Horatii Augenii ... De ratione curandi per sanguinis missionem libri 17. in duos tomos diuisi quorum prior decem, posterior septem continet ... Cum indice duplici vno capitum, altero rerum copiosissimi

발행: 1598년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

xoc HORATII A v G E N I I LIB. VII.

adeo aperta sunt, ut qui non videat Hippocratem de reuulsione non loqui, hic Sproselio tota, quod dici solet prouerbio, via aberrat. Verum quia haec multo apertiora fient miractatione de ipsa rectitudine,&deriuatione, haec sufficiant

de re proposita dixisse.

Impugnatio opinionis Ioaberii.

QVon vero pertinet ad opinionem Laurentii Iouberti, pauca hic scribam,

quia multa superiorem opinionein arguentia hanc eandem redarguunt. io

Dicam tamen tria. unum, quod ii nomine reuulsionis ille intelligit derivati

nem, quae est quaedam cum retractione humorum ex loco astecto, aut vicinis partibus vacuatio, recte sentire illum: quamuis eius verba contrarium videan-

turpersuadere. Eiuscemodi enim revulsio semper fit ad propinquas paries, nu- quam ad remotas. Sed nihil erat,vi hanc ipsam rem omnibus apertissimam tan- . quam paradoxum proponeret. At si de reuulsione simpliciter dicta sermonem habet, nunquam ille ostendet, in locis admodum vicinis fieri debere. Aliud , inquam, satis aperte illum contraria in hac materia scripsisse. Nam inquit, incipiente fluxione, si non plurimum fuerit protracta, ad locos maxime longi quos retrahendum, idque ex Galeno probat. Cuius tamen contrarium scribit xo his verbis: Cum igitur iam inchoata est humoris defluxio, parum iuuat ad valde di stantia loca reuellere, omnium praestantisti me fit, alleciae parti propinqua, ecquae sequuntur. Atq; ipso in opere agendum persuadet inflammata ultima parte manus; praecipiens incidendam este venam eiusdem cubili: qua opinio- ne nulla videtur mihi absurdior. Emissarium enim illud impedire fluxioncm non potest ad locum aflectum , quinimo, ut ego sentio, multo magis adaugere. Etenim non solum per eam, quae lecta fuit, venam, sed etiam per alias multas ad c lphlegmonem sanguis ei sui Sc fortassis magis per alias, quam per illam. Dein- de licet diminuatur fluxio aperta, exempli gratia, interiori cubiti vena , dum sanguis ducitur, tamen postea multo maior adaugebitur impetus humorum so fluentium, qui iam consuetudinem acquisuerunt ad eam partem conssuendi ex aperta vena, ex imbecillitate partis, ex dolore, ex calore loci: quando igitur illud clausum fuerit,quid continget,quem locum petet sanguis unde vac bitur sinemus igitur totum impetum irruere ad particulam phlegmone obses sam siccine obseruabimus resulas a maioribus nostris traditas nempe, ut ad particulam phlegmone obsesiam, quo ad eius fieri potest longissime trahamus. Ego certe sanguinem mitterem ex alio cubito,ut fieri solet ab omnibus ferem dicis: cum manus inflammatae non videatur mihi dispar ratio, a cubito, humeroque inflammato. Quod vero ille tum derivationem tum revulsionem simul fieri posse contendat, quam sit absurdum fuit a nobis insuperioribus explana tum. Addamus non videri omnino verum haemorrhagiam postulare sectio nem venae distantissimae: hoc enim praeceptum intelligendum est non simpli citer, sed iis adhibitis distinctionibus, quas capite sequenti, ac iis deinceps d tabimus. Propterea sanguine fluente ex naribus, venae cubiti secanda sunt, non poplitis, aut malleoli: quoniam illae multo proximius respiciunt originem fluxionis sanguinis, videlicet multitudinem in caua vena consistentem. Audiat ille Galenum suam haeresim pulchre arguentem Eandem ob causam (inquit libro quinto Methodi medendi cum e naribus sanguis erumpit, id retinent m xime in praecordiis affixae cucurbitae. Infigendae autem sunt, si ex dextra naret profluit, superiecinore: si ex sinistra si per liene: si ab utraque nare, super viro s*que fiant imponendae viscere: Quod si resolutus adhuc aeger non sit, etiam vena ex eo cubito incidenda est, quae profluxioni e directo respondet, ubi paulum

detraxeris, mox unam horam intermittens rursus detrahes, post iterum atq; ite- .rum pro laborantis viribus. haec ille, quae clare docent fluente sanguine ex naribus, venas in cubito, non in partibus distantissimis fore incidendas.

222쪽

DE MISSIONE SANGUINIS.CAp. XIII L

OG matio opinionis nostrae ex diariis Galeni santiquorum authoritatibus, Utinditura inprincipio: Amm.itionum ad stantes

partes reuccendum.

