Balth. Nardii Arretini. Expunctiones locorum, qui in libro de Papatu Romano ignoti auctoris deprauantur, mutilantur, & tam falsò afferuntur, quam in prima parte Reipub. M. Antonii De Dominis, vnde per compendium videntur congesti. Animaduersiones iti

발행: 1618년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

EXPUNCTIO. MI

auctoritas, imo ipsa veritas, ab imposturis,& iniuri j vilissimi impetitissimique homunculi vindicaretur,

expunctione agendum fuit. Verum primo animaduertendum erit, uti noster Caluino protestans Gratianum eundem quem nunc teste adfert corruptoris bonarum scripturarum, Imposto.

ris, salsaristitulo in 4. s. capit insigniuit,ubi pro Pontifice scripsisse animaduertit.Postquam igitur pro

pria huius confessione, qua nulla maior aduersus confessum probatio reperitur,Gratiano uti scripturarum deis prauatori, mendaci non est habenda fides, ferat homuncio noster oportet; ut Gratiani testimonium tanquam scriptoris , in Historsis recensendis, saepissime hallucinati, mos hic resipuamus. Non quod Lutheranorum exemplo, igni concremandum damnemus, sed ignoscamus potius , erroremque excusemus , temporum illorum confusiones, atque scriptorum incuria, quae ut inquit latina, effecerimi, ut nihil omnino ceditum possit haberi,unde S. Antoninus in Summa p. . tit. XI. cap. 8. merito ipsum redarguit, Antonius Augustinus,ArchiepiscopusTarraconensis in opusculo,quod

scripsit de emendatione Gratiani libr. p. dialogo . de illo inquit, Si gratianuι exfontibus suis aqua derivasset , id fecisset,stdex his , alijs permultis constar, neque Concilia vidisse, neque Registra .ntificum neque alia Sanctorum Patrumsi 'ald quae in arijs collectionibws reperta ab eabunt ea in medium protulisse. Accedit quod unicus est,ri can Adrianus.nullo alio scripsit Auctore, quam uno Sigiberto qui huiusmodi priuileghs commentum, quod Caiolo M. ab Adriano

302쪽

188 CAPITI VIII eoncessum dicit veluti fundamentum eonam quae pro Henrico moliebatur,clam iecit in sua Chonographia ad

annum 773.Vbi autem ad ann M. C. XI. peruenit post narratum ipsius Henrici Aduentum in urbem pretierit, immanissimo scelere tot fraudibus in Christi Vicarium perpetrato haec tandem explodit, Rex autem uti nolens auctoritate eis confluetudine, m auctoralibus priuilegijsDp

ratorum,sus a Carolo Magmo iamque per trecentos eo amplius annos imperaueruηt, seu Sexetnta tribus Apostolicis, dabat licite Episcopatin m Gebbaritas , c. vides igitur quam construere Fabricam voluerit, qua sit fide dis

Praeterea licet Fabulas hasce pro Historijs obtrudi sineremus nonne vident ex ess, hoc unum apertissime deprehendi, quod Papam eligendi, confirmandi, atque Episcopos inuestiendi, ius nullum proprium Imperatores habebant, antequam Romanorum Pontificum speciali priuilegio,ipus esset indultum eorundem iergo Pontificum arbitrio, legitima existente causa, imfringi Mirritum fieri priuilegium potuit,Principis enim potestas in his quae iuris potitiuilunt tanta est, ut etiam gesta ab ipso infecta possit eficere , fuerat instit. d. action. cap. cum Apostolica d. his quae fiunt a Praelat.

sin. consens.Capit. Equidem ipsemet Gratianus, in Can quia Sanctaeadem dist. 63. eam ob causam Pontifices, tunc consueuisse narrat huiusmodi priuilegia Imperatoribus Occidentalibus tribuere, ut temeritatem eorum compelcerent, qui Papa decedente Violentias, concussionesque inferre solebant, unde Auctor fasciculi temporum ad

annum Disitias by Orale

303쪽

ΕxpvNCTro. 289 annum 84. quem iste adfert, Adrianum inquit ad coe cendas violentias Tyrannorum ius istud Carolo contulisse. Postquam ergo Tyrannis omnibus sublatis Ecclesia carpit esterre caput, eique iure suo libere utendi data est facultas , hoc Imperatorum patrocinio opus non fuit amplius, , sifinali causa cessante ad quam limitata erant

priuilegia praedicta, ipsa quoque priuilegia, veluti fundamento lubducto necellum fuit evanescere c.cum cessante d. reg. Iur. in 6 Bart. in I 2. s.fin.Ed. donat.

