Regula S. Augustini et constitutiones Fratrum Ord. Prædicatorum

발행: 1650년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

Cantorii. Cap. VIII. y cerdotem,&ministros super faciendis .s Item ad ossicium

eius pertinet facere ossicium, cum hebdomada pertinet ad chorum dextrum,&semper ita cito venire ad ossicium ,& maxime in septimana sua , quod in principio inchoationis siti S ita continue & lina liter ibi manere, quod eius absentia non sit desectus in aliquo. Ite debet excitate dommientes in choro, & torpentes incitare ad cantandum& psallendum, & interdum eos ad libria ducere, ad melius eantandum , maximh infestis deuotioribus. L Item An, tiphonas in choro suo imponendas debet iniungere, fimbliter omnia cantanda vel legenda, quae ex ordinario vel

tabula non sunt determinata a quo debeat dici,debet imponere in hebdomada sua. L Item antiphonas de choro suo debet reincipere, praeter Antiphonas super Magnificat, &Benedictus in duplicibus,&totis duplicibus. Similiter alleluia in Missa in hebdomada sua, cum cantatur a pluribus. L Item i nchoare Psalmu ex parte chori sui m o

do mediocri, & tenere tonum; & exaltare vocem,tim in

Psalmis, quam in aliis, quando nimis demittitur,& sacere signa cum manus percussione ad paucis in Psalmis vel Hymnis,&aliis huiusmodi saciendis, distincte cum notabiliter confunduntur, & ad illos qui confundunt pausas,

interdum accedere, ad corrigendum eos, sine strepitu manuum, & ira , sed eum pace & honestate, ne correcti perturbentur, de astantes offendantur. I Item Sacerdoti, in sestis praecipuis deferre versiculum , quem oportet di cere ante laudes. Item quando tarde surgitur ex errore ad Matutinas, sacere festinare offetum, &abbreuiare lectiones . Item pertinet ad eum in hebdomada sua,in solemnibus Processionibus, in sepulturae ossicis,in ministra. tione Sacramenti infirmis, & huiusmodi rouidere decaministris,si non sunt seripti in tabula,& si sunt seripti,redu.cere ad memoriam quid facete debeant. Debet etia prouidere quod omnes vadant ordinate,&quod qui facito fietum,habeat librum sibi necessarium ,& iuxta eum stare frequenter, dc rectificare eum, di alios omnes in his quae

agenae

582쪽

agenda sunt vel dicenda. In Processionibus vero Elemni.bus pertinet ad umimque, scilicet cantorem&succentorem de his curam habere. Item ipsius interest in hebdomada sua cum Praelatus non vult, vel non potest sacere onficia quae ad eum peltinent,& est praesens,de consilia eius imponere alicui alii huiusmodi ossicia. Si autem non est praesens vel ei loqui non poterit, debet alicui iniungere quod faciat ossicium , hoc obseruato, quod huiusmodios fit ia semper iniungantur personis senioribus, di qui sciant ipsa facere competenteri. Ipsius etiam est corrigere errores in quocumque errent, siue ab aliquo, siue a conuenis tu,siue in legendo,fiue in cantando, siue in annexis ossicio, ut sunt inclinationes, prostrationes, genuflexiones, sessio nes , stationes & similia,in quocumque loco, praeterquam in resectorio, in lectione,& super huiusmodi lacere praclamationes. Ipsius autem correctionem omnes sequi de bent cetiam si erret dummodo error non fit in tollerabilis, de obedire ei in his quae pertinent ad ossicium, licet proclamandus sit in capitulo, Si corrigendus su per his in quibus errauerit. De Osscio Suecentorii. Cap. IX. OFficium Succentoris est respicere diligenter quae praea dicta sunt de offeta Cantoris, & circa ea quae dicta sunt de libris &seriptis sollicitare Cantorem , &Iuuarta eunde diligenter,&quae ad se pertinent de illo titulo me moriter retinere.& studere in ossicio diligenter,& fit mare corde tenus, & de distributione libraru in suo choro executioni mandare. Item pertinet ad eum iuuare Cantorem circa tabulam faciendam, vel ipssim facere pro septi, mana sua,vel semper, si a Priore suerat ordinatum. Defectu vero Patrum debet in hebdomada sua supplere secundum modum qui supradictus est de Camte in choro suo. Ipsus est etiam stare in choro finistro,& mutare sedem suam poetest ratione offeti in choro suo cum voluerit. In sestis duplieibus, tu totis duplicibus, post inceptionem quae fit in

