장음표시 사용
251쪽
isv HORATII A GENII LIB. v III.
cipio debet feri, quod ultimo loco methodo resolutiva inuentum est, atqui vacuatio venae sectione facta ultimo loco inuenta est; itaque primo loco est exec
tioni demandanda.C A P. VII. Sanguinis mi onem duntaxat feri ratione multitudinis vacuam in putridisseisibus. CONsn evi et v R ex dictis, venae sectionem non adhiberi in putridis febri.bus, nisi ratione multitudinis vacuandae, non enim conuenis ratione febris,
quia illius indicatum est . alteratio facta refrigerantibus medicamentis: non propter ipsam adhiberi debet putredinem: quia remedium illius est vacuatu, per alvu m, per urinam, per sudorem, per vomitum; Neque conuenit propter semimalos&semiputridos humores, quandoquidem remedium ab illis indicatum est euentatio&concoctio. Rursus, ncs propter obstructionem, qu tenus obstructio est: quod enim ab hac indicatur, non est vacuatio. sed apei tio An igitur ob viscidos humores, aut crassos venae sectionem necessariam in hisce febribus fore arbitrabimur 3 Neque hoc potest affirmari, quoniam visciditatis remedium detersio, crassitiei vero inciso est: sola relinquitur a sussicienti enumeratione partium multitudo: cui per se opponitur vacuatio, tanquam proprium indicatum illius. Iuuat horum meministe hoc loco, quae alioquin in axi- a me pi opria sunt tractationis de febribus, quia non mediocrem lucem sunt alla tura iis, quae postea subsequuntur. Supponenda tamen sunt, quoniam tum quarto libro huius tractationis, tum in libris de febribus abunde explanavimus Caeterum hic non docemus, utrum conueniat venae sectio in putridis febribus ratione reuulsonis: primum, quia, si hanc opinionem admiserimus,utique nostra opinio confirmabitur, qua sustinemus, in talo principio fluxionis generosum hoc praesidium conuenire: deinde, quia hanc opinionem multo diligenter examinavimus in libro vigesimosecundo Epistolarum medicinalium, Epistola tertia. Aggrediamur igitur ad explanationem eorum,quae docenda supersunt
luid agendam,sio, inedici incuriam, aut aegroti timiditatem, aut alia det causapraetermissa in principio fuerit venae sectio, Galenta sentemtia contra recentiores cos explanata.
SE s t offert hoc loco extricanda dissicultas maxime controuersa, quid agen dum sit, quando propter Medici incuriam, aut aegroti timiditatem, aliamve causam in principio harum febrium praetermissa fuerit venae sectio. Antiqui res illi, qui nunquam volebant phlebotomiam ultra quartam quintamve diem prorogari, facile satisfacerent quaestioni, dicentes, abstinendum esse a rem odio, cum tempus idoneum pro illo exercendo praeterierit. De quorum opinionibus Galenus hi sce verbis locutus est: Igitur uniuersim hoc sciendum, in sanguinis missione dierum numero primum haud esse attendendum, sicut quidam scripsere. Aenonnulli admodum ridicule, post tertiae diei paroxysmum, quando videlicet,ut aiunt, dignotio quaedam habetur,qualis sit in forma de in
ribus , atque adeo tota Latura sua morbus. Alii extremum terminum mittendi
sanguinis definiunt diem quartum , intra quem sanguinis missionem conc dunt,in paroxysmorum interuallis adhibendum electo, quo libeat, die J Alcer te nobis ita licebit respondere, utpote qui sciamus,hanc opinionem fuit se a C leno non semel reprobatam. Dicimus igitur, adhibendam esse eiuscemodi di- sostinctionem, si a principio praetermissae venae lectionis scopi adhuc sunt praesem res idem praesens esse debebit indicatum: quapropter quodcunq; fuerit tempus, ad sango in is missionem est accedendum. Si vero scopi non adfuerint ii,
dem neq; idem esse poterit indicatum remedium, propterca nunquam acce
dere ad illius usum oportebit. Sie ex Galeno distinguendum,ac ex ipsius rei na-
252쪽
tura,ea manifestum faciunt, quae supra ex eo authore protulimus verba. Si fuerit igitur vigesimus a morbi principio dies, adhuc plenitudo & virium robur sanguinem tuto mittere oportebit. Sunt autem haec diligenter consideranda: quia nonnulli aetatis nostrae Medici ex hoc loco putant, Galenum praecepissinon esse obseruandum numerum dierum, sed posse indiscriminatim sanguinem mi ti. Ego quidem omnino contrarium sentio, Galenum scilicet non fuisse ib-lute locutum. sed cum conditione, qui loquendi modus nihil ponit inesse. Proculus rei explanatione sciendum es , semper maturandam & accelerandam v cuationem, quando morbus ea indiguerit, de vires minime repugnauerint. Veio riim, quoniam quintum saepe diem aut sextum ab initio exspectant, priusquam Medicos ad curandum accersant, expediet nihilo secius sanguinem extrahere,
etiam silauius auxilii primum tempus stomistum. Et idcirco addit, quocunq; die mittendi sanguinis scopos in laborante inueneris, in eo auxilium illud adhibeto, etiamsi vel vigesimus is ab initio extiterit. Quod etiam Oribasium confit masse, libro septimo suorum collectaneorum certissimum est, cum Galeni verbum transcribat. Nunc, quaeso, contemplemur, an post int vigere scopi sanguinis detractionem vacuationis ratione indicantes, vigesimo
die post morbi principium: hoc illud praecipuum est,& sane magna dignu consideratione in hac materia iudicari debet,quod ubi fuerit pro dignitate explanaro tum, nihil aderit postea controuersum. Recordor, me supra scripsisse, quod
nunc repeto, ad maximam utilitatem libentissime, aut nunquam vigere illos, . aut admodum raro. Cur sic sentiam, exponere oportet.