Tandem qui priuilegio abutitur mirariudicium Ilius a quo fuit cocessum,merito caditi mercatores C. ii comerc.quapropter cu Imperatores nedum saepe, ac saepius moduexcesserini,huiusmodi c5 cessiones ad illicita portrahentes,quauis priuilegia strictissime interpretada sint ut iuri minus deroget, sed beneficium inTyrannide vertendo in haereseos impietatem quadoq; prolapsi, ex defensoribus Potificia sedis,hostes euaserint, iustequbdem Pontifices indultis priuilegijs, tanquam immeritis ipses priuare potuerant, cap. cum Adrianus dist. eadem 63. non ergo ad mendacium istud probandum huiuD modi imposturae aliquid conferrent. Tertio cap. Adrianus seli Carolo priuilegium conce sum explicat, nulla succestarum mentione facta qui quidem Carolus Imperator sedente Adrianori adhuc

non erat, sed Francorum dumtaxat Rex iam a Leone

III. Imperator decretus inauguratusque fuit,non igitur Imperatoribus ius istud quaerere potuit, cum quia priuilegiatanquam iuris correctoria tantum valent, aiunt Oo

304쪽

29 CAPITI VIII. Iurisconsuli quantum sonant, tum quia ipso Carolo mortuo priuilegium quoque esset extinctum. His demum animaduersionibus constitutis quoniam de alio Canon in Synodo postea erit agendum, notas expunsamus,quas ore Goldastis uritanosatyricus C. Baronio falso imponit. In quem primo ex ossicina mendacissimi, impijss-miq; Illyrici aciem Theutonicoru excitauit, qui aduersus Rom. Pontificem famosis potius libellis, inuestiture

ius per baculum, mitram, Manulum ab Imperatore co- cedendae pro Henricis III. IV asseruerunt, quos solum prodisse,&si confutasse sit,eos tamen Κranti verbis lib. 1. Saxon. cap. 33 denuo refellam, Germanus inquit, insua gentis defensionepallia quae potest obtendis. N. Ruprum primus se se offert Vualtramus Naubur. gensis in libro de in uestitur Episcop. qui anno io'. pro Henrico IV setipsit,aduersus Papam tempore illiustam perniciosi Schismatis hanc unam ob causam, inuestiturae oborti, postquam ipse Henricus Paschalem II. dolo malo deceptu impia violentia indignum sane facinus coegit, ut suo priuilegio confirmaret inuitus. quod ipse per vim surripuerat, quanti igitur ualitamitestimonium sit faciendum, quisque poterit ex hoci

dicare.

AI ter est Ioannessemeca,Pre, positusHalberstadem sis de quo lilyticus in suo Cathalogo pag. 68.vstitit nopait,Clementi I mdecimas per Germaniam exigenti,ob quam rem a Papa excomunicatus,praeposituraq;priuatus est,stedisse iniuria Papa appellationem ad Concilium noluit, habuitque multos potentes trossibifacientes en quanta sit fide di-

305쪽

gnus aduersus Pontificem. Tertius Leupoldus Bembemburgh.EpiscopusBambergensis verita intrusus quem aduersus Pontificem

eum confirmare in sua inuasione recusantem pro Baua.

to Schismatico scripsisse ita testatur Illyricus lib. eod pag. 32'. quod contra Papam de IuribuιJmperj, nihilque

Caesariaccedere ex coronatione Papa, ac denique aduersus πο-

nationemConstantin scripsit:quam igitur in Romanam E Hesiam eiusque Praesules propensus fuerit, ex his dignosci facile poterit. Quartus est Theod de Niem, quam fuerit Pontificum Hostis, atque impie sane acerrimus, libri eius de Schismate patefaciunt, quibus unus sibi dumtaxat finem proposuit, ut conuicijs, impost uris, blasphemijs omnique dedecore nomina Pontificum foedaret, praesertim vero lib. 3. cap. 9 adeo quod ipse Illyricus in suo Cathalog pag. m. de hoc plurimum quidem admiratus clamauerit, Bone Dein quas in ea historia technas, quas fraudes, quae secetera o facinora, c. Sed pag. 134 relato eiusdem fiagmento de potestate Merula. Pontificis, Imperatoris, cui Papam, non secus, ac μ' 'minimum Clericum subicit, meminit huius libri de inuestitura Episcoporum in quo dicit Goldastus,TMOL-ricum asserere, omnia quascripta fuere in Canon in Θnod Florentiae,in quodam urrustis OCodice legisse. At hoc Tneodoricus,non dici testem aduoco Illyricum ead. pag. m. Visi inquit, paruum quoddam eius

incriptum,de Inusitura Epistopatuum,m bbatiarum, in quo id iis casiari tribuit , recitatus etiam seveluticommentario, omnatis ontifici,s decretis testatur autem si id excerpisse μο-

306쪽

ρα Api TI VIII. rentia, ex Ῥetustissimo Codice, &c.Nihil ergo decanone in Sy nodo, vides quos testes ex suis adhibuerit.