Missa res in choro,potest tacere quod supra notatu est de

583쪽

Suceentoris. Cap. IX. PF discursu, di sessione S apodiatione Cantoris.Item de ex traneis collocandis vel tepellendis,& de clericis qui cantant in choro suo rectificandis,dehe t habere curam, sicut supradictum est de Cantore. Cum autem chorus suus nimis a fratribus vacuus fuerit, si in alio abundant, potest inisnuere Cantori, ut aliquos mittat ad chorum suum. Adipsum etiam pertinet facere in septimana sita circa Missam

quicquid supradiistum est ab illo loco : Cum autem tales in Conuentu celebrant vel fratres,& caetera usque ad ii, tum locum io Item ad ossicium eius pertinet. Item ipsius est,cum hebdomada sua suerit ex parte sui chori, facere officium, &exequi diligenter ea, quae circa ossicium Cantoris supra notata sunt ab illo loco: (Semper ita cito veni re usque ad illum locum: ( Ipsius autem correctionem in quantum pertinent ad chorum de septimana suam; hoc excepto, quod correctiones & directiones in ossicio non pertinent ad eum super totum chorum, sed solum supro

chorum suum,nisi tempore hebdomadae suae, praeter errores intolerabiles, quos seper potest corrigere Cantore nocorrigente. Ad Cantorem vero pertinent illa omni tempore quando sibi videtur expedire. Item ad ipsum per

tinet acquiescere Cantori in dubiis,& etiam si male cortigat vel dieat,non debet ei contradicere in choro,sed cor rigi debet in capitulo. Item quando Cantor non est praesens debet supplere vices eius,& transire in eius septimana ad choruin eius, de e contrario , quando Succentor vel

non habetur,vel non est prysens in choro, debet Cantor sacere per eo,vel alii committere,ut suppleat vices eius. Cuautem constituuntur aliqui adiutores Catoris vel Succentoris,vel utriusque,eorum interest supplere vices eorum cum desunt,dc cum prq sentes sunt iuuare possunt eos, imis quibus fuerit de eonsilio Praelari ordinatiam.

D. Ossicio Sacrifia. CV X. Officium Sacrisis est curam habere de Ecclesia sere

scopanda,& ab araneis, di huiusmodi purganda, &munda seruanda,& de choro magis, quam de naui& de

584쪽

presbyterpo,tam maloris Altatis, quam minoru,quam de choro. Et ubi est consuetudo in maioribus festis in aestate herbas viretes,vel ramunculos aliquarum arborum, &inhyeine paleas stet nere in choro,& presbyterio, &ante parua Altaria,& in sacristia,&in capitulo, & habere cura de reparandis coopertorijs,ne unquam pluat in Ecclesia,&de alijs reparandis in Ecclesia, vel sacristia, vel coemiterio& de seris, de clauibus ostiorum omnium. Et debet haec claudere & aperire tempor e suo, quens ordinem Prioris de horis claudendi.&aperiendi ostium Ecclesiae de die. Circa pussationes. Item ad eum pertinet omnis i uisitio quae fit in Ecclesia, nisi quando fiunt causa capituli, vel sermonum. Porro primum signum sic debet fieri, quod non sit nimis prolixum,nec nimis breue, sed medie temperatum: hoc tamen mavis vel minus pro tempore obseruetur. Similiter signia quod fit pro collatione,ad quod sufficiunt quasi quinque Ictus ex utraque parte campanar. Secundum vero sic d bet e si e prolixum,quod a principio illius possint conuenire fratres de omni loco in quocunque fuerint in domo,ad

Ecclesiam,& tunc debet statim terminare cu venerint omnes,non expectato etiam signo Praelati. Spatiu vero,quod

est inter duo signa, sic debet esse teperatum precise quod imitosipatio postin tesse Fratres expediti de holis Beatqvirgmis,quas habent dicere,& de necessitate camerarum, di lotione mantium hora prim q. Ad vesperas vero tali de-het hora pulsare,quod post secundam mensam tempore binae resectionis,vel post vesperas tempore ieiunu, no sit multum de spatio, vel tempore usq; ad horam Copletorii. Ad Completorium vero tali debet hora pulsari, quod facto vltimo figno in qstate sit adhuc quasi dies, in hyeme vero

quasi nox. Spatium vero quod conceditur ad orandum post Completorium, nec ninais prolini sit,nec nimis breue, sed medie temperatum,& tam moderatum,quod Fram

tres communiter sine fastidio possint illud tempus in oratione expendere; quod res utatur posse fieri cum tempus est

