Horatii Augenii ... De ratione curandi per sanguinis missionem libri 17. in duos tomos diuisi quorum prior decem, posterior septem continet ... Cum indice duplici vno capitum, altero rerum copiosissimi

발행: 1598년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

iic HORATII A vGENII LIB. IIII.

stitutis doceamus, quomodo Galenus vereatur in mittendo sanguine bilis uae effervescentiam. Is enim docens scopos sanguinis mittendi,& eos,qui prose 'sus dehortantur misi ionem sanguinis, habet haec verba in lib. s. Method in

dendi: veluti autem in his, qui ad naturalem euacuationem, quae sensti usurpetur, non leuiter attentum esse oportet, ita alibi vel ad naturam ipsam, vel ae: tem, vel coeli statum; sunt enim nonnulli ad exhalandos digerendos o corporis succos natura propensi, pueri certe propter aetatem perpetuo; coeli vero status, ubi calidus nimium est,&siccus: voco coeli statum ipsam ambientis aeris ter periem sub qua & anni tempus & regio comprehenditur: quando horum quoque utrunci, ex ambientis indicatione mutatur: propensi autem ad digerendos i ' i corporis Liceos sunt, quicunq; natura sunt humidi, magis o si accedat caliditas prarierea qui raro sunt corporis textu, ad haec, quibus os venitis aut amara bile

abundat, aut imbecillum est, aut sapramodum sensibile. Atq; hae quidem imdicationes sunt, quae sanguinem detrahendum dehortantuni Haec Galenus, quae si diligenter expendas, inuenies illum vereri in missione sanguinis, ne bilis

excandescat. Nam haec agitatur mouetur Is, quamobrem timendum, De ventriculi dolores atq; syncopen concitet. Praeterea quo loco docet, rationem curandi laslitudinem iubet intensiua , atq; etiam in phlegmonosa mittendum sanguinem, atq; eum copiose extrahendum: in ea vero, quae viceris sensum facit hanc flauae bilis in uniuersum corpus assiuxus excitat) prorsus abstinendum a x missione sanguinis, sed tunc utendum esse medicamento purgante. Sed curabstinet a sectione venae r certe non ob aliud, quam quod secta vena vereatur bilisci feruescentiam, ut optime ait Avicennas: Amplius in erys pelate & in herpe te: qui affectus fiunt a flava bile, ut ait libro ad Glauconem, idem author prohibet missionem sanguinis Sed ob quam causam aliam ego inuenire non pos- .sum n i ii quod attraheretur bilis in ipsis venis,& inflammationem faceret. Idem praeterea patet ex ratione curandi cardialgiam, in qua nullus quidem meminit huiusce remedii, nisi tamen fieret ab inflammatione de phlegmone oris ventriaculi : haec quidem satis persuadent , quomodo veritatem habeat proposita Aui-cennae sententia. Habet autem hoc loco dubitationem non contemnenda in id suppositum, quod ex Galeno supra docuimus, nempe humores a primis venis ad maiores venas attrahi: quoniam idem author contrarium videtur sentire, libro quarto de sanitate tuenda, quo loco agit de lassitudines hi monosi: nam sanguinis missionem ab habitu corporis ad venas sanguinem trahere confitet- tur: porro contrarii sunt motus a primis venis,&a centro ad ipsun circumse rentiam : Sca circumserentia corporis ad centrum. Verba Galeni sic habe

Igitur quoniam in lassitudine phlegmonos a sanguinis multitudo collecta cali

pet corporis molem est, venae autem dissectio humores evacuat, quicunq; in ve nis sunt, salicis fuerit post priorem euacuationem tantum interponere remporis

spacium,quoad ex corporis mole in venas transferatur aliquid.J Haec ille Quid . itaq; ad hanc contradictionem dicemus: Nempe utrobiq; a Galeno rectissime dictum suisse. Considerandum est igitur, ipsam sanguinis emissionem per se, ac

primo humores a centro ad circumferentiam attrahere, quod sine accidit duplici ex causa: unaeti propter vacuum, nam maiores venae a minoribus.&haee ab aliis, donec ad liepar Ac ventriculum metit peruentum stattractio: altera vero, quia naturalis esst motus attrahendi venarum a primis venis, quotiescunq; illae proprio alimento destituuntur. Verum secundario atq: ex accidenti ex cor

poris mole fieri potest eiuscemodi attractio: cum scilicet copiosus sanguis supra molem eae ixetit: indicium quidem, quod ex accidenti hoc fiat,ex Galeni ver- bis desimitur. Quia non statim atq; missus est siligitis a mole corporis, ad venas solit sangui uis attractio, sed aliqua mora interposita, slatinuante tit attractio a primis venis, ut demonstrauimus supra ex Galeno. Quid igitur impedimento e se potet , quin duo fiam contrarii motus, diuersi tamen ratione, alter quidem per se, alter vero ex accidenti Haec si vera sunt, nobis manifestum faciunt v ri simam esse Avicenna sententiam. Rationes vero contrarium persuadentes

142쪽

DE MISSIONE

duomodo debeant dissolui, hic non scribinius, quia ex iis, quae dicta sunt a nobis, solutionem omnibus arbitror esse manifestis limam. C A p. XX.