Quintus est uernerius in fasciculo temporum, sed Gratiani fidem secutus narrationem suam ita concludit, 'patet in dist. 63 plus igitur referenti, quam relato tribuendum non elit. Sextus Robertus Iaguinus d. gestis Francorum lib. verum Municus est inter tot Francos, Teutonicosque Historicos ipso vetustiores, qui hac de re, licet tanti esset momenti ut praetereunda nullo pacto foret, nihil prorsus scripserunt, licet Caroli res gestas accurate sane literis consignarint, Eginhardus cuius testimonium iste magni fuit, quod ei uidem Caroli fuerit Cancellarius, Author annalium,Αstronomus nuncupatus anno. 774. Aymoinus lib. cap. 69. 5 7o. Regino, Otho Frisinge- sis, Lambertus, M. Scotus, Gotifricilius iterbiesis. Fra ciscus Fuldensis, inantius,nec alii tecutiores cum ipso concordant, siquidem Nicolaus Uignerius quem septi- mu recenset, in Chron. Burgund sicut in Caluini verba iurauerat, eiusque Secta profitebatur ita Romanis Pontificibus se se praebuit semper aduersum quamobrem eodem loco quo caeteri Haeretici habendus erit, neque

tamen praetereundum videtur, quod ipse in ea Historia, quam Ecclesiasticam inscripsit, sed re vera aduersus Catholicae Ecclesiae iura promulgauit,priuilegium istud Carolo concessum inquit, Insolos Italiae Episcopos, quod longe sane diuersum est, ab isto Gratiani Canone, de quo nunc agitur, non ergo testis idoneus dicitur, qui

rem aliter reteri.

Sed Franciscus Monstresetus lib. a. Histor. arimo.

307쪽

.scribit Adrianum sanxisse,quod Pontifex in posterum post eius electionem, haud munus illud obiret, absque authoritaee Regum Franciae, antequam ab ipsis confirmaretur, ipsisque Regibus Ius dedit conferendi inuestituras Episcopis Urbium eorum Regni.

Bernardus vero Girardus lib. 3.Histor. in Carolo,con.

cessionem ipsi, eiusque in Regno succetaribus factam

scribit,inuestiturae omnium Episcoporum quς quidem varietas opinionum adeo discrepantium suspicionem eo magis auget, quod scriptores alios Synodum vnia versalem, tanti Regis aduentu Romae coactam, silentio praeterhile, haud sane verisimile sit, efficitque ut neque Iuuino, simulto minus ignerio fides aclhibeatur.

Prima autem C. Baroni rationum quas Goliastus inpugnat ea est, Ex omnibusscriptoribus rerum Francorum, qui S libertum tempore praecesserunt, nudin paenitu reperitur, qui de Carolo id asteruerit, nam qui itam eiuw,nec nonper anno singulos, res ab eoge scripstrunt, de his nihilpoenitus,cum alioquin nec minimum praeter sterint, Conuetum igitur publice habitum praeterijssent, quonam tantum mendacium introducit Authores N. Respondet, Sigibertus scripsit anno rio at Uuab. ,. tramus incine sui libri inquit, Est aurem anninpraesens mil. num non se μου, centesimus nonus, ergo post Sigibertum. φα

AT supra de hoc Authore satis est dictum, quem

profecto homuncio noster nunquam vidit, n dum legit. Adducit Eutropium Longobardum,quemothone primo regnante, storuisse dicit, atque ita annis fere ducentis ante Sigibertum. O ora

308쪽

α94 CAPITI VIDI. Eius autem verba in libro de statu Romanorum sub zy ὼ Graecis Francis, haec adfert, Accipiente autem farolo hoe quo pro Regnum profectu est Romam,deditqueibi donaria multa,quae. α' . G. hodie Romanum tenet dominium, de Regni hum conmnibus fecitquepactum cum Romnis cum Pontifice deadoratione montificis ut interesset quisqui legatus, ut contentiosa lites ipsi debberaret.