585쪽

Saetaria. Cap. X. 'Test tantum pretis quod posiint in illo die psalmi septem

N leta a . Signum vero ultimum sic faciendum est; quod bene possit audiri ubiq; per totam domum. Caeterum dea modo pullandi ad Missam & ad funus , potest consuetudo

patriae obseruari.Consuetudo tamen ordinis magis generalis videtur esse,quod pulsatio ad Nisiam fiat per tres inivrruptiones. Ad funus vero,& ad processionem,& adivnctionem facientam conuocantur Fratres per signuinca. pana factum tantum ex una parte. Ad ipsiain: etiam pertinet habere curam, ut selicitet priorem , & Fratres de bo . nis campanis habendis.& moderatae magnitudinis, & dia habendo horologio tali,quod non sit notabile curiositate, vel preciositate magi autem detur opera quod sit verax& certum. Et de consilio Prioris & fiatrum horam surgendi ad Matutinas, se Primam,& Nonam tempore dormitionis diurno seruet. Debet autem valde esse soliditus circa pulsationes tempore suo,& modo debito faciendas, peearum)inordinatione contingat conuentum turbari vel

. Utem ipsis rater est c ura de habendis lampadibus, & oleo,& cera, candelis,& cereis, & candelabris competeti-bris, N in ministerio circa Altare maius,&in processioni, circa funera,&de ministrandis Ais tempore suo, & de lampadibus,eerdo paschali,&alijscereis circa maius altare in Missa,in vesperis,in Matutinis,la Completorio accededis extinguendis, de melius inis ammandis, 3cena ungendis. Similiter eutam debet habere &prouidere,quod non solum in malati altari, sed etia in minoribus, cerei aliqui coissetentes secundum varietates dierum &festorum,&candelae suffieientes ibidem in choro demper sine defecta haheantur. Debet etiam prouidere de candelisin hospitio, in anfirmitorio,resectorio,& F-ribu itineranti s resemilibus,vel phisivel minus,vdi hoc diuatum fuerit d Priore. Porro expensas ead supradicta debet aecipere . Prinuratore, vel de quaestu proprio, vel de oblationibus , vel alio

586쪽

heatur super A ltare,in quo corpus Domini in pixide habeatur,& honeste sub claue semctur. id tetri,quod oleum infirmorum ad faciendum extrema unctionem semper habeatur in domo, & in honesta ampulla in meo honesto sub claue conseruetur . . . l . . lii, i tem si debent fieri ordines in clom vel cofirmationes vel consecrationea Eccleme,vel Altaris, vel Episcoporum vel benedictio Abbatum,vel coemiterit , dc similia, debee prouidere eum consilio capellam Episcopi, e fecunda ordinarium eius omnia ad huiusinodi pertinentia fiant de haheantur in nromptu. Si vero fiant aliquae coronae, eius est assilieve Episcopo de ministiare forcipes ad capillos incidendos etplas debet recipere & comburere. Et cum inis stat in unctio sacienda pro Fratre, et comunio infirmi d cumheneis, vel etiam ad Altare potentis venire, vel etiaoextraordinaria commanio fratris alicuius,ex alia aliqua

Casancienda in conuentu,debet de omnibus ad hoc pertinentibus gerere solicitudinem de necessariis pro .

dere,& couocandos conuocare vel verbis interdum, vel Tum pullationibus, cum conuentus laetit conuocandus.

trem circa itinera eius ossicium est prouidere de sessis sa- eadis , di de loco lassarum , cum consilio Prioris. Item de cereis Reaadesis de candelabris, di thure,dishuribulo, de carbonibus pro thuribulindide corin m dis Fratribus quo tempore, & de cruce deferendam aq ua benedictaeui ora , se libello Sacerdoti receptum funus, de de libellis manualinus, de aliis necessariis ministrandis, tam pro Fr tribus, quam pro extraneis defunctis,curam debet habe.re. Item debet fi contingat Episcopum vel Abbatem ut Rem mitta vel anulo vel hac ito, vel Cardinalem, vel Regatum , vel alium dignitatis excellentis apud nos iacere offetom in Mista, vel procession vel alit, quocunisque modo, debet eum consilio CapesIanitar, vel aliorum sociorum eius, de necessariis secundis suae dignitatis exigentiam prouidere, & gerere mlicitudinem, quod non sit defectus in aliquo, de quod iant omnia manaph. I. a