SED ne haec aliquam dissicultatem habeant, apud eos praesertim, qui Calens

doctrinam sequuntur, praestat, quae diximus illius verbis. & aliorum autho- rum confirmare. Is igitur habet lib. q. Method. At si perpetuum est quod ab eo didicimus, incipientem fluxionem ad contraria trahendam esse: fixam veroxo iam in laborante particula vacuandam esse, vel ab ipsa particula, quae affligitur, vel a maxime vicina in promptu nobis, & de sanguinis detractione colligere nunc est, quod in principio haece longinquo , postea ab ipsis exulceratis partibus sit emolienda.J Hic locus maxime subuertit Brisotti&Curtii dogma quom illi conficere si aduerunt, in principio inflammationum vacuandum esse a proximis par tibus: at vero Galenus contrarium inquit, nempe a principio vacuandum a longinquis partibus, postea a proximis. Alter locus est satis dilucidus libro x. de natura humana, in quo sic ait Hippocrates, vel quisquis illius libri sit author: Oportet autem (inquit) operam dare, ut quam longissime ab his locis sectiones fiant, in quibus dolores fieri consueuerunt. l Haec sententia adeo clara: nullum relinquat aduersariis subterfugium. Nam supra manifestum seu

cimus, hunc locum non esse intelligendum de praeseruatione duntaxat, sed de ipsa etiam curatione: licet Galenus in eius loci commentario videatur repre

hendere authorem libri, quod minime definieri num dolentibus iam partit, us. censeat, esse procul reuellendos humores, vel potius sanitatis tempore, atque suam declarans sententiam, dicat: Et mihi quidem videtur, quod in his, qui prospera viantur valetudine, dictum sit: quippe quod voluerit author assure cere, humores redundantes in alias ferri partes. J Nam, quae alibi sci ibit, praeceptum in curatione veritatem habere demonstrant: quemadmodum cum indecimotertio libro Methodi medendi docet rationem curandi inflammatio so nem, sic enim inquit: Sed ad partes, quae inaxime longinquae sunt, semper re uulsionem facies , aestimata scilicet tum phlegmones magnitudine, tum corporis totius statu.J Hic certe tergiversari non possunt, Galenum non fuisse locutum de principio instaminationis . non autem de sanis corporibus, anteaquam aegrotarent. Riirsus non minorem habent essicaciam, quae subsequuntur verba in cap. t i. eiusdem libri conscripta. Ergo pariter, tum reuellendus, tum educendus qui ad tecta r fiuit anguis est intem a in dextro cubito in secta vena, propterea quod & e regione, re ampla via cum vena, quae caua dicitur, societatem habet.&nonnullis interpositis verbis ait: Si quidem longissime a parte,quae fiu-xione tentari incipiat, quod redundat reuellere, nequaquam ad eam trahere o conuenit. Quis hic dicet, sermonem non esse institutum de iis, qui actu phle- gmonem pati iam incipiunt in his certe, quam longissime ab astecta particulae litimores trahendos. admonuit. Hactenus quid secundum Galeni sententiam sentiendum sit, docuimus. Nunc idem ex aliorum Graecorum testimonio conficinemus. Primum omnium proponere volo Archigenem, quem semper Galenus acerrime insectatur, omnia fere illius placita redarguens. Hic igitur de pleuritidis curatione pertractans, praecepit, venam incidendam esse in cubito

Non quidem affecti, sed lateris oppositi. Illius tractationibus caremus &ma-. gno fortassis medicinae damno sed Aetii Amidemi opus extat, in quo huius d

creti mentio fit hisce verbis, ut supra eliam citauimus ad probandam contrari so talem partium Archigenis .in iis vero qui acuto morbo,ut diximus,infestantur, si quidem circa mamma &clatii l.im haereat dolor, venam incidere oportet

ut dictum est in brachio. Non eo, quod recta ab inflammato latere procedit, sed opposito J haec refert Actius tetrabili secundo, sermone quarto, capite sex ges indoctauo. Adest praeterea testimonium Arethaei Cappadocis Medici antiquissimi, qui idem confirmauit libro de curatio et acutorum morborum,car: te

223쪽

decimo. Duos hosce authores imitatus est Cornelius Celsus libro secundosum medicinae, capite nono. Ac licet me non fugiat locum ab authoritate nullius momenti existere: putauerim tamen hos habere magnam vim ad persuadendam,quam nunc inquirimus,veritatem. Quandoquidem Galenus cum fuerit acerrimus Archigenis reprehensor &nulli bi hoc illius decretum reprobau

rit, signum tineo iudiciol satis est effcax, quo possit persuaderi in inflammati

nuna principiis, indicatione sumpta ab ipsa duntaxat fluxione, semper a remotis partibus vacuationem esse moliendam praesertim Arethaeo,&Cornelio Ces so consentientibus. Hic non recenseboArabum omnium consensum, non Latinorum testimonia fere sexcenta, quia pro multis lassiciunt, quae diximus. Cum io igitur pluribus agendum non sit, supponamus primam conditionem ad reuul sionem requisitam esse, ut humores, quo ad eius fieri potest, longissime a parte phlegmone tentata, retrahantur: dixi, quoad eius fieri potest, quoniam una

haec ad reuulsionem recte obeundam non sussicit conditio, sed etiam desiderrantur quam plures, de quibus posthac disseremus. C A r. X v.

Is resecenda prius aliquando mitigandum, aliquando autem non mitigamdam esse dolorem. Contrarta , quae videbantur Caleni sementia, explanata.