n e sectionem aliquando excal facere , cse reuis humares

, vo M o D o probabunt recentiores Medici, omnem phlebotomiam resti gerare, si veritatem habent, quae dicimus Herpes&erysipelas postulant o refrigerantia remedia: at in his prohibetur sanguinis missio. Sed si refrigerat

propter quam causam non adhibetur lassitudo ulcerosa, quae fit a flavae bilis as fluxu, omnium humorum calidissima de siccissima exigit refrigerantia: Galenus tamen missionem sanguinis negat, maxime m reformidat 'Locus hic ape tissime (nisi fallor: redarguere videtur milii eorum opinionem, qui dixerunt, in simplici intemperie calida ven sectionem conuenire,ut refrigerans magnum queremedium. Nam si qui assectus maxime refrigerantia postulant reinedia . certe erysipelas & herpes prim um locum habent, aut certe inter primos numerandi sunt: in quibus tamen minime utendum est phlebotomia. Calefacit igitur aliqua sanguinis detractio, quae scilicet bilem flauam a centro ad venas trato hit. At vero omnis venae sectio recte adhibita refrigerat. Recte adhibitam venae sectione diximus, propter eos affectus, in quibus id genus auxilii non com petit: in quibus bilis flauamisso sanguine maxune inflammatur. Sed hic animaduertito, quod quamuis refrigerat, hoc tamen ex accidenti contingit, non perseeuacuatis, videlicet calidis humoribus, qua ratione similiter diceremus scammonium de reta barbarum refrigerare: quia biliosos humores educunt. Quamobrem nulla est necessaria consequentia, quod ubi sit refrigerandum, ibi sit necessaria venae sectio: ut pueriliter arbitrantur quidam nostrae huius prouinciae Medici: sed haec in principio libri huius explanata sunt a nobis. Caeterum quod crudi humores augeantur ex intempestiue mi ita sanguine, nemo 3o est, meo iudicio, qui ignoret: siquis autem ex omnibus est, qui nesciat, is Caleni nonum librum Methodi medendi diligenter legat, nihil amplius habitutu quod aliquam facere dubitationem possit. Nam exoluta inquit ille ab id genus affectibus virtus,adhibita sanguinis missione, in extremum malum recidere solet, ne amplius restitui possit. Nam dc totum corpus grauiter refrigeratur, re accidunt nonnulla, quae ad vehementem refrigerationem sequunmar symptomata.J Et alibi ait: Quin etiam aliqui in morbos inciderunt longos, post quam immodica inanitione resoluta naturalis vis fuit. Aliis, cum immodicae

vacuationis noxam sentire non potuissent, in omne reliquum vitae tempus to

tius corporis temperamentum redditum est frigidius. Ex qua refrigerationn facile, ex quavis occasione laesi, alii decolorati, at malo corporis habitu vixerunt : alii ex eo ipso in morbos inciderunt exitiales, aquam intercutem S o thopnoetam, de iecinoris, ac ventriculi imbecillitatem, re apoplexias de deliria. J Atque, postquam docuimus, quid indicet venae sectionem, mnibusque dubitationibus fatisfactum est; hic qua lilibrisnis esto.

143쪽

HORATII A vGENII LIB. v.

HORATII A V GENII

A MONTE SANCTO,

DE RATIONE CURA

Di PER MISSIONEM

Summa reptinantur capita ad antitate an Mnu mittendi pertinentia. G A Mus deinceps de quantitate. Nihil aeque in agendo a tem medicam coiniecturalem essicit , uti cuiusque remedii quantitas; etenim cum frequenter compertum habeamus instare tempus exhibendi cibi aut potus, eiusq; aut calidi, aut frigidi, quantum tamen dandum sit, certo non nouimus. I- demvsu venit in purgantibus medicamentis. Nam quod laboranti praebendum sit medicamen aut bilem, tum flavam, tum atram, aut pituitam, aut scrosum excrementum euacuans, facile nouimus:

caeterum quantum praeberi debeat, nescimus. Atqui talis exhibitio corrigi postea nequit. Nam quod semel in ventrem deuoratum est medicamentum, quominus omne deuoratum sit, fieri non potest, neq; possibile est, ubi plusquam conueniat, lain purgetur homo, partem oblati auferre. At in sanguinis missione sumnium id bonum est, euacuationem, dum voles, posse sistere: ac rursus quo v ideatur tempore sinere fluere, quoad vimi recte habere aptareac Verum, qui voluerit de hac re diligenter speculari, unum tibi primum i proponat, ne- 3, cessarium est,nempe quid ipsus vacuationis quantitatem indicet primum quidem in genere; deinde autem sigillatim, quid indicet demonstretq; sanguinis vacuandi quantitatem, mox vero quid illud sit eiusdemodi q uantitatem primo contraindicans, id est, aut prohibens, aut admittens. Sequitur praeterea controueria illa disputatio dilucidanda, an aliquando usq; ad animi deliquium v cuare conueniat. Atq; si conuenit, qui allectus hanc vacuandi rationem exigant: deinde quando repetitam facere sanguinis detractionem magis expediat quam simultaneam: qui assectus iterationem postulent: quod interuallum inter unam& aliam esse debeat: quae ad summum regulae pro iteratione pcrficienda sint obseruandae. Rursus vero explanandum, quibus signis valeamus co- ognoscere, dum ipso in opere sumus, quantitatem sanguinis suffcientem vacu tam fui ct e. Haec, & alia generis huius docere, hoc quinto nostrae Methodi libro aggredimur, principio in hunc modum sumpto. P. II. AEdnam quantitatem vacuationu neratim in candi pol salem habeat. CV M igitur iam constiterit vacuandum esse, atq; inuenta fuerit species sue qualitas vacuationis exercendae, protinus illius quantitatem recte dimetiti sooportet, praefiniendum iu diligenter,quantum,& quamdiu vacuandum sit. Omnis humor noxius, ut qui sit prieter naturam, protinus expurgandus est, siue quis profligare morbum, siue ab illo praecauere studeat. Si portio illius exigua remaneat in corpore, poterit illa quidem naturae praepotentis beneficio, de optima ratione victus instituta evacuati,totaq; absumi: at vero si maior quantitas re- linqua-

