Horatii Augenii ... De ratione curandi per sanguinis missionem libri 17. in duos tomos diuisi quorum prior decem, posterior septem continet ... Cum indice duplici vno capitum, altero rerum copiosissimi

발행: 1598년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

241쪽

c HORATII AUGENII L IB. v II.

de brachii luxationibus agit, inquit Hippocrates: Cum uniuersa manus ad armieriora fuerit extensa, caput brachii xod 'concavo scoptulae opertae respondet.J Galenus exponens die se dixit: Eodem etiam libro, ubi succurre te docet iis, quibus facilis est humeri luxatio, vult, ut cutis apprehendatur e r gione pariis illius, qua excidit caput brachii .J Postremo vero sciendum est, quod Ionica vox est,qtia nihil significat aliud, nisi directionem,&ttactu munde iiivi vocula in composito utitur Herodotus in Thalia, semel at que iterum: miri ci '- άν - idemq; in Terpsichore, Ac alibi, ut author est Iulius Scaligetus, libro de insomniis. Haec, quae satis longa, necessaria tamen sumus oratione prosecuti manifestum faciunt, iliis nomine rectitudi- ionem insitu in uniuersali, non in particulari intelligendam. Quaerunt hoc loco recentiores, quae maior sit rectitudo ex omnibus iis, quae derectitudine proponuntur, siluationibus atq; positionibus P Respondet Argenterius, maiorem es, se secundum longitudinem: .uq; huic postea succedere alias. Ego vero id non poste distincte pion unciari dico; nam si venae sectionem adhibemus, ut sanguinem vacuemus, fortassis maior iudicabitur in longitudinem extensa: verum si reuellete in animo fuerit, ubi dextrae partes communicant sinistris, Mecontra, tunc maior et it in protenti. Nunc reliquu est, duas illas dissicultates explanate supra propolitas. Cum itaq; Galenus inquit, in directit in vacuandum esse imitatione ipsius naturae, dicimus, illum de venae sectione fuisse locutu, tanquam v cuatiuo atq; derivativo praesidio,no tanquam reuulsiuo Deinde vero addimus, quod venae sectio in directum faetii .conuenit viriq; praesidio. vacuatoriae phlebotomae, quatenus e regione, & directe partem phlegmonosam exinanire potest. Reuulsoriae autem, quatenus directe propellentem, aut quae posset pro pellere, exinanire potes . Habet utrum aspraesidium venas proximas communes : illud cum loco in si immatione obsesso, hoc cum locis demandantibus: ldcirco Galenus uniuersalem hanc declarans rationem, lib. x. ad Glauconem dicebat: Vminaque auxilii genus fieri per venas communes.J At indecimonono capue libri de ratione curandi per sanguinis mistionem communitatem v narum in particulari explicauit,quatenus duntaxat vacuatiuum respiciebat au- soxilium. Patet praeterea, quomodo inflammato uno crure ex alio sanguinem

mittentes restitudinem obseruamus, quandoquidem edi tecto est, quae inciditur vena iis, per quas propellitur humor ad aliud crus; venae s sunt communes, tam pati ibus recipientibu quam illis, ad quas humorum fluentium impetum

ducere constituimus. Manu laborante scarificamus crura, ut Galenus admonuit. Sed quae adest communitas venarum conspicua a cruribus ad manum quae venae sunt in cruribus sitae in manu alfectae quomodo igitur admonuit per venas communes reuulsonem seri oportet et aut certe reuuitio non est, quam pro reuulsaone admittit Galenus, aut si reuulso est, ut creditur, venas habere communes oportet. Sed profecto, si quae inciditur vena reuulsionis causa. de obet communi tum parti transmittenti, tum illi, quae secatur, vel ad quam trahere in animo fuerit, adeo cessant omnes dissicultates, ut meo iudicio, amplius

liquis dubitandi locus non siti Haec derectitudines issiciant dixisse; in quibus si non fuero veritatem allecutus, alii, qui postea hunc excolcre campum volu rint, feliciori fortassis successu perficient

C Ap. XXXIII

qud sit derivati cuiatim opinionem Matthaei Curtii, quae

reprobatur.

SI omnia ad reuulsionem pertinentia non sumus hactenus prosecuti, potiora solamen diximus, ex quorum intellectione etiam reliqua facile elucescunt. Propterea superest, ut dederiuatione sermonem habeamus: De qua primuin docebimus, quid sit, aliorum opinione prius examinata. Matthaeus igitur

Curtius, libro de secanda vena in pleuritide, hoc modo definit. Denuatio(inquit motus est, qui sit ad latus humoris fluentis. Hac de causa sanguinis in illo