Haec sane verba his quae de Papa eligendo, inuest,

turis conferendis scripsit Sigibertus nullatenus consonant, animaduertendaque videntur pacta ab Eutropiorecensita, quorum primum ius nullum in Pontificem

Imperatori tributum innuit , postquam ipse legatum

mittere tenebatur:qui adorationi tantum interesset,non aute ad Papam contirmandidicit honoris ergo ab Imperatore exhibendi argumentum est, vel meminisse oportet, Ludovicum Paschali relpondissse, ut in can ego Ludovicus, mos in cap. 4 adnotauimus,ab electoso. tifice mittendos ad eum fore legatos pacis, amicitiae constituendae, causa quemadmodum tempore Caroli eius patris consueuerant, alterum quo Carolus arbiter controuersiarum fit, ad Romanos refertur, quibus cum initum fuit vel ad Schismatibus occurrendum, ut sup tius diximus factum videtur. Neque tamen Eutropio in hoc adeo crededum esse

censeo , quin eius fidem dubiam in valde suspectam reddant supra relati scriptores, qui vel ipsum praecesserant, vel eodem tempore scripserant, praesertim vero Eginti ardus, 'Astronomus,qui Caroli ex aula fuerunt, atque huius pacti nullam prorsus mentionem fecerunt, prout rei, temporis,&personarum ratione, quod non

309쪽

N. Et Pauli tandem Diaconi,post narratam Desiderij

deditionem haec verba recenset,Romanospraterea,ipsemque Urbem Romuleam, iampridem eiu prasentiam desidera. p. ν. item, quae aliquando totius si tundi dominafuerat, tune a Longobardis depressa gemebat, dum angustiis eximens suis, te addidit Sceptri , cunctissu nihilominus miti dominationepotitus est.

Vides peripicacis ingentiacumen, testem aduersus

C. Baronium affert, qui eius comprobat sentemtiam,&in aduersarium calumniam retorquet, Nam, inquit, Paulus Diaconus ipsi rebingestu interfuit, malarolo captiuus iactus est, quila libro de Disiopis Metensis Ecclesia haec*ripsit. At ipse arguo, Paulus Diaconus nihil prorsus scripsit de his quae Sigiberius narrat, ergo mentitum esse Sigibertum necessario sequitur: stat igitur C. Baronitassertio contra Sigibertum. Cuius Secunda ratio est, Omnes as ant,quod post captum Ticinum rotu Romam iterum non misiste quam celeriteri Galliam redierit,ut aduersis Saxones rebetantes expeditionem pararet,imo inhardus expresse affirmarfarolum nonnisiquater Romamst contulisse; alsi,erum esset, quod libentus turpitermentitur, non quater,sed quinquies Romam misse dicendum esset, contra Eginbardum, omnes qui res gestas Caraliprope tipunt, C. Mendacium esse respodet,idque probat authoritate primumAndre ei presbyteri in Histor. Longobardorum, αξα - I turlubiugata,inluest,m ordinata Italia, ad Romaperrexit, ibidem Palatium construxit. steri ero Caroluspostaliquantulum tempu Franciam reuersus est.

310쪽

CApITI OCTAVI Equidem eadem semper enitent huius ingenii lumina, pace igitur oscitantissimi, nihil haec verba probant, nam Historici omnes uno ore narrant , quod Desiderius obsistere nitens Carolo, clusis Alpium obserratis, Occurit:at ubi Francos per monte Cynisium deicendisse vidit, obuiam cum exercitu factus, fusus, fugatusque, Papiam, desperatis rebus, se recepit; Uxore,& liberis Veronam missis, Carolus Papiam obsedit , omniaque longe,lateque populatus,Veronam exsugnauit,totamque subegit Italiam, Eginhardus, Astronomus,anno. 773. 77 . Franciscus Fuldens. ijsdem annis,Reginond. anno Platina in Adrian caeterique alij quos referre nimis longum esset, non ergo subiugatam Italiam, P

pia expugnata debet intelligi. Neque profecto hic animaduertit, quod Author iste

rem hanc non narrat, eo temporis ordine,quo gesta fuerat, sed veluti iam peracta, post annos 12 compendio quodam obiter recensito. Item Mariani Scoti, qui artat. 6.in Chronico anno. ςU huius rei narrationem exorditur, a deditione Desiderij,postea filium eius Italia expulsum, totamque Italiam subactam referens, concludit, Et Carolia, Ur mum Romam peruenit Subbato S. Paschae. Verum quia Scotus, primo Desiderij deditionem, postea Veronam expugnatam, Uxoris, filiorum expulsione caeteraque ordine praepostero narrat,in ipsi propositum fuisse factum dumtaxat referendi, non auteres suo tempore digerendi dicendum videtur. Eodemque responso Hermani Contracti explica tur verba illa, caralis Longobardos cum Baliasubiecit, anno

SEARCH

MENU NAVIGATION