장음표시 사용
81쪽
Conceditur, quia eorum aliqui lapsi erant in culpas , quae s ut eorum temporum , aut aliquarum Ecclesiarum disciplina serebat) pem petua Communionis privatione plectebantur , qud confirmatur , quod dicebam, videlicet non semper negatam fuisse veniam iis,
quibus suit negata communio . Demum sidem Baron. ad ann. cit. num. sa. Vehementer suspicatur praedictum Concilium Arelatense suisse a Donatistis depravatum . Igitur nihil certi ex eo depromi potest. D. R. Ut ut in aliquibus hujus Conci-
Iii authoritas summa non sit, nemo tamen
fraudem in praedicti Canonis additione , vel depravatione contigisse suspicatus unquam fuit , nec suspicari permittit Innocentius Papa I., qui in ea Epist. quam ad Exuperium Tolosanum Episcopum scribit , jubet quidem , omnes quamvis serb, & sollim in morte poenitentes absolviέ monet tamen alium fuisse veteris Ecclesiae morem, nemph negandi hujusmodi Poenitentibus etiam in moriste reconciliationem , ct communionem, &sollim concedendi ipsis poenitentiam , nemphius, ut si convalescerent, possent agere in Ecclesia cum reliquis Poenitentibus publicam
82쪽
Poenitentiam , eaque peracta tandem reconis Ciliari. Hoc autem jus tradebat hujusmodimgris Sacerdos adscribendo eos in numerum Poenitentium, superponendo ipsis in lecto decumbentibus cilicium , easque interea super ipsos preces recitando, quae die cinerum super Poenitentes recitari consueverant , non autem eos absolvendo. Praedicti Pontificis
verba sunt haec. Et hoc quesitum est, quid debis obervare oporteat, qui os Baptismum omni tempore incontinentiae, O voluptatibus dedi-3i in extremo fine vitae suae paenitentiam simul ,
ω reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior, interieteriente misericordia, inclinatior es. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis poenitentia , sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae perfecutiones esent, ne communionis concessae facilitas homines, de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, n gata merito communis es, concessa paenitentia, ne totum penitus negaretur,o duriorem remif-sionem fecit tempore ratio . Sed postquam Somnnus user pacem Ecclesis suis reddidit, jam δε- pulso terrore communionem dari abeuntibus placuit , G propter Domini miforicordiam , qua
83쪽
s Viaticum pro Oetaris, ne Novatiani Haerecllici negantis veniam asperitatem, ct duritiam. subsequi videamur. Tribuatur ergo cum Paris nitentia extrema communio, ut homines ejus
modi, in supremis suis, permittente Saia
votore nostro, a perpetuo exitio vindicentur . Refert igitur Innocentius, hune fuisse mo-Tem priorum temporum negandi praedictis , etiam in morte , veniam , & communionem , quem morem ipse tollit praecipiens , ut omnes reconcilientur , ex ratione ibi allata . 6 D. D. Resp. ex citato textu, corruere Canonem Arelatensis Concilii , nec probari ab Adversario. quod intenditur. Refert Innocentius , sol tim tempore persecutionum consuevisse Ecclesiam negare nimis serh poe-' nitentibus communionem, & reconciliationem, ergb non fuit . ea negata a Concilio Arelatensi, vel si negata fuit, non fuit ille Canon appr*batus, aut usu receptus, quan- doquidem illud Concilium celebratum fuit post pacem Ecclesiae redditam a Constantiis no , qui eidem Concilio intersuit, nempδanu 314.7 Non probatur autem eo textu, quod inten-
84쪽
Intenditur ab Adversario, imb reprobatur, nam asserit Innocentius fuisse olim negatam quidem communionem serd poenitentibus , concessam verb poenitentiam , qud nomine deberi intelligi veniam, & absolutionem , probo sic contra Morinum . I. Quia licer sani , qui petebant poenitentiam , non peterent illicb reconciliari s quod ipsum usquequaque verum non est,) sed adscribi numero Poeni tentiun1 , & sibi imponi satisfactionem
exhibendam , ut postea reconciliarentur έ infirmi tamen , & mox morituri dum petebant poenitentiam , petebant reconciliari statim, cum scirent instare mortem . Dum ergo dicitur illis concessa poenitentia, significatur, concessam eis fuisse absolutionem , &veniam. 2. Julius I. ut resertur Iz. causa