242쪽

missionem factam in cubito lateris inflammati . dicit simul effereuulsivam, re derivativam. Reuulsiuam quidem eo, quod materiam ipsam a paruis ad magnas , de ab his, ad alias, ac ad contrarium scilicet sui motus retrahat. Deriuatiuam vero esse ait, quia materia per venam cauam ascendens ad partem dcxtram mouetur pectoris. retrahit ur ad dextri cubiti flexuram . sim; ad latus facta dicitur derivatio. Et parum postea addebat, ut superioribus discursibus dictum a nobis fuit, ita sese habere duo haec remediorum genera , reuulsionem & deriuationem, ut si utroque indigeamus, derivationem in opere continuo praeponendam: haec quidem ille. Qui mihi aberrasse non mediocriter videtur, tumio in rei natura exploranda. um etiam in horum remediorum proportione: quan- doquidem derivatio semper fieri debet a vicinis partibus,quas partes in eodem latere constitutas esse, non semper contingit: illae enim subiacent, aliae incumbunt aliis. Allectus qui in utero consistunt, derivantur per intestina, atque e iam per urinarios meatus; at vero eius cemodi partes non respiciunt aliquod i tus uteri, neque dextrum,nem sinistrum,sed utero incumbere dicuntur. Addo quod fieri potest ad latus vacuatio, quam proprie reuulsionem nuncupabimus, ut quando existente bubone in sinistro inguine, venam incidimus poplitis dextri cruris: ad latus fit, quia in latere dextro fit vacuatio, derivatio non est, quia in contrariam exercetur partem. In eo praeterea est error inanifestissi-ao mus, quod asseveret, easdem venas incidendas esse, quando reuellere, & deriuare volumus, hoc enim csse impossibile ea manifestum facient, quae supra diximus: nunquam enim licet inuenire secundum Galeni doctrinam reuulsi nem , derivationemque simul fieri: at bene inueniemus frequenter dictum fuisse, eandem vacuationem reuellere,&euacuare: Clara quoque est Galeni de hac re sententia in quarto, in quinto, & in decimotertio Methodi, ac passim alibi reuulsionem fieri in partibus contrariis, &distantibus, derivationem autem in partibus vicinis. Rursus in sexto Epidemiorum, textu septimo, commentario secundo, inquit: De riuationem sol et Hippocrates nominare, quando humores, qui non per conuenientem regioneni ferri inceperant, ducimus non 3o peream, nec per remotissimam, sed per aliam propinquam. Quod si aliquando Galenus scriptum reliquit, derivationem sicri ad latera, ut quinto Methodi medendi ; ea voce intelligere oportet proximam venam non quod sit aut in sinistra, aut in dextra parte. Postremo, illius decretum contendens derivatione prius utendum, quam revulsione, nulla ratione polle consistere suo loco a nobis demonstrabitur.

CAp. XXXIIII.

Deriuationis definitio ex sententia aut horis exponitur.

PRAETERMIS s A igitur opinione Curtii, ego in hunc modum des nio. Deartuatio est humoris auersio ab eo loco, in quo adhuc mobilis existens illapsus est vel ad quem mouetur: ad locum illi vicinum recte,&conuenien- ter facta. ut affecta pars a noxio humore subleuetur. Ideo autem dicitur,d riuationem esse aversionem, quia aversio est uniuersale genus reuulsionis, M. derivationis, ut in primo capite libri huius ex Galeno demonstrauimus. Quando autem dicimus, hanc fieri in loco vicino, eo spectat, ut hanc actionem distingamus ab ipsa revulsione, in qua feri debet attractio in particulis, quo ad eius fieri potest, distantissimis, procul is ab affecto loco. Addimus ea verba indefinitione in quae illapsus es J ut unam speciem derivationis, quae fluxam re

spicit materiam complecteremur: aliam vero hisce verbis notauimus. vel adso quem mouetur. J quia derivatio etiam humori fluenti accommodatur, ut secundo libro tractationis huius explanatum a me fuit. Porro in oratione posita sunt haec verba: Recte& conuenienter facta. ut artem illam exercendi denotaremus quae quidem in iis duobus potissimum consistit: primum,ut ante illam praecedat reuulsio (quando sciLeet indigeamus utroque praesidio) quae fluxio nis impetum uniuersi corporis sedet: oc suspicionem recentis, de inopinata:

243쪽

fluxionis: Secundum, ut humor existens in parte affecta, liquidus adhuc ita sit,

atq; mobilis, ut ab ea reineare possit retro,&ex viciniori euacuari. Nam quoties ita parti erit impactus, ut om nem fluendi & remeandi potestatem amiserit, equidem non amplius reuulsione, neq; derivatione, sed alio remedii genere v- tendum erit: veluti emollitione, digestione,&incisione loci. Caeterum non est hoc loco praetereundum, Calenum aliquando reuulsionem S derivationem confundere, quoniam aliquando meminit praesidii reuulsui, quod multo accommodatius inter derivativa debebat collocari. Locum affero ex lib. c de morbis popularibus, sect. r. comment. 3 i. in quo ille dicit, oculorum fluxiones reuelli ad palatum, de ad nares, usu acrium remediorum: nam cum ad com i ii arium motum, dc partem mittentem non ducantur humores, sed per vicinas vacuentur, constat derivationem magis nuncupari debere,quam reuii sionem. Hic duo superesse videntur: alterum . ut doceam, a quonam indicet tarderi u tio facta, praesertim per sanguinis missionem: alterum vero,quibus humoribus debeatur derivatio. Verum, quia horum utrumque a nobis explanatum est libro secundo tractationis huius, propterea praetermittendum est. Illud autem istius foret explicandum, quomodo, per quas venas, & quando fieri expediat utrumque genus: a quibus etiam abstinendum duxi, ne tractationes inuicem

confundantur, cum loco suo dictum de iis abunde fuerit. Atque hic septimi libri finis esto. to

HORATII AUGENII

A MONTE SANCTO,

DE RATIONE CURAN

DI PER MISSIONEM

LIBER OCTAVUS.