144쪽

linquatur, res in tuto constituta non est. Nam quamuis a morbo ex vacuatione leuatus aeger videatur, recideri amen in morbum,aut citius aut tardius: alias

leuius,alias grauius pro humoris modo dc malignitate, atq; virium statuae conditione victus. Hoc praccipiebat diuinus Hippocrates, quado in Aph.lib. r. lic bat: quae relinquuntur in morbis, post iudiciu recidiuam facere consueuerunt.JQuum enim derelicta humoris portio totius conditionem referat, quae omnino crat praeter naturam, nunquam ipsa poterit in corporis substantiam conuerti, sed tempore sinceros humores, arcis etiam recens alimentum coinquinabit, ac recidi uos morbos excitabit. Hoc sane modo contingit, quod impura corpora, o quanto magis nutriamus, tanto magis laedamus, ut idem docui Hib. n. Aphoris comment. p. itaq; hac de causa. quicquid noxii humoris continetur in corpo-. 1e, id totum protinus vacuandum est. Sed num eiuscemodi vacuatio fieri de beat uniuersim, an per vices, hoc nondum constat, cuius tame quia explanatio est perquam necessaria nostro huic instituto, hic a nobis determinari debet. Dicimus, hanc vacuandi rationem a duobus potissimum indicari, nempe ab humorum copia, re a virium statu, atq; haec profecto communis est indicatio in omni vacuatione obseruanda, siue sanguinem mittere, siue purgare consti tuamus. Suit igitur constantes vires, materia vero exigua, hanc semel ac uniuerso detrahere licebit. nulla adhibita cunctatione si fuerit sanguis: si vero fuerit hu-io mora sanguine distinctus, ubi Cococtus maturat usq; fuerit, aut saltem tenui; ac viae sint in aluum patentes. Sed si vires fuerint imbecillae . exiguaque materia, hanc fortassis totam pblebotomia licebit, non aut e pharmacia vacuare, quamuis tutius sit, in utroq; genere auxilii partitam adhibere vacuationem. Non Gnim vcl in leucophlegm alia, vel in cachexta humor quoquoversum effusus ines omne corpus, potest ullius medicamenti vi ex distantissimis locis per caecos occultos is ductus uniuersus in aluum confluere. Atq; posito id valido aliquopiam medicamento praestari posse necessarium tamen fuerit corpus grauiter concuti, humores varie permisceri, torsiones inferri molestas, spiti ius ipsos dissi pari, atque hinc tandem vires ipsas concidere, prosterni, & plerumq; exolui. Quaeso res accidit in iis, qui prauo utuntur cibo, & prauis humoribus abundantes, pii gante exhau .lo medicamento, statim solent animo deficere: scatent enim vi. tiosis se corruptis humoribus: sanguis vero bonus paucus est, purgatio etsi vitiosorum deducat humores, simul tamen detrahit spiritus, qui pauci existen tes animi deliquium faciunt. Haec admirabilis Hippocrates in secundo Aphori 6 rum, commerit. 3 6. ligni licauit, dicens: Qui corporum salubritate sunt praediti, ii purgante hausto medicamine, statim deficiunt, ut qui prauo alimento v-tuntur.J Per salubritatem corporis intelligit tum veram salubritatem, tum etiam mendosam. Equidem in utras constitutione corporis est admodum suspecta purgatio, milla, quia purgans medicamentum familiarem proprium is hu- o morem, exempli gratia, bilem alterutram, aut pituitam, aut aqueam si peissilitatem nitatur attrahere; sed ubi eius cernodi humores non adsunt, e corpore

purgandi sanguinem liquat &carnes, ut ex ipsis sibi quicquid proprium familiare si est attrahat. In hac vero salubritate mendosa purgatio sui recta est ob virium imbecillitatem, cum spiritus, ut iam diximus, maxime dissoluantur, ta de iic dicit Hippocrates, ut qui prauo utuntur alimento.J Et Galenus in commentario, qui vero prauo (inquit alimento sunt usi propter vitiosorum hum rum copiam facile ioluuntur de fatiscunt, si quando purgationibus utantur, si uoautem intra corpus recipienda cibaria, siue in ipso iam contentum vitium dicat, utraq; vera est oratio. Si quidem praua alimenta prauum gignunt sanguinem.