Inacutis maria dis vigere nongo indicationem des uvi- mut-, multo minus diem sima, alus d inceps AmID igitur explanaturus, de morbis acutis instituere sermonem volo, in quibus
Hippocratis, aut saltem vetustissimi aut horis decreto sanguinem mittere oportet, si vehementes videantur. In iis quidem decimaquarta die nulla prorsus adesse potest indicatio de hoc vacuationis gratia, remedio exequendo: primum, quia amplius vehemens morbus dicendus non est: deinde, quia materia deest evacuanda: atque postremo, quia vires eiuscemodi vacuationeni ferre non pollunt. Morbus enim acutus, ubi decim quartam diem praeterierit, aut saltem quatuordecim vehementiae suae, ut cum Galeno loquar, dies fuerit egressi is, amittit propriam naturam, qua amplius acutus aut vehemens dici minime debet. Quoniam itaque tunc magnitudinem non habet huic vacuationi proportionatam, dees Zetium scopus ille praecipuus, suggerens indica- o tionem de sanguine mittendo. Praeterea, deesst etiam accommodata materia languinis, inquam, multitudo, fine qua aditus nunquam datur ad eiuscem di prae sidium: si quidem quis aliquando imp abitur, acuto morbo infestante, plenitudinem adhuc non fuisse, aut omnin siit maiori ex parie exhaustam Praesertim, post inediae usum , aut victus tenuis a morbi principio instituti, ac usque ad statum perdurantis, maiorique quotidie augescente alimentorum detractionet probabile, imo neces larium videtur mihi, multitudinem fuisse insensibili quadam ratione vacuatam. Inter auxilia pro vacuatione illius a Galeno proposita,& ab omnibus Medicis, unum est inedia, victusque ratio tenuis, quae in hoc dii serunt, quia inedia breuiori tempore totum corpus absui: mit; estque etiam admodum periculosa in iis morbis, in quibus non conti
nit, ut cum venerando sene loquar, primo Aphorismorum quarto: non conuenit autem in acutis morbis per decidentiam , qui ultra decimam quartam diem, aut saltem vigesimam extenduntur. Tenuis autem victus multo tutius
plenitudinem exhaurire potest. Hanc eandem abs imit febrilis calor, atque e iam remedia quamplura cacochymiam expurgantia, quibus cum, si con-
253쪽
is 8 HORATII AUGENII L I B. VIII.
currat ambientis caliditas siccitati iuncta, regionis natura, propriai anni comstitutio, temperamentum, corporis habitus, de aetas, aliaque in superioribus explanata, erimus omnino certi quantitatem omnem excedentem sanguinis fu-ilse ita quidem exhaustam,vide caetero indicatio a plenitudine sumpta, nulluin habere locum valeat. Postreino deest etiam illud, quod phlebotomiam con traii dicat. Est autem hoc virtus valida, aut absoluto sermone, aut secundum quid, ut lib. s. declarauimus: quis enim ambiguus esse potest, vires viis ad eum terminum ita validas minime conseruari, ut ferre valeant hoc generosum remedium 3 videnturenim mihi tunc imbecillae simpliciter: quoniam certa sese ostei t inprimis imbecillitas in genere spirituoso ob magnam distblutionem,quq r o quotidie contingit: mox, neq; validae dici possunt solidae partes conuenientialimento delli tutae, cuius rei signum hoc sit, quod victus tenuis vires diminuit,t nuior magis,tenuis limus maxime : cumj hic postremus conueniat in statu acu torum morb. quoru terminus est dies decimusquartus, qui poterit fieri, quemquam arbitrari poste, cum eiuscemodi victu die vigesima vires validas existere posset i; illas admittere vacuationem tanti momenti sed quid vigesimum diem nuncupo, cur non decimumseptimum, aut decimumquartum at quis tam e igui iudicii futurus est Medicus, qui post usum victus extreme tenuissiunt, aut etiam simpliciter tenuissimi iudicare velit adeo robustas existere vires, ut unam venae sectionem admittant Putauerim igitur, neq; morbum, neq; vires serre 1 oposse hoc generosum remedium: Galeni vero sententiam non es le intellige
dam absoluto sermone, sed cum conditione, si videlicet aliquando contigerit. Dicet hic fortassis quispiam, vigesimo die post morbi principium vix constare virtutem posse, morbumq; haud amplius venae sectionem indicare, at aliis di bus infra vigesimum posse: propterea Hippocratem sanguinem misisse octaua die. Non negauerim in quibusdam corporibus id contingere poste, sed ultra
decimamquartam diem nunquam contingere profiteor: si praesertim in acuto morbo curando eam victus rationem obseruauerit aegrotus , quam postulabit
morbi conditio, idcirco usque ad octauam diem vires fortassis poterunt consistere, cum proposita fuerit vacuatio sanguinis in phlegmone contenti, quae fit sta in fine fluxionis N in fine uniuersalis principii, at in subsequentibus diebus maxime suspecta est mihi. Atque si Galeni verba considerabimus diligenter non videtur ille mihi admittere hoc remedium post quintum aut sextum, cum hoc ceduntaxat specificet dies. Dixi, quid sentiam in re dissicili, dc in artis operi bus maxime necessaria, in cuius explicatione, si metam sum assecutus, (ut arbi- intror) gratiae immortales Deo optimo, bonorum omnium authori habendar sunt: sin minus, rogatos velim studiosos Medicos, quibus aliqua est humano generi subuenicndi cura, ut me paratum semperpalinodiam recantare candide