C A P. I.

Summa ractationis de tempore Vacuandi perve siectionem, in

quita potissimum consi t. v I A temporis occasio est prae omnibus cognitu dissicillima. circa quam praecipitem admodum existentem(quemadmo dum quodam in loco etiam scribit omnium bonorum nobis author Hippocrates video plerumque Mi dicos non modo Duulgares, hed etiam&praecellentes aberrare: postulat instia tutae tractationis ordo, ut de occalione &tem pol e phleb tomiam exercendi tractemus. Et quod hactentis in scopis aliis effecimus, quoad eius fieri potest, maxime diligenter in huc eadem mat ria facere conemur. Atque inprimis, quia temporum morborum quaedam sunt uniuersalia,quaedam vero particularia docebimus primum, an in principio magis sit tutus remedii usus, quam in augmento, aut statu, aut declinatione: deinde vero de particularibus temporibus agentes declarabimus, an liceat in die ex acerbationis venam incidere, an aliquando magis noctu quam die, & qitae hora sit magis expediens. Anni praeterea tempus con siderandum erit, in quo siccu- sorior iit phlebotomia, & qui modus in illa exercenda debeat obseruari: quaeve praetctea praeparatio corporibus debeatur, dc quae venae in quouis affectu secandae sint: ac quid ipso sectionis tempore faciundum; ta qua ratione possimus subuenire symptomatis venae sectionem aliquando concomitantibus: atque alia id genus explanabimus: in quibus eorum summa continetur, quae supe sunt

244쪽

sent declarandae De hisce igitur propositis rebus agere in launc modum incipio.

Explicatio eorum qua circa uniuersi a tempora controuerasam facere videntur.

CIRCA uniuersalia morborum tempora dissicultatem siciunt variae clarissio

notu in authorum sente Iutae, quibus non bene inuicem consentire videnio tur. Sunt qui putant, nullum adhibendum esse temporu delectum, sed in quoacunque vacuandum, si res urgeat. Galenum, recentioresque Graecos omnes unanimi consensu id faciundum esse, ea manifesto in facere vide utur, quae non semel scripta reliquit, tum libro de ratione curandi per veniae sectionem. tum nono Methodi medendi. Placet recensere illius verba, quae sic habcnt: Quocunque enim die mittendi sanguinis scopos in laborante inueneris, in eo auxilium illud adhibeto,etiam si vigesimus ille ab initio extiterit. At quinam fuerint ii seopi 3 Morbus ingens, viriumque robur, excepta aetat et puerili. M amb:entenos aere valde calido.J Atque rursus inquit: Optimum igitur factu est (id quod nos semper in quaque re facere vidi iii, statim non numero die ruin, sedio uni vitium robori in febribus eius generis attentum esse, quippe quod la serti tum est, non solum sexto, septimoue, sed etiam sequentibus diebus sanguis mitia tendus est. J Idem habet, & fere ad verbum O. ibasius, ibro septimo suorum collectaneorum. Hoc ipso testimonio muniti quidam recentiores, sane viri doctissimi , aede re medica optime meriti, in putridis febribus, si grauiores fieri appareant, aut citra Causam aliquampiam recrudescere, in augmento, & in statu detractionem sanguinis moliuntur, ut libro quinto de iteratione agentes, dicebamus, atque infra etiam diligentius proponemus. Dissentire tamen a seipso videt ut Galenus, quando in libro secundo Aphorismorum, commentario vigesimonono, eam sententiam Hippocratis enarrans, quae dicit: Inchoanti-

trum morbo consistente adhibendu est. Si ergo venae sectio vigentibus morbis non est adhibenda, dabitur certu quoddam tempus, in quo non conueniat, aut conueniat. Galeno praeterea contradicit Cornelius Celsus, quem ob grauitatem sententiarum, sermonisque puritatem, alterum Hippocratem ni iacupare

placuit. Is agens determino phlebotomiae, statuit diem quartum. Referre placet hoc loco illius verba, quia huic tractationi conferre non mediocriter videntur : sic habent capite de sanguinis detractione. At si moi bi ratio patietur, o tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei vid tur aptissimus adueri e valetudinis dies secundus, aut tertius. Sed, ut aliquando. etiam primo die sanguinem mittere oportet, sic nunquam vide post quartum ci diem est, cum iam spatio ipsa materia, ae exhausta est, & corpus corrumpit; videt tactio imbecillum id facete possit non possit integrum.J Haec Celsi verba

maxime sunt adnotanda: quia neminem inuenire mihi licuit homnabus authoribus, qui adhuc extant, tum Graecis, tum lamiis, tum Arabibus, qui vitta diem quartum prorogari non posse hoc remedium scripserit, licet me non fuisgiat antiquam extitille opinionem, cuius meminerunt Galenus libi o de phi botomia,&Avicenna in capite vigesimo, quartae sect.onis, primi libit venae si so ctionem nunquam esse prorogandam ultra diem quartum aut quintum. Porro,no minores dissicultates sese oti erunt circa contextus Avicennae qui adeo confuse de hac videtur materia scripsisse, ut omnibu esse admiratoni merito debeat, qui summum illius ingenium, de exquisiti istinam in omnibus diseiplinis doctrinam perpetuo solent admirari. Asteram .liquot locos in m edium piaec

ruos, ex quibus facile admoduelucescit ingens huius argumenti dissicultas Prin

245쪽

xso HORATII AUGENII L I p. VIII.