so Quamobrem vitiosa edulia dicentur ad sanguinem, qui in legigni debet, respectu habito. Hinc repeto, quae superius dixi de cachexia& hydrope, quod in

eiuscemodi morbiv non debemus validis uti medicamentis expurgantibus ca- cochymiam, ut quid am ex nostratibus Medicis facere consueuerunt, sed victu accommodato,& caeteris attenuantibus paulatim demoliri oportet hunc morbum, neq; niti post coetionem&per magna interualla purgationes exhibenda

145쪽

sunt. An fortassis dices, id non licere medicamentis validis facere,quibus His

pocrates , de omnes illius seculi Medici utebantur, sed conuenire mitioribus cilicere in magna quantitate exhibitis, quae medicamenta nostris temporibus passim usurpantur. Sed neque hoc conuenit: quandoquidem vacuationes omnes extremae deuitandae sint, ut primo Aphoris tertio, de secundo Aphoi horum, quinquagesimoprimo dicebat Hippocrates his verbis: Semel multum , ta repente, vel vacuare,vel re plere, vel calefacere, vel refrigerare, vel alio quouis modo corpus mouere, periculosum; omne siquidem nimium naturae inimicum est, paulatim vero quod fit,tutum, cum alias tum maxime ubi ab uno

ad aliud facienda est mutatioJ haec sanis intelligenda sententia est, non de sola ivirium extrema debilitate morti proxima, sed de peccantis humoris vacuati ne extrema de affatim facta: de qua in alio etiam Aphorismo locutus est tibi sexto,commentario vigesimoseptimo cum ait: Empii ait hydropici cum viii tur, aut secantur,si pus,aut aqua repente&uniuersum etduxerint,omnino commoriuntur. Hac ratione statuendum est, ubi imbecillae sunt vires, atque mututa adiit materia vacuanda. Sed quid agendum si materia sit multa .&vires v lida: copiosa decernenda est vacuatio, extrema minime: Sed quae aliquando usque ad animi deliquium perducat, si morbus postulauerit. at in cacochymi emultitudine non ita quidem fortasse statuendum est, semper longe tutius fuerit vacuationem partiri, quam confertim, atque semel purgare. Cum vero admonet Hippocrates, quod quae vacuantur multitudine metienda non sunt, sed si quae oportet vacuentur, S facile ferant; atque ubi ad animi deliquium educere conuenit, faciendum, si aegrotus par esse possit J non admittit euacuationes, depurgationes extremas, ut pote quas reprobauit in tertio Aphoriccum dicit; neque compressiones ad extremum ducendae sunt, periculosum enim J Sed de magnis loquitur vacuationibus, morbo, viribusq; proportionatis. Caeterum in purgationibus quatuor fere de causis contingere potest lipothymia: una est hctimonia humorum, intestinorumque tot fio cum scilicetagitati humores, aut dolores intestinorum, aut oris ventriculi morsum concitant. Secunda est v por quidam malignus, dc acer cordi molestiam inferens,aut cerebro. Tertia est pharmaci perniciosa,S venenata qualitas: Postrema deiectio non seruans modum. Leuissima est prior minus leuis secunda, omnium grauissima quarta est, ad quam nunquam ducere conuenit aegrotos, quod si id forte contingat, in gna semper mala consequuntur. Semper enim horrendum est exanimato iam aegro mortis imaginem obtrudere. Vt igitur vacuationis terminum consequi valeamus, cognoscendus est tenor ipsius virtutis, num scilicet illa valida sit an imbecilla,de qua ratione cognoscendi supra disseruimus, quia virium obseruatio ad omnes vacuationes necessaria est. Sed in hoc differt venae sectio a purgatione, quod vires illius respectu solum vacuationis modum denotant: verum huius collatione non modo indicatur modus, sed etiam medicamenti genus praescribitur, aequam validum sit exhibendum tuto decernitur. Tametsi enim morbi species, humorisq; vacuandi sedes validum medicamenti genus postulen aliquod tamen ex mitiorum ordine exhibendum suadet virium imbecilli; tas. Haec, quae hactenus dicta sunt a nobis, multo antea scripta metunt ab Auliacenna in quarta sectione primi libri, capitulo tertio, dum ait: Quinto vero sphctanda est quantitas eius, quod euacuatur, quae quidem coniicitur ex modo remensura materiae vexantis copiae, virtutisque,&symptomatum, quae post uacuationem relinquuntur: Si enim symptoma aliquod euacuationem sequi. Ur, minus certe, quam proposuimus euacuabimus latione habita ill iis, quod pro symptomate, euacuatione subsequente relinquendum est, ut inconuulsione ex repletione fieri solet.J Galenus vero de symptomatis superuenientibus sic locutus est primo ad Glauconem, capite decimoquarto. dicque veros quis conuulsus sit, simulque sanguinis missione egeat, huic semel omnino tantum detrahes, quantum affectus exigit, sed&aliquid symptomati est relii quendum. J Avicenna parum infra eodem capite: Omnis vero linquit) eua

citatio

146쪽

tuatio immoderata solet (vt plurimum i febres ivducere. Ideoq; minus detrimentum sequitur, aliquid superflui relinquere, quod euacuat orae indigeat,

quam exquisite vacuare, aegrum ii eo perducere, ut viresexoluantur, natura e- Di in illud residuum saepissime resoluit, si tamen humor eius generis fuerit cuius esse debeat, aegrotusque bene ferat, ne timeas largam vacuationem ; Aliquando etiam contingit, ut sis coactus vacuare usque ad animi deliquium, et- cnim v bi vires validae fuerint. & materia vitiosa nimiu exuperauerit, copiose educi potest, sicuti contra, viribus imbecillibus, paulatim etiam si mali humores xedi mdauerint evacuare oportet.J De quantitate vacuationis in uniuersili hec

x o dicta sint, nam in particulari loquemur postea loco suo diligentius.

