγραιναν appellant.

Priores in qualibet parte corporis uni hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina fereque in senibus, vel in his, quorumas corpus mali habitus est Caro in ulcere vel nigra, vel livida est; sed sicca et arida, proximaque cutis, plerumque subnigris pustulis impletur deinde ei proxima, vel pallida, vel livida fereque rugosa et sine sensu est Ulterior in inflammatione est, omniaque 3 ea simul serpunt ulcus, in locum pustulosum pussitulae, in eum, qui pallet aut livet pallor aut livor, in id quod inflammatum est inflammatio, in id quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur, ingens ii sitis quibusdam etiam deli-3 rium accedit alii, quamvis menti suae compotessunt, balbiitiendo tamen vix sensus suos ore eXplicant,

incipit assici stomachus fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium ejus quidem mali recipit curationem Ubi

57쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. et et i

ubi vero penitus insedit, insanabile est plurimique

sub frigido sudore moriuntUT.

Curatio ulceris.

Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello circumcidendum est, exciden sdaeque ejus orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum. Si varicula intus est, quae his sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis

emissus, novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est. o Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit et, cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.

Curatio Isipelatum. Id autem, quod ἐρυσίπελα vocari dixi, non solum 1ς vulneri supervenire, sed sine hoc quoque oriri consuevit atque interdum periculum majus adfert -tique, si circa cervices aut caput constitit. Oportet, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia et omaximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviatili exceptam aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam quicquid impositum est, betae folio contegendum est, et super linteolum frigi et sda aqua madens imponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulphuris . . . cerussae, croci, singulorum P. X. . caque cum vino conterenda sunt, et id his illinendum aut, si durior locus est, solani folia contrita os uillae adipi miscenda sunt, et illita linteolo superinjicienda. At si nigrities est, neque dum serpit imponenda

sunt, quae carnem putrem lenius exedunt repurgatumque ulcus sic, ut caetera, nutriendum est. Si sinagis putre est, jamque procedit ac serpit, opus est

vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec nullus ex eo humor feratur : nam quod sanum est, siccum est, cum adu

ritur.

58쪽

xitur. Post ustionem putris ulceris, superponenda

sunt, quae crustas a Vivo resolvant eas escharas vocant. Ubi exciderunt, purgandum ulcus, maxime

melle et resina est. Sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur, eodemque modo ad sanitatem perducendum est. Curatio Gangraenae.

Gangraenam vero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non dissicillimum est utique inro corpore juvenili et magis etiam, si musculi integri sunt; si nervi vel laesi non sunt, vel leviter assecti sunt; neque ullus magnus articulus nudatus est aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit consistatque eo loco vitium; rue quod maxime fieri in digito potest. In ejusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere. Deinde, quicquid aridum est, et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque

ad sanum corpns concidere.

et Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamVis reprimentia, aliena sunt; sed his quam levissimis opus est superque ea, quae inflammata sunt, utendum: est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri id, quod est inter integrum ac vitiatum locum,

debet. Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesi-go dium est. Neque enim id malum, nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi imbecillitas prohibet, abstinentia utendum Deinde danda, quae per cibum potionemque alvum, ideoque etiam corpus adstringant; sed ea levia. Postea, si vitium conque stitit, imponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque plenioribus cibis uti licebit ex media materia sic tamen

non nisi alvum, corpusque siccantibus : aqua ero

pluviali frigida. Balneum, nisi jam certa fiducia

59쪽

Cap. XXVI. DE MEDICINA. aeta

reddita sanitatis est alienum est; siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo asscitur. Solent vero nonnunquam nihil omnia auxilia prosi-cere, ac nihilominus serpere his cancer. Inter quae miserum, sed unicum, auXilium est, ut caetera pars scorporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere. Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed

ne illa quidem negligenda, ubi integra cute est interior pars collisa aut ubi derasum, attritumve aliquid 1 oest aut ubi surculus corpori infixus est aut ubi t . nue, sed altum vulnus insedit. In primo casu commodissimum est malicorium ex

vino coquere interioremque ejus partem conterere, et cerato miscere e rosa facto, idque supponere de- is inde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale λιπαρα est. Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum τετραφαργακον, minuendusque cibus et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altio-diores ictiu contemnendum erit: siquidem ex ejusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit, et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.

Surculum vero, si fieri potest, Oportet Vel manu, et svel etiam ferramento ejicere. 4 vel praefractus est, vel altius descendit, quam ut ita fieri possit, medicamento evocandus est Optime autem educit superimposita arundinis radiX, si tenera est, protinus contrita si jam durior, ante in mulso decocta cui sena go per mel adjiciendum est aut aristolochia cum eodem melle Pessima ex surculis arundo est quia aspera est. Eademque offensa etiam in silice est Sed usu

cognitum est, utramque adversus alteram medicamentum esse, si contrita superimposita est. Facit au-3stem idem in omnibus surculis, quodcunque medicamentum extrahendi vim habet. Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Ῥriori rei Philocratisci huic Hecataei emplastrum maXime convenit.

60쪽

Fuomodo cicatrix vulneri inducenda, purgandaque D. Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendum cicatricem est quod perpurgatis jam, repletisique ulceribus necessarium est primum ex aqua frigi- cla linamentum, dum caro alitur deinde cum jam continenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix inducatur tum deligari super album plumbum Oportet, quo et reprimitur cicatrix, et colorem maxime sano corpori similem accipit. Idem radix silio vestris cucumeris praestat. Idem compositio, quae habet elaterii p. i. spumae argenti p. ii unguenti pondo iv.' quae eXcipiuntur resina terebinthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant, paribus portionitibus mixta, aerugo, plumbum elotum, eademque rosa cocta sive ungitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum imponitur, quod in aliis

partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stula tum est decoris causa rursus, et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur.

Siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones hae, quae corpus Xedunt. Cuteas exulcerata, super eminentem carnem exedentia medicamenta conjicienda sunt super concavam impletitia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur, et tum cicatricinducatur.3 C A P. XXVII

De vulneribus, quae per morsus inferuntur eorumili curationibuS.

DIXI de his vulneribus, quae maxime, per tela

inferuntur. Sequitur, ut de his dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, pecaniS, nonnunquam ferorum, aut aliorum animalium, aut serpentium. Omnis autem ferae morsus habent quoddam VirUS. ItaqUe,

SEARCH

MENU NAVIGATION