inum vero illud est maxime controuersu ni, quod dicat, non esse mittendum sangit inem, nisi concoctionis notae apparuerint, morbusq; principium praete ierit, ac iam versus vigorem accesserit, aut etiam declinationem habere coeperit. Nam si haec adnuitatur medendi ratio, multa insequentur absurdissima: quorum unum es , nunquam licere venam incidere in principio morborum, in quo signa concoctionis non adsunt, cur igitur inchoante pleuritide, peripneumonia, phrenitide, aliisq; inflammationibus ex comuni omnium Medicorum decreto, ratione alioquin stabilita, sangi unem mittimus 3 Cur in principio febrium omnium id genus vacuationem postulantium 3 Atque, si sic res habet, cur concoctionem expectare conueniet, ubi sanguinis multitudo, aut motus i facit negotium 3 Periculum non mediocre minatur, ne multitudo, dum procrastinamus, aegrotum suffocet, aut fluor vires omnes dis oluat Haec vero nonne sunt contram iis, quae ex Galeno parum antea dicebamus e Sic enim non licet euacuare, niti postquam fuerit putrefactus humor concoctione maturatus, euictusque ab ipsa natura, iam numerus dierum obseruati dei bit, iam in stata duntaxat, ae in augmento exercenda erit venae sectio, quinimmo etiam in ipsa

declinatione conueniet. Addo passim videri nonnullis hunc autorem, alioquin grauem, contraria suis principiis pronuncias te, quando scilicet inchoantibus morbis, praesertiin vero rheumaticis, sanguinis missionem fieri debere signifi- cauit. Hic ego locos quam plures afferrem in mediis, nisi id ipsum ob maximam rorei cui dentiam superuacaneum esse arbitrarer. Neq; hic pariter varias explanatorum huius authoris opin: ones recenseo, qui modo huc, modo illuc agitati, i choribus ingentem confusionem exhibent. Diximus quae in propositio argumento dissicultates appareant praecipuae, quarum dissolutio afterenda est nobis ut scilicet nihil temere, nihil repugnans ab ipso Galeno. Q A vicenna, atq; ab ornanibus fere antiquis scriptoribus traditum fuisse ostendamus. C A s. III. V rasci nem pro reuul ionefacta semperconuenire in inflammation ras Nimumque principiis, atque dubitationum 3 oquarundam rapes Ito.QV i A sanguis mittitur tum in morbis rheumaticis, tum in iis, qui rheum lici non sunt pi incipium nostrae disputationis sit, docere accommodatum huicisce remedii tempus primum in ipsis inflammationibus, deinde vero iam orbis citra inflammationem fluxionemque consistentibus. In inflammati

nibus igitur, ut praediximus, conuenit phlebotomia ratione reuulsionis, deriuationis,&euacuationis. Agamus sigillatim de singulis. Quando proponitur venae sectio, ut fluentium humorum inhibeamus impetum, heri ea quidem de bet in principio fluvionis inflammationisque. Quicunque enim vehementer

fluere extra corpus incipiunt humores, ut ex ut cro, ex mariscis, ex naribus, aliisve partibiarum, protinus in contrarium reuellendi sunt, anteaquam vires dissolbuantur Qui vero fluere incipiunt inflammationem factuti,statim sunt reuenendi, ne scilicerinflammatio generetur, augeaturq;. Hoc vero in principio phi*ginonis cotingit,in quo humores maxime fluunt: idcirco in aliis temporibus, in quibus iam ipsa destitit fluxio, reuellendi nulla sese offert occaso. Atque hoc dicere volebat Galenus libro de ratione curandi per venae sectionem,capited

cimosexto, cum ait: Incipientes phlegmones reuulnone vacuare oportet, quae

vero inueteratae iam sunt ex ipsi et particulis aut saltem ex vicinis a GJ Quod etiam decimoteitio Methodi medendi . libro secundo ad Glauconem ,& pas solim alibi confirinauit. Sed hic nonnulla dubitationem faciunt, quorum pii- mum est, si in inflammationum principio conuenit reuulsio, haud recte conclusum a nobis videri posset, in fluxionis principio exercendam ess e phleb

iomiam. uandoquidem cum inflammatas in principio est, humores iam confluxerunt, cui mn augmento amplius non confluant, si Galeno credimus mura

