장음표시 사용
121쪽
nempe Iulii , Caelestini, & Leonis responsa,
nec dubitabis asserere , jam fuisse probatum, quod modo pronuncias , nunquam fore Prohandum. Quod si eorum oblitus es,in memoriam breviter revocabo. Apostoli Canone si . jubent omnes recipi, qui resipiscunt. Igitur si relapsi resipiscant, rejici non possunt,& si rejiciantur, Apostolico praecepto non paretur. Atqui dicendum noueli Ecclesiam bene gu- hernatam praeceptis Apostolicis repugnasse, non igitur rejecit, ergo veniam non negavit: id enim est ibi Poenitentes rejicere , ut eosdem recipere, absolvere est , . 'D. R. Interpretationem non probo.D. Sed ea est Nicenorum Patrum, qui praedicto Apostolorum mandato, quod regulam antiquam vocant, inhaerentes , statuunt Can. II. ut si forte quis recedat a corpore necessario vitae suae viatico non defraudetur. D. R. Nimirum , si quis non relapsus recedat a corpote , viatico Sacramento muniatur .
8 D. D. Sed hoc est cavillari, non interpretari et est jura pervertere , non eXplicare , cum jura clament omnia, nos esse di tinguendum ubi lex non distinguit, beneficium Priscipis
122쪽
ampliandum G seu odia restringenda. sed vos tristissima capita , hostesque generis humani odia dilatatis, & beneficia ipsa Divina restringitis, & nescio quo jure tamquam Domini,&non Economi, Sacramenta pro libito denegatis. Non sic effecerunt Patres Triburienses, qui cap. 3 i. quod est, De furibus o latronibus amplὶ intelligendum praedictum Nicenum Canonem judicarunt, uti etiam ea Julii primi I 2.causa af,.quarit. 6.& Celestini epist.2.cap. a. responsa, quibus impii & crudeles appellantur, qui poenitentiam morientibus , quamvis ante mortem scelestissimδ vixerint, audent
denegare. D. ' Paenitentiam dixit uterque Pontifex eis esse concedendam , nou autem P niam. Inter poenitentes videlicet eos adnumerari jura volebant, qui hoc in morte solatium peterent, non autem absolvi.D. D. Fuerit ergo crudelis , ct impius qui ceremoniam illam adscribendi Poenitentubus aegrum jam moriturum detrectabat, ne fuerit impius & crudelis , qui veniam ipsam necessariam plerisque ad aeternam salutem, Praebere renuebat Fuerit impius qui actionem viX Sacramentalem facere , aegro con
123쪽
Iamio abnuebat, pius autem fuerit,qui eidem salvando Sacramentum ministrare recusabat PQuis haec sine indignatione audiat PD. R. Cave ne indigneris: alioquin D ctoris henigni nomen amittes. D. D. Tunc potius nomen implebo . Vera enim benignitas est vobiscum non esse benignum, & peremptoreS animarum,ut Vos Iulius, & Caelestinus appellat , acriter inseruri. R. Interemptores igitur animarum dicendi erunt Eliberini Patres, quos tamen Sanctissimos Baronius appellat an . s7. eorum
quippe Canones hi sunt. Si post paenitentiam
fuerint mechati sSacerdotes) placuit ulterius eia non esse dandam communionem , ne lusisse de dominica communione videantur cap. 3. Si quis
forte fidelis post lapsum mechiae post tempora covinstituta acta poenitentia denuo fuerit fornicatus ,
placuit eum nec in me habere communionem. Cap-7 D. D. Vis me in necessitatem conjicere damnandi eos Patres ut aliqui magni nominis Scriptores fecerunt. Ego verb non faciam, Se communionem ab eis negatam sui si e concedam, non verb secretam veniam S absolutio. nem
124쪽
nem hanc verb fuisse quandoque impertitam etiam iis , quibus interdicebatur communio, in undecima disputatione demonstraho . Iu-terpretationem non admittis Velis nolis admittes r Attende . Dixisti paulo ante compulsus aucti, oritate Tridentini , potuisse quidem in mortis articulo absolvi a quovis Sacerdote relapsos Poenitentes, sed non fuisse absolutost ergo Canone Eliberino non prohibentur absolvi, jam enim ab Diarcesis Eliberinae Sacerdotibus non potuissent absolvi, ergo ne tibi eontradicas, probare cogeris interpretationem meam . Quid in hac argumentatione negas pQuid accusas P Effer. non habes quid respondeas Da manuS . D. R. Fateor, non habeo quid respondeam . Sed habeo quod opponam: nec ipse respondere poteris, ut alii nequiere . N. D. EXperire.