o De repetenda venaesim em augmento, vel inflatu putridarum
SVc et Eo i et huic alia contemplatio haud minus utilis,quo scilicet tempore in putridis febribus tepetenda sit venae sectio. Differt haec a superiori, quod illa quaerebat, an progrediente morbo sanguis mittendus sit: haec autem si apponit, venae sectionem fuisse executioni primis diebus demandatam, ac subinde quaerit opportunum repetitionis tempus. Quaestioni occasionem dederunt Medici quidam nostri temporis, qui nullo habito delectu temporum iterationem exercent, quando adaugeri, exasperarique morbum vident, siue hoc ipsum contingat ex propria natura morbi, siue aegroti, siue allistentium negligentia. Inter quos prudentiores nonnulli haua ita pronuntiant absolute, sed dicunt in augmento, dc in statu repetitionem exercendam, quando morbus r crudescit, maiorque de periculosior euadit sine aliqua causa manifesta, aut et-
254쪽
lim eadem concurren te: tunc enim cum appareant uripae crassi,&perturbatqin vigore venae sectio adhibita illas reddit multo puriores,&aegrotum ab imminenti praeseruant periculo. Quinimo addunt experientia confirmatum esse nullum magis proficuum excogitari posse remedium. Volo hic in medium ac ferre verba praecipui cuiusdam scriptoris,& nostra aetate celeberrimi, qui in . suis commentariis ad Galeni librum artis medica: haec habet verba: Porro in teria, quae nimia copia exuperat, aut penitus impedit, aut certe tardat concoctionem: propterea incipientibus, crescentibus, de vigentibus etiam morbis, si multitudo humorum subest prodest sanguinis mistio, ae mirum est quantumio illa iuuet ubi symptomata sunt,&bonam crisin non expectamus, eo quod mnia adhuc sunt confusa in urinis, aut crassa, aut vehementer ignea. Nam etsi per initia morbi detractus fuerit sanguis,tamen noua sanguinis missio pertim icenda non est. Quod ii lingua sit arida dura, nigra, urina admodum flaua, magnus in corpor exitus, non ex sanguinis massa, sed ex bile abundante, ego sane nunquam veritus sum, vel etiam vigente morbo solam cassiam exhibere, dcinultos fiete desperatos hoc modo liberaui. Vtergo sanguinis missio in omnibus grauioribus febribus est necessaria ab initio, quae etiam in ipso statu repetenda est, ita vigente malo; sic purgatio incipiente febre ex humore calidiore, post sanguinis imisionem, eodem vel sequenti die non omittenda perleviora medicamenta, ut etiam vigente morbo per ea, quae sunt omnium leuissima, ubi dubitamus de bona crisi futura & naturam videmus plurimum in concolito ne laborare, bono animo reiteranda.J Haec illi . Quae non sunt conniventibus oculis praetereunda, sed ingratiam iuuentutis instituenda, atque humani geri ris utilitatem sedulo dc accurate examinanda.
Repetitionem in patriai, sebibm, nes in augmento, negetiam in statu comtenire,
so 'TGo igitur. si vera sunt, quae stipra posuimus principi , hanc opinionem non
cesse veram demonstrabo. Propterea disputo contra illos in hunc modum illiud remedium pro curatione putridarum febrium in augmento de statu fieri non debet quod a nullo indicatur; atqui repetitio venae iectionis remedium est. quod a nullo in putridis febribus existentibus in augmento, & in s Eatu indi-. catur. Ergo in putridis febribus exerceri non debet dum adaugentur, atque vigent. Propositio adeo esst vera ut nulla indigeat explicatione quandoqui dem , omne remedium indicatum est: quod vero indicatum est, illud quidem ab aliqua natura indicante proficiscitur; quamobrem, ubi non adest indicans natura, ibi ridicatum remedium esse non potest. Minorem vero facile proba mus, sumentes quaedam,quorum primum est,repetitionem fieri tum gratia r uultionis, tum euacuationis nos vero hic de phlebotomia, quatenus est praesidium vacuatiuum, agimus. Reuulsio enim ipsa, ubi adest affecta particula, uersionem indicans sanguinis agitati , re vehementer moti, quocunq; tempore potest admodum comi node exerceri ; De hoc, ut dixi, non est instituta quaestio. Aliud vero ponimus, in putriduum febrisi principio fuisse vacuatam multitudinem, aut semel, aut vicibus repetitis. Tunc dicimus nullam omnino indicationem a lege repetitionis phlebotomiae, cum neque adsit reuultionis, neq;vacuationis necessitas. Prima enim omnium indicationum, quae executioni demandari debet est, ut diximus ex Galeno, multitudinis vacuatio. Huic ratio
so ni fortassis respondebunt illi, posse febrem putridam in fine augmenti, aut in
statu recrudescere: huius ipsius causae fore necessariam repetitionem. Hoc s videntur illi dicere cum statuant esse in statu urinas perturbatas,& non adesse alioua signacriss futurae. Sed hoc ipsum nulla potest ratione consistere, quia cruditas, ii quae noxiam sobribus putii iis fit, contingit vel ex mala victus ratione, ves ex nouae alicuius putredinis generatione, luodcunq; contingat venae sectio-
255쪽
, o HORATII A V G E N I I L I p. VIII.