587쪽

rco T. De Officio iii . . Circa ornatus Oparamenta,& mundiciaI. Item ad ossicium eius pertinet apponere curam quam

potest quod habeantur indumenta pro ministris,& ornamenta pro altaribus honesta, dc pulchra, & diuersa secum dum diuersitatem temporum & festorum, ita quod in die bus sestiuis meliora producantur. Porro ad ornatum altaris cuiussi bet, praeter illam mappam quae adhaeret lapidibus, debet habere aliam desuper,quae tam loga sit quod quasi usque ad terram ex utraque parte descendat, super quam palla iterum collocetur, quae sitiadeo longa delata quod quasi totum altam desuper cooperiat, sup ex quam est corporale collocandum. Cum autem ista fuerint replicata, debet haberi aliquod grossum coopertorium adto. tum cooperiendum altare. Cogitandum est etiam ei quod habeantur aliquae reliquiae in vasis pulchris & decentibus, vel arcellis, & cruces N imaginesscompetentis decoris, & de his aliqua sunt ponenda infestis maioribus super ali

re ad ornatum. Deber etiam habere curam quod ampuJtis,piscinmpe lues,&alia vaci& utensilia,camisiae,albae,pallae &lobaliae& altarium corporalia ,&manutergia,&caetera omnia linea in usus altarium vel ministrorum sic eoquenter latrentur,quod semper inueniantur munda di niti- . da, di praecipue ea quae sunt circa altaria. Corporalia verodi panniculi pro abstersione calicum,& manuum post vit, jam ablutionem, lauanda sunt separatim ab aliis, & lo. tio in piscinam factam mittenda. Cum autem consumpta fuerint vetustate, comburenda sunt,& cineres in eandem piscinam mittendi. Cirea etiDodiam rerum, i Ad ipsum etiam pertinet eum de nouo ponitur in offiscio, facere memorialcide numero calicum,librorum,paramentorum,& omnium huiusmodi quae sunt valoris notabilis, & sunt ab eo custodienda. Et cauere debet ne perdatur aliquid de istis, sed potius secundum eius industriam

augmentetur. Et cum absoluitur,successoribus per memoriale debet rationem reddere de praedinis. Debet etiam

588쪽

saeri Ba. xv x. tori et . eauete vestimentis di param entis a putrefactisne & coe irosione, interdum ad ventum ae calorem e xpo nendo, non,

io locis humidis, sed siccis,de i tineis conseruando. Debee,

curam habere quod dissuta resarciacitur,& laesa in aliquo , siue vasa fiue utensilia, di huiusmodi, reparentur diligenister. vetusta ac minus utilia quae possunt rendi , de licentia vendantur, & eorum pretia in aliqua meliora mu tentur Item debet oblationes omnes Ecclesiae recipere, de dilis gente e custodire , de eas procuratori integre reddere, vel necessaria pro sacristia de illis procuraret, & residuum ei dem procuratori,si quid fuerit, reddere , vel in alios usus expendere , secundum quod Prior duxerit ordinandum. Pro receptione vero de custodia horum solent interdum haberi trunci in Ecclesia, vel pixides clausae defit per, cum modicis aperturis, vel alia huiusmodi apta ad securam rein seruationem. Sunt etiam habenda aliqua armaria & arcae sortia,& apta ad custoditam rerum . vel in sacristia,vel extra in loco securiori, vel utrobique. Et sacristia debet esse seriatis in ostiis, nestris, de clatribus, in qua etiam, propter rearum custodiam iacere potest cum vno socio vel duobus,

tam locus ad haec aptus fuerit:& hoc, si Priori videbitur

expedire. l. - ,

Ad eundem pertinet scire bene ordinarium totius os, Mit . ut per eum quandoqueFratres rectificentui de aliis quibus quae requirat, Mea quae m eodem scripta sunt praeaeer supradicta ad eum pertinentia, ut in cineribus in capiate ieiunii, re ramis in die palmarum,& fi milibus solieite exequatur. Debet etiam habere eulam quod ordinaria de ministris de Missa maiori , alijs habeatur m cieristia, ut Fratres per huiusmodi scripturam certificari possint, cum de aliquo dubitant depr*dictis. Summas quoque de tractatus magvirorum de ossicii , Ecclesiae debet procurare libenter eum poterit,ut in sacristia inueniantur. Postremo, quia in magnis conuentibus difficile est omnia supradicta ab uno executioni madatista medicum rei datus tu