m dura quantitatem sanguinu vacuandi ex Caleno O qua circa ius opinionem dubitatioues ad inta' O s rQAM explanavimus quid in uniuersum indicet vacuationis quanti-

a. iaton, nunc docendum est quid indicet eandem in specie, quantitatem sci-- licet tinguinis vacuandi. De qua Galenus hoc modo loquutus est. Indicant autem haec detractionis quantitatem, non ipsam sanguinis detractionem, it to que ex morbo, aetate,&viribus eminuendus esse sanguis cognoscitur. At v cuationis quantitas non ex istis modo, sed ex aliis deprehenditur. Ea sunti lethorica vocata syndrome: aeris nos ambientis temperies, in tempus, ta locum diuisa: eaque quae in anteacta inciderunt vita circa comestorum tum

quantitatem, tum qualitatem: excretionesque,ac motiones aut tactas, aut non

factas: sed quaenam sit in his diuersitas paulo post viderimus i & parum postea

se seriptum reliquit: Primum autem omni u scire conuenit dum propositis copi huius auxilii augentur,maiorem indicari vacuationem; dum vero exoluc niuetantum detrahendum esse de sanguinis missione, quantum illi minores euaselint j Haec ille. Quae fortassis non mediocriter controuersa videbuntur, praeso sertim iis,qui amice antiquorum sententias interpretari minime consueuerunt. Nam primum illud habere videtur dissicultatem ingentem , qua ratione venae sectio indicati possit a tribus illis diuulgatis scopis,nempe magnitudine mo bi, virium robore, de consistenti aetate: acetiam simul iidem scopi indicare v leant quantitatem: quandoquidem,duo diuersi generis indicari ab una eademque natura non posse, rationi consonum esse superioribus libris patefecerimus. Iam constat illa indicare genus remedii, ut vacuationem factam venae sectione, quomodo igitur indicabunt eaedem eiusdem remedii quantitatem PSic siti uerti videtur illud principium, quo tanquam axiomate Galenus passim utitur, ab uno scilicet unum perpetuo indicari, de non plura ceu quae unam habeant et naturam; quo etiam nos principio supra usi fuimus, dum recentiorum opinionem redarguebamus contendentem a tribus illis peruulgatis scopis de sanguine mittendo indicationem sumi. Urgetaliae multo magis diis cultas; quia ut unum indicare suapte natura non potest nisi unum, ut praediximus, quomodo qum so plura diuersorum generum quantitatem indicare poterunt qua ratione

inoibi magnitudo, cum aetate, dc cum vicium robore conueniet in unum, ut

in antitatem vacuandi sanguinem indicet Quid pr terea conferre potetit ethoric a ipsa syndrome ab Empiricis propositat aut aeris ambientis annid; temporis conditio 3 Quid vita anteacta quid vacuationes suppressae 3 de alia a Ga- leno propositae unam igitur quantitatem remedii cum unum esse debeat pr sopiae indicans, haec vero multa sunt,& admodum ambigua, qua ratione illaim indicare possint, dissicile admodum est perspicere. Dubitationes contra Galeni sententiam in hunc modum habent, quarum explicatio asserenda est in medium atque diligenter, quo ad eius tamen fieri poterit, declarandum, unum esse, quod proprie dc per se quantitatem indicet, aut contraindicet, plura vero qua tum secundo loco indicandi tum etiam contraindicandi potestate habeant.

147쪽

is r. HORATII A v G E N I I LIB. v.

CAP. IIII. Quantitate anguinu uendi primo indicari ab lucrementa vivere indicanti inguinis vacua senem.

E M aperire, atque apertis lime dilucidare conabor ex Galeni verbis, in em rumpraesertim gratiam, qui passim sibiis si minime consentientia scripsisse

commemorant, ab uniuersali, & communi principio,in quo etiam illum argi unt , exorsus. Est autem id principium, ab uno unum perpetuo indicari, de non plura. Quodnam igitur unum hoc erit, licet fortasse quispiam, a quo eluccemodi indicationem exhaurire possit id ego breuite explanans inquam in- iocrementum esse scopi illi talia quo indicatur sanguinis millio: aut, si uniuersalius me loqui velis, dicam: antitatem scopi huius indicare quantitatem huiuremedii: quaeres quomodo habeat,diligetervem texplananda. In sanis corporbus magna plenitudo, quae scilicet remediis imbecillioribus sanari non poterat, vacuationem indicabat secta vena: latitudo magnae huius plenitudinis, O quantitas indicationem promit de quantitate maiori aut minori huius remedii. Diximus autem in superioribus libris, magnam existere in eo quod magis, ae minus, disserentiam latitudinis. Huius, quam tame dilucidioris doctrinae gratia in partes tres distribuebamus. Etenim aut erat magna simpliciter, aut maior, aut maxima. lam quidem maxima plenitudo (vt ab hac postrema exordiar) maxi- ι -