nem non postulat, cum hanc sola indicet copia, siue plenitudo sanguinis, aue pars assecta fluxionem recipiens, quae reuulsionem indicat. lnauditum est, at que etiam perperam, niti fallor, di iam, phlebotomiam, cruditatis causa fuisse institutam, postulat cruditas concoctionem, hanc facit quies, & libera transpiratio. Concoctio enim est, quae facit cessare putredinem manente substantia,
ut Galenus asserebat in arte medica: haud enim quod pertinet ad disputatio- isnem praesentem, aliud est cruditas quam putredo. Quis igitur, ubi putrefaeti
sunt humores , advenae sectionem accedereti Quis putrefactionis remedium esse diceret pli ebotomiam 3 vetcruin magistrorum placita haec sunt, putredinei in duobus modis considerari posse: uno, quatenus in termino est: alio qua- io tenus test in via ad terminum:ille nequit ad priorem bonitatem reuerti quocunq; adhibito generoso praesidio: quoniam a priuatione ad habitum regressus tali
non potest, haec vero potest priorem speciei persectionem retinere, ut de vino acescente a Galeno dictum fuit in lib. r. Aphoris comment. I .propterea illi conuenit vacuatio per vi inas, per sudorem, per aluum, per vomitum. Huic vero conuenit transpirationis impeditae euentatio, refrigeratio, meatuum apertio, concoctio. ut Galenus testatur in arte medica, re in Lb. I i. Meth. cap. s. re in cap. is. Hae sunt indicationes a cruditate putridarum febrium sumptae, non vacuatio per phlebotomiam, quae sanare non potest putredinem, Ac quae solius plenitudinis vacitandae causa est a Medico instituta. Pro maiori autem diluci- nodatione rationis huius animaduertere oportet, quod etiam supra commonui, obstructionem putridam febrem concitantem non semper fieti a multitudi iam aut si inplici, aut cum ali is causis complicata,cum aliquando etiam fiat citra mulititudinem. Est hoc etiam atque etiam obseruandum: quia Medici recentiores, unanimi consensu fere omnes, principium curationis in putridis febribus esse dicunt vacuationem plenitudinis. In qua re, quod illorum pace sit dictum. iaberrant: nam si plenitudo illa vasa respiciens adfuerit obstructionem faciens, de adaugens, vacuatio exquisite dicta est adhibenda, quae per venae sectionem fit, ut Galenus ait primo Aphoris . comment. 3.&passim alibi. Si vero haec non adfuecit, sed pro plenitudine cacochymia obstructionein concitauerit, ab illius Io vacuatione exordiendum. Hanc declarauimus materiam diligenter in libris de fibribus : nunc duntaxat rem sic habere docere volo, Caleni decretis extra omnem difficultatem verissimis. Quod vero recludet (inquit undecimo M ihodi , cap. hic quoque ad contrarietatis indicationem attendens inuenies. Vbi namq; abundantia li umorum est, hos vacuabis, ubi crassi sunt de glutinos, tenues eos Sc fluxibiles efficies. Si plures causae aliquando coibunt, omnibus per contraria occurres; si quidem fieri potest. viae coarctatum corpus sit,&-igui meatus densati,& multi simul ac lenti humores substat. In eiuscemodi
autem causarum complexu, si recte, quae prius comprehen ita sunt, meminetimus, coepisse a sanguinis missione conueniet; ac abundantia vacuata, tum ad Dattenuandos humores venire; ab hoc ad remittenda, quae sunt constricta, dc rarefacienda quae sunt densata: atque haec quidem a morbi astectu indicatine sunt si linenda.J Haec ibi. Ex quibus tum illud colligendum est, plenitudinem qu ad vasa, non semper obstructionem facere; tum etiam quod in putridarum curatione a venae sectione auspicari non semper conueniet; ut hinc manifestum sit, aberraste, qui hanc repetitionem in omnibus putridis admittant, cuin quaedam sint, in quibus generosum hoc auxilium minime conuenit, ut alibi docui, mus, quemadmodum omnes iliae sunt, quarum obstructio a plenitudine non
fit, aut saltem suspicio est, ne sat. Concludo igitur, transacto principio, nunquam vigere indicationem de ite- so
256쪽
CAP. XII. Opinienis iam dicta con rmatio ex Galeno, s Vippocrate. HAN c meam opinionem confirmo Galeni, re Hippocratis authoritate secundo Apliorismorum, vigesimonono, cum ait: inchoantibus morbis siquid videtur mouendum, moue, cum vero consistunt, inclius est quietem habere. Galenus in commentario sic ait: Aliorum autem morborum, in quibus
e salutis aegii sit spes aliqua, per initia danda est opera, ut maiora adhibeantur remedia: nam de iis morbi diccbat Hippocrates, siquid videtur mouendum, ro moue. Praecipua autem in his remedia sunt , maxime quidem phlebotomia,