Avica NN A agens de reuulsione, dixit, dolorem prius mitigandum esse,

anteaquam ad contrarium trahamus, sic enim scribit in quarta sectione prioris ii bri, capite primo. C terum cum ad contrarium reuellere desideras.pr bus dolorem illius particulae, a qua retrahis, mitiga.J In qua re videtur Hippocratem imitatus, qui in secundo de ratione vici. in morbis acutis, statim in libri initio, agens depleuritide, principium curationis exorditur a stamentii, qui bus dolor mitigatur, postea vero accedit ad venae sectionem. Haec tamen se tentia multas habet dissicultates, harum una est, quod Galenus primo Aphorismorum, commentario vigesimotertio, contrarium dicere videtur, cum inquit: in vehementissimis doloribus nullum maius inueni praesidium quam usq; ad animi deliquium sanguinem mittere, adhibita tamen distinctione, an pu gare, an venam incidere usq; ad animi deliquium oportet, ut in libris de venat sectione demonstrauimus.J esst autem hoc loco, ut opinor, manifestum, reuulusionem hanc vacuatiuam fuisse institutam, nondum mitigato dolore. Preterea,

quod contrarium est dolori, ae causae dolorem facienti debet statim seii anteaquam dolor sedetur. Atqui venae sectio reuulsua est huiusmodi: nam fluxio concitat dolorem: at reuulso fluxionem tollit , ut praediximus: opponitur igitur dolori ut fit a fluxione sanguinis: opponitur etiam causae dolorem concitanti , nempe multitudini: a qua fit fluxio, cui proprie conuenit reuulsio cum eua et citatione. Etenim dolorem facit copia humoris particulam distendentis, sol uentisque illius continuitatem, vacuatio autem hanc copiam diminuendo ex consequenti dolorem curabit. Praeterea obseruatum est, quod ubi dolor pleuri udis vrget, venae sectionem statim dolorem sanare, aut mitigare ; quod etiam in aliis doloribus ab inflammatione concitatis verum esse ipsa docet cxperiei tia. Sed quamuis propositae dissicultates urgere plurimum videantur,nihilomi nus illas dilucidare conabimur, principio a quibusdam distinctionibus in hunc modum sumpto. Dolorum quidam vehementissini sunt, a quibus maximum solet imminere periculum, ne virtus prosternatur, nisi prudens Medicus adi trices statim manus adhibeat .Quidam vero longe sunt mitiores haud minantes in hoc periculum. Rursus animaduertendum, dolorum quosdam fieri a sanguinis confluxu: quosdam a statuoso spiritu:&quosdam ab humoribus excrementibilis, ut a bile, aut pituita. Pol remo eurandi ratio est duplex: una est coacta& irregularis; alia regularis est. Coactam voco, quae instituitur magna aliqua urgente necessitat rivi subitum certumq; deuitemus periculum Dic ipsa cura di r

224쪽

ili ratio non est admodum tuta: quia semper aliquid mali ei scit quod tamen imietabile est in comparatione ad maius malum imminens, si eius emodi curatios Hetermitteretur. Regularem curationem nuncupo illam, quae prorsiis tuta

es omnique vacat periculo: ut in nostrae Methodi principio diximus. Hic obi. ter notati velim, licere aliquando mi praesidiis quibusdam perieulo lis, ubi auliam non habemus fanandi rationem modo tamen id fiat a Medico iudicioso& prudenti,&docto Propterea recordor aliquando scripsisse Galentini meliust esse periclitando aliquid agere, quam sinere sine reinedro aegrotum mori linhorum praesidiorum numero, quae periculosa sunt, ponitur phlebotomia usque ad animi deliquium, potus frigidae, balneum fligidae in hecticis,& alia id ge nus multa. His itaq; in hunc modum explanatis,propositae quaestioni satisfacisinus. Si dolor maxime vehemens non sita sanguinis fluxione causatus, opus est in contrarium reuellere, tum iis, quae vacuant, tum iis, quae non vacuant, quia tunc fluxionem aueitentes, doloris causam corrigimus, ae propterea illum aut sanamus, aut certe mitigamus. Sic dolores oculorum venae sectione lanamus in cubito, cucurbitulis, cum de citra scarificationem in dorso appositis extrema

tum partium frictionibus. At vero si dolor fuerit vehementissimus, regulari curatione, quam tutissimam esse diximus, melius est incumbere prius mitigati otii doloris, quam revulsioni, cuius rei multiplex afferri solet ratio, laatu una est sumpta ex uniuersali regula, de qua Galenus libro septimo Methodi pertracta vit: quando scilicet duo affectus coniungun tur inuicem, ita ut unum sine alio

sanari non possit, prius afferendus est ille, sine quo alius sanari non potest. In proposito nostro auo connectuntur, dolor, defluxio: at impossibile est sanateis fluxionem, nisi prius dolor fuerit mitigatus; quoniam hic proxima est fluxionis

causa, dc quanto vehementior est, tanto maius facit negotium fluxio. Adda mus his, vacuationem sussicientem reuellendo aut non fieri, aut certe cum periculo : nam supponere oportet vehementissimum dolorem, vehementissimam fluxionem coneltare: tunc si reuulsione uti vis, aut vacuabis parum, aut multum: si parum, non erit .ussiciens pro tractione fluxionis in contrarium: imoso illo motu fortasse magis agitabitur materia, fietque tum calidior, tum tenuior, ae ad motum magis accommodata. At si multam vacuationem facere vis,equi