246쪽

DE MIs SIONE SANGUINIS. 1 si

tis in locis id assirmanti; praesertim vero libro de totius morbi temporibus, cap. tertio,in quo haec habet verba: Fingamus igitur primum inflammationis principium inquiri, quis iam negauerit generationem cius toto illo tempore esse, quo pars sanguinolenta substantia repletur Sive enim propter concidentiam eiusmodi contingit viliue propter impactionem, obstructionemque omnium vasorum, siue ob circumstantiam quandam molium quae intus occupant, sive,ut nos docuimus in libro de inaequali intemperie,item in commentario de tumoribus praeter naturam, abundantia quaepiam sanguinis in inflammatione oborta in particula constituitur: hoc erit primum tempus, quo pars affectuito generationis subiecta repletur. Cum autem influxus cessauerit,& quod in particula instam matione obsessa continetur, putrefieri coeperit, calor quidam ob putredinem nascitur, & fusio magis propter calorem, unde etiam spiritus generatur, atque ob haec ambo particula magis, quam antea dis henditur. etiam si nihil inquit, secundum hoc tempus est inflammationis augmenti. J Haec ille. Notanda haec verba: Cum autem influxus cessauerit,&quod in particula inflammatione obsessa continetur,putrefieri coeperit. M postea. Etiam si nihil inguit secundum hoc tempus est. & c.J Ex quibus admodum aperte colligit ut in principio inflammationis humores confluxisse penitus, nullamque partem dem caetero in augmento confluxuram. . Dissicilis hic Galeni locus de industria pro-eto positus fuit a nobis, quia simul dubitationis occasionem continet, atque etiam explicationis, ut posthac declarabimus, modum. Colligo ex verborum Galeni serie, hanc ratiocinationem contra nostra principia. Reuulso venae sectione facta conuenit in principio inflammationis: Atqui hoc ipso tempore materia in partem affectam influxit, ae iam toto in phlegmone congesta esti conti ni et igitur ipsa revulsio, quando materia amplius non fiuit. Aliud vero dubitationem faciens est, quod q*emadmodum in omnibus temporibus turgere potest materia, ita etiam potest fluere ad aliquam determinatam particulam, cui impedimento sit. Fluat igitur haec in augmento, fluat in statu, reuulso conueniet in utroq; tempore,non autem in solo principio uniuersali, ut nos docuimus. io Ad haec vero in instava die Hippocrates sanguinem curauit mittendum Anaxioni pleuritico ob reuulsionem : at in eo die non potuit inflammatio esse in principio, cum pleuritis acutus morbus existat.

time sit tu Moprincipii, in qua Uaria conueniun et remedia.HAE C quamuis opinionem nostram urgere videantur,nihilominus ostende mus nihil concludere. Quapropter sciendum est, aliud esse principium

inflammationis, aliud vero fluxionis, quias nomine inflammationis tumorem praeter naturam intelligimus,temporaque morborum metiri placuerit,a signis concoctionis,&cruditatis, ut Galenum libro de totius morbi temporibus fiecisse constat, praesertim citato loco, nullam dubitationem habet, quin principium sit, quando tota confluxit materia, nullamque receperit adhuc a calore naturali mutatione: in hunc enim modum signa cruditatis definiuntur,&hoo potissimum de ratione uniuersalis videtur principii, eritq; augmentum cum in angusto loco materia contenta incipiet mutari adpulis substantiam: quae mutatio concoctio quaedam est,muturario Latinis nuncupata. Cum vero iam fue- so rit perfecte mutata in pus sanguinea materia, aut saltem proxime sit transmutanda, tunc fiunt dolores, pultationes,& febres, eritque motbus in statu consilia tutus. Perfecta transmutatione facta, erit uniuersalis declinatio. verum si contemplemur solam fluxionem, quae sympto maest, habebit haec ipsa tempora longe diuersa a supradictis. Nam in uno principio quatuor continebuntur tempora. Quia si uniuertae tumoris principium est, quando tota collistam at

247쪽

HORATII AUGENII L I B. VIII.

ria fuerit in loco phlegmonosa, dum colligitur, varia emergunt iluxionis tempora,cum enim primum incipit, habemus illius principium: cum pat tim insti xa est, partim, sed multo magis influxura, incrementum est: quando tantum eius influxit, quantum instuxurum est, vigor dicetur, quum vero nillil prorsus influit, declinatio Haec si vera sunt, priorem difficultatem explanant: quandoquidem in principio inflammationis utendum esse reuulsione asseuero, sed non in toto principio, quod latitudinem habens, ut a Galeno explanatum fuit, pro varietate latitudinis varia postulat remedia. Igitur hanc propositionem semper verissimam esse profiteor. Reuulso conuenit in principio inflammationis,hanc vero non est e continuo verum dico. In omni parte principii conuenit reuul- i so. Caeterum haec nulla adhibita distinctione perpetuam habet veritatem Fluentibus humoribus debetur reuulsio. Qui haec non distinguunt, turpi admodum errore S fortassis non sine humanae vitae periculo detinentur. Quamobrem revulsio conuenit in aliqua parte uniuersalis principii inflammati

nis, non conuenit in omni. Idcirco non recte concluditur, in principio uniuersali tota materia constuxa est, reuulsio igitur adhibenda est aliquando in teria confluxa, non autem confluente: quia in principio secundum suam totam latitudinem materia confluxa est, at non secundum partes latitudinis omnes,