nonnunquam vero ae purgatio, tuorum neutrum in vigore venit usurpandum: nam, ut in libro cris eos ostendimus, tum temporis maxime fiunt morborum coctiones, quae quo citius fiant melius est per initia vacuare, ut minorem reddi tam eo modo materiam, facilius concoquat natura; in statu autem, quo tem- . pore maxime in coctionem morbi incumbit, vacuare fuerit superuacaneum,
cum aliis de causis, tum quia animalis omnino virtus fatigata laborat, licet duae aliae vitalis,&naturalis sortes eo maxime tempore permaneant. J Hoc Galenus ex quibus hanc deduco rationem. Tunc venae sectio iteranda, aut exercenda non es , quum natura incumbit coctioni, ae criti. Atqui in statu morbi, & in 1 o fine augmenti natura incumbit concoctioni, & crisi: itaque in statu & incremento iteranda, aut exercenda non est venae sectio. Propositio Vst ratio. in qua Aphorismi sententia innititur, ut Galenus docet in commentario. Nec
est, quod eam suspectam habere debeas, quod indicationibus praesentibus in
. quocunq; morbi tempore phlebotomiam exercemus: quoniam tunc non fuit in principio euacuataplethorica dispositio, quae aut aggravans plurimum vites, aut nimium distendens, aut utrumque faciens, naturam concoquentem, crisimque molientem, prorsus impedire a concoctione humorum, vel cerie plurimum retardare posset propterea venae sectio tunc primum adhibita, non mediocriter iuuat naturam. Ac licet non sit ordinaria,®ularis curandi ratio,
3 Q exigens (vt praedixi in principio multitudinis vacuationem, est tamen necessaria, re coacta instituta propter melius: ex qua negari non potest aliquid consecuturam incommodi naturam; nihilominus multo maior est commoditas ex vacuatione plei horae in tempore importuno, quam ex omissione utilitas. Praetermitto, quod rarum est, vires ipsas tunc validas este, adeo, ut venae sectionein ferant, cum ex morbi progressu fuerint non mediocriter labefactatae. ut supra diximus: Igitur quando natura incumbit concoctioni &crisi, non est adhibita venae sectione impedienda, aut purgante pha maco, quorum Denerum mombo consistent te adhibere conuenit. Muior propositio notissima est, tum ex ipsa expetientia, tum ex Galeni libris de crisibus, reprimo Aphoris 1 i. Satisfacia o mus modo rationibus eorum qui contrarium contendunt.
CAp. XIII. Rhim ad rationes rerum, qui cootrarium c utendunt. CONTENDvNT primum hanc medendi rationem ab experientia fuisse confirmatam, quoniam iteratione adhibita in augmento, & in statu sanguis educi solet multo magi putridus, quam in principio: idque accidit semper felici successu, cum qui periclitari videbant ut aegroti ob ingentem putredinem , aperta secundo aut tertio vena, illico liberi evadant. Hic ego eam,so quam illi profitentur experientiam non cognosco, quinimmo, potius contrarium me obseruasle postum citra dubitationem testari; nam quamplures vidi misere obiisse ex intempestiue misso sanguine, aut eodem die horis admodum paucis intercedentibus, aut parum postea. Deinde qui scri potcst hanc iteratio nem tantum prodesse e Si nulla subest multitudo, aut quoad vasa, aut quoad vires, sine qua venae sectio ut euacuatiuum praesidium exerceri non potest e cum si . X
257쪽
1 r HORATII AVGENII LIB. v III
id vacuetur, quod vacuari non debet, ut sanguis: quomodo vires hanc ipsani
vacuandi rationem ferte possunt 3 Deinde maxime desidero, ut explicent mihi, unde nam cognouerint sanguinem putridum venae sectione vacuandum ego enim, tantum abest, ut id credam quod potius, quo magis obseruo sanguinem sinceriorem melioremj, eo audacius Et liberalius euacuandum duco: Quo vero magis putridum & coinquinatum, eo minus vacuandum censeo. Cur enim Galenus praecepit ubi sangliis bonus in venis fuerit paucus, hum res autem mali multi, esse protinus abstinendum avenae sectione an Gai ni hoc decretum nouatores non admittunt Sed qualis erit, viri boni, in v nis sanguis putridust bonus ne sanguis erit ne multus Quae praeterea curandi toindicationes in putredine vigent, eas prorsus subuertunt: indicatio duplex ad putredinem; una vacuatio eius, quod putrefactum est: alia impedire, ne semi- putridum putrefiat. illud fit purgatione per aluum, per urinain, per sudores, per vomitum, neque aliam in Galeni doctrina vacuandi humorem putridum rationem inuenies. Nullibi quidem Galenus venae sectionis meminit huius in- et .
dicationis ergo; praesertim vero,ubi ex pioposito hoc argumentum pertractat. At semiputridum corrigitur refrigeratione, euentatione, concoctione. venae sectio hic locum non habet aliquem vi tunc vero duntaxat est usurpanda, cum ipsam curare volumus obstructionis causam, ut multitudinem; atque ita praese uare studemus, ne puti edo fiat: idcirco bonum esse sanguinem conuenit ratio- ione substanti x, cum mittitur, non putridum, non coinquinatum, ut illi iradunt.