rnam postulabat vacuationem, quia extremis morbis extrema remedia optima

sunt(d Tebat Hippocrates in primo libro Aphorismorum ubi vero plenitudo si

minor maxima, minorem vacuationem adhibere oportebit; atq; tantum a in

xima vacuatione declinare debemus quantum plenitudo a maxima deflectebat: eadem ratio est de magna plenitudine absoluto sermone dicta. Caeterum si aegrota corpora consideremus, in illis morbi magnitudo pro scopo proponitur, qui tamen supponit materiam vacuationi huic accommodatam,nempe sanguinis multitudinem, aut motum. Eadem est hic obseruanda latitudo, ut tertio libro dicebamus: quoniam quidam cst maximus morbus, quidam maximo aliqua ex parte minor, quidam vero magnus duntaxat absoluto sermone nuncu- ad pabitur: in hunc modum fluxionem etiam dis Einguimus in gradus tres, nempe in magnam, maiorem ,&maximam: idcirco pro reuulsione maxima exi- stente fluxione conuenit venae sectio quae plurimum reuellat: in aliis quae pa-

rum minus pro modo determinato fluxioni. Eadem ratio est, si proposita fuerit vacuatio per venae sectionem. Ex hoc discursu iam patere unicuique arbitror, unum esse indicans quantitatem sanguinis detrahendi, quod scilicet per se hanc vim habeat, non autem plura,idemque fiet manifestum in alio scopo contraindicante, nempe in ipsis viribus: quod quomodo sese habeat,sequenti capiate docebimus.

uantitatem vacuandisanguinem contraindicari primum, detersia quam litate, piae a latitu ne robustarum timum. Si vires dicuntur contraindicare, tum ea ratione,qua idem remedium admi cunt, quod ab ipso indicante suggerebatur, ratione tamen contraria, tum etiam quatenus non prohibet remedium. Constat eas ipsas in latitudine consideratas contraindicare quantitatem sanguinis detrahendi. Qualis vero sit virium robus larum latitudo , libro tertio planum fecisse arbitror, praesertim quando demonstratum a nobis fuit vires dici validas absoluto sermone, re dies validas secundum quid,& in tespectu. Ferunt vires validae utroque modo san- soguinis mistionem, sed quae fuerint absolute validae multo maiorem, quam validae in comparatione. idcirco dilucidioris doctrinae gratia idem statuamus de latitudine validarum virium, quod supra sZatuimus delatitudine plenitudinis, ecmagnitudinis morbi. Quod autem dicere volo, tale est. virium robustarum o dines existunt tres: primus coplectatur vires validissimas: ter vires validas in

148쪽

DE MISSIONE SANGUINIS. is s

tit, quam sinit in comparatione validae minu quam validissimae tertius ordo situstium validarum secundum quid . Primi ordinis vires sunt quando temperamentum,& quantitas spirituum tum influentium, tum instorum, carnosiae substantiae atque partium quae vere solidae sunt, quales a semine generari docuimus, optime adeo habent, ut omnino nilui in illis pollit secundum naturae sta tum desiderari: secundi ordinis quando una quaepiam ex illis tribus substantiis

male habuerit, aut intemperie, aut in quantitate, duae autem naturae conditionem seruauerint: tertii vero ordinis validas nuncupabimus, quando una ex virium substantia tum qualitate, tum mole quantitateve fuerit male affecta: duaero vero aut bene habuerint prorsus: aut leue aliquod damnum passae fuerint, ut contigisse Galenus commemorauit in libro sexto Epidemiorum, quando mulieri extenuatissimae sanguinem mist, in qua certe carnosum genus tum in ipsa intemperie, tum in quantitate imbecillum statuebatur: quod ii ad tantam gracilitatem no perueniat corporis habitus, sed fuerit modice gracilis, imbecillit tem adesse in carnosas abstantia multo minorem statuemus. Quod hic de vitibus validis diximus, idem est audiendum de viribus imbecillis, cu in earu m e

dein sit in eo, quod magis, atque minus latitudo: verum harum consideratio nullum omnino locum habet in hac tractatione de quantitate sanguinis vacuandi. Quamobrem vires validissi inae admittent vacuationem magnam, imo xo ei iam, si ita fetet morbi conditio, maximam: non ita magnam vires validae s condi ordinis,atque adhuc minorem quae tertio ordine validae statuuntur. Hoe

igitur illud erat, quod a Galeno dictum fuit de hac materia pertractante hisce

verbis: Primum autem omnium scire conuenit dum propositi scopi huius auxilii augentur, maiorem indicari vacuationem: dum vero exoluentur, tantum

detrahendum esse de sanguinis missione, quantum illi minores euaserint.J Haec ille. Ex quibus fit manifestissimum,semper hunc Auctorem, quem ego merito admirabilem soleo nuncupare, suis principiis consona scripsisse: Quid enim

hie habebunt illius calumniatores,quod illi possint vitio vertere iam unum eo planavit scopum indicantem ipsam quantitatem : cst autem scopus, quem inio praesentiaria in inquirimus, incremen rum, aut latitudo (parum referat quomodo quispiam voluerit nuncupare) scoporum praecipue indicantium, aut com

traindicantium venae sectionem.