quoniam in sola ultima parte principii materia confluxa est, atque in ipsum phlegmonem fere impacta: at in prima illius mediaque parte adhuc confiuit: tio in illa quidem vehementisti me in hac autem minora impetu. Porro, addidimus materiam in omni uniuersali tempore fluere poste dc moneri; admittimus pariter omni tempore hac de causa conuenire usum reuellentis praesidii Quia ii quispiain voluerit accurate considerare quae hic diximus, nullam inueniet dissicultatem. Semper venae sectio reuulsiva fiet humoribus fluentibus, de fluxuris : semperque in morbi principio ratione habita ad ipsam fluxionem, neque enim contemplari oportet, quod tempus existat rationeconcoctionis, re cruditatis humorum , ut fiat recte ipsa fluxio, sed quod sit tempus motus, aut fluxionis humorum, sine qua indicatio non fit partibus laesis de humoribus reuellendis, haec autem audienda sunt nisi virtus, aut quippiam aliud venae se io- s onem adhibeat, quod semper, vel me tacente , est intelligendum. Anaxioni sanguinem misit Hippocrates in octava die, quia fortastis antea vocatus non fuit, ut Galenus in commentario eius historiae commemorat, at illa venae sectio non fuit instituta ratione simplicis reuulsionis, sed derivationis causa. Rursus, illud etiam statuendum est, tunc etiam in uniuersali principio constitisse morbum eo potis limum argumento, quod acutus simpliciter non fuerit, sed per degenerationem, cumque alia tempora fuerint diuturna, mirum non est, si hoc ipsum durauerit spatio dierum octo, aut decem. Satis arbitror me demonstras. se venae sectionem pro reuulsione fieri debere in uniuersalis principii priore, aut secunda parte, continuoq; humoribus ipsum ad eilectum locum confluen-

C A p. V. Sangu numissonem factam ratione vacuationu, Oderiuatienis, a

quando conuenire in principio, a trando inata tempori .

NVNc vero doceamus, postquam de reuulsone diximus, quo tempore in

phlegmone tum derivationis, tum vacuationis causa, venam incidere debeamus. Sunt,qui dicunt consistente morbo duntaxat conuenire quia, si r

uullio fit in principio, derivatio fieri non potest, nisi morbis iam inueteratis, ut i Galenus dicebat libro secundo ad Glauconem: diciturq; inue teratus qui aut in vigore, aut in declinatione consistit. Quae opinio, nisi adhibeatur distinctio, consistere non potest; qualem vero adhibere conueniat, iam demonstremus, videriuatione sumpto in hunc modum principio. Cum derivare volumus, v

nas proximas eligere debemus asteste particulae,quemadmodu supra frequenter dis

248쪽

ter diximus, ut ex illis sanguis in phlegmone contentus minori essiuat difficultate. Porro ut fieri non pollet, si impatis ille exilieret tenaciterque inhaeresceret in loco affecto; aut etiam si dua vena, fuisset egressus, multo maiorem dic ficultatem haberet exeundi sanguis ille, qui in abscella continetur, iamq; incipiat concoqui, de in purulentam substantiam transmutari, propterea huius ipsitis causa minime initituitur venae sectio derivativa verum adiuuatur natura, quoad eius fieri potest, remediis suppuratoriis, atque concoquentibus. Si quispiam causam ex me scire desideret, ob quam inutilem tunc venae sectionemelle existimem, huic respondebo, me duplicem catasam cognoscere quatum xo una ex natutae actione, alia vero ex loci patientis conditione sumitur. Naturae actiones ita sunt institutae undum illa concoquit humorem, eum auidissime retineat, idcirco retentio. & concoctio semper sunt simul, haec si vera sunt quomodo imaginabimur facta venae sectione sanstrinem avide a natura retentum foras euocari possie 3 Deinde si diu venas egressus fuerit, tarn crassetactus, atq; admotum ineptior, qua ratione poterit ex abscessu moveri, foras ideductus venas denuo ingredi euacuaturus ex facto emissario Quamobrem augmentum,ta status, quod attinet ad ipsorum humorum concoctionem, idonea tempora non videntur mihi pro eiuscemodi euacuatione feliciter promouenda, sed omnino in principio faciundam derivationem contendo, verum non in omni .eto ipsius parte, sed tunc potissimum , quando adhibita prius reuulsione fluentibus humoribus fuerit a nobis prouisum. Hocce ite accommodatum tempus est derivandi, in quo omnem operam nostram, omneq; studium ad humorum conii uxorum vacuationem dirigere debemus, antea quam aut tenaciterint, mrescant partibus, aut transmutari in puris naturam incipiant, tunc enim etiam non liquidi, fluxibilesque, & a sua natura nondum transmutati, aut certe phrum alterati, cum magna facilitate remedio cedent, sicque sanitatem. introducemus mitigatis doloribus& sanato tumore praeter naturam ex contcnti sanguinis vacuatione. Dixi derivationem fieri debere in principio, quando materia cruda est, tamen si fluxionis conditionem respiciamus, longe a principio ipsius 3t abesse oportet, quia, ut libro superiori demonstratum est a nobis derivationi

tunc locus est, cum humores maiori ex parte confluxerunt, idcirco fluxionis cruditatis continentur. Eadem videtur medendi methodus obseruanda, si ex loco assecto vacuationem instituerimus, de qua Galenus libro de ratione curandi per venae sectionem sic inquit: Porro, ut summatim d: cam, incipientes phlegmonas reii uisu vacuare oportet, quae vero inueteratae iam sum, ex ipsis, si