Amplius, s putridus sanguis venae sectione iterata vacuandus est , cur Galenus plethorico existente corpore (quale sein peres in utraque synocho in curati ne sanguineae febris hanc iterationem praetermist 3 cur demum dixit, putredinem curari non poste venae sectione, ceu q uae alia remedia desideret Quid a cidet ubi nulla subsit plenitudo Z Quod postremum erit munus purgantis pharmaci, si putredinem emendat venae sectio : Est enim purgare sanguinem purum reddere, id vero fit, quando ex venis attrahit, quod sanguinis puritatem coli quinabat.
In euacuamsi humora o no lum obseruandam usi citam vacuationem, se metuanti, futuras u euacuatio. SEo fortassis obiiciunt aperta vena citius,& facilius omnem cacochymiam aut maiorem partem vacuari, tardius ,re dissicilius exhibito pharmaco purgante : propterea primum incidendam esse venam, mox autem quod reliquum est purganti pharmaco educendum esse. Scio hoc illorum refugium existere. Verum,quem sit exitum habiturum, nunc doceo. Citius omnis venarum impuritas venae sectione corrigitur, quam pharmaco purgante. at neque tutius. neque iocundius: est enim ossicium Medici, tuto, cito , de iocunde sanare, ut Galenus ait libro duodecimo Methodi, capite primo: desunt ex hisce tribus in hac ratione curandi duo; quorum causa non es h venae iteratio exercei da. Primum, quod tuta non sit medendi ratio, satis aperte demonstrat, quod cum vires nihil sint aliud, quam calor naturalis, ut in discursu de viribus manifestum fecimus:calor vero naturalis perseuerantiam habeata sanguine conse uationemque, ut supra ex Galeno demons Iratum fuit a nobis: ubi sanguis bonus exiguus extiterit, ibi languescere vires est necessiarium : tum etiam, qui exiguus est in venis is debet in illis conseruari: quod si vacuetur duplici nomine oblaedit vacuatio: tum quia portio sanguinis educitur, quae non debebat; tum quia vires redduntur imbecilliore . putrescensque materia continuo adaugm sotur. Ob hanc sane causam praecipit Galenus libris de sanitate tuenda, non esse sanguinem mittendum, ubi bonus sanguis fuerit exiguus. Deinde non est iocunda eiusmodi vacuatio, illam enim iocundam esse dicimus, quae ab aegroto facile fertur, quae vites conseruat, cum difficultate fertur, quae easdem reddit . imbecilliores. Iocunda igitur vacuatio esse no potest, quae vires reddit imbecillas, a
258쪽
squalem hanc existere iam demonstrauimus.Quamobrem ipso in casu magis eligendum est, ut longiori incedamus via, quae tutior existat quam breuio: imag sq; periculosa; at i hac incedentes via, per epicrasin vacuabimus bis, Aetertio purgantia pharmaca repetentes, humorem & caloris interi in acrimo
niam contemperantes, naturae robur non mediocre addemus, expurgantes
quod malum est,& bonum naturae beneficio retinentes. Ex hac epictas & contemperamento nascetur, quod natura per sudorem, per insensibilem transpira tionem, per urinas, quae reliqua sunt facile postea expurgabit. Hactenus d monstrauimus potissimum huius haeresis fundamentum parum firmum esse viro ex hoc facile coniectare possit unusquisque, quid dereliquis futurum sit. 'C A p. XU.
Morbo recrudescentepericulumque minitante in augmento, vel inflatu, haud necessario conuenire venaesiecti obem.