D. R Ex tua ipsa doctrina argumen i Iotum peto. Concedis , hujusmodi Poenitenti. hus , qui post solemnem poenitentiam relapsi
erant, non consuevisse Ecclesiam iterum con-
Cedere solemnem poenitentiam, & publicam
reconciliationem,sed solum secretam veniam. Insero: ergo melior erat conditio relabentium,
125쪽
quam primo labentium ; labentibus enim reditus ad Ecclesiam nisi post actam publicam ,
ct severissimam plurium annorum poenitentiam non patebat, secus verb relabentibus, si ad communionem pacemque reverti, privatae
poenitentiae beneficio potuissent. Atqui nemotam Uecors erit , qui humanius cum illis actum putet, qui in eadem saepius incurri L sent, & quidem horrenda flagitia , quam cum iis, qui semel ea commisissent; ergo dicendum omnino est, nec privatam veniam fuisse relapsis tributam. Sic arguit Petavius in loco superius citatra, Petavius, inquam , quantus homo D. D. Petavium plurimi facio, non item hoc ejus argumentum , quamvis invictum a te , ct commilitonibus tuis habeatur. Prima eius linio est, sui vocant) instantia manifesta petita ex manifesto usu , qui etiamnunc viget in Tribunali sacrae Inquisitionis , de quo supra egimus, reconciliandi videlicet
lapsos, non vero relapsos denunciatos, ct convictos , quibus tamen non interdicitur conissessio sacramentalis , & venia secreta . Si verti dicis,relapsos gravitis puniri in eo Tribunali, dum traduntur brachio seculari, a quo seve-
126쪽
rissimo supplicio assiciuntur , idipsum dicam
ego factum tunc fuisse cum relapsis gravi iis punitis alia ratione nobis ignota , vel etiam hac eadem,quod Iapsi per publicam poenitentiam declinabant sorum civile, relapsi verbhoc privilegio minime fruebantur. Est etiam altera instantia petita ex ipsa antiquitate. Vos enim ipsi conceditis post quatuor prima secula sui Ise relapsis veniam impertitam et & con stat ex Decreto Siricii Papae , qui Ecclesiam , vergente in finem quarto seculo, gubernavit. Is enim Himerio Tarraconensi , qui hanc ipsam ei quaestionem proposuerat, qua videlicet ratione agendum esset cum relapsis, sic
respondet. De his Vero non incongrue dilectio i rrua Apostolicam Sedem credidit consilendam, qui acta poenitentiis tamquam Canes, G sues ad Oomitus prisivos, ct ad volutabra redeuntes, ct militiae cingulam, ta ludicras voluptates, O va coriagia , G inhibitos appetivere concubitus, quorum profestam incontinentiam generati pose absolutionem siti prodiderunt. De quibus quias fragium von habent Paenitendi, id duximus decernendum , ut sola intra Ecclesiam Fidelibus
oratione jungantur , Sacrae reseriorum celebritati , quamzis non mereantur, intersint, a Dominicae
127쪽
nicae autem me a convivio segregentur, ut hac
saltem disrictione correpti, G ipsi infe Da errata castigent, G aliis exemplum tribuant, quatenus ab obseaenis cupiditatibus retrahantur. Istu hus tamen , quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatici munere eum ad Dominum caeperint proficisci per commuuionis gratiam volumus sub-Φeniri. Quam formam etiam circa mulieres, quae
se post paenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt , fervandam esse censemus . Quod sane decretum male interpretatur Morinus eo Cap. 29. lib. nurn. 6. putans Siricium non loqui de relapsis in eadem vel similia peccata, Propter quae poenitentiam egerant, sed de iis, qui solum violaverant poenitentiae leges, nempe Ecclesiasticas constitutiones, quibus Poenitentes prohibebantur militiam profiteri, matrimonia contrahere &c. Illa enim verba , qui tamquam Canes ac sues ad vomitus prisinos ,re ad volatabra redeunt, sonant satis clarὴ reis lapsum ad antiqua crimina , quae paenitendo defleverant, ut Ju enim homo caeteroqui Mo- 'rino non insensus monet de Sacram . disser.6.