fiet i potest, affectis partibus, quod si nequeat, calcem ex vicinis. Etenim in incipietitibus, auertere, qtuod influit, expedit: in inueteratis autem ipsum tantum,

o quod .ffectae parti infixum est, euacuare.J idem etiam libro de ratione curandi ad Glauconem secundo apertissime significavit. Huic rationi experientia quoque iubstribit: quandoquidem, quae in gutture S arteria graui torquentur in- , flammatione in p. incirio quidem secta in cubito vena, post principium autem sub ipsa si rigua, magni lice prodest, incisis videlicet venis,quae sub ea sint ambabus, sic induratae phlegmonarum in oculis reliquiae, secta, quae ad magnum d

currit angulum, vena mitifice iuuantur, sicut Cispitis grauitates, ta inueteratos in eo ex plenitudine dolores leuare manifeste solet tusa in fronte vena: at inci Pientes, acetiam vigentes per cucurbitam in ceruice procurata detractio interim quidam sola interim cum scarificatione. Carierum praeuacuatum esse viai-. o uersum corvus oportet. Diximus itaque, sanguinent ex phlagmonosa partici la derivanduin, de euacuandum in principii uniuersam au in xltima parte, aut in aliis non admodum distantibus, reuellendi iiii autem n et ocibus: n que licere id facere, quando iam suppuratur materia. Sic LIqu. ,r indicatione sumpta a materia, quae transmutatur in puris subitatrii iiii, Q concoquitur:

quia indicatione suopta a materia contenta in venis proximis, adhuc nuxibili

249쪽

HORATII A v G E N I I LIB. VIII.

existente, nihil impedire potest, quin aliis etiam temporibus tum per vicinas

tum per easdem particulas fiat derivatio, atque vacuatio, praesertim ut suppurationem impediamus. Galenus quidem huius doctrinae author videtur mihi extitisse libro de ratione curandi ad Glauconem capite de abscessu, quando dicit : Et cum suppurari incipientem inflammationem curaturus, suppurationern prohibere post e speraueris, tunc plurimum panem combullire permittas adco&c.J de parum postea. Si vero per summa cutis in parte inflammata tensio valida fuerit, multis scarificationibus incidere oportet in superficie, ac post in dum ex farina hordeacea elixata, ut diximus, cataplasma imponere. Verum nunquam ad eiuscemodi scarificationes accedere oportet, nisi prius euacuatv xc fuerit corpus, ut docuimus in commentariis ad secundum librum Galeni de ratione curandi ad Glauconem: at metiam dicemus cum de cuibitulis, redescarificatione in ultima parte huius methodi disseremus. Ex his igitur constare arbitror, quod si derivare consilium fuerit, id faciundum, quando humores confluxi sunt, atque nondum incipiunt transmutari in puris, naturam, aut si in ceperint, suppurationis impedire progressum voluerit,& quod factum illius , est perscarificationem remouere. Haeci de proposito argumento susticiant.

C A p. VI. An viridi ebribus, in quibus venaesiectio conuenit eam Anaxat in principia fieri debere. QV i , diximus de morbis rheumaticis nunc de febribus putridis pertrast

mus , doceamusque, tempus in illis pro exercenda phlebotomia accommodatum: quaeres licet maximas habere difficultates videatur, admodum tamen dilucida(nis fallor fiet in praesenti discursu. Hoc potissimum declarai

dum suscipio,venae sectionem in putridarum febrium uniuersali duntaxat principio conuenire, quid vero de aliis morbis minime defluxoriis sentiendum sit harum exemplo facile patebit, atque si aliqua adsit differentia poterit unusqui sque in viribus cognoscendis exercitatus eam citra difficultatem cognoscere. ic Sed quod futurum erit in strumentum pro hac re inuenienda necessarium P Ratio linquam) ipsa ex indicationum natura prosciscens, si enim demonstiatum a nobis fuerit, venae sectionem indicatum remedium existere primae omnium indicationis, quae pro illarum curatione executioni demandari debet, & quae etiam in ipsa inuensione resoluendo fuit ultima: iam quidem nihil in proposita inueniri poterit materia, quod aliquam dissicultatem et sciat. Age igitur ad

rei explanationem aggrediamur. Supponere inprimis oportet ea theorcinata, quae in tractatione de febribus a nobis demonstrata sunt. Quorum unum est, ultimam omnium indicationum pro putridarum curatione inuentat uni esse

humorum aifluxum prohibete: quandoquidem ab illis obstructio fit aqua po- stea impedita transpiratione, procreataque putredine, gignitur febris. Aliud

theorema est, obstructionem heria tribus caulis, nempe aut a multitudine, at a crassitie , aut a visciditate humorum, aut etiam ab omnibus istis inuicem complicatis: aut pluribus; Alterum modo supponamus, multitudinem solam,aut cum aliis causis complicatam, vel fecisse obstructionem, vel proxime ei secturam, nisi prudentis Medici opera caueatur, tunc impedire huius debemus M aisuxum Ac praesentem vacuare ita ut de caetero,neq; faciat obstructionem neque augeat impeditam transpirationem, putredinemj. Haec indicatio est ultima: hoc ultimum exiliit indicatum remedium vacuatio inquam multitudinis. Materia vero remedii multiplex est: quoniam quaecunq; vacuant, pos- io sunt hanc indicationem explere, ut inedia, frictiones, balneum, ligerentia ni dicamenta , purgatio, phlebotomia: horum vel quaedam conueniunt, vel innia: ubi magna febris est multitudo ingens,aetas consistens, anni tempus vernum, quamuis leuiora praesidia opem ferre possint, atque debeant in usum a commodari,a magnis tamen incipiendum,det uniuersalioribus est, ut a venae se-