C EettstvM habebunt etiam aduersarii, quod nobis obiiciant, nempe sum
onere nos morbum salubrem, &certam Crisia, cuius causa aegrotus conia
ualet cat: at illi contra ambiguum assi. ctum, periculosum, Q fiere deploratum cui nisi sectione venae statim subueniatur, nullam omnino postea fucu dio ram spem sanitatis. Hoc ego recognosco praecipuum existere quorundam subterfugium. Recordor i cum de hac re aliquando sermo incidisset cum Medi eo factionis huius,&proxime aegrotum moriturum prae manibus haberemus habitis vltro citroque, ut in eiuscemodi congressibus heri solet, sermonibus, illo proponente phlebotomiam, me reluctatu esse, at eum altissima voce proclamasse, iactam esse aleam nisi unica venae sectione succurreretur.Tum certe ad
miratus hominis stupiditatem, risi, me o ridentem vidit Illustris admodum Octauius Sanctacrucius, Episcopus Ceruiensis, ta omnes qui secum aderant Responsionemque dare dedignatus, statim disiccae. Ille vero putans se plurimum famae tum ex meo silentio, tum ex discessu acquisiuisse, accersito Chirur so potemerario iudicio praeditus venam incidere ausus in cubito, mortem acce terauit adeo, ut post infelicis remedii usum hora tertia vitam cum morte misgre commutauerit. Atque nisi obstitissem, Miram affinium Illustiis defuncti, meis exhortationibus temperassem, haud impunis euasisset Medicus ab eiusce modi errore. Verum praetermittamus hosce empiricos, agamus cum doctissimis viris,qui nunquam,aut admodum raro aberrare profitentur. Opus est igitur, ut rem ipsam ordine prosequamur: Aifectus cuius proposita curatio est aut salubris est, aut omnino lethalis, aut medio quodam ordine consti tutus Oilidagendum in salubri ai Lectu, iam constat. nihil scilicet concoctionis rem pore mouendum, sed naturae iudicium expectandum. Si me t morbus omnino o lethalis, hic etiam constare arbitror, quid agendum, nempe s is pro ii osticis aegrotum fore committendum, aut si aliquid tentandum sit leue id &nullius momenti pro virtutis conditione eligendum, Memmisse oportet hoe loco quae diximus libro nostro, cui titulus est , sud deplorati non cunt sui; promo sticis relinquendi. Librum habes excusium in primo Episto una medicina lium tomo. De lius igitur uon est aliqua disputatio cum illis ii,stituta Neuri in
modo supponamus morbum: tunc dico adhibendam ei' distinctionem ut
enim tulis a principio fuit, aut cum ab initio salubris existeret, postea perietil fias factus est: in priori non conueri r repetitio sectionis ut nae: quandoquidem supponimus aegio um fuisseaprincipio morbi ab omni sanguinis multitudineso satis superque vacua tum, aut se rel. aut partitis vicibus, prout fuerint vires validae. vel imbecillae, &qui hoc ipsum tunc non fecit, hic prosecto in artis operibus non mediocriter aberrauit. Tondem ponamus in hunc errorem incidisse Medicum, asseuero etiam, neque in itatu conuenire venae sectionem obali quam portionem multitudinis non exacte vacuatam: quia semper aliquid sanguinis reseruare oportebit ad cutationis institutae perfect:onem ne coga
259쪽
mur nutrire admodum intempestiue, ut Galenus dicebat lib. ii. Methodi, capite i . Nam exonerata eo, quo veluti sarcina premebatur natura, multo p tentior redditur supra residuum, ita ut facile concoquat, quod concoqui est habile, & expellat, quod poterit expelli. Multo certe minus conueniet in post riori casu. Contemplari enim oportet causam ob quam factus fuerit nouus insultus morbi, & ex salubri fere deploratus euaserit: tunc contrariis remediis utendum erit. Est autem impossibile, causis omnibus contrariari phlebot miam. Illud certe dici non posse,video ex plenitudine contigisse: quoniam illam in principio vacuatam cupponimus. Si ab eriore aut aegroti, aut Medici, aut allidentium, ciuscemodi aduenerit transmutatio, neque perspicere possu m, i 'qua ratione phlebotomia corrigere possit illum. At si forte dixerint, natuxam haud bene superasse materiam morbificam, sed cum eam ad excretionis loca expellere debuisset, ad nobilem aliquam partem transmiserit, ut in acutis ino bis contingit, in quibus non sunt certae pronuntiationes, de iudicia salutis aut mortis, d cerem ego, id frequenter contingere, sed huic translationi humorum
tanquam determinatum contrarium non opponitur venae sectio. Quod dev-rinis crassis de perturbatis afferunt in medium, neq; mihi videtur magis persea de re, quam superiora; possunt enim crastae urinae emingi in statu, natura per rinarios meatus expellente materiam putridam morbum concitantem, ut frequenter aduenire obseruauimus: quam rem nescientes distinguere Medici ho quidam, putant aegrotum omnino moriturum, qui postea breui, nec sine artis infamia conualescit. Quid hic commemorabo assiectum renum aut vesicae redduntur aliquando crustae tenuissimae; nonnunquain nigrae, nonnunquam
sanguineae ; propterea de in cognitione morbi, de in prognostico possent Medicum decipere, etiam iudiciosum, qui naturae propriae aegroti non habuerit notitiam. Sed demus perturbatas fieri urinas ob nouae putredinis incrementum, neque huius ipsius causa venae sectio conueniet, quia putredo non potest eo remedio curari, aliud desiderans, ut Galenus ait libro undecimo Methodi, capite decimoquarto. Haec re alia eius generis in superioribus compreh-nsa dici pollunt contra eorum opinionem, qui in statu morbi venae sectionem cisere- 3 opetendam, consuluerunt.
uid Ioannes Temesim contra uicennis sententiamsi is ii de muren-d inguine ante morbi coctionem.