589쪽

rex e De veto P i erit de consito prioris, possunt supradicta sic per eo diuiri di, ut utroque sciente quid ad se pertineat, nec confidente de alio in his quae ad se pertinent, fiat ordinatius uniuersa .t Da incia 1 ecto M. Cap. XL Circa me nam . O Fficium boni Lectoris est conformare se capacitati

auditoruinsae expedientia eis Ttiliter,& in-.telligibiliter lege e pinion es nouas refuge ret, et antiquam& seeuriores tenererea quae non bene intelligit nunquam dicereia fastidiosa prolixitate, quq accidete solet ex nimiae repetitione eruidem aut ex inuolutione verborum, vel ex alijs eau fis cauere semper. Date operam, ut ex lectionibus suis proficiant auditorem aut circa veritatem libroruia aut circa qu*stionim etilium intelligentia ne circa aliis qua qu p possint ad morum edificat honem esse ultera tanta

leverrirelicta multitumine eorum quq dici possunt ad finis gulat quod auditoressub eo proficiant ad scienda Bibliam& his orias sententias, maxime lectiones,aut omne u la tem v nam contina are libenter. Tempore Pero vacatio.

Dum, et in alio tempore di benter legere debet aliquid Era tribus aliquibus in camera,qui habiles ad proficiendum mstudio reputantur. Dubitantibus vero & interrogantibuae de aliquo, debet benignE,& charitatiue satisfacere; pro uepotest&scit. Cum vera exigente intelligentia & utilitate auditorumanterdum expedit dispatare, eligenda est ab eo materia utilista intelligibilis,maxinie si sit disputaticiis ter minus peritos. Ut autem melius det fiuctuosius officiuexequatur.debet studere diligenter.& prscipue in scriptis,qus communi iudicio meliora reputantur. Et ut meliuSpossit vacare studio,ab aliis oecupationibus debet siue in domo,siue extra cum potest,salua obedientia sub thahere se libenter. Circa vitam. . . Item adspium pertineri ut sicut micis praeeellit mistic. tia Diuina , ita cito exemplo totius sanctitatis de vir dxuis, praecipue bumilitatisi, patientiata & sobrietatis. Debet etiam anima rei alios sermonibus, collationibus iraternis ad omnem religionem Robedientiam specialiteride iuvar'

590쪽

eaeeaciter praelatos. Item ad praelatos semper pacem h

here debet, de reuerentiam dignam, & e uere ne perturbatores vel discoli, vel indiseiplinati apud eum refugiuipia ueniant, vel fauorem. In te sectorio vel choro debet MMuter esse cum potest,de a capitulo vel Completorio nunquam sine magna ,& euidenti necessitate remanete. Diopensationes vem in ieiuniis di abstinentiis c cuin non indigeo aut nunquam, aut raro, di cum dissicultate recipe te eu vero recipre,caueat ne in infirmitorio, vel hospitio, occasione eius fiat aliqua di lutio, aut in vigilius aut supersultatibus, aut inordinatis locutionibus, i similibus. Item nomine Magistri vel Lectoris quantum in eo est, non debet permittere se vocari, sed solum nomine seatris . Cum habuerit, debet se ad socium habere non sicut dominus, sed sicut Iocius & frater, nee permittere debet quod ei fabciat seruitia,quae non solent aliis fratribus fieri, ut est facere lectum suum, discalciare eum , & similia. Debet etiam cauere ne camera sua sit in occasione dissolutionis, aut ex vigilijs, aut ex frequentibus ibidem collocutionibus, vel conventiculis,'es clamoribus, et huiusmodi alijs temnon debet verecundari quin libenter quaerat ab alijs du-hitationes suas, immo quandocunque occurrunt notare

debet diligenter,& cum metenerit a quo possit edoceri, quicunque sit ille, quaerere debet humiliter, di audire de retinere diligenter. Debet etiam procurare quantum meo est,quod habeat aliquem tubiectorem . qui legat inte dum cum hoc requirit, multitudo vel utilitas auditorum, de eide charitatiue in omnibus assistere debet. Porto m nitiones emanantes a capitulis eirea lectores debet dili- serer retinere in memoria,& seruare. Licentiis vero gePneralibus de loqEendo viare manedo i choro,de similibus. non debet uti propria auctoritate,de ad libitum suum, sed prout Priori visum fuerie,& causa rationabilis requirit. Postremo vero,ut Deo & praelatis, de fratribus sit acceptu eius obsequium,non debet se reddere difficilem ad legenis

eum,vel quaerere in hoc aliquid, quod sapiat vanam glom

SEARCH

MENU NAVIGATION