26. q. 6. dicit, quod Presbter morientibus paenitentiam abnegans reus erit animarum, hoc autem falsum esset, nisi cum poenitentia data suisset absilutio. 3. Coelestinus in ea Epistola, quam cap. superiori laudavimuS, dum ait Agnovimus paenitentiam morientibus denegari, nomine poenitentiae significavit absolutionem , non enim Episcopi illi negabant eam cceremoniam adscribendi morientes inter
85쪽
ter Poenitentes, sed absolutionem negabant , quam Pontifex dari mandavit. Ergo dum Innocentius asserit concessam fuisse Poeni temtiam, ubsolutionem fuisse concessam affirmat. 4. In libris Ritualibus veteris Ecclesiae, in quibus habemus descipiam cs remoniam dandi poenitentiam Infirmis, datur eisdem per
eandem caeremoniam absolutio, ut videre
est in iis, quos idem Morinus congessit rn calce sui operis de Poenit. , Scap. I I. lib. 8.num.6. ubi assert haec verba libri poenitentia- Iis Echerii Cantuariensis Archiepiscopi,quem Iibrum idem vocat ibi antiquissimum. omisni tempore quando ad Urorum veneris data pa
nitentia statim reconcilia eum, ita dicendo , Majestatem tuam Domine suppliciter deprec
mur Go. Misereatur tui o c. Ergo hoc erat dare Poenitentiam Infirmo , nempὶ ipsum ah- solvere per dictam cs remoniam, qua cilicium ipsi decumbenti su perponebatur , impone-hantur ei manus, recitabantur preces absolutoriae &c. Scio hos libros esse posteriores primis Ecclesue saeculis, monet tamen Moriis nus ipse lib. 4. cap. I 8. n. I. in eis contineri veteris Ecclesiae mores , Sc ritus. Et sane quidnam faciebat Sacerdos poenitentiam con-
86쪽
cedens Infirmo, si cum non absolvebat P D. R Recitabat eas preces super inst- 8m ΗΠ , eaque praestabat, quae fieri solebant , clina in die Cinerum Poenitentes ad poenitentiam publicam admittebantur , ut di-ε tum est . D. D. Non recuso interpretationem , 9 sed in sero , ergo Infirmus absolvebatur , cum s ut Calumnia ii. probabo) aut praedictae caeremoniae continerent veram absolutionem, aut Ecclesia vetus nunquam absolverit ; cum enim absolvit, nihil amplius praestitit, quod absolutioni conduceret, quam clim per praedictas caeremcnias poenitentiam dare consueuit. D. His Innocentii verba repugnant, i Oait enim , duriorem suisse priorem , & antiquam observationem solam poenitentiam
praedictis Infirmis concedendi; quod falsum esset, ii ipsis post pessimam vitam , & solo
mortis terrore poenitere coactis venia concessa foret. Rursus iisdem ipse poenitentiam,& communionem concedit ne Novatianos veniam negantes imitari videretur . Ergo nisi concessisset communionem , ct morem
antiquum observari jussisset, visus fuisset ne-C gare
87쪽
gare veniam, ut Novatiarii faciebant, ergo is erat mos antiquus, nempe veniam , & absolutionem negandi. Et confirmatur, nam controversia inter Catholicos , & Novatianos erat de negatione veniae, sed. absolutionis , non de negatione communionis,ergb mos antiquus si videbatur Novatianismus squamvis non esset negabat veniam , & absolutionem praedictis Infirmis ex solo mortis metu poenitentibus,non verb solam communionem. Deis inde vocat eam communionem , reconciliationem, ergb Veteres privantes comunione pree-didios infirmos,reconciliatione eos, & absolutione privabant. Et confirmatur iterum. Nam prior illa durior observatio negandi his Poenitentibus communionem suit inducta, ne Fideles de obtinenda poste reconciliatione securi facilius laberentur, & Christum in tormentis abnegarent, ergh privati Communione non reconciliabantur. alioquin ille mos alapsu , & Apostasia eos non revocasset. Tandem permittit ipse communionem , ut homines in supremis suis a perpetuo exitio vindiceπ-tar ergb qui ea communione privabantur facit E perpetuum exitium incurrebant, ergὼ non absolvebantur, si enim fuissent absoluti,
88쪽
tam securi salutis fuissent, quam postea futuri erant concessa ipsis communione . N. D. Valida argumenta sunt haec, II aut esse videntur . sed longe validiora sunt ii la , quae suadent a vetusta Ecclesia nunquam fuisse praedictis infirmis negatam veniam , adeoque Innocentii verba esse aliter interpretanda .