SE D contra nostram opinionem quaedam aperte scripsisse videtur Avicenna, dum in quarta sectione primi libri hoc modo scribit: Et debes scire quod
dum istae aegritudine, timentur.&nondum in eas ceciderit, plus secure in eis conceditur minutior recum in eis ceciderit, in earum principio penitus pht botomia dimittatur: quia humores subtiliat, &eos per corpus fluere facit, oceos sano corpori admiscet: &est etiam, cum nihil euacuatur ex eo, quo opo tet , de facit, quod necessaria sint medicamenta alleuiantia. Cumque matur lio apparuerit,& aegri ludo principium aut statum praeterierit tunc si oportuerit, ut minutio fiat, si non fuerit, quod prohibeat, fiat phlebotomia.J Haec Avicenna. Quae sane verba maxime dissicilia sunt, atq; controuersiarum plena. Inpri inis enim admodum euidenter uostram opinionem redarguere videntur, qua praecepimus in morborum duntaxat principiis conuenire venae sectionem, at Avicenna omnino contrarium praecipit, cum dicit: Et cum in eis cecidetit, in earum principio penitus phlebotomia dimittatur. J Deinde veto maxime so controuersum est, quod parum postea addidit, utilem scilicet eis: tunc duntaxat , quando materia fuerit concocta, morbusque ipsu in principium restatum praeterierit. Idcirco recentiores Medici unanimi consensu hane illi os opinionem reprobare conati sunt, inter quos nullus extitit, qui di istiori, et
gantiori is stylo reprobauerit Ioanne Fernelio. Cuius summatim opinionem hic ris
260쪽
hic referre constitui. Primum igitur redarguit in eo Avicennam, quod dixerit venae sectionem factam in morborum principiis attenuare sanguinem, hoc enim absurdissimum esse constat ex iis, quae supra dixerat, re longiori de
monstratione comprobauerat. Etenim, apiria vena eandem omnino in venis proportionem remanere sanguinis, quae ante venae sectionem fuerit, manis
inissimum est uua igitur ratione dicemus a venae sectione sanguinem attenuari posse Rursus vero si quaedam mutatio fieri debeat, deberet plilebot anta
multo magis incrassare, quam attenuare sanguinem. Quandoquidem calidus, tenuisq; sanguis multo expeditius, atque citius, ubi aperta fuerat vena, proiluit,to crassiori sanguine emanante pigrius, re aegri u . Si haec vera sunt multo vetiti- milius est,phlebotomiam sanguinem,& humores incrassare. Pr terea impossibilevidetur, phlebotomiam humores exagitare in venis posse. Quia si multitudinem tollit, quae omnium morborum,&pertu ibationum causa est, debete dem omnia mitiora, M tranquilliora reddere. At si peccans materia sanguinis permiscetur in venis, cur haec secta vena non pariter foras cum sanguine exiliet 3 Quod si verum est, quae causa erit exagitationis humorum, eo vacuato qui perturbationem efficiebat Amplius natura concoctione impuros,noxio::que humores a purioribus secernit, hos ut conseruet, illos, ut tandem foras expellat,
aut per se sola, aut medicamentorum adiuta beneficio. Atqui venae sectio nul-xo lo delectu omnes qui in venis sunt, promiscuere indiscriminatim prolectat. Quorsum igitur ut haec fiant, humorum concoctionem, atque segi egationem praestolemur 3 ut in phlegmone pus iam factum non amplius venae sectione, sed alia ratione pervias breuiores derivamus: ita in febribus, quaru in mater ia
: in venis coercetur, concoctus, ac iam secretus humor medicamento derivan
dus exturbandusque est. Qua in re tum temporis naturam habet bimus adminiculantem, manusque porrigentem , quae secretos humores foras extrudere contendit. At si quis hoc tempore venam ausit incidere, non eos solum sed pariter utiles educet,quodq; deterius est , eos qui vi naturae secreti fuerant, puro sanguini permiscebit, hunc coinquinabit, omnia confundet, naturaeq; molitio-3o nem optimam interpellabit. Quum igitur concoctionis manifesta signa coni parebunt non amplius venae sectione, sed aut purgatione, aut aliis derivantibus praei diis, reliqua curatio transigenda est,sVrget praeterea Avicennam, quod in morbis acutis eadem die medicari oportet, tardare autem malum. Curi gitur in his ipsis concoctione expectabimus, quae fortastis sutura non est, ut Ga lenus ait libro primo de ratione curandi ad Glauconem, capite decimoqu inti Si enim morbus periculosus sit, quorsum volumus expectare coctionem P Si
cine morbum sinemus suo impetu protervire, arque aegrotum tam immaniter tractari citra ullam artis opem Rursus vero, si statuamus salutarem esse mombum, cur transacto statu generosum hoc exercere praesidium voluerimus Si olim sanitati restitutus est aegrotus, quid in eo erit eius modi remedium indi eans Amplias Anocha febris, ut puta a sanguinis nimio feruore, abundintiaque concitata, quam postulabit coctionem antea quam venam incidimus 3
Cur in hac sebre ille quidem vult parce mittendum esse sanguinem apri ncipio, quum liceat Galeni testimonio vacuare usque ad animi deliquium 3 Haec ille
contra Avicennae sententiam scripsit.
uicem defensione dispassu. C leti R vM me non fugit Fernelii rationes maxime con uincere, certe, ut insuperioribus demonstratum a nobis fuit, in augmento,&in statu locus non est huic remedio, multoque minus transacto statu ipsa inquam, decim tione, quando omnia iam in tuto sunt. Verum quia, ut Galenus ait libro de rigore, veterum sententiae amice interpretandae sunt, propterea cum nequeam imaginari magnum Avicennam, Galeni imitatorem summum, in perauetiam hanc incidisse opinionem, experiri volo, an possim illum ita interpre-