dem oportebit usque ad animi deliquium ducere: quod licet aliquando fieri

debeat, tamen a regulari curatione abstinendum est. Praeterea, duo sunt seopi praecipui in omni vacuationeobseruandi: unus est affectus cui medemur alius est virtus: si affectas multam postulat vacuationem , & vires fuerint validae utique nihil esse poterit impedimento, quin statim exequamur, quod morbus faciundum es e indicauit. ubi vero discordant haec duo, illi magis incumben dum est, de prius qui magis urget alio interim, q uo ad eius fiet i poterit, minime neglecto. Vbi dolor vehementissimus est, maximam postulat vacuationem: o at vites imbecillae eain impediunt. Statuamus inter omnes causas nullam csse, quae magis virtutem reddat imbecillam, quam dolor ; qui eo magis laedet virtutem, quo fuerit maior praesertim, si dolor notabili aliquos iam tempore sit duraturus. In hoc igitur contrariarum indicationum complexu, virtuti operam dare debemus, mitigando prius saeuitiam doloris, ut illa possit de ratero usque ad curationis finem perdurare: mitigato dolore, tunc postea ad causam remouendam erit accedendum. Non ab re autem dictum a nobis fuit, incumbendum mitigationi doloris: quia aliud est dolorem sanares aliud mirigare illius sae- . Ditiam. illud enim seri non potest, nisi vacuatio praecedat causam doloris aua ferens affatu digna. At hoc contingit etiam sine aliqua sensibili vacuatione: du-so plici autem ratione possumus mitigare dolores: una , quae optima est, & tutissima, nullo temporc non exequenda; remedi is inquam vere anodinis, quae perasilente causa dolorem vere leniunt, ae mitigant . quae proprie paregorica dies

debent. Ea autem vel temperata existunt corpori i nostro consimilia vel ordiane prirno calida,lenitiumq; sabstantiarum, quae nimirum doloris causam equabilem reddunt, temperaui, demulcent, corpori si substantiam fouent. Alia

225쪽

ratio si iis,quae sensum stupefaciunt, ex accidenti dolorem mitigantibus. Handeuitare ut plurimum debemus, de si quando necessitas coget, id faciundunt cum magna praemeditatione: Nos hic de doloris mitigatione agentes , priorem leniendi rationem intelligimus, non posteriorem, ad quam nunquam regulari curatione accedere debemus. Sic quidem agendum,quando fuerit co citatus dolor ex fluxione sanguinis. At vero quando contrariae indicationes seseoli erunt, ut puta, si fuerit dolor aut a statuoso spiritu, aut a vitrea pituita, aut ab iis quae a natura sanguinis plurimum distantia, venae sectionem non postulant ;adsit autem complicatio allectus exigentis phlebotomiam, ut synoctius, aut inflammatio : tunc mitigare prius illum oportebit dolorem, vel etiam si fieri pos i siet, ex toto debebit remoueri anteaquam ad phlebotomiam accedamustremoratur enim conuenientem illius usus astectus contrarius Sed prudentis Medici cst, atque iudiciosi contemplari, quaenam magis vigeant indicationes, ut possit recte mederi. Dixi,quid in hac re sentirem. Ex quibus satis aperte elucescit,qu modo Galenum interpretari debeamus, admonentem in vehementissimis doloribus usque ad animi deliquium vacuandum. Et quomodo Avicenna dot rem prius fore mitigandum scripserit, quam reuellendum, rationibus vero in

oppositum responsio ex supradictis patet. Quod vero de pleuritide dicebamus, in qua Hippocrates prius fomentis utitur, quam phlebotomia qua ratione debeat interpretari,supra satis euidenter demonstrauimus. 22CA P. XVI. in reuulsi me latitudinis oppositios obseruanda, an filius longitudinis,

rarent torum opinetoncsproposita.NvN C discutiendum, ac diligenter examinandum venit, an in reuellendra omnes obseruare oppositiones debeamus: an quasdam. In qua re minimo conueniunt authores: Curtius enim&Manardus venae sectionem eiusdemi teris in pleuritide omnem fere habere oppositionem profitentur, propterea in reuulsione omnes obseruari debere ex illorum sententia quis facile coniiciet. IpDum enim inquiunt inciditur vena eiusdem partis, primum adest oppositio ii tus , extra, quatenus extra mittitur sanguis: adest secundo oppositio a dex- , tris ad sinistras pro vario situ brachii. Rursus adesse videtur oppositio in longitudinem , quatenus humor su rsum trahitur, qui deorsum vergebat. Praestat illorum in medium afferre verba dilucidioris doctrinae gratia. Manardus in duodecimo libro epistolarum medicinalium epistola quinta sic scribit: Nos nim dicimus sectionem venae interioris cubiti eiusdem lateris in pleuritideare- uulsionis ratione nequaquam cadere, cum ab interioribus ad exteriora sanguinem euocet, quem revulsionis modum Galenus ipse in proprio de reuulsione commentario apertissime docuit. Et libro quinto curativae Methodi eam et oiam , quae ab interioribus fit ad exteriora vacuationem cum his enumerans,quq ex superioribus ad inferiora a dextris ad sinistra, vel e contrario fiant, aeque