quaest. 9. cap. I. art. 2. M. 2. eaque alia Verba
quatenus ab obscaeηis cupiditatibus retrahantur, ostendunt, agi de iis qui voluptatibus per so illi α
128쪽
illicitis vacabant. Praeterquam quod tam severa paena , qualis est ea privatio communionis usque ad mortem nunquam irrogata fuit ab Eccleba violantibus precise ejuS praeceptum , quod presertim non esset praecipuum, sed esset quaedam aliorum appendix , in quo facile dispensaretur, ut erat illud, quo matrimonium, & eius usus, Poenitentibus interdicebatur . Agit ergo Stricius de vere relapsis in easdem gravissimas culpas, eosque a solemni poenitentia rejectos absolvi praecipit. Ctvnx autem imprudens aut injustum hoc Siricii
decretum fuisse, dicendum non sit,id omnino asserendum est, aut non fuisse mitius actum cum Relapsis , quamvis tandem absoluti fuerint , aut citra omnem imprudentiam , & injustitia in potuisse eos mitiori paena puniri , quam semel lapsi punirentur. Quid mihi sic instanti reponis Expecto, quid moraris Vibrasti telum: excussi, retorsi simile in vibrantem, jam non urgeor, urgeris ipse: tibi igitur, non mihi respondendum prilis est . Expedire te nescis Expediam te, unaque tuum argu mentum solvam : & prim b respondeo non sequi eX nostra sententia, eaque praxi Stricii quod militis actum fuerit cum relapsis, quirin
129쪽
eum semel lapsis, quamvis enim illi ab onere solemnis poenitentiae essent immunes, adhuc praegravi poenitentia premebantur, quod facile intelligent ii qui bene norunt veteris sicisa clesiae disciplinam . Illud igitur sciendum est primb , publicam illam , & solemnem poenitentiam quam perpetub in vestri rigoris patrocinium resonatis. minus severam ct asperam suisse, quam creditis, quod in nona disputatione demonstrabo . Sciendum est et . ea in Poenitentes hona & commoda ex publica& solemni poenitentia redundasse, ut ea care in re , maximi supplicii loco haberetur ab iis , quos verε suorum scelerum , in quae relapsi fuerant, poenitebat, quod insta ostendam . Sciendum est 3. maximam solemnis poenitentiae partem etiam Relapsis impositam fuisse , quod statim probo . Igitur praecipua , &maxima pars solemnis aut publicae eorum temporum paenitentiae non sita erat in veste pulla, aut cineracea , aliisque hujus generis,
quae post aliquod tempus facile ab Episcopis
condonabantur, sed in ea Poeni tentis a reliquis Fidelibus segregatione , ita ut eodem in
loco cum ipsis in templo consistere non possent, non offerre munus ad altare, offerentihus
130쪽
hus omnibus, & vix unquam Eucharistiae Sacramento refoveri. Haec potissimum Poenitentis animum seriebant. Id ut constet monere debeo suisse eo tempore solemnem Poenitentiam poenam voluntariam , non coactam . Quamvis enim qui magis deliquerant, eam subire per Canones juberentur , non tamen vi adigebantur, ut postea, nempe seculo octavo, in aliquibus regionibus fieri caeptum est . Solemnem igitur poenitentiam ii soli su-hibant, qui non exiguo sensu pietatis , acrique dolore tangebantur. Iis autem, utpote suae salutis studiosis erat iptolerandum supplicium manere sic segregatos, non sua ad
Altare cum reliquis, ut ea aetate moS erat, dona deserre, videre omnibus Sanctissimum Christi Corpus deserri, ejusque sanguine propinari , & interim manere jejunos , siccosque , per publicam sententiam prohibitos comm nibus Ecclesiae, ipsiusque Dei beneficiis frui, Sc rursus digito notari tam qua nominis Christiani propudium. Verum hac etiam pse na Poenitentes absolvebantur post aliquod tempus, & quidem eo maturilis, quo citilis absolvi vere percuperent, quo majora videlicet paenitentiae , & emendationis signa praeherent.