250쪽

Aione: praesertim si concursus cata sarum adsit obst ructionem facientium,tunc enim (dicebat Galenus libro octauo Methodi, capite quarto, maiori indigemus remedio, ut ipsa corpora transpirent: maius vero aliud non est in proposita materia venae sectione, idcirco, illam in putridis febribus nunquam praetermittere debemus, cum aliquando expediat aliis abstinere vacuantibus praesidiis. Necelli tatem vero vacuationis huius satis euidenter declarauit Galenus, tum undecimo libro Methodi medendi, tum octauo: Non inconueniens duxi, hic transcribere illius verba, ut iuniores Medici, antiqui huius magistri, virice te ut dicere consueui admirabilis authoritate, magisque rationibus muniis o ti, cognoscant, quid agendum ista Haec in undecimo Methodi habet. Ergo quod ultimum in ipsa resolutiva methodo est inuentum, id primum omnium in curatione est peragendum. Ostensum enim in prioribus libris est nempe Cctauo methodi, capite quarto, ut ego sentio, cum alius locus non sit illo dilucidior si iis auxiliis quae obstructiones adimant uti non evacuata prius abundantia velimus, fore ut non modo nihil proficiamus, sed etiam astectum maiorem reddamus, pugnantibus scilicet inter se indicationibus. At si vacuata prius multitudine ad curandam obstructionem accedamus , medicamentis iis, quae obstructiones liberant, erit opus.J Haec ille undecimo libro. Conseramus modo, quae scripsit in octavo, eius verba sic habent: Praestat enim (inquit vitio-xo si succi maiori parte emissa ad detergendas obstructiones accedere cum alio-i quin metus sit, si obstructionibus liberandis prius, quam vacuaveris, studeas, ne ipsas magis impingas. At soluunt quidem obstructiones, quae deterstatiam

facultatem obtinent, seu foris cuti sint admota, siue intro in corpus accepta. P riculum vero est etiam, neque foras trahunt, unacum iis, quae obstruunt, etiam aliud quidpiam attrahant. Et quae ab interno sursum feruntur, aliquid secum ex iis, quae in vasis continentur, rapiant. Quod si fuerit tenax, aut crassum, obstructionem plane geminabit: sin aliter multitudine certe sua non parum nocebit. Cernimus enim aliquando etiam quod multum est, cum simul totum conquit obstruendo, haerere infigique non minus, quam ea quae glutinosi sunt,

o &cralla.J Haec Galenus. Quorum dilucidationem in libris de febribus habui.sti. Statuamus itaq; phlebotomiam esse necessariam, nisi quid impedimento sit praesertim virtus imbecilliori vix enim imaginari possumus virtutem inueniri simplicitet imbecillam cum sanguinis boni abundantia, at potestimi cillior existere, quam ferat simultaneam vacuationem totius redundantiae. Valida igitur existente,vacuemus tantum sanguinis quantum postulauerit morbus isin minus repetitione utamur, aut eodem, aut postero die bis, tertio, & quarto, donec tota sanguinis copia supra mediocritatem fere suerit vacuata. Si ultimatri illam indicationem in opere ipso primo loco exequemur, sicque exoluetur illa, tacessabit plenitudinem vacuandi indicatio. Hinc alii postea erunt exequendis scopi . Nam ubi vacuaverimus sinquit Galenus haud multo post, aut nutrimentum aliquod, aut pharmacum ex iis, quae detergeant, exhibebis. Deinde vero postquam detersione. incisione, euentatione,& concoctione tum vias praeparasti, tum seminiatos humores conseruasti,ne putrefierent, accedendum erit ad putridorum vacuationem per aluum, per urinas, per sudorem, re vomitum (si natura ad ventriculum appellere videatur, alioquin abstinendum, ut ita dem au undecimo Methodi, capite nono) iisq; tandem expletis amplius nil videtur relinqui, quam ut febrilem intemperiem corrigamus, si oportuerit, quae prima fuit omnium in inuentione indicatio, quamuis raro executioni demandetur : propterea Galenus agens de synocho putrida, in undecimo Meth o di, capite decimoquarto, inquit: Quippe si vires eius, qui ex putredine humorum ut positum est febricitat, valentes sint, mittendus statim sanguis est, si cruditas ventris non sit, statim morbo incipiente.) Haec si vera sunt, quae peto,&postulo, ut supponantur ; quis ambigit venae sectionem conuenire inputtidatum sebrium principio Haec ratio fidem facit manifestissimani ,quain loco demonstrationis habeo. Illud remedium in putridarum febrium priu-

SEARCH

MENU NAVIGATION