cum illis statuit reuulsivam. & parum postea. Costae enim lateris sinistri bra chio eiusdem lateris comparatae ad dextram parte vergunt. J Rursus in libro decimoquarto, epistola ad Andream Turinum, apertisti me docuit, venae fcctio nem lateris eiusdem assecti pleuritide tres habere oppositiones: nempe dextri ad sinistrum,superioris ad inferius intus ad extra, in hunc enim modum inquit: Sed etsi quis bene consideret, videbit eam quoq; a superioribus trahere ad ins

riora, vel e contrario: flexura quippe cubiti (vbi iecorariavena communiter peritur inferior est subcingente membrana, si manum ad genu declines, vel su- s peruis, si manum supra caput eleues: vel totum brachium quantum vales, intendas, ut in sectione venae fit: quod Celsum sequutus brachium supra costam esse assirmauit. Et a dextris quoque ad sinistra, aut econtrario trahit, quemadmodum epistola ad Pharusum demonstrauimus. Expletur igitur una &eadem v

nae eiusdem lateris sectione triplex retractationis genus: ab interioribus qui

226쪽

DE MISSIONE SANGUINI; , ii

re ad exteriora: a superioribus ad inferiora, vel e contrario iuxta varios positus, de considerationes, de a dextro in sinit rum , velasim stro trahit ad dextrum . haec ille. Ex quibus colligo primum quod qui semper venam eiusdem lateris allecti in cubito incidunt in pleuritide, admittunt a dextris ad sini stras partes, de e contra fieri debere reuultionem. Deinde vero eius cemodi sectionem tres complecti oppositiones. Sunt qui hanc opinionem non admittunt: Primus omnium fuit Fernelius, qui a dextris ad sinistras paries fieri non posse reuulsiones tradidit; dextrumque cubitum non eisse contrarium sinistro conte dit: Mox autem Ioannes Arsenterius confirmauit. Scribamns hic quid ut e loque dicat, quia cum utroq; futura est disputatio non inutilis. Fernelius itaque libro secundo Methodi medendi, capite quinto in hunc modum de hoc argumento scribit: Nomine quidem contraria sunt: ante, pone, ad dextram, ad imitam sursum, leorsum intro foras. Caeterum in humorii reuulsione, ne illa quia dein contraria sunt, nisi & in fibrarum venarumque recto cursu collocentur. Pleuritidi dextrae nequaquam contrarium est latus sinistrum, ut inflammato cruri dextro contrarium est sinistrum. Hic enim communis de directa venarum societas, per quam sinistrum crus incisum euocate dextro: ate dextro latere nulla vena rectis fibris in sinistrum concedit proinde huius secta vena de

tram pleuritidem non adimit, sed noxium humorem, vel in inflammata parte linquit, vel puro sanguini permiscet,vel quod frequentissime accidio sinistram pleuritidem inuehit. J haec de alia plura Fernelius, ex cuius opinione omnino tollitur e medio ureae sectio reuulsiua a dextris ad sinistras partes, & e contra in cubito facta, admittitur in cruribus; vultque reuulsionem semper fieri per

fibrarum longitudinem. Quam opinionem omnium postremus confirmauit Argenterius hisce verbis in tertio commentario artis medicata Caeterum, quod a Galeno est traditum, Si receptum de reuulsione secundum omne ino

positionem, mihi non placet. Nam secundum dextrum de sinistrum nunquam puto poste in corpore nostro fieri revulsionem. Etenim si iluxiones, authoro

Galeno in arte medicinali ad suam originem reuellere oporter, nunquam inu , o niemus a dextris partibus mitti fluxiones in sinistrum latus: aut e contra. An putamus inpleuritide dextri lateris venae sectionem in sinistro cubito reuelle

re aliquid posse ad brachium sinistrum vel aliqua pars ei vicina, quae hum res mittit in latus dextrum per quas quaeli, venas, per quos locos Scribit lieni Galenus in secundo ad Glauconem, &pastini alibi reuulsionem faciendam

esse per communes venas: at latus sinistrum nullam habet communitatem per venas cum dextris partibus, aut si habet, non erat opus admonere obseruamdam esse illam communitatem,quae si in omnibus es , praecepto non eget. Interctus dextrum &sinistrum communitas quaedam venarum adest, ut postea ostendemus, at inter brachium dextrum 3c sinistrum, de thoracis partes dextrascit sinistras nulla inter venas, quae secari possunt,&mittunt humores in partes

affectas, societas est. postremo Galenus semper iubet revulsionem faciendam esse secundum rectitudinem: quod. vi postea ostendemus, excludit opposti ' nem, quae est inter dextrum, & sinistrum: anterius, de posterius, intus de extra. Et solum comprehendit oppositionem, quae est inter sursum,& deorsum, secum dum eandem longitudinem corporis.J Haec Argenterius.

Immis rardi, Curtii. Osequacium vini n. de reuulsi, ebritas impugnatio.