; bub , aut contra Alcantibus quantitatem; o de Galeni sententiarum explinatione.

NVNc vero conferamus hosce scopos inter se, ut cognito illorum consensurosiam de quantitate huius remedii habere valeamus notitiam. Maxi- o mus itaque morbus, summaque plenitudo, vires robustissimae ferunt vacuationem maximam : nulla vero inueniri potest maior ea, quae ficusque ad animi deliquium. Morbus maior vires robustiores maiorem indicant quantitatem sanguinis vacuandi, quam magnus morbus simpliciter, atque vires validae secundum quid. Sic in unum consentientibus indicationibus vacuatio semper fet tanta,quantum postulauerit morbus,dissentientibus vero inter se non item.

Pone, maximum existeret morbum at vires imbecilliores minus cin te vacuandum est, quam serat morbi conditio: sane aliquid sanguinis reponendum eratia totius curationis spatrum, ne postea ali liram piam r.ecellitate aduenient ei n- tempestiue cogars nutriret. Atq; hic necessaria iteratio est, quo ex ambob auts o tribus aliisve, si oportuerit,vacuationibus id praestari possit,quod unica vice reluctantibus viribus facere non licuit. Quid si morbus fuerit magnus, viresque validissimae 3 ad tantam peruenire vacuando quantitat cm debemus, quantam iure filo postulauerint lectus. At non e t eadem ratio, ubi maloi fuerit morbusta vires validae secundum quid : quand iquidem tunc facere iterationem opo tebit, tantumq; a priori vacuatione haec di tare debebit, quantum distat maior

149쪽

a maximo affectu. M vires validae secundum quid a validis limis. Quamobrern,

si quis haec diligenter inspiciat, perpetuoq; animum adhibeat, is quidem nunquam in sanguinis vacuandi mensura aberrabit Quo vero id tacere possit commodius, de certius perpendere debebit, quae secundo loco indicandi contraii dicandiq; habent potestatem, cuiusmodi sunt, quae multitudinis quantitatem

incrementumve denunciant, de virium robur. Maxima venarum omnium

tensio, maximus tumor, summa rubedo, plenitudinem ad vasa ad summu in vigorem peruenisse testantur, propterea i maximam, Ac statim adhibendam v cuationem significant, ne interim prae copia aut rumpantur vasa, aut calor naturalis sui locetur. Euacuationes sanguinis diu suppressae ex utero, ex mariscis, io ex naribus, maiorem sanguinis in corpore aggregari quantitatem indicabunt, quam cano corpori conueniat. Idem contingit, si quis in otio vitam transigens optimis alimentis, succumque probum gignentibus, nullo is adhibito ordine perpetuo utatur. Anni tempora partim ad vires, partim ad plenitudinem referri possitnt. Calidus de siccus coeli status ex regionis natura, ex anni tempore particulari constitutione constans,&anni tempore aestiuo, vires imbecillas ostendit validas qui temperatis fuerit allectus qualitatibus. Ver quidem es ino bis a plenitudine genitis obnoxium. Qui contra vitam exercent in perpetuis laboribus, quive statim vivendi institutum circa balnea eligunt, ac fornaces,ut vi treis vasculis conficiendis incumbunt, non adaugere copiosa excrementa, i mo illis carere, quotidiana demonstrat experientia: ideoque aut non indigere vacuationibus, aut exiguas fieri debere praemonstrant. Haec de alia huius gen ris, de quibus libro tertio disieruimus, diligenter praecognita certiorem praebebunt de quantitate huius vacuationis notitiam. Praestat modo, ne quid tractationi desit, breuiter Galenum interpretantes docere, quomodo dubitationibus propositis satisfacere debeamus. Primum vero tres illi scopi, tum sanguinis detractionem, tum etiam illius quantitatem indicare possunt, vario tamen respe- ectu: si absolute considerentur, indicant vacuationem: s vero, quaratione latitudinem habent, ea quidem quantitatem insinuare possunt. Sic indicatur ab eisdem scopis genus remedii, de quantitas. Neque propterea subuertitur com- 'mune illud axioma, quo nos in superioribus frequentissime Galeni imitatione usi sumus, quia ab uno, ut unum est, unum duntaxat indicabitur semper, non plura: at si illud unum naturam habeat multiplicem, variam que, indicatio ex illius multiplicate sumpta amplius una absolute dici non potest. Plures in i cationes proficiscuntur a morbo magno: vita,consderando ipsum,ut magnus est, alia,ut in latitudine maximus, vel mediocris existit. Plethorica illa syndrome, quae indicium est solius plenitudinis, vacuationis solius indicatrix esse dicet retverum si eam postea fuerimus contemplati ratione quantitatis, ut exempli gradi

tia, maxima omnium vasorum tenso, maximus tumor, maxima rubedo, ac sic

de reliquis signis plethoi icis, quis dubitabit, hanc quantitatem haud amplius

solam vacuationem indicare, sed illius etiam quantitatem praefinire quemas modum omnia iis contraria dehortabuntur vacuationem. lam vero coeli status, vitae praecedentis institutio, euacuationes naturales suppressae, acalia id genus multa, quorum libro tertio meminimus, neque primo indicant, neque contra- indicant generosum hoc remedium, sed secundo quodam loco, qua scilicet rhtione , aut summum plenitudinis incrementum, aut summum ipsarum virium robur indicant. Videtur mihi satis accommodate satisfactum omnibus dissicultatibus, quae contra Galenum negotium facere videbantur, ita ut amplius

locum non habeant aliquem Galeni reprehensores, in quo illius admir bilem refellere possint doctrinam. Nunc ad reliqua so

nostra transeat oratio.