D. R. Et quae nam sunt isthaec tam sortia , tam includiabilia argumenta, ut praedictis Innocentii verbis aliisque Patrum testimoniis validiora sint λD. D. Afferam , & modb sis aequus iaJudeX , non repugnabis . Et primb omnium Theologorum totiusque Ecclesiae sensus is est, & certa persuasio , non posse licit) Sacerdotem a moribundo verὲ poenitente , , quamvis scelestissimo, rogatum negare ei absolutionem, & si negaret, haberetur ab
omnibus tanquam inhumanus , ergb non .
potuit Ecclesia , ut id fieret , suo decreto
Secundb , haec etiam est omni unti, I STheologorum, totiusque Ecclesiae doctrina , nempe obligari omnes Fideles, saltem in articulo mortis, sumere Sacramentum poe-C a viis
89쪽
nitentiae, adeoque ipsum petere et hoc autem esset salsum * nemo enim tenetur ponere
medium inutile, imb illicitum , adeoque petere a Sacerdote , quod is non est concessurus, nec potest licith concedere * Sacerdos autem veteris Ecclesiae, si s ut fertur in praedictos nimis serb poenitentes absolvere prohibebatur, eos non poteraclicite, imb nec valide ah solvere, ergb nec ipsi absolutionem petere
4i Tertio Ex mente ipsius Cypriani , non licebat absolutionem denegare morientibus, quamvis scelestissimi fuissent, si non. studiosd distulerant pqnitentiam.ὴ sic enim habet in Ep. 54. ad Cornelium Pontificem, loquens de praedictis, qui in mortis periculo veniam petebant . Nec enim fas erat, aut permittebat paterna pietas , cst Divina Clementia Ecc iam pulsantibus claudi, O dolentibus , ct deprecantibus Dei salutaris subsidiuna
denegari, ut de saeculo decedenter sine communione , aut pace Domini dimitterentur . Et pavid post: uod si de Collegis aliquis extiterit, qui urgente certamine pacem fratribus , Osororibus non putet dandam , reddet ille ratio. nem in die γudicii Domino , vel importunae
90쪽
censura, vel inbumanae duritiei suae . Igitur ex Cypriano est importunus , & inhumanus censor, peccatque contra paternam pietatem , qui infirmo , quamvis antea fuerit
scelestissimus, veniam negat, si non distulit in mortem poenitere , ergb hujusmodi etiam est , nempe inhumanus , R impius , si veniam neget infirmo , qui distulit paenitere . Scio, hunc magis deliquisse per eam studiosam dilationem , sed etiam qui a Fide descivit, qui Deo maledixit, qui malo Daemoni Sacrificinin per plures annos obtulit, certὁ Inagis peccavit, quam is, qui illicitis voluptatibus detentus ad mortem distulit poenitentiam . Atqui qui primo non differenti Poenitentiam veniam negat, est , ut dicit Cyprianus inhumani thr durus , & impius , ergberit hujusmodi , qui veniam alteri, ob eam
poenitentiae dilationem non impertitur . N. Est lata disparitas, nam poeni-Istens tam sero, & sollim ex metu mortiS , praesumitur non verd dolere , ut idem Cyprianus in Ep. ad Antonianum asserit, quis
rogare illos non delicti paenitentia, sed mortis
urgentis admonitio compellit, secus autem qui ante mortem veniam petit. Praeterea Cy-