- .Ro positis itaque aliorum in difficili hae materia opinionibus, ostenil 1 mcis quid bene re quid non bene dictum sit. Atque primum disputemus

contra M. nardum , dc Curtium: mox contra Ioannem Fernelium. Vltimo contra Argenterium. Primum vero in eo laudandi videntur Manardus de Cur

itus, quod admittant antiquorum de reuulsione decretum a sinistris ad dex

227쪽

tras parto &econtra. Sed in eo certe culpandi sunt, quod hasce oppristione

imaginarias efficiant (quod attinet ad dextram de sinistram magno aegrotorum

damno,ut nunc demonstrabo. Quandoquidem Galenus, Oribasius,&omnes, ut summatim dicam, Graeci authores , cum de istis loquuntur oppositu nibu , veras oppositiones intelligunt, quae semper sunt tales nunquam mutabiles: non autem imaginarias atque fictitias; quas ii ad pauca respicientes introduxeronta Dextrum enim&s mitium ita diuidunt corpus in latitudine, ut quod dext timest nunquam sinistrum, de quod sinistru nunquam dextrum esse poterit. Nunquam fiet, caput non esse superiorem partem, atquc tibias non esset loco in s riori stas. At si horum sequamur opinionem, tibiae locum aliqueat, locis eri torem obtinebunt, in seriorem caput, ut contingit iis, qui suspenduntur c ipi e decliui ligatis pedibus: porro quem usum asserre potest medicinae inanis i a coppositio partium 3 Si reuellendum supra infra aut econtra quis fictiliamve spiciet oppositionem 3 vera est a capite reuulsio, si quispiam crura scarificabit:

aut si cruribus inflammatis manus concalefeceris, fricuerisve, mutes modo situm, mutabitur etiam revulsio, attollamur crura, deprimantur manus, haud

amplius eam, quam dictat naturalis situs, ratioque persuadet attractionem , iacontrarium faciemus, sic ex voluntate nostra, non ex situ patris, & ex rei natura eiuscemodi actio dependebit, quod absurdissimum esse, neminem esse arbi reor, qui nesciat. In hunc erroiem incideruntii, ut suam sectam tuerentur de in

venae lectione in pleuritide. Sugeterit mihi cum Galeno dicere, quod qui sectae

alicui seruituti sese addixerunt, dissicillime omni u ad veritatem reuocantur, repropterea facile mentiti solent. Sic accidit Manardo. Absurdum ille indicabat, reprobare antiquum decretum de oppositione dextri actinistri: admittensque , reuulsionem fieri postea dextris ad sinistras partes: dixit, dextrum cubitum sinistrum este in relatione ad costas, quarum membrana morbo tenebatur: qua

sententia nulla (meo iudicio) inueniti potesst absurdior.

Ioannis Ferne opinionu impugnatio. s. MN et ad Fernelium nostra conuertatur oratio. Putat non esse contraria in situ dextrum & sinistrum, ni si & in s brarum venarumq; recto cursu collocentur, in qua re mihi satisfacere non potes . Primum, quia illa vere contrat a sunt quae posita in eodem genere maxime distant: iam vero in ipsius situs latitudine maior quam dextii ad sinistrum inueniri distantia non potest: la ac vde causa cius dextrum, tanquam oppositum reuellere a sinistro, Galenus comi nemorat secundo libro ad Glauconem; atque sinpliciter pronunciauit, alibi reuulsionem fieri a dextris partibus ad sui stras, de econtra. Dcinde autem haud vera est, quam ille proponit, differentia inter crurum contrarietatem dc Dcubitorum, siquidem ut secta vena in crure dextro euocatio fit 3 reuullio e crure sinistro sic dextri cubiti secta interiori vena fit reuolso pleuritidistinis ascostas adligentis. Habent inquiet fortassis crura communem venam, Quam exhaurientes impedimento sumus, ne in alio crure sat, vel augeatur it . fi - matio. At habent eandem lego inquam communem venam cubiti ; quam exhauriendo fluxionem impedimus lateris oppositi: Hoc is modo statuamus, picui itidi dextrae utrarium esse latus sinistrum. Rem demonstratione conficiamus. Vena caua sit A. haec deorsum descendens, duos ramos facit, quorum unus in sinistram, alter in dextram coxam mittitiar, qui in varias propagines deducti irrigant tota crura. Sit B. ramus dextrae coxae, C. vero sinistrae. Rursus scillaec eadem caua vena ascendens, in duas partes prae aliis diuiditur satis insignes, quarum una dicitur axillaris dextra, alia avi liaris sinistra; ex qua in utroque hiant , postea tres illae venae, interior, media, de exterior, quae incidi consueu runt. Si igitur D. axillaris dextra, E. axillaris sinistra. Porro statuamus etiam ex vena caua propagines deduci multas nutrientes costas, praesertim vero de

228쪽

duci venam sine pari, ex qua proxime tam supernis quam internis costis suppeditatur alimentum, ut sensata fide in anato me obseruarunt omnes, hoc praese tim anno, Angelo Visca Savonensi Anatomico insigni demonstratore, sint ve- ro propagines F. His in hunc modum explanatis, sic demonstremus propositum. Quemadmodum venae sostio euacuans B. de venam cauam reuellit ab ipso C. in hunc modum sectio venae euacuans D. de venam, reuellit ab E.&ab F. costis,inquam, inflammatione obsessis. Haec eo pertinent,ut ostendam contra Fernelium, eandem ess e ratione reuulsionis proportionem dextri cruris ad

sini strum, quae est cubiti dextri atq; sinistri, proptereaq; reuulsionem fieri posseio non in longitudinem solum, sed etiam in latitudinem; dextrami pleuritidem l oppositam es Ie cubito sinistro. Quamobrem cum propositum sit prohibere

sanguinis multitudinem, ne virtutem oppressura ad male assectiim locum con-

fluat, ex opposito latere sanguinem mittere debemus: Hanc rem perseaderei conabimur hoc pacto. Sit dolor in latere sinistro; aperta ibidem vena plus a trahet a dextro ad sinistrum, quam dextra incisa in sinistrum: plus enim hum