150쪽

Grantu anguinis vacuari debeat, exquisite ne adici, vel scribipes . SVM M A s indicationes ad quantitatem recte praefiniendam hactenus si non exactissime, saltem quoad eius fieri potuit, diligenter videor prosequutus.

Nunc vero antea, quam ad aliorum explanationcm nostra conuertatur oratio,

docere volo discipillos meos, qualitum sanguinis vacuari debeat, exquisite neque dici, neque ieribi post . Quam rem doceo libentis sine: primum, quia

io fuerunt quidam squibus cum sum aliquando locutus 3 affirmantes ex nostr rum patrum obseruatione determinatam quantitatem sciri posiste: deinde, quia in hac materia Galenum maximum huius artis nostrae instauratorem,& certe svi saepe dicere soleo) virum admirabilem arguere ausi sunt, quod vel non fuerit distincte loquutus, vel suis principiis contraria scripserit, vel epam oculis conniventibus multa praetermiserit. Sum ego hic ostensurus, ut in iuperioribus libris feci, nihil in hoc argumento ab eo scriptum, quod veritati consonum non sit. Vtinam in reliquis omnibus id facere possim,ut maxime opto, ac me facturum polliceor, si mihi vitam concedet ille, qui longitudine dierum suos replere promittit. Ad rem aggredior ipsam. Scribunt nonnulli, in sanguinis detracti et o ne dari quandam mensuram in eo,quod magis ac minia; praeterire nunquam liceat : minorem existere unciam sex: maiorem vero librarum sex : mediocrem,

quae medio quodam posita est loco: sic illi sentiunt: quia tum Avicennam tum Galenum putant sic dixisse, quibus etiam aliorum Graecoriam recentiorum te- stimonium addunt. Avicenna quidem libri prioris suae medicinae, sect. q. cap.ro. de quantitate sermonem habens,inquit: Amplius scire debes, quod sanguinis retentio,&percussionis ligatio terminatam habet horam, licet sit diuersa: nam quidam sunt, qui tolerare possunt, etiam si febricitantes essent ut quinque aut sex sanguinis librae auferantur. Sunt Malli,qui non possunt tolerare, ipsis e iam sanis, ut una sanguinis libra auferatur. J Quibus verbis maiorem quanti-3o talem videtur praefinire ustii ad libras quinq; aut sex: minorem vero usq; ad libram semis. Hoc etiam confirmant ex Ioanne Alexandrino , Graeco aut hore, qui librum Galeni de sectis interpretatus est: hic enim de minori quantitate

huius vacuationis agens, eam ad libram unam aut semis extendit. Galenus autem libro de ratione curandi pervenae sectionem de hac materia pertractans, se inquit: Memini enim, quibusdam ad sex libras sanguinem detractum fuisse, ita ut febris protinus extingueretur, nec ulla sequeretur virium afflictio: quibusdam vero sesquilibram haud citra leue saltem virium detrimentum, quibus si quis duas vacuaslet, extreme laesisset. Quapropter, utiliter quibusdam unam Moq; detraxi aliquando, imo vero hac quoq; minus nonnunquam, idq; ex ve-

o na, aut cubiti, aut poplitis, aut tali. Ex his arbitrantur, maiorem quantitatem sex libras non excedere, minorem vero es Ie unciarum sex parum plus aut mirunus. Sunt vero etiam quemadmodum audiol quidam recentiores in hoc auxilio exercendo nimis quidem audaces, qui maiorem quantitatem ad librasn uem extendunt: minorem vero ad libram unam cum dimidia, aut etiam duas:

ita quidem videntur sanguinis exhauriendi maxime cupidi, sic humano generi putantes sese opitulari. Ego vero contra horum hominum opinionem disput re decreui, non studio contentionis, quale nunquam in me fuit, sed ut verit tem doceam incautam iuuentutem, quando huic muneri praefectus inaugustissinio Taurinensi Gymnasio, si in hac re, quae hominis vitam respicit, liberest meam opinionem non proseriem,tum illis,quos instituere debeo, tum meo o ficio plurimum defuisse merito viderer. illuuitam primum facit negotiit, quod sciri nulla ratione potest, quantum sanguinis homo secundu naturam habens, contineat, &quantu illius famina sit incrementum in singulis hominibus pi thorica dispositione laborantibus; neq; enim id ipsum diuinari potest. Quamobrem quis diuinabit, quantum sanguinis vacuandum sit 3 debemus equidem

SEARCH

MENU NAVIGATION