Sit itaq; pectus hominis A. B. C. D. Medietas pectoris H. I. Doloris pars

E. vena, quam secandam praecipit Fernelius, F. vena opposita, quam pro reuulsione incidendam nos ipsi consillimus, G. Plus est humoris inter G. dc E. quam inter E.&F. Ergo incisa vena F. minus aufert sanguinis,&ad locum affectum plus attrahet. Incisa vena G. plus aufert aca parte laesa magis reuellet. Postr mo certissimum est, si cubitus dexter inflammetur, aut humerus venam sectam in opposito cubito reuulsionem facere, ut supra ex Cornelio Celso demonstr ut mus reiq; natura faciendum postulat; cur itam dextrae pleuritidis non reuellemus fluxionem incisa vena in cubito sinistro quae maior unius quam alteriusi ratio clit discriminis 3 haec pauca contra Fernelium volui disputasse.

CAp. XIX. Raetunsibus Dannis Vmerureson erim ' A et E R v xt quod attinet ad Argenterium. licet haec eadem illius opini

nem arguant, & quae Imperioribus capitibus diximus de fluxionis origine: Hic tamen particularit et satisfaciamus rationibus illius. Cum igitur quaerit, erquam viam , per quos locos fieri possit reuulso a dextris ad sinistras: Repondeo, venas cubiti proxime miliarem inanire, hanc vero singuinem ducere

229쪽

HORATII A v GENII L I B. VII.

exvena caumdumq; id fit artis beneficio, qui ex caua vena profluebat sanguis, uberius ad propagines costas nutrientes, aut amplius non confluet, aut certe minore impetu, in hunc modum reuellitur s anguis e luens ad inflammatam particulam ; haecque via satis est accommodata ad hunc allectum propulsan- et dum, de locus idoneus est; quem ille alibi frustra quaerit. Vtrumq; vacuationis, genus fieri debere per venas communes, tum Galenus docuit, tum etiam nos ultro admittimus, & infra diligenter docebimus, quomodo eiuscemodi communitatem debeamus interpretari. Admiror interim plurimum, quod non cognouerit communitatem venatum utriusq; cubiti cum utracis axillari, ae cum vena caua, aqua proxime irruit sanguis in membranam subcingentem costas: nam sensata adeo communitas et , visensibilior inueniri non possit. Rectitudianem vero obseruari etiam in latitudinis oppositione, ea manifestum facient quae docebimus in tractatione de , , , id est, rectitudine. Itaque, ut sumin tim con traham, quae longioribus disputata sunt hactenus : in humano corpore oppositiones sunt quatuor,harum duae potist imum inseruiunt derivationi ut in

tuS, extra, ante, retro. Duae vero propriae sunt revulsionis: capra, infra,&ecor

ira a dextris ad sinistras. Atque ita oppositio in reuulsione obseruanda unam duntaxat contrarietatem,non duas aut tres habere debet, siue fuerit secundum longitudinem corporis extensa: siue secundum latitudinem. CAP. XX. Re Fanum fieri debere 'venas communes, O qui venarum cstmmunium neminei me gendum, ex autharissententia.

INTER conditiones revulsionis illa etiam solet recenseri, quod fiat per venas communes, de qua Galenus libro secundo ad Glauconem ita scribit: At 1 positu indicatio, neque ipsa negligenda est, nam per quae vacuare oportet, at- rque quomodo , ipsa praecipue demonstrat. Fluentium igitur adhuc hum

rum antispalis, id est, retractio; sic enim Hippocrates nominat; eorum autem, qui iam membrum obsederunt, paroceu telis, id est, derivatio, medela est. Vtrumque autem vacuationis genus per venas communes fieri praecipit. Veluti in locis muliebribus retrahes, si eas, quae in cubito sunt, secueris venas, aut in ta mammas cucurbitulas apposueris; vel manus concalefeceris, atque alligaue

ris. Derivabis autem si eas, quae in poplitibus aut talis sunt, venas diuiseris,Mcucurbitulas coxis applicaueris,& crura calefeceris, ac perfricueris, atque alii gaueris. Haec ille de venarum communitate in reuul sione obseruanda scribit. ln quibus contemplatione dignum videtur mihi,quid per venas communes intelligere debeamus.Dicunt quidam in reuulsione venas illas eligendas esse, qua sint communes tum partibus demandantibus,tum recipientibus. Cum illis ha- i. bere communionem debent, ut ex illis vacuantes, fluxionis originem ampute- , mus. Cum his vero, ut ex loco inflammatione obsessi, sanguinem iam confli xum deducamns: ita ut omnis venariam communitas duo esticiat necessario, num est vacuare partem inflammatione obsessam aliud vero, fluentem hum rem simul intercipere: atque in hunc modum venarum communionem obse uari debere putant. Sed rem habere contrario modo, Galeni verba docent, i psaq; admonet experientia rationi coniuncta. Galenus quidem docens quar tione per venas communes fieri debeat utrumq; vacuationis genus, dixit reuu sionem fieri ab utero sectione venarum cubiti, manuum calefactione,frictione, re alligatione. At venae cubiti non sunt communes utero, ita, ut ex illius cauitate quicquam vacuare possint: multo minus manuum calefactio, frictio, re alliga- sotio. Eo enim spectant, ut descendentem sanguinem in locis muliebribus timilammationem facturum, sursum reuocent,impediantque fluxionem. Quer admodum etiam aifixa cucurbitula sub mammis, eandem retrahit. Deinde vero, eodem modo in reuulsione, quo in derivatione venarum est obseruandaeommunitas; quia utrumq; vacuationis genus per venas fit communes. At, lum. derivati

230쪽

. DE MISSIONE SANC VI N I S. 1is

eeriuationis causa inciduntur venae, nullam habent cum propellentibus partibus assinitatem, neq; ab illis humorum vacuare multitudinem pos Iuni: Quam enim talorum, aut poplitum venae utero instaminatione obsesso, societatem habere dixeris cum partibus fluxionem concitantibus quoi nodo illas vacuabunt num q iae secantur venae sub lingua proxime demandantes respicient particu lase Aliud est igitur venarum communium nomine intellirandum: quod quale sit, nunc breuiter docere aggredior. Venarum communio idem est, quod consensus: qui esse debet inter locum aflectum, & particulam in qua vena inciditur : nisi enim haec societatem habeat cum affecta particula, nunquam venae ro sechtoauti euellet, aut vacuabit, aut derivabit: Nam affectus locus indicat, per quam viam instituere vacuationem debeamus,si enim incipiat fluxione tentari, aut si vereamur ne tentetur indicatio insurgit reuellendi, prohibendo,ne fluxio sanguinis recipiatur in affectam particulam, quae res fit eligendo venam in situ contrario, S quo ad eius fieri potest, maxime distanti. At si fluxio non modo iam inceperit, sed etiam humores pro maiori parte, aut omnino confluxerunt, tunc derivandi scopus emergit; qui fit vacuando per eam viam, per quam ten- . dat natura, eligendoq; venam proximam: ex qua citissime fluxos humores po sumus derivare. Exemplo rem illustremus. Supponamus uterum locum asse etiam esse: in hoc fluere languinem facturum inflammationem, fluvionem vexo ro potis limum fieri per venam a caperioribus partibus ut sere fit ratio m ipsa petasuadet; vena erit pro reuulsioue incidenda in cubito, quia haec communicae .

cum utero, non quod ab utero vacuandi habeat potestatem, (hoc enim est impossibile sed, quod arcere potest fluxionem ad uterum, vena enim caua, ecqua Ruxio habet originem, ad uterum pertinet, cubiti venae illam vacuantes, fluxionem impediunt. Sed ii sanguis iam fluxerit, utique vacuabimus uterum sanguine plenum secta vena in poplite ,aut in malleolis; quae communicat cum utero ex quo plenitudinem vacuat. Praestat Galeni verbis docere, quae hic do venarum communitate diximus: nam sic habet in libro de rigore: Vnde quum

regno uisset tremoris causam esse sanguinis copiam, causae vero occasionemi o uteri jectum, deinde indicaret quidem copia vacuationem, affecta vero pars locum per quem euacuare oporteret, ambobus his coniunctis de malleolo ve irae sectionem fecit, & venae quidem sectionem, quia sanguinem euacuare vo Iebat, de malleolo vero, quia uterus affectus erat ; quod quidem igitur sanguine abundante venam secare oportet, omnibus manifestum esse arbitror, anguis enim in venis continetur, quod vero utero affecto circa malleolum, aut poplitem secare oporteat, nisi prius ex corpora secandi arte docuero venarum communionem, ratione assequi haud poteris, alia enim vena cum alia corporis parte communionem habet, & per communes semper euacuationes facere

oportet. Nam si venas nihil cum assecta parte commune habentes incideris, o neci assectam partem sanabis resanam semper laedes. Necessarium igit ut esset semper apparet: vi qui probe curare velit, causam noscat, ob quam fit affectus lhaec ille. Ex quibus colligo duo: unum semper in omni vacuatione sanguinis, quaecunq; ea sit, venas communes eligendas esse. Aliud quod venae malleoli incidendae sinit, quando sanguinem ex utero vacuare, atq; derivare fuerit institutum. His addamus ex eodem Galeno libro secundo de ratione curandi ad

Glauconem, venas cubiti reuellere fluxionem ab utero.Quamobrem aliae sunt incidendae venae, cum reuellere studemus: aliae veto cum derivare: vena pro reuulsione non evacuat fluxione tentatam particulam, sed ab ea longius retrahit : at ratione derivationis incisa, pro vacuatione partis excogitata est. Vtra lico tamen vacuandi ratio instituitur, ut praediximus, per venas communes. Qui haec non anima literiunt, passim in quamplures incidunt errores.

SEARCH

MENU